Obrázky na stránke
PDF
ePub

Obj. II. S. Aug. lib. "de 10. Chordis," cap. 3. dicit: Meliùs feminæ Judæorum die Sabbati lanam facerent, quàm quod totâ die in neomeniis suis impudicè saltarent: ergo, &c.

R. S. Aug. tantùm vult, melius seu minus malum esse, nere die Festo, quàm impudicitiis indulgere: et eodem modo responderi potest ad S. Ambrosium, S. Antonium, &c. qui videntur oppositum sentire.

N. 86. DE MALITIA DISTINCTA OB CIRCUMSTANTIAM FESTI.

I. Quid faciat circumstantia diei Festi.

AN circumstantia diei Festi addit malitiam distinctam omni peccato mortali ?

I. R. Natalis Alexander, Genetii, Henricus à S. Ignatio, Collet, et fusè Concina lib. 1. "de præceptis Ecclesiæ." dissert. 2. cap. 3. cum plerisque antiquioribus volunt, circumstantiam diei Festi superaddere peccato mortali novam malitiam mortalem: verùm à Suarezio et plerisque recentioribus hæc sententia rejicitur: hi autem admittunt, circumstantiam diei Festi peccato mortali superaddere malitiam venialem sacrilegii; quia peccatum mortale repugnat fini præcepti et sanctitati temporis.

66

Meritò cum S. Antonino deploranda cæcitas Christianorum, qui plura et graviora peccata committunt diebus Dominicis et Festis, quàm per totam septimanam : et hinc horrendæ istæ sententiæ, Isaïæ c. 1. V. 14. "Solemnitates vestras odivit anima mea," et Ezechiëlis cap. 20. V. 13. "Sabbata mea violaverunt vehementer: dixi ergo, ut "effunderem furorem meum super eos et consumerem eos." Satis etiam communiter admittitur circumstantiam diei Festi aliquando superaddere malitiam mortalem sacrilegii, idque duobus his casibus:

[ocr errors]

1o. Ob notabilem quantitatem temporis, prout si quis duas tresve horas insumeret ebrietati, libidini, pravis consortiis, &c. ratio est, quòd notabilis pars diei Festi violetur, et finis præcepti positivè impediatur et excludatur notabili tempore.

2o. Illa circumstantia videtur addere malitiam mortalem, saltem enormioribus peccatis commissis in celebri quadam festivitate, ut die Paschæ, Pentecostes, Nativitatis Domini, feriâ 6. Parasceves: &c. ratio est, quòd hoc casu excellens sanctitas violetur ex eo, quòd illis diebus summa mysteria recolantur. Vide Num. 80. "de Circumstantiis."

IV. R. Affirmativè, ut patet ex Apostolo ad Hebr. cap. 7. v. 12. “Translato sacerdotio, necesse est, ut et legis "translatio fiat:" item constat ex Concilio Jerosolymitano, Actor cap. 15.

Obj. Baruc. cap. 4. v. 1. dicitur : "Lex, quæ est in "æternum:" ergo adhuc durat.

R. Dicitur lex vetus æterna, vel quoad præcepta moralia, quorum obligatio est juris naturæ, vel secundùm res in præceptis cæremonialibus figuratas: vel tandem dicitur æterna eo modo, quo æternum dicitur, quod longissimo tempore durat.

Quandonam lex vetus cessavit sive mortua est?

R. Non cessavit ante mortem Christi, cùm eam Christus semper servaverit, servarique præceperit, sed cessavit in morte Christi: quia erat figura Christi implentis Mysterium redemptionis nostræ per mortem suam: in morte autem Christi figura ista impleta est, unde et tunc dixit: "Con"summatum est;" velum quoque templi scissum est, quod tanquam signum legis rescissæ accipiunt SS. Patres. Ex quo sequitur, Christo prædicante, duas leges simul viguisse; ita tamen ut lex vetus esset in præcepto, tametsi deficiens, lex nova in consilio et accrescens ; sic ut fides in Christum natum jam obligaret illos, quibus hæc veritas prædicata erat; sed Baptismus solùm esset in consilio,

Hinc observat Sylvius, quòd si Christo prædicante Judæus quispiam prolem suam baptizasset, et non circum, cidisset, infans quidem fuisset justificatus, sed pater peccasset contra præceptum circumcisionis.

