Obrázky na stránke
PDF
ePub

Nota, dispensationem cessare posse aliis modis, ut per revocationem Superioris, et per renuntiationem dispensati: hæc tamen renuntiatio acceptari debet à Superiore, si onus, in quo est dispensatum, non pendeat à voluntate dispensati; quòd si inde pendeat, ut v. g. votum, sufficit renuntiatio etiam merè interna. Item cessare potest ob defectum conditionis requisitæ vel non adimpleta.

An executio dispensationis expiret morte concedentis vide apud Sanchez lib. 8. disputat. 28. Herincx "de "Privilegiis" disputatione 8. La Croix. Hæc quæstio præcipuè versatur circa dispensationes obtentas in dataria, quæ morte Pontificis expirat ; quantùm ad pœnitentiariam, hæc non extinguitur, ut proinde mortuo Pontifice dispensationes in ea obtineri et obtentæ executioni mandari valeant.

N. 71. DE PRIVILEGIIS.

I. Privilegium.

QUID est privilegium ?

I. R. Est constitutio Principis continens specialem favorem præter vel contra jus commune. Est jus quoddam adinstar legis stabile; unde vocari solet lex privata, "ety"mologicè" privatio legis.

Privilegium aliud est personale, quod immediatè conceditur personæ, et ratione ipsius persona; cujus signum est, si persona illa nomine suo proprio exprimatur.

Aliud reale, quod immediatè conceditur rei, loco, officio aut dignitati, ratione cujus redundat in personam, ad quam illa res, officium, &c. pertinent: sic si detur licentia benedicendi Vestes Sacerdotales Joanni, qui est Plebanus, est privilegium personale; si autem detur Plebano vel Plebanatui, est reale et devolvitur ad successores.

Privilegia, quæ certo hominum generi vel communitati alicui conceduntur, ut minorennibus, Academiis, &c. realia reputantur, unde et transeunt ad successores.

Aliud privilegium dicitur contra jus, quod derogat juri communi vel alicujus tertii, ut sunt exemptiones Religiosorum: aliud præter jus, quo conceditur facultas aliqua illis, quibus illa de jure non competit, sed sine ullius damno, neque contra aliquam legem: tale est privilegium absolvendi à reservatis.

Quomodo fieri debet privilegiorum interpretatio, restringendane sunt, an amplianda?

i

R. 1o. Privilegium derogans juri communi regulariter reputatur odiosum, adeoque est retringendum; nisi cederet in favorem Reipublicæ aut Religionis, vel motu proprio foret concessum, ut latè probat Suarez. lib. 8. " de Legibus" cap. 27. hinc privilegia privatis data contra legem communem censetur regulariter odiosa, ut dictum est Num. 56.

Verùm privilegia, quibus Religiosi eximuntur à jurisdictione Ordinariorum contra jus commune, à multis reputantur favorabilia Religioni, ac adeo amplianda: ast utrum ista exemptio non plus noceat Religioni, quàm prosit, meritò dubites. Certè S. Bernardus lib. 3. "de Considera"tione" ad Eugenium III. cap. 4. in exemptiones illas tanquam Ecclesiæ et ipsis etiam Religiosis plurimùm nocivas, vehementissimè invehitur.

2o. Privilegium præjudicans juri alicujus tertii, sub ea ratione odiosum est et consequenter restringendum.

3o. Privilegium, quod solùm est præter jus, censetur favorabile, et proinde ampliandum.

Nota, privilegia inserta juri communi non haberi ut jus privatum, sed ut commune; unde et regulas juris communis sequuntur. Vide quæ de Interpret. Legum dicta sunt supra Num. 56.

Quomodo privilegia acquiruntur ?

R. Per specialem concessionem Superioris.

2o. Per ipsum jus ratione statûs, conditionis, loci, &c. 3o. Per consuetudinem.

4°. Per acquisitionem rei, officii, &c. cui privilegium

annexum est.

Quomodo privilegia cessant seu amittuntur?

- R. 1°. Privilegium personale extinguitur morte privilegiati reale verò amittitur per amissionem rei, et desinit per interitum rei, cui annectebatur.

