Obrázky na stránke
PDF
ePub

IV. R. Affirmativè, ut patet ex Apostolo ad Hebr. cap. 7. v. 12. "Translato sacerdotio, necesse est, ut et legis "translatio fiat:" item constat ex Concilio Jerosolymitano, Actor cap. 15.

Obj. Baruc. cap. 4. v. 1. dicitur: "Lex, quæ est in "æternum:" ergo adhuc durat.

R. Dicitur lex vetus æterna, vel quoad præcepta moralia, quorum obligatio est juris naturæ, vel secundùm res in præceptis cæremonialibus figuratas: vel tandem dicitur æterna eo modo, quo æternum dicitur, quod longissimo tempore durat.

Quandonam lex vetus cessavit sive mortua est?

R. Non cessavit ante mortem Christi, cùm eam Christus semper servaverit, servarique præceperit, sed cessavit in morte Christi: quia erat figura Christi implentis Mysterium redemptionis nostræ per mortem suam: in morte autem Christi figura ista impleta est, unde et tunc dixit: "Con" summatum est;" velum quoque templi scissum est, quod tanquam signum legis rescissæ accipiunt SS. Patres. Ex quo sequitur, Christo prædicante, duas leges simul viguisse; ita tamen ut lex vetus esset in præcepto, tametsi deficiens, lex nova in consilio et accrescens ; sic ut fides in Christum natum jam obligaret illos, quibus hæc veritas prædicata erat; sed Baptismus solùm esset in consilio,

Hinc observat Sylvius, quòd si Christo prædicante Judæus quispiam prolem suam baptizasset, et non circum, cidisset, infans quidem fuisset justificatus, sed pater peccasset contra præceptum circumcisionis.

Obj. Paulus circumcidit Timotheum post mortem Christi ergo lex circumcisionis tum adhuc obligabat.

R. Neg. conseq. nam illum circumcidit non propter obligationem legis veteris, sed ex alio fine, nempe ut Timotheus, qui erat ex matre Judæa et patre Gentili, gratior fuisset Judæis.

[ocr errors]

V. Suarez cum quibusdam, quamvis admittat legem veterem secundùm se mortuam esse in morte Christi, sustinet tamen, ejus obligationem non desiisse, nisi lege Evangelicâ sufficienter promulgatâ: sicuti dum lex in Concilio Principis secundùm se abrogata est, tamen vim obligandi servat eosdemque parit effectus, donec promulgata sit ejus abrogatio.

N.97. DE TEMPORE, QUO OBSERVATIO LEGIS VETERIS FACTA FUIT MORTIFERA.

S. Thom. 1. 2. quæst. 10. art. 4.

I. Lex vetus non statim facta est mortifera,

Evangelica.

II. Libertus

PRENOTANDUM, legem dici mortuam, dum non ampliùs habet vim obligandi; mortiferam verò, quando ampliùs non potest observari sine peccato.

An statim observatio Legis veteris facta est mortifera ? R. Acris olim super hac re fuit disputatio inter SS. Aug. et Hieron. salvâ tamen pace Christianâ: Hieronymus sustinebat, statim à morte Christi, vel saltem à die Pentecostes, quo lex nova publicari cœpit, observantiam legalium cæremoniarum fuisse mortuam et mortiferam seu illicitam, tametsi Apostoli easdem piâ quâdam simulatione, ut dicebat, observaverint, ne Judæis scandalo fuissent.

I. S. Augustinus verò negabat, observantiam legalium tam citò fuisse mortiferam, quod probabat ex factis Pauli circumcidentis Timotheum Actor. cap. 16. et sese purificantis in Templo Actor. cap. 21. Deinde legalium observatio primis temporibus erat quasi necessaria, tum ut Judæi faciliùs ad Christum adducerentur, tum ut lex paulatim desineret, sive ut Synagoga sepeliretur cum honore.

Hæc S. Augustini sententia hodiedum ab omnibus recipitur.

Obj. I. Dicit Apostolus ad Gal. cap. 5. v. 2. "Si cir"cumcidamini, Christus vobis nihil proderit:" ergo circumcisio erat mortifera.