Obj. Paulus circumcidit Timotheum post mortem Christi ergo lex circumcisionis tum adhuc obligabat.

R. Neg. conseq. nam illum circumcidit non propter obligationem legis veteris, sed ex alio fine, nempe ut Timotheus, qui erat ex matre Judæa et patre Gentili, gratior fuisset Judæis.

[ocr errors]

V. Suarez cum quibusdam, quamvis admittat legem veterem secundùm se mortuam esse in morte Christi, sustinet tamen, ejus obligationem non desiisse, nisi lege Evangelicâ sufficienter promulgatâ: sicuti dum lex in Concilio Principis secundùm se abrogata est, tamen vim obligandi servat eosdemque parit effectus, donec promulgata sit ejus abrogatio.

III. R. Exigit, ut summo ipsos post Deum amore prosequamur, eis maxima bona volendo, pro eorum salute tam corporali quàm spirituali orando, et amorem illum exterioribus signis attestando.

Contra hoc amoris officium delinquunt, qui parentes odio habent aut aspernantur, qui de eorum adversitate gaudent, vel de prosperitate dolent, aut malum eis exoptant, item qui parentes affligunt, torvis oculis aspiciunt, durè alloquuntur, &c.

IV. Reverentia parentibus debita expostulat timorem filialem, et ut honorificè de ipsis sentiamus, idque verbis et actionibus probemus, quomodo Joseph honoravit Patrem Gen. cap. 46. Salomon assurrexit Matri. 3. Regum cap. 2. item, ait Catechismus Romanus, honoramus parentes, dum eorem virtutes et rectè facta imitamur, juxta illud Joan. cap. 8. V. 39. "Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite." Contra hanc reverentiam graviter peccant filii, qui parentibus deliberato animo maledicunt, qui contumeliosè eos contemnunt aut irrident, vel eos ad gravem iram provocant, prout etiam qui patrem aut Matrem percutiunt etsi leviter tantùm, imò qui tantùm manum vel instrumentum levarent ad percutiendum; quia illa graviter repugnant reverentiæ parentibus debitæ.

Unde notat Henno, odium, injuriam, contemptum, &c. quæ respectu alterius personæ forent quid leve, grave reputari respectu parentum, ob singularem, quæ illis debetur, reverentiam.

Pariter quidquid contra personam indifferentem foret peccatum mortale, si in parentes fiat, habere duplicem malitiam mortalem, cùm insuper virtus pietatis violetur.

Quid intelligitur per subsidium debitum parentibus?

V. R. Intelligitur subsidium aut auxilium corporale et spirituale: id evidenter docet Christus Matth. cap. 15. graviter arguens Scribas et Pharisæos, qui ex avaritia suadebant filiis, ut bona parentibus egenis eroganda impenderent in oblationem, et sic irritum faciebant mandatum Dei de parentibus honorandis, id est, juvandis.

Infertur cum Bonacina, filios teneri, cum modestia tamen et reverentia, admonere parentes, si advertant eos retinere aliena, impudica vel blasphema loqui, Sacramenta negligere, curam salutis non gerere, &c. quod à fortiori verum est in articulo mortis, in quo tenentur de prudenti Confessario illis providere.

20. Graviter peccare filium, qui parentibus in gravi necessitate constitutis non succurrit, etiamsi parentes per

R. Legalia post mortem Christi non observabantur tanquam signa Christi venturi, sed tanquam talia, quæ fuerant similia signa: prout vexillum, quod fuit signum Regis venturi, adhuc servatur.

Inst. Ergo simili ratione jam licebit excitare usum legalium, tanquam quæ fuerint signa Christi venturi.

R. Neg. sequelam; nam illa tunc fuerunt permissa, quia Synagogam conveniebat sepelire cum honore: qui autem jam legalia observare vellet, non esset pius deductor corporis, sed impius sepulturæ violator.

Adde, tunc mysteria per legalia figurata non fuisse adhuc sufficienter communicata et prædicata; atque ita inanis et illicitus nunc esset legalium usus.

Quandonam observatio legalium Judæis facta est mortifera seu illicita ?

