Obrázky na stránke
PDF
ePub

verbo et exemplo eas dirigere, premio et castigatione eas à peccatis cohibere: circa quod tamen monendi sunt parentes, ut hoc non agant per iracundiam et nimia verbera, sed potiùs subtrahendo eis cibum, lusum, aliaque delectabilia, de quibus latè Hesselius in suo Catechismo.

V. Hinc conclude, parentes regulariter interrogandos in confessione, si proles habeant, an eas rectè instituant, an ad Catechismum scholamque mittant, an eis non permittant vagationes nocturnas, consortia periculosa, &c.

Circa hos titulos sic monet Ecclesiasticus cap. 7. V. 29. "Honora patrem tuum, et gemitus Matris tuæ ne oblivis"caris: V. 30. Memento, quoniam nisi per illos natus non "fuisses: et retribue illis, quomodo et illi tibi :" et Tobiæ cap. 4. V. 3. "Honorem habebis Matri tuæ omnibus

"diebus vitæ ejus :" V. 4. "Memor enim esse debes, quanta pericula passa sit propter te."

66

Pius ergo filius considerabit, quòd ab eis post Deum esse suum habet, quòd ab eis ad Sacramenta salutis adductus. est, in fide et moribus instructus, quòd curas et pœnas duras sustinuerunt, &c.

Quartum titulum generalem honorandi parentes et omnes Superiores addit Catechismus Romanus, scilicet, quòd in illis honoramus Deum, eò quod omnis potestas et superioritas sit à Deo, atque ita Deus velit, ut Superiores honoremus tanquam repræsentantes Deum: hinc Apostolus ad Ephesios cap. 6. V. 5. "Servi, obedite dominis carna"libus......sicut Christo: V. 6. Non ad oculum servientes, "quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes "voluntatem Dei ex animo; V. 7. Cum bona voluntate "servientes, sicut Domino, et non hominibus."

Hoc motivum obedientiæ utiliter adhibent animarum directores, ut filios et alios subditos ad obediendum inducant, proponendo ipsis, an si Deus ipse aliquid præciperet, illud alacriter non adimplerent; dum autem præceptum Superioris adimpletur, hoc Deum ita accipere, ac si ipse præcepisset.

N. 90. QUI NOMINE PARENTUM INTELLI

GANTUR?

I. Parentes. II. Superiores spirituales, III. Et sæcu lares. IV. Curatores, V. Seniores, VI. Veniunt nomine Parentum. VII. Quid si præcipiantur incompatibilia.

N. 3. DE ESSENTIA GRATIÆ HABITUALIS ET ACTUALIS.

S. Thom. 1. 2. quæst. 110.

I. Gratia habitualis

II. Essentia. III. Quòd sit habitus, non est de fide. IV. Differt à charitate. V. Ejus subjectum. VI. Gratia actualis. VII. Ejus subjectum. QUID est gratia habitualis?

I. R. Est donum supernaturale gratiæ infusum à Deo, quod animæ permanenter inhærens per modum habitûs eam reddit formaliter Deo gratam, et per hanc homo dicitur fieri consors naturæ Divinæ.

II Itaque hæc gratia est aliquid creatum in anima, et ab ea distinctum, et qualitas quædam supernaturalis à Natura divina derivata, non tamen particula Divinæ substantiæ, sed habens singularem cum Natura Divina similitudinem et convenientiam, tribuitque animæ quoddam esse sanctum supernaturale, stabile, &c. per modum propensi habitûs inclinans ad actus supernaturales.

III. Nota, quòd non sit de fide gratiam habitualem esse habitum, sed de fide est, quòd sit aliquid creatum.

Non obstat tamen, quò minus hæc gratia sit habitus, quòd ipsa non videatur operativa, quia non omnes habitus proximè sunt operativi, prout etiam est habitus fidei in parvulo baptizato.

Gratia hæc vocatur sanctificans vel justificans formaliter, et ex hac dicitur homo justus, sanctus, filius Dei adoptivus, et ex privatione ejus dicitur injustus et peccator.