R. Dist. consequens: erat mortifera, dum fiebat cum persuasione, quòd sine circumcisione salus obtineri non posset, concedo totum: secus nego. Igitur Galatæ à quibusdam Judaïzantibus seducti existimabant circumcisionemi non minùs necessariam esse in nova lege, quàm in veteri, et sine hac legem novam non posse justificare, quem errorem ut redemptionis Christi eversivum ibidem proscribit Apostolus.

2o. Respondet Sylvius, Paulum ibidem loqui Gentibus, quibus observantia legalium erat illicita, cùm ipsorum non esset sepelire Synagogam, sed id ad Judæos spectaret, quorum fuerat mater: hinc Paulus circumcidit Timotheum et non Titum; quia hic Gentilis erat.

Obj. II. Observatio legalium post mortem Christi erat mendacium in facto; quia significabat Christum venturum: ergo erat illicita.

R. Legalia post mortem Christi non observabantur tanquam signa Christi venturi, sed tanquam talia, quæ fuerant similia signa: prout vexillum, quod fuit signum Regis venturi, adhuc servatur.

Inst. Ergo simili ratione jam licebit excitare usum legalium, tanquam quæ fuerint signa Christi venturi.

R. Neg. sequelam; nam illa tunc fuerunt permissa, quia Synagogam conveniebat sepelire cum honore: qui autem jam legalia observare vellet, non esset pius deductor corporis, sed impius sepulturæ violator.

Adde, tunc mysteria per legalia figurata non fuisse adhuc sufficienter communicata et prædicata; atque ita inanis et illicitus nunc esset legalium usus.

Quandonam observatio legalium Judæis facta est mortifera seu illicita ?

R. Cum S. Thom. art. 4. citato ad 1. post tempus Evangelii sufficienter promulgati; quia tunc omnis ratio cessabat, propter quam observari potuerant,

Tempus autem Evangelii sufficienter promulgati fuit circa excidium Jerosolymitanum, videturque Synagoga in ista eversione sepulta, dispersis et confusis toto orbe Judæis; adeo ut nullus ampliùs honor ipsi deberetur.

In quibus consistit libertas Evangelica?

II. R. Non in immunitate ab observatione mandatorum Ecolesiæ vel aliorum superiorum, ut volunt hæretici: sed consistit in his tribus, ut docet Bellarminus lib. 4. "de Romano Pontifice," cap. 17.

1o. In liberatione à servitute peccati, de qua Apostolus ad Rom. cap. 6. V. 18. "Liberati a peccato, servi facti "estis justitiæ."

2o. In eo, quòd gratia Christi liberat nos a timore et servitute legis, non quidem nos eximendo ab obligatione adimplendi leges, sed aspirando charitatem, per quam facilè et libenter leges impleamus: hinc 2. ad Corinth.cap.3.V.17. dicitur: Ubi Spiritus Domini, ibi libertas," et ad Gal. cap. 3. V. 13. "Christus nos redemit de maledicto legis:" hinc etiam S. Augustinus libro "de Continentia" cap. 3. dicit: "Non sumus sub lege bonum quidem jubente, non "tamen dante; sed sumus sub gratia, quæ id, quod lex jubet, faciens nos amare, potest liberè imperare."

[ocr errors]

3o. In eo, quòd sumus liberi a servitute cæremonialium et judicialium legis véteris: unde Apostolus Actor. cap. 15. V. 10. "Quid tentatis imponere jugum super cer"vices Discipulorum, &c." et ad Gal. cap. 5. V. 1. "State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.”

FINIS TRACTATUS DE LEGIBUS.

TRACTATUS

DE

GRATIA.

N. 1. DE DEFINITIONE GRATIÆ.

S. Thom. I. 2. à quæst. 109 ad 110.

1. Gratia II. Differt à donis naturalibus III. Et concursu generali; IV. Et à gratiis gratis datis, V. Quæ sunt novem, VI. Possuntque esse sine charitate.