2o. Privilegia gratuita, non concessa ex contractu one. roso, possunt cessare per abrogationem aut revocationem Superioris quòd si privilegium sit onerosum aut remuneratorium, revocari nequit, nisi gravis interveniat causa, et fiat compensatio.

Notandum, per legem posteriorem non derogari privilegiis in jure communi non contentis, nisi clausula derogatoria exprimatur: verùm per legem posteriorem generalem derogatur privilegiis in jure communi contentis, inquantùm lex illis contraria est, etsi id non exprimat ; quia, ut dictum est, hæc privilegia regulas juris communis sequuntur. Vide Num. 58.

gravi obliget, constat ex communi timoratorum sensu et ex condemnatione propositionis 52. ab Innoc. XI. "Præcep"tum servandi Festa non obligat sub mortali, seposito "scandalo, si absit contemptus." Nec dubium, quin hodie sæpe compleantur Divinæ benedictiones in observantibus, et maledictiones in transgredientibus.

Nota cum Catechismo Romano, dum præcipitur cessatio, non præcipi otium, ut vulgus existimat, sed potiùs prohiberi; cultui enim Divino se dare, non est otiari, sed Deo servire. Quænam opera diebus Dominicis et Festis prohibentur in nova lege?

R. Illa reducuntur ad hæc tria genera, scilicet ad opera servilia, mercatum et strepitum judicialem.

Notandum, tempus diei sanctificandi apud Christianos esse à media nocte usque ad mediam noctem sequentem, aliter quàm apud Judæos, qui à vespera usque ad vesperam diem Festum servabant.

Quid intelligitur per strepitum judicialem?

II. R. Intelligitur citatio partis, formatio processûs, sive cognitio causæ, examen testium, juramentum judiciale, prolatio sententiæ, item executio, judicium arbitri, &c. ita ut hæc judicialia diebus Dominicis vel Festis facta sint irrita juxta cap. FINALE " de Feriis," nisi necessitas urgeat vel pietas suadeat, ut ibidem Pontifex dicit. Vide etiam legem 7. codicis lib. 3. tit. 12.

Hinc citatus, ut intra octo dies compareat, si die octavo sit Festum, tempore apto ante Festum comparere debet.

Actus tamen voluntariæ jurisdictionis, qui sinè strepitu judiciali fiunt, non sunt irriti, ut v. g. dispensatio, absolutio à censuris, electio, &c. Vide plura apud Bonacina ad tertium Decalogi præceptum.

Quid intelligitur per mercatum dictis diebus prohibitum ? III. R Intelliguntur nundinæ, quæ semel aut bis in anno fiunt, item quæ singulis hebdomadibus peraguntur: intelliguntur etiam contractus emptionis, venditionis, permutationis, locationis, &c. sive publicè, sive privatim fiant.

Quædam tamen ob consuetudinem consentientibus superioribus permittuntur, prout permitti solet in officina clausa emptio rerum quarumdam exiguarum ad victum quotidianum spectantium, ut salis, piperis, sacchari, &c. idque, ait Illustrissimus Hovius in decreto de celebratione Festorum de die 9. Septembris 1596. ob necessitatem. Decretum boc habetur ad calcem Synodorum Mechliniensum, ultimæ editionis, et in eo latiùs explicatur, quarum rerum empoti et quousque liceat.

Hac ex causa excusant Layman et Billuart eos, qui dictis diebus vendunt vestes, calceos et alia ruricolis et famulantibus, qui aliis diebus sibi necessaria comparare non possunt.

Similiter ex hoc capite excusat Marchantius eos, qui diebus Dominicis faciunt computum cum operariis: timorati tamen, ipso fatente, die anteriori id facere solent. dicuntur servilia?

Quænam opera

IV. R. S. Thom. 2. 2. quæst 122. art 4. ad 3. esse opera corporalia, in quibus unus homo alteri servit : talia sunt arare, fodere, artes mechanicas exercere, &c.

Quare ista opera dicuntur servilia?

R. Quia solent injungi servis, famulantibus aut mercenariis.

In quo opera servilia differunt ab exercitio artium liberalium?

