Obrázky na stránke
PDF
ePub

Quæstio tantùm aliqua est, an per hoc dici possit, articulos fidei crevisse quoad substantiam, an tantùm quoad explicationem et expressam professionem.

II. Et in hac quæstione, quæ ferè de nomine est, Pauwels, Pater Antoine, &c. dicunt, articulos fidei ab Adam usque ad Apostolos crevisse quoad substantiam.

III. Plures tamen cum S. Thom. amant dicere, quòd non creverint quoad substantiam, sed tantùm quoad explicationem, sive quòd tantùm notiores et explicatiores evaserint ; quia, inquiunt, quæcumque posteriores crediderunt, continebantur in fide præcedentium, quatenùs omnes articuli implicitè continentur in his duobus: Deum esse, et "providentiam habere circa salutem hominum;" qui enim illa credit, censetur eadem credere, prout à parte rei se habent, vel prout à Deo sunt ordinata, quamvis de illis nondum sit instructus.

An etiam post tempora Apostolorum fidei articuli creverunt?

IV. R. Neque quoad substantiam, neque quoad explicationem creverunt; quia illo tempore fuit plenitudo fidei juxta illud Joan. cap. 16. V. 13. "Cùm venerit ille Spiri"tus veritatis, docebit vos omnem veritatem;" quapropter novæ revelationes, quæ fidem Catholicam concernunt, admitti ampliùs non debent.

Dices: post tempora Apostolorum multæ veritates à Conciliis et à Pontificibus sunt definitæ et propositæ tanquam de fide, quæ ante definitionem de fide non erant: ergo etiam post tempora Apostolorum articuli fidei creve

runt.

R. Negando conseq. quia illæ veritates ab Apostolis etiam explicitè fuerunt cognitæ et Ecclesiæ propositæ : proinde Ecclesia definiens non condit articulum omnino novum, sed de novo illum particulariter proponit; non tamen ex nova revelatione, sed tantùm declarans, quænam credi debeant, ac ab Apostolis tradita et credita fuerint.

Ex quo patet, quòd aliqua possint incipere vel desinere esse de fide, scilicet obligante, prout in fine Num. 12. dic

tum est.

An Ecclesia post Apostolorum tempora per succedentes ætates semper est minùs docta et minùs intelligens in mysteriis fidei?

V. R. Negativè: quia sicuti temporibus prioribus, ita etiam posterioribus Ecclesia est fundamentum et columna veritatis, cui Deus usque ad consummationem sæculi assistentiam suam promisit.

Unde rejiciendum hoc hæreticorum commentum (à quo non multùm distat Quesnellus prop. 95.) quòd Ecclesia semper majoribus tenebris involvatur, et præ senio aliquando deliret, aut senectute deficiat.

Hoc quidem concedi potest, quòd Patres viciniores temporibus Apostolorum, ut S. Hier. Aug. &c. fuerint magis illuminati quàm moderni: sed tamen idem lumen hodie in toto corpore Ecclesiæ invenitur, dum nos ex eorum scriptis cognoscimus veritates, quas illi magis immediatè per Spiritùs Sancti unctionem didicerunt.

N. 24. DE SYMBOLO FIDEI

S. Thom. quæst 1. art. 9.

I. Symbolum Fidei. II. Est convenienter factum. III. Sunt quatuor symbola. IV. Quare sint plura symbola. V. Occasio symboli Nicæni. VI. Et Constantinopolitani. VII. Symbolum S. Athanasii. VIII. Ordinare symbolum spectat ad Pontificem.

QUID est Symbolum fidei?

I. R. Est summa, seu collectio quorumdam articulorum fidei, primaria ab omnibus credenda summatim proponens, An fuit conveniens, præcipuos fidei articulos summatim proponere ?

II. R. Affirmativè: 1o. ad faciliorem fidelium instructionem.

2o. Ut faciliùs fidei unitas toto orbe servaretur.

3°. Ut professione Symboli fideles ab infidelibus discer

nerentur.

4°. Ne simplicium fides ab infidelibus corrumperetur. Quot numerantur Symbola fidei ?

III. R. Quatuor, scilicet Symbolum Apostolorum, Nicænum, Constantinopolitanum et S. Athanasii.

Symboli quoque naturam, etsi non nomen, habet professio fidei, quam Pius IV. Pontifex ex decretis Trid. præscripsit, et ab omnibus ad munia sacra, gradus academicos, &c. promovendis emittendam cum juramento sancivit.

