Obrázky na stránke
PDF
ePub

verùm illud non habent omnes justi, nec omnes prædestinati, sed hi ultimi iique soli habent donum perseverantiæ finalis.

N. 13. DE CAUSIS GRATIÆ.

S. Thom. 1.2. q. 112. & Concil. Trident, Sess. 6. cap. 7. 1. Causa efficiens principalis. II. Secundaria seu instrumentalis. III. Ministerialis, IV. Finalis, V. Et meritoria.

QUÆNAM sunt causæ gratiæ?

I. R. Causa efficiens principalis tam gratiæ actualis, quàm habitualis est solus Deus..

II. Causa efficiens secundaria seu instrumentalis sunt Humanitas Christi, et Ecclesiæ Sacramenta.

III. Causa ministerialis sunt Angeli et homines: Angeli subministrando illuminationes, quibus. perveniamus ad gratiam, homines verò non solùm orando et instruendo, sed etiam administrando Sacramenta.

1

IV. Causa finalis est Gloria Dei et Christi, et salus nostra. V. Causa meritoria est Christus, sive merita Christi, scilicet in statu naturæ lapsæ ; nam in hoc statu non datur ulla gratia, nisi ob merita Passionis Christi: ita ut nihil salutare habeamus aut operemur, quod non profluat à gratia data ex meritis Christi.

Preces et merita Sanctorum hominum possunt esse causa meritoria, sed subordinata meritis Christi; quia illa his uniuntur: hoc modo justus per opera ex gratia facta sibi de condigno mereri potest gratiæ augmentum, et alteri de congruo gratiam primam.

De causa materiali gratiæ, seu de gratiæ subjecto dictum est Num. 3.

Gratia Angelorum et primi hominis in statu innocentiæ non profluit ex meritis Christi; nam Christus solùm mortuus est pro genere humano lapso.

N. 14. DE PREPARATIONE AD GRATIAM PER VIRES NATURE.

S. Thom, 1. 2. q. 109. art. 6.

I. Vires naturæ non præparant ad gratiam. II. Etsi faciant minùs dignum. III. Non tamen magis dignum.

AN homo sine gratia potest se præparare ad gratiam, sive an opera solis naturæ viribus facta, possunt esse dispositio ad gratiam ?

Sancti inspiratione et adjutorio posse Deum diligere sicut oportet; etenim Deum diligere sicut oportet, est Deum diligere ex motivo charitatis, et in ordine ad salutem æter

nam.

IV. R. 2°. Homo in statu naturæ lapsæ potest quidem Deum diligere ut auctorem naturalium ex solis naturæ viribus amore aliquo naturali et imbecilli, sic tamen, ut hic amor non possit esse super omnia.

V. Ratio prioris est, quòd vires naturales per peccatum non sint extinctæ, licèt læsæ sint et infirmatæ: quòd autem amor ille nequeat esse super omnia, probatur, quia amor : Dei super omnia est actus perfectissimus hominis sani et integri: ergo ad eum pertingere non potest homo lapsus sine adjutorio gratiæ naturam sanante.

Probatur ulteriùs ab inconvenientiis: nam si homo viribus naturæ posset diligere Deum super omnia, legem sine gratia impleret; qui enim diligit, legem implevit, ad Rom. cap. 13. v. 8. et sic homo salvari posset sine gratia, quod falsum est, et ab errore Pelagii non recedit.

Obj. I. Potost homo sine gratia in statu naturæ lapsæ cognoscere Deum esse summum bonum, diligendum super omnia, idque solis naturæ viribus: ergo potest Deum diligere super omnia ex solis naturæ viribus; quia voluntas potest sequi judicium intellectûs.

R. Neg. conseq. et probationem; quia, ut ait S. Thom. art. 2. ad 3. multò graviùs homo vulneratus est in voluntate et appetitu boni, quàm in intellectu, seu cognititione veri; eò quòd peccatum proximè à voluntate procedat, sicque eam magis quàm cæteras potentias inficiat.