An gratia sanctificans idem est realiter cum charitate? R. Certum est, illa duo inter se esse valdè connexa, ita ut habens gratiam sanctificantem, habeat etiam charitatem, et omnes virtutes infusas ei connexas.

IV. Ad quæstionem respondet Estius cum multis affirmative; sed Sylvius cum S. Th. dicit, habitus illos esse realiter distinctos; quia per gratiam datur esse quoddam divinum et supernaturale: charitas verò disponit hominem ad operationes supernaturales, adeoque supponit hominem in esse supernaturali constitutum.

Quodnam est subjectum gratiæ habitualis ?

V. R. Juxta Estium gratia habitualis sicut charitas subjectatur in voluntate, sed juxta Sylvium subjectum gratiæ habitualis est ipsa animæ essentia.

Quid est gratia actualis?

VI. R. Est divinum quoddam auxilium supernaturale transiens, movens ad salutaria cognoscendum, volendum vel agendum.

Hæc gratia quatenùs movet intellectum, consistit in quadam ipsius illuminatione seu illustratione: quatenùs movet voluntatem, communiter constituitur in quadam delectatione immediatè immissa à Deo, quæ delectatio juxta quosdam est deliberata, juxta alios indeliberata, post se trahens deliberatam, et hæc deliberata trahit opus.

VII. Gratia actualis subjectum sunt potentiæ intellectûs et voluntatis, quæ sunt duæ potentiæ spirituales operantes, quarum utraque, saltem in hoc statu naturæ lapsæ, auxilio supernaturali juvari debet ad actus supernaturales; ita ut non sufficiat sola gratia intellectûs, sed insuper requiratur gratia voluntatis.

N. 4. DE NECESSITATE GRATIÆ AD OPUS

SALUTARE.

S. Thom. 1. 2. quæst. 109.

I. Gratia actualis necessaria est ad opus salutare. II. Quale est opus fidei, &c. III. Etiam justis.

AN et quænam gratia necessaria est ad opus bonum

salutare?

1. R. Gratia actualis est absolutè necessaria ad omne opus salutare: hæc veritas de fide est contra Pelagium, negantem gratiæ necessitatem, cujus errores, tum etiam aliorum, in fine hujus Tractatûs referentur.

Probatur autem hæc veritas ex 2. ad Corinth. cap. 3. v. 5. "Non quod sufficientes simus cogitare aliquid à no"bis, quasi ex nobis: sed sufficientia nostra ex Deo est." Item ad Philipp. cap. 2. v. 13. "Deus est, qui operatur "in vobis et velle et perficere ;" et Joan. c. 15. v. 5. dicit Christus: "Sine me nihil potestis facere."

Probatur à ratione: Ordo supernaturalis excedit vires naturales ergo pro opere ordinis supernaturalis requir untur vires excedentes vires naturales, hoc est, auxilium supernaturale proportionatum, seu gratia.

Deinde impossibile est homini facere opus naturale bonum sine concursu Dei naturali: ergo non potest homo facere opus supernaturale sine auxilio supernaturali seu gratia actuali, cùm nullus actus excedat proportionem principii activi.

Quænam opera dicuntur salutaria?

Quomodo in his verificatur promissio?

VI. 1o. R.Verificatur secundùm intentionem Dei, quæ est conditionata, inquantùm nempe vita longæva congruit saluti filii pii et gubernationi Divinæ Providentiæ: sic rapiuntur quidam boni præmaturâ morte, ne malitia mutet intellectum eorum. Sap. cap. 4.

2o. Verificatur et abundè adimpletur per modum compensationis, inquantum iis loco temporalis vitæ datur æterna, sicuti non dicitur falli ille, cui argentum promissum est, et datur aurum.

Prædicta Parochi aliique, occasione datâ, in praxi applicare possunt, ut obedientia, reverentia, et omnis subordinatio debitè conservetur.

Quare non ponitur hic speciale præceptum, ut parentes suos filios diligant?

