Obrázky na stránke
PDF
ePub

Idem probatur ex 1. ad Cor. cap. 10. v. 13. "non patietur vos tentari supra id, quod potestis."

66

"Deus

De hac re disertè S. Aug. lib. "de Natura et Gratia" cap. 69. "Eo ipso, inquit, quo firmissimè creditur, Deum justum et bonum impossibilia non potuisse præcipere, "hinc admonemur et in facilibus quid agamus, et in diffi"cilibus quid petamus."

Idem ostenditur exemplis in Davide, de quo dicitur 3. Reg. cap. 14. v. 8. "Custodivit mandata mea et secutus "est me in toto corde suo," &c. Vide etiam 4. Reg. c. 23. v. 25. de Rege Josia: idem de parentibus Joannis Baptista Luc. cap. 1. v. 6. &c.

Obj. I. Quædam præcepta non possunt impleri sine gratia; atqui non est in potestate liberi arbitrii habere gratiam : ergo, &c.

Probatur consequentia: illud dicitur homini impossibile, pro quo faciendo non habet medium necessarium, nec est in ejus potestate illud habere; sicuti est impossibile cæco videre, quia non habet in sua potestate ut visum recipiat: atqui unicum et necessarium medium hìc est gratia: ergo, &c.

R. Nego conseq. Licèt enim homo medium illud necessarium per se ipsum habere non possit, potest tamen illud habere per alium, quod sufficit; ut dicit S. Thom. 1. 2. quæst. 109. art. 4. ad 2. "Illud quod possumus.cum "auxilio divino, non est nobis omnino impossibile, juxta "hoc Philosophi: quæ per amicos possumus, aliqualiter nos possumus.

[ocr errors]

Satis itaque est, ne dicantur præcepta nobis impossibilia, quòd Deus sit potens, benignus et paratus dare gratiam, tempore quo præceptum excedens vires naturæ urgebit.

Ad paritatem respondetur, cæco non esse impossibile videre, si alius quis paratus sit illi visum dare. Deinde in cæco nequidem est potentia physica præsens ad videndum, sed merè obedientialis.

Hanc difficultatem explicat Sylvius 1. 2. q. 109. art. 4. quæsito 10. hoc modo: "Ad hoc, ut divina mandata censeantur homini esse possibilia, ac per consequens cense"atur, bene posse vivere, satis est, eum esse liberi arbi"trii et viatorem, atque adeo in eo statu, in quo Deus "juxta ordinariam providentiam solet malos convertere, "bonos adjuvare, infirmos corroborare, et gratiam largiri "petentibus, imò et ipsum petitionis effectum ipsamque "orationem donare."

II. 2o. Peccatoribus etiam obduratis, Deus quandoque pro tempore et loco largitur quasdam gratias saltem remotè sufficientes, quibus si obicem non ponant, ulteriores gratias recipient.

III. Probatur: quia omnes peccatores etiam obdurati vocantur generaliter ad pœnitentiam: igitur aliquando datur eis gratia ad pœnitendum: sic dicitur Matth. cap. 11. v. 28. "Venite ad me omnes, qui laboratis et one

"rati estis, et ego reficiam vos." Item ad Rom. cap. 2. v. 4. "An ignoras, quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te "adducit?"

In hanc rem damnavit Alexander VIII. propositionem sequentem, quæ est quinta inter 31. "Pagani, Judæi, "Hæretici, aliique hujus generis nullum omnino à Jesu "Christo accipiunt influxum, adeoque hinc rectè inferes, "in illis esse voluntatem nudam, et inermem sine omni "gratia sufficiente."

Deinde S. Thom. lib.3. contra gentes cap. 109. sic habet: "Deus quantùm in se est, paratus est dare omnibus gra"tiam......sed illi soli gratiâ privantur, qui in se ipsis gra"tiæ impedimentum præstant: sicut sole mundum illumi"nante, in culpam imputatur ei, qui oculos claudit, si ex "hoc aliquod malum sequatur."

Denique Deus non denegat obduratis Angelum Custodem: adeoque nec negat omnem gratiam.