R. Cum S. Thom. art. 4. citato ad 1. post tempus Evangelii sufficienter promulgati; quia tunc omnis ratio cessabat, propter quam observari potuerant,

Tempus autem Evangelii sufficienter promulgati fuit circa excidium Jerosolymitanum, videturque Synagoga in ista eversione sepulta, dispersis et confusis toto orbe Judæis; adeo ut nullus ampliùs honor ipsi deberetur.

In quibus consistit libertas Evangelica?

II. R. Non in immunitate ab observatione mandatorum Ecolesiæ vel aliorum superiorum, ut volunt hæretici: sed consistit in his tribus, ut docet Bellarminus lib. 4. "de Romano Pontifice," cap. 17.

1o. In liberatione à servitute peccati, de qua Apostolus ad Rom. cap. 6. V. 18. "Liberati a peccato, servi facti "estis justitiæ."

2o. In eo, quòd gratia Christi liberat nos a timore et servitute legis, non quidem nos eximendo ab obligatione adimplendi leges, sed aspirando charitatem, per quam facilè et libenter leges impleamus: hinc 2. ad Corinth.cap.3.V.17. dicitur: "Ubi Spiritus Domini, ibi libertas," et ad Gal. cap. 3. V. 13. " Christus nos redemit de maledicto legis:" hinc etiam S. Augustinus libro "de Continentia" dicit: "Non sumus sub lege bonum quidem jubente, non "tamen dante; sed sumus sub gratia, quæ id, quod lex "jubet, faciens nos amare, potest liberè imperare."

cap.

3.

3o. In eo, quòd sumus liberi a servitute cæremonialium et judicialium legis véteris: unde Apostolus Actor. cap. 15. V. 10. "Quid tentatis imponere jugum super cer"vices Discipulorum, &c." et ad Gal. cap. 5. V. 1. "State, et nolite iterum jugo servitutis contineri."

FINIS TRACTATUS DE LEGIBUS.

Quantum peccatum est inobedientia filiorum in parentes? IV. R. Est mortale, dum inobedientia est in re gravi, in qua subjecti sunt filii, et quam præcipiunt parentes cum voluntate graviter obligante.

V. Observari debet, parentes in materia gravi non semper obligare sub gravi, sed præcipere sæpe solicitando magis et alliciendo, quàm obligando; et tum præceptum non obligat sub gravi, quia non adest intentio obligandi sub gravi. Quænam materia hic dici debet gravis?

VI. R. Illa, quæ notabiliter conducit ad curam domesticam, ad bonos mores, salutem animæ, &c. v. g. lucrum notabile pro sustentatione familiæ obtinendum, aut simile damnum evitandum, pravam consortium deserendum, &c.

Unde generaliter oportet cognoscere circa peccata inobedientiæ puerorum,

Io. An adfuerit intentio graviter obligandi, ex necessitate aut magna utilitate rei præceptæ, ex pœna opposita, vel ex modo severo præcipiendi, &c.

2o. An ipsa res sit gravis.

3o. An unus vel uterque parens provocatus sit ad iram, blasphemiam, &c. quorum peccatorum filii rei sunt.

N. 89. DE TITULIS HONORANDI PARENTES. I. Tituli honorandi parentes, II. Sunt legitima generatio, III. Decens educatio, IV. Et pia institutio. V. Interrogandi parentes in confessione.

QUINAM sunt tituli, ob quos filii parentes honorare tenentur ?

I. R. Sunt illa tria, quæ filiis debentur à parentibus, scilicet 1°. Legitima generatio, 2°. Decens educatio, et 3°. Congrua in vita et moribus institutio.

II. Primum exigit, ut parentes sint matrimonio juncti; antequam generationi operam dent, et ut omne periculum abortûs præcaveatur.

III. Secundum requirit, ut dent prolibus suis victum et amictum, ut eis provideant, quo in futurum sustententur, eas instituendo scientiis aut artibus earum statui et capacitati convenientibus, congruas quoque opes, quantùm honestè fieri potest, eis præparando: unde peccant parentes prodigi miseras proles relinquendo.

IV. Ob tertium tenentur parentes curare, ut proles quamprimùm baptizentur, ac eas docere debent prima rudimenta Fidei, mittere ad Catechismum, et ubi ratio affulserit, satagere, ut ad Deum se convertant, denique

« PredošláPokračovať »