V. R. In eo, quòd exercitia liberalia non respiciant effectum corporalem, vel si habeant effectum aut actum corporalem, is principaliter ordinetur ad exercendum, instruendum vel oblectandum animum; unde dicuntur libero homine digna: sic docere, legere, studere, concionari, parare concionem, &c. non sunt servilia, nec die Festo prohibita.

Nec obstat, illa opera sæpe multùm fatigare; quia opera non dicuntur ex illo capite servilia; dicit enim S. Thomas nullius spiritualis actûs exercitium esse contra hoc præcep

tum.

An equidem illa opera non sunt contra hoc præceptum, quando pro illis accipitur stipendium vel merces ?

R. Negativè; quia principale in illis est operatio animi: sicut è contrario, fodere, ædificare, &c. servilia sunt, licèt gratis vel ad recreandum animum præstentur, aut pro seipso quis illa faciat; quia illa intentio non mutat naturam operis. An nere et suere sunt opera servilia ?

VI. R. Affirmativè: quia principaliter sunt corporalia et talia, in quibus unus homo alteri servit.

An pingere est opus servile?

R. Negant Medina et Layman, eò quòd pingere pertineat ad artes liberales et libero homini omnino conveniat : communis tamen sententia affirmat; quia principaliter continet effectum corporalem, sicut ars Statuaria, Sculptoria, Typographica et hujusmodi, quæ servilia reputantur et die festo prohibita. Admittunt interim Herincx et Boudart faciliùs cum pictoribus dissimulari posse ob contrariam nonnullorum sententiam et praxim multorum etiam Romæ:

præsertim quando solùm fiunt quædam delineationes, aut pingitur gratiâ se recreandi aut addiscendi.

Certum interim est, tingere pannos, colorare asseres, dealbare parietes et similia esse servilia.

An scribere est opus servile?

VII. R. Quidam affirmant, alii negant: videtur cum multis adhibenda distinctio Sylvii in 2. 2. q. 122. art 4. Si scriptio vel transcriptio fiat ad juvandam memoriam, vel causâ addiscendi, docendi, concionandi, patrocinium præstandi, &c. non censetur opus prohibitum; quia principaliter pertinet ad animum, sicque est opus liberale.

Si verò sit mera transcriptio per eos, qui tale exercitium pacto pretio velut artem exercent, videtur meritò prohibita ; quia principale est opus corporale, quo servitur alteri : hinc concludit Sylvius, Procuratores, Notarios, advocatorum scribas et similes peccare, dum magnam diei festi partem insumunt in transcribendus actis, computibus, processibus aliisve rebus profanis.

An venatio et piscatio sunt opera servilia?

VIII. R. Capitulum LICET" de Feriis" lib. 2. Decret. tit. 9. indicat, illa secundum rigorem esse servilia: multi tamen existimant, non esse illicitum arundine, hamo aut parvis retibus piscari recreationis ergo, idemque judicant de simili venatione. Aliud iterum censent de piscatione aut venatione ex officio, seu potiùs ex deputato servitio; maximè si cum strepitu aut notabili labore ista peragantur.

Servilibus etiam annumerantur carpere fructus ex hortis aut arboribus illos tamen, qui carpunt fructus sylvestres, v. g. nuces, herbas in pratis, &c. etiam ob lucrum, excusat Marchantius à mortali, saltem ob consuetudinem.

Quid censendum de barbi-tonsoribus ?

IX. R. Secundùm se tondere barbam est opus servile: La Croix tamen excusat tonsores, si die festo-operarios tondeant, eosque, qui aliis diebus sunt impediti; item si aliquos tondeant ex timore, ne aliàs officinam suam prætereant, licèt illi, qui sic die festo tondentur, peccent.

Tamburinus vult eos excusare ob consuetudinem ; sed hæc, ut bene notat Sanchez, semper fuit improbata. An lusus die festo est prohibitus?

X. R. Negativè: nec obstat, ei laborem conjunctum esse, ut lusui pilæ, conorum, &c. quia ille labor assumitur pro recreatione animi, et pro requie ac cessatione à servilibus.

An iter agere die festo est prohibitum ?

« PredošláPokračovať »