Obj. I. S. Aug. epist. 107. inter Fidei dogmata circa gratiam refert hoc: "Scimus gratiam non omnibus homi"nibus dari :" ergo, &c.

R. Nego conseq. quia S. Aug. ibid. agit de gratia speciali et efficaci, quâ ad fidem et justificationem perveniant, quam non omnes accipere certum est: eodem modo dicit Trident. Sess. 6. cap. 3. non omnes mortis Christi beneficium accipiunt; ut enim clarè patet, agit ibidem de beneficio completo in hac vita per justificationem.

Obj. II. Si omnes habeant quandoque gratias sufficientes, non datur infidelitas purè negativa seu inculpabilis; quia infideles in culpa erunt, quòd, neglectâ gratiâ sufficiente, non habeant fidem.

R. Nego antec. licèt enim homo potuerit et debuerit cooperari gratiæ, tamen prævidere non potuit ex omissione cooperationis gratia hunc defectum secuturum, quod necesse est ad voluntarium in causa.

Obj. III. Joan. cap. 12. v. 39. de quibusdam Judæis dicitur: "Propterea non poterant credere:" ergo illi non habebant gratiam.

R. Nego conseq. nam sensus est: non poterant credere, stante obstinato odio in Christum et superbiâ mentis eorum, nimirùm in sensu composito, seu quamdiu tales erant; licèt sæpius eis non defuerit gratia sufficiens ad mutandam malam voluntatem.

Cæterùm nota, quòd obdurati hic vocentur illi, qui malo inhærentes, gratiam respuunt, ita ut obduratio, de qua hic, sit tantùm imperfecta, non perfecta, qualis est in dæmonibus.

Quandonam peccatoribus et obduratis datur ista gratia sufficiens ?

:

IV. R. Sæpius in vita juxta distributionem misericordiæ divinæ specialiter autem, ut videtur probabilius, dum urget præceptum supernaturale, quod sine gratia impleri non potest, de quo quæritur:

N. 18. AN OBDURATIS SEMPER DETUR GRATIA, URGENTE PRÆCEPTO SUPERNATURALI?

1. Gratia sufficiens II. Saltem offertur obdurato. III. Urgente præcepto. IV. Aliàs non committit novum pec

catum.

I. PRENOTANDUM, hic non agi de gratia speciali, sed de sufficiente, quæ dividitur in proximè et remotè sufficientem, de qua vide Numerum. 20.

II. 2°. Notandum, hanc gratiam secundùm multos non debere esse interiùs receptam, sed sufficere eam esse oblatam, hoc est, quòd Deus paratus sit eam dare, et daret infallibiliter, nisi obduratus poneret actualiter obicem gratiæ recipienda. His positis;

III. R. Tempore, quo urget præceptum supernaturale, quod sine gratia impleri non potest, semper adest gratia data vel oblata saltem remotè sufficiens.

Probatur ex 1. ad Cor. cap. 10. v. 13. ubi dicitur : « Fi"delis est Deus, qui non patietur vos tentari supra id, "quod potestis.'

Idem probatur ex Trid. Sess. 6. cap. 11. dicente: "Deus "impossibilia non jubet."

Nec obstat, quòd Trid. ibid. loquatur de justis, adeoque nihil inde probetur pro obduratis.

Respondetur enim, quòd Tridentinum initio quidem loquatur de justis, ut sic directè contradiceret hæreticis ; addat tamen rationem generalem facientem pro possibilitate mandatorum Dei respectu quorumcumque dicens: "Nam Deus impossibilia non jubet."

Idem próbatur ex eo, quòd Deus omnes peccatores vocet ad pœnitentiam, ut N. 17. dictum est.

Obj. S. Aug. in expositione quarumdam propositionum Epist. ad Rom. dicit de Pharaone, quòd obdurato corde obtemperare non posset: ergo urgente præcepto supernaturali non habuit gratiam, aliàs obtemperare potuisset.

R. 19. S. Aug. non significat ibid. absolutam impotentiam, sed tantùm difficultatem gravem; nam etiam ibid. dicit, quòd obtemperare potuerit, et non obtemperando peccaverit.

2°. Dici potest, quòd agat de impotentia in sensu composito, scilicet cum voluntate manendi in obduratione, quo sensu dicit Joannes Epist. 1. cap. 3. v. 9. "Quòd justus "non possit peccare."