VI. Ad probationem dicendum, quòd voluntas non possit semper sequi judicium intellectûs, 1°. dum judicium est tantùm speculativum, prout cognitio naturalis de diligendo Deo est speculativa: ad hoc enim ut voluntas aliquid velit, prærequiritur cognitio practica, quâ intellectus judicet, Deum hic et nunc super omnia esse diligendum.

2o. Si intercedat impedimentum utì est inclinatio naturæ corruptæ ad bona privata et affectus ad sensibilia, quæ superari et deponi debent, ad hoc, ut Deus super omnia diligatur, non autem ad illud, ut Deus diligendus cognoscatur. Obj. II. Potest homo solis naturæ viribus creaturam diligere super omnia: ergo etiam Deum.

Probatur consequentia: quia Deus est objectum magis amabile, quàm creatura: ergo, &c.

R. Neg. conseq. disparitas est, quòd amor Dei super omnia inveniat impedimenta, quæ non invenit amor crea

[ocr errors]

quemque recipere justitiam secundam propriam dispo"sitionem:" ergo potest se homo disponere ante justitiam.

R. Tridentinum manifestè agit de dispositione, quæ est ex gratia actuali, ut patet ex cap. 6.

Per talenta in parabola Matthæi cap. 25. intelliguntur verisimiliùs gratiæ gratis datæ, quarum plures uni dantur quàm alteri, prout unus præ altero sive naturaliter, sive supernaturaliter magis aptus est ad iisdem in aliorum gratiam utendum.

II. Nota, quòd licèt homo per liberum arbitrium vel per opera moraliter bona non possit aliquid facere, quod habeat proportionem vel dispositionem ad gratiam acquirendam, possit tamen per solum liberum arbitrium se facere magis indispositum, et indignum ad gratiam accipiendam: nam quo magis peccat, eò magis indignus efficitur.

III. Hinc tamen dicere non licet, quòd is, qui minùs peccat, sit magis dignus vel dispositus ad gratiam: nam uterque est positivè indispositus et indignus: qui minùs peccat, minùs indignus; qui magis peccat, magis indignus. Obj. Potest homo per vires naturæ non ponere obicem gratiæ, ut dictum est ante: ergo, &c.

R. Antecedens, ut dictum est N. 9. admittitur tantùm hoc sensu, quòd possit non ponere novum obicem gratiæ pro tempore, inquantùm potest vitare nova peccata pro tempore; sed nec tunc datur ei gratia ideo, quia id fecit viribus naturæ; imò si sit peccator, habet semper obicem ex priori peccato, ob quem Deus ei gratias efficaces negare potest.

No. 15. DE AXIOMATE: FACIENTI QUOD IN SE EST, DEUS NON DENEGAT GRATIAM, SED INFALLIBILITER IMPERTITUR.

S. Thom. 1. 2. quæst. 109. & 112.

I. Axioma II. Admittitur de faciente ex gratia. III. Non ex viribus naturæ.

QUIS est sensus hujus axiomatis ?

I. R. Disputatur, an hæc verba, "Facienti quod in se "est," intelligi debeant de faciente quod in se est ex gratia, vel an intelligi possint de faciente quod in se est ex solis naturæ viribus.

II. S. Thomas hoc axioma admittit et explicat, de faciente quod in se est per gratiam, et rectè : nam Deus illi, qui gratiæ datæ cooperatur, ulteriores gratias impertitur, juxta hoc ad Philipp. cap. 1. v. 6. "Qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet."

66

An prædictum axioma aliquo sensu admitti potest de illo, qui facit quod in se est viribus naturæ ?

R. Sunt aliqui Doctores Catholici, qui hoc sensu admittunt; non tamen sic, ut illa opera sine gratia facta habeant rationem preparationis ad gratiam, sed se habeant per modum conditionis "sine qua non," vel per modum "re'moventis prohibens." Molina dicit hoc provenire ex pacto inter Deum et Christum inito.

III. Verùm rectiùs post S. Thom. etiam hunc sensum rejiciunt Estius, Sylvius, Bellarm. Wiggers, &c. ratio sæpius data est; quòd ordo gratiæ excedat omnem præparationem virtutis humanæ ; item quòd Deus in distributione gratiarum non attendat ad naturalia; nam sic gratia daretur intuitu operum naturalium, adeoque esset "ex operibus," quod est contra Apost. ad Rom. cap. 11. v.6.