Quare plura Symbola in Ecclesia proponuntur ?

IV. R. cum S. Thom art. cit. ad 2. "Dicendum quòd "in omnibus Symbolis eadem fidei veritas doceatur; sed "ibi oportet populum diligentiùs instrui de fidei veritate, "ubi errores insurgunt, ne fides simplicium per hæreticos corrumpatur: et hæc fuit causa, quare necesse fuit edere

[ocr errors]

"plura Symbola, quæ in nullo differunt, quàm quòd in "uno pleniùs explicantur, quæ in alio continentur implicitè, "secundùm quod exigebat hæreticorum instantia."

V. Atque ita juxta Baronium et Binium anno Christi 325, in prima Synodo Ecumenica Nicæna, contra Arium ejusque Asseclas conditum est Symbolum Nicænum, in quo varia circa Divinitatem Christi explicatiùs sunt posita.

VI. Circa annum 381. confectum est Symbolum Constantinopolitanum, quod in Missa recitatur: in eo contra Eunomianos et Macedonianos hæreticos Divinitas Spiritûs S. ejusque ex Patre processio clariùs exprimitur : huic Symbolo postea ob novos errores exurgentes addita est particula Filioque."

66

VII. Symbolum: "quicumque vult salvus esse," quod in officio de Dominica in Prima legitur, vocatur S. Athanasii, eò quòd â S. Athanasio Espiscopo Alexandrino confectum esse, veteres passim crediderint: plerique tamen juniores critici illud S. Athanasio abjudicant.

VIII. Notandum, cum S. Thom. quæst. 1. art. 10. quòd ad solum Summum Pontificem spectet nova editio Symboli : ac proinde, quod Symbolum S. Athanasio adscriptum, non possit dici Symbolum, quatenùs ab ipso compositum, sed quatenùs authoritate Summi Pontificis est receptum; unde S. Th. loc. cit. ad 3. "dicendum, quòd S. Athanasius non "composuit manifestationem fidei per modum Symboli; sed "magis per modum cujusdam Doctrinæ, ut ex ipso modo loquendi apparet: sed quia, integram fidei veritatem ejus "doctrina breviter continebat, authoritate Summi Pontificis est recepta, ut quasi regula fidei habeatur."

66

66

N. 25. DE SYMBOLO APOSTOLORUM.

I. Symbolum Apostolorum. II. Cur ita vocetur. III. Debet sciri jure divino. IV. Quoad substantiam sub mortali. V. Debet etiam sciri verbotenùs. VI. Sed per se tantùm sub veniali. VII. Dividitur in duodecim articulos.

QUODNAM est. Symbolum Apostolorum?

I. R. Est illud, quod sæpe in Horis Can, legitur, scilicet "Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem cœli "et terræ, &c."

Quare illud vocatur Symbolum Apostolorum?

II. R. Tum quia continet doctrinam et articulos ab ipsis Apostolis prædicatos, tum etiam quia ab Apostolis, prius

quàm in varias orbis partes ad prædicandum dispergerentur, est compositum.

Obj. Patres trium primorum sæculorum nunquam illud Symbolum allegarunt contra exurgentes hæreses: ergo tunc necdum erat notum ; adeoque non est ab Apostolis compositum.

66

R. 1°. Negando antec. Nam S. Irenæus, qui magistrum habuit Polycarpum discipulum S. Joannis, lib. 1. adversùs hæreses cap. 10. manifestè illud adfert, dicens: "Ecclesia per universum orbem dispersa fidem eam ab Apostolis eorumque discipulis accepit, quæ est "in unum Deum "Patrem omnipotentem." Idem Tertullianus variis locis. indicat. Vide plura testimonia apud Billuart et alios.

[ocr errors]

R. 2°. Dato antecedente, negatur consequentia; cujus ratio est, quòd Patres primorum sæculorum allegaverint veritates in Symbolo contentas tanquam ab Apostolis profectas cum aliis veritatibus, quæ ex traditione Apostolica contra hæreticos allegabantur: nec debuit propterea contra eos adduci authoritas illius Symboli; quia hoc non plus quàm cæteræ traditiones Apostolicæ eos confudisset.