99

Deinde Pharao non indigebat gratiâ supernaturali ad obtemperandum et populum Dei dimittendum, cùm præceptum illud non esset supernaturale.

Varia alia objiciuntur ex supplemento: verùm ibidem communiter non agitur de gratia mere sufficiente, sed de speciali.

Famosa est quæstio, si obdurato negaretur omnis gratia etiam remote sufficiens, urgente præcepto supernaturali, an agendo contra illud præceptum obduratus committeret novum peccatum formale distinctum à peccato obdurationis causâ ?

R. Affirmant aliqui, scilicet Danes, Steyaert, Braunman, et communiter Lovanienses cum majoribus suis in justificatione Censuræ cap. 12. Num. 176. et dicunt, quòd quidem sine gratia nemo actu se convertat ad Deum, sed quòd sine gratia habeatur posse converti, nimirum remotè ex ipsa liberi arbitrii natura, et in utramque partem flexibilitate.

IV. Alii, ut Daelman, Billuart, &c. docent talem in casu posito non contrahere novum peccatum formale distinctum à peccato in causa; quia medium unicum est gratia ad observandum præceptum supernaturale; atqui in supposito medium illud haberi non potest, cùm supponatur, quòd Deus sine nova culpa neget ei omnem gratiam : ergo sine. gratia illo tempore oblata, præceptum est ei impossibile.

Deinde ut quis peccet, debet actus aut omissio ejus quà talis esse possibilis ; atqui sine gratia in supposito est impossibilis, et habere gratiam est impossibile: ergo, &c. Nec obest, quòd talis retineat flexibilitatem arbitrii, et agat ex judicio rationis: etenim non potest alias quàm naturales apprehensiones concipere, et æquè ei impossibile

est sine gratia actus supernaturales elicere, quàm dæmoni impossible est sine gratia converti.

Obj. I. Impotentia illa est obdurato voluntaria in causa: ergo non excusat à novo et formali peccato : quia ignorantia voluntaria in causa non excusat: ergo nec excusat impotentia.

R. Disparitas est: quòd ignorantia debeat adhuc supponi vincibilis eo tempore, quo peccatur novo peccato formali; sed impotentia in casu quæstionis nullo modo vincibilis est ipsi obdurato.

Obj. II. Sequitur ex hac sententia, quòd gratia necessaria sit ad peccandum: probatur: illud est necessarium ad peccandum, sine quo homo non peccaret; atqui sine gratia non peccabit: ergo, &c.

R. Dist. assumpt. probationis: illud est necessarium ad peccandum, sine quo ut causâ homo non peccaret; conc. assump. Sine quo ut conditione homo non peccaret; nego assump. Etenim non omnia, quæ veniunt nomine necessarii, sunt causæ, sed sæpe quædam præsupposita conditiones; sic ex Joan. cap. 15. v. 22. "Si non venissem, et "locutus fuissem eis, peccatum non haberent;" nemo inferet Incarnationem Judæis necessariam fuisse ad peccandum: è converso argumentari licet hoc modo: illud est necessarium ad non peccandum, sine quo homo non potest vitare peccatum; atqui sine gratia homo non potest vitare peccatum: ergo gratia necessaria est ad non peccandum.

N. 19. DE AUXILIO SUFFICIENTE PRO PAR

VULIS.

I. Parvuli habent medium sufficiens. II. Ratio ultimata, III. Et modus loquendi.

AN omnibus parvulis decedentibus sine Baptismo datur gratia sufficiens ad salutem?

I. R. Quæstio non est de gratia sufficiente interna, consistente in quadam intellectus illustratione et delectatione voluntatis, illius enim parvuli sunt incapaces.

2°. Quantùm est ex parte Dei, videtur dicendum, parvulos qualescumque habere media sufficientia ad salutem, quatenus Deus instituit Baptismum pro omnibus neminem excludendo, et licèt actualis ejus collatio quandoque impediatur à variis causis, eas directè Deus non ordinat, ut Baptismus impediatur, quamvis justo suo judicio eas permittat.

« PredošláPokračovať »