Nec dici potest, quòd illa opera sine gratia sint conditio 66 sine qua non ;" perperam enim dixisset Apost. ad Rom. cap. 9. v. 18. "Cujus vult, miseretur." Deinde Deus multis dat gratiam, qui non faciunt quod in se est: imò et existentibus in ipso actu peccati, v. g. Paulo persequenti Ecclesiam Christi.

Neque etiam dici potest, quòd ista opera habeant rationem "removentis prohibens," quia Deus quandoque dat gratiam magis indignis, quam non dat minùs indignis, utì dedit Judæis, non Tyriis aut Sidoniis.

Quantùm ad pactum Molinæ, istud est merè fictitium: deinde etiam in illo systemate Deus in distributione gratiarum videtur attendere ad naturalia, cùm ratio hoc pactum ineundi non videatur esse alia, quàm quòd homo viribus naturæ faceret totum, quod in se est.

Obj. S. Th. in 2. dist. 28. q. unicâ, art. 4. dicit: "Ad "gratiam gratum facientem habendam ex solo libero ar"bitrio se homo potest præparare; faciendo enim quod in "se est, gratiam consequetur: ergo admittit axioma in sensu rejecto.

R. Nego conseq. ratio est, quòd juxta mentem S. Thomæ hoc loco voces "ex solo libero arbitrio" non excludant gratuitum auxilium Dei actualiter moventis, sed donum habituale gratis datum, quod quidam tunc temporis requi

rebant, et vocabant lumen supernaturale gratiæ sanctificanti præambulum, quod ibid. negat S. Thom.

Mentem suam S. Thom. in posterioribus scriptis luculenter expressit, ut 1. 2. q. 109. a. 6. ad 2. quæst. 112. art. 3. & Lect. 3. in cap. 10. ad Rom. ubi dicit: "Quod hoc "ipsum, quòd aliquis faciat quod in se est, sit ex Deo "movente;" unde inquit Sylvius: "Etsi in scriptis, quæ "junior exaravit, aliqua reperiantur vel posterioribus con"traria, vel obscuriùs posita, ea censenda sunt scriptis. "posterioribus fuisse emendata vel explicata."

Obj. Deus dat omnibus gratiam : ergo et facienti quod

in se est.

R. Nego conseq. nam posito, quòd Deus cuilibet det gratiam, nullo modo sequitur, quòd ideo alicui det gratiam, quia id facit, quod in se est viribus naturæ: hæc autem connexio debet significari in axiomate; aliàs frivolum et ridiculum est, æquivalens huic: Petro faciente quod in se est, Deus Paulo non negabit gratiam.

N. 16. DE DISTRIBUTIONE GRATIARUM, ET DE GRATIA JUSTORUM.

I. Justis semper adest gratia sufficiens, II. Et etiam efficax. AN hominibus justis in statu naturæ lapsæ semper adest gratia actualis ad opera salutaria ?

I. R. Semper illis adest gratia sufficiens, quâ possint adimplere præcepta necessaria ad salutem etiam justis nunquam deest gratia efficax, quâ re ipsa adimpleant ea præcepta, nisi prius gratiæ defuerint, vel illi obicem posuerint per peccatum.

Prior pars certa est ex condemnatione primæ propositionis Jansenii, in qua damnata sunt hæc: "Deest quoque "illis (justis) gratia, quâ possibilia fiant."

II. Secunda pars probatur ex Trid. Sess. 6. cap. 11. ubi ex S. Aug. lib. " de Natura et Gratia" cap. 26. docet: "Deus suâ gratia semel justificatos non deserit, nisi ab eis "prius deseratur," et ait Daelman, si justus imperfectè Deum deserat peccando venialiter, Deus talem quandoque etiam imperfectè deserit, negando gratiam efficacem, quam ei dedisset, si non obstitisset per peccatum veniale vel mortale.

Obj. I. Trident. & S. Aug. videntur agere de gratia habituali, non de actu: ergo, &c.

« PredošláPokračovať »