QUID est Gratia?

I. R. Est Beneficium Divinum supernaturale creaturæ intellectuali gratis datum, in ordine ad salutem æternam.

II. Gratia sic definita distinguitur à donis naturalibus, ut intellectu, voluntate, libero arbitrio, vita seu esse, sentire, &c. quæ nomine gratiæ naturalis vel latè dictæ, aliquando vocantur a Scriptoribus, quæque ad gratiam propriè dictam præsupponuntur saltem naturâ.

III. Distinguitur etiam a concursu Divino generali, qui creaturæ adest connaturali exigentia; item a Gratia increata, quæ est ipse Deus sive ejus benevolentia erga nos, quam solam gratiæ acceptionem in Sacris Literis admittunt nostri sectarii, ac propteria sunt damnati in Conc. Trid. Sess. 6. can. 11.

Item per voces "gratis datum" excluduntur merita nostra, et naturæ vires.

IV. In hac definitione describitur gratia propriè dicta, creata, et gratum faciens, distinguiturque a gratia gratis data, quòd hæc detur homini principaliter ad salutem aliorum, ubi gratia gratum faciens principaliter datur ad salutem propriam.

Quot et quæ sunt species gratiæ gratis datæ ?

V. R. Apost. 1. ad Cor. cap. 12. enumerat novem species, quæ sunt: 1°. Sermo sapientiæ, 2°. Sermo scientiæ, 3°. Fides, 4°. Gratia sanitatum, 5°. Operatio virtutum, 6°. Prophetia, 70. Discretio spirituum, 8°. Genera linguarum, 9o. Interpretatio sermonum. Vide S. Th. q. 111. art. 4.

[ocr errors]

dictum est: fideles quidem, cùm teneantur opera sua referre in Deum, ut auctorem supernaturalium, id non possunt sine gratia: verùm cùm non requiratur relatio actualis, sed sufficiat virtualis, quæ post actualem ex gratia elicitam perseverat sine nova gratia, poterit ista non positio obicis sine nova gratia referri in Deum. Vide Daelman, “de "Gratia" observ. 6.

N. 10. DE NECESSITATE GRATIÆ AD VITANDA PECCATA MORTALIA.

S. Thom. 1. 2. quæst. 109. art. 8.

1. Peccator potest vitare singula, sed non omnia mortalia longo tempore.

AN potest homo in statu naturæ lapse absque gratia vitare omnia peccata mortalia?

I. R. Generaliter negativè: in primis homo sine gratia -habituali, sive existens in peccato mortali, potest quidem singula peccata mortalia vitare, etiam aliquo tempore, tum per vires naturæ, tum per gratias actuales, quas Deus tempore et loco non denegat: sed fieri non potest, ut homo diu ita maneat sine novo peccato mortali, ut dicit S. Thom. hic in "Corp." ex S. Gregorio: "Peccatum, quod mox per "pœnitentiam non deletur, suo pondere ad aliud trabit.”

Unde conclusio est, quòd homo existens in peccato mortali non possit longo tempore omnia peccata mortalia vitare: hoc probat Scriptura S. Threnor. cap. 1. v. 8. "Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta "est." Et confirmat exemplum Davidis, qui, commisso adulterio, non poenitens adjecit homicidium.

Rationem dat S. Thom. in fine Corporis: quia qui est in peccato mortali, habet voluntatem conversam ad bonum commutabile: homo autem sic constitutus, quamvis possit ex præmeditatione rationis aliquid agere præter ordinem finis præconcepti; propter varias tamen boni commutabilis occurrentias diu non persistet, quin operetur secundùm convenientiam voluntatis deordinatæ.

Obj. I. Nemo peccat in eo, quod vitare non potest: ergo, si peccator ille non possit omnia peccata vitare, non peccabit aliquod mortale committendo.

R. Nego conseq. ratio est, quòd possit vitare singula, quod sufficit: deinde ista necessitas non est absoluta, sed tantùm ex supposito, quòd velit in tali statu permanere ;

« PredošláPokračovať »