Deinde hoc notandum, quòd primis Ecclesiæ sæculis Symbolum istud, sicut alia fidei mysteria occultaretur, ne illo in derisum et vituperium Ecclesiæ infideles abuterentur: ita ut à fidelibus non scriberetur, sed solùm memoriâ retineretur: imò ne quidem à Catechumenis memoriæ juvandæ causâ describi permittebatur. Sic clarè docet S. Aug. Sermone 212. "de Traditione Symboli" his verbis: "Nec ut eadem verba Symboli teneatis nullo modo debetis scribere, sed audiendo perdiscere; nec, cùm didiceritis, scribere, sed memoria semper tenere et recolere."

Mirum ergo non est, illud Symbolum in scriptis primorum Patrum expressè non inveniri. Vide Card. Bona rerum Lithurgicarum lib. 2. cap. 8. num. 1.

Simul observa, Symbolum hoc inter Scripturas Sacras non numerari; quia licèt Spiritu S. inspirante conceptum sit et compositum; tamen non est à Spiritu Sancto dictatum, ut scriberetur, sed ut vivâ voce traderetur: unde verbum Dei traditum dicitur.

Estne obligatio, ut fideles sciant Symbolum Apostolorum? III. R. Affirmative: quia jure divino debemus credere Evangelio; sed Symbolum continet primaria Evangelii capita: ergo quilibet illud credere debet, adeoque etiam scire. Quanta est obligatio sciendi Symbolum Apostolorum ? IV. R. cum S. Carolo Borrom. actorum Ecclesiæ Mediolanensis parte 4: "Christianus omnis, si adultus est, Tract. de Virtutibus.

E

"sub pœna peccati mortalis scire debet articulos omnes "Symboli Apostolorum;" intellige quoad substantiam.

Ille autem dicitur articulos scire quoad substantiam, qui, licèt nec verba præcisè, nec verborum ordinem memoriâ teneat, interrogatus tamen de quolibet articulo respondere potest, quantùm exigit articuli substantia.

Proinde non sufficit, posse recitare Symbolum ignoto sibi idiomate, vel illud nosse materialiter; sed sciri debet cum intelligentia terminorum; idque practicè notandum de aliis omnibus scitu necessariis.

Observa tamen non omnia, quæ in Symbolo continentur, ejusdem esse necessitatis: et ita Passio Christi longè majoris momenti est, quam circumstantia "sub Pontio "Pilato:" unde hujus ignorantia à culpa saltem gravi excusari potest.

An fideles etiam verbotenùs Symbolum scire tenentur ? V. R. Affirmativè, idque probat communis sensus fidelium : atque ea obligatio vel ab Apostolis, vel ab Ecclesiæ consuetudine introducta est ; unde jam à prioribus Ecclesiæ sæculis sancitum est, ut pueri statim ac doctrinæ capaces fiunt, ante omnia Symbolum et alia ejusdem necessitatis mysteria perdiscant.

VI. Porro docent Malderus, Wiggers, Sylvius, &c. obligationem verbotenùs sciendi Symbolum, per se non esse gravem, sed tantùm levem: si tamen ex supina negligentia quispiam illud nesciret recitare, non facilè foret à mortali excusandus; quia talis plerumque etiam ignorabit articulos quoad substantiam, et graviter negligens invenietur in exercendis actibus fidei, spei, &c. unde dicit S. Aug. "Nescio, quâ fronte se Christianum dicat, qui paucos versus in "Symbolo et Oratione Dominicâ comparare dissimulat." Quomodo dividitur Symbolum Apostolorum?

[ocr errors]

VII. R. Dividitur in duodecim Articulos, et hæc divisio recepta magis est, et observata à Catechismo Rom. juxta numerum Apostolorum.

Distingui etiam solet in tres partes, quarum prima agit de Patre et rerum creatione, secunda de Filio et Mysterio redemptionis, tertia de Spiritu Sancto, fonte sanctificationis.

N. 26. EXPLICATIO SYMBOLI APOSTOLORUM. I. Credo. II. In. III. Deum. IV. Patrem. V. Omnipotentem. VI. Creatorem cœli et terræ.

EXPLICA primum articulum Symboli Apostolorum.

« PredošláPokračovať »