R. Quia parentes naturali impetu diligunt filios suos tanquam aliquid suî: deinde non est subordinatio parentum ad filios, nec sunt tituli tales, quibus obligantur parentes filios honorare, sed magis dirigere et curare. Vide S. Thom. 1. 2. quæst. 100. art. 5. ad 4.

N. 92. DE QUINTO, SEXTO, ET SEPTIMO PRÆCEPTO DECALOGI.

IV.

I. Quintum præceptum II. Prohibet omne nocumentum persona proximi. III. Præcipit pacem, &c. Explicatur V. 39. c. 5. Matt. V. Sextum præceptum VI. Prohibet peccata luxuriæ. VII. Remedia. VIII. Septimum præceptum IX. Prohibet omne nocumentum in rebus proximi.

QUODNAM est quintum Decalogi præceptum?
I. R. Hoc: "Non occides."

Quid hoc præcepto prohibetur?

II. R. Cum S. Thoma 2. 2. quæst. 122. art. 6. ad 2. prohibentur omnia nocumenta, quæ inferuntur in personam proximi, et quæ sub homicidio continentur tanquam sub principaliori.

Itaque prohibetur omnis injusta occisio, læsio, et mala corporis humani tractatio, ut mutilatio, vulneratio, verberatio, incarceratio, &c. item omnia, quæ disponunt vel ordinem habent ad injuriam aut læsionem immediatè personam attingentem, ut sunt ira, odium, irrisio, maledictio, &c. hinc dicit Joannes Epist. 1. cap. 3. V. 15. "Omnis, "qui odit fratrem suum, homicida est."

Etiam huc reduci possunt nocumenta animæ, et actus interni correspondentes, qui alio præcepto Decalogi specialiter non prohibentur.

Quid hoc Præcepto præcipitur?

III. R. Cum Catech. Roman. pax, charitas, beneficientia, patientia, misericordia, injuriæ condonatio, et conservatio ac incolumitas personæ proximi.

Quis est sensus hujus sententiæ Matth. cap. 5. V. 39. "Si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe "illi et alteram ?"

IV. R. Sensus est metaphoricus, scilicet si quis tibi intulerit injuriam, esto paratus sustinere ab eodem secundam potiùs, quàm resistere, vel vindictam sumere: potest hæc sententia intelligi de consilio, et potest etiam continere Præceptum duplici modo: 1°. In præparatione animi, et 2o. in facto, dum salus, conversio vel alia necessitas proximi id exigit.

Quodnam est sextum Decalogi Præceptum ?

V. R. Hoc: "Non Mochaberis."

Quid hoc Præcepto prohibetur?

VI. R. Adulterium et omnis species luxuriæ, seu omnia peccata contra castitatem, de quibus agitur in Tractatu "de Temperantia" N. 282. et seq.

Quid præcipitur hoc Præcepto?

R. Animæ et corporis castitas, de qua vide Tractatum citatum Num. 281.

1

VII. Catechismus Romanus agens de sexto Præcepto, contra luxuriæ peccata ponit hæc remedia præcipua : fugere otium, crapulam, custodire oculos, aversari verba obscæna, occasiones et consortia fugere: deinde frequenter confiteri et sumere sacram Eucharistiam, orationem cum jejunio, Passionis Christi meditationem, turpitudinis peccati et inferni considerationem, &c.

Causas et remedia motuum carnis et varia huc spectantia reperies, ubi actum est de subjecto peccati Num. 109. et seq. Assigna septimum Præceptum ?

VIII. R. Est hoc: "Non furtum facies."
Quid prohibet hoc Præceptum?

IX. R. Omne nocumentum in rebus externis proximi, seu in bonis fortunæ et famæ; igitur prohibetur furtum, rapina, simonia, usura, detractio, contumelia, &c.

Quid hoc Præcepto præcipitur?

R. Justitia inviolata, benignitas et liberalitas in proxi

mum.

Quare in hoc Præcepto exprimitur furtum, non usura?

« PredošláPokračovať »