Obrázky na stránke
PDF
ePub

Quidam sustinent oppositum, quantùm ad parvulos inter Gentiles aut in maternis uteris morientes, sed in priori sententia clariùs verificatur sincera Dei voluntas salvandi omnes et singulos, et Christum mortuum esse pro salute omnium etiam parvulorum.

Obj. I. Parvulis morientibus in uteris maternis susceptio Baptismi est impossibilis: ergo tales non habent medium sufficiens ad salutem.

R. Nego conseq. quia hæc impossibilitas habet se impertinenter ad voluntatem Dei antecedentem, quæ nou attendit ad circumstantias particulares; quòd enim quidam parvuli sint ita constituti, ut eis Baptismus applicari non possit, contingit ex causis naturalibus, aliisve accidentibus extrinsecis, quæ Deus impedire non tenetur.

Obj. II. S. Aug. dicit gratiam Baptismi multis parvulis non dari, "Deo nolente" festinantibus licèt parentibus: item multos non fieri salvos, "non quia ipsi, sed quia "Deus non vult."

R. Nego conseq. nam hæc verba "Deo nolente, Deus "non vult," non debent accipi positivè, sed negativè, ita ut solùm inde deducatur non esse in Deo voluntatem consequentem et efficacem de istorum parvulorum Baptismo. Vide quæ dicta sunt Num. 39. in Tract. " de Deo."

Ratio horum ultimata quare Deus justis quibusdam, licèt obicem ponant, det gratias efficaces ad perseverandum et non aliis?

Item quare aliquibus peccatoribus det gratias efficaces, ut dedit Paulo, bono Latroni, &c. et non aliis?

II. R. Non est hominis hæc judicare: spectat enim ad inscrutabilia Dei judicia, unde ad similia respondemus cum Apost. ad Rom. cap. 11. v. 33. "O altitudo divitiarum

[ocr errors]

sapientiæ et scientiæ Dei!" et ad Rom. cap. 9. v. 20. "O homo! Tu quis es, qui respondeas Deo," &c.

Si tamen sine comparatione quæratur, quare Deus huic gratiam efficacem et perseverantiam donet?

III. Responderi debet, quia Deus hujus vult misereri.
Si petatur, cur hic bomo perseveret?

R. 19. Quia Deus ipsi dat perseverantiam, et 29. quia hic homo vult per gratiam perseverare.

Si petatur, quare adultus non perseveret, vel non recipiat gratias efficaces?

R. Quia ipse non vult, vel quia ipse in causa est et obicem ponit.

[ocr errors]

R. Nego conseq. Sensus est, quòd justus non peccet, nec peccare possit, quatenùs est justus, seu inquantùm agit ex Dei gratia, per quam justus est. Vel juxta S. Aug. sensus est, quòd, qui natus est ex Deo nativitate consummatâ et perfecta in Patria, non possit peccare.

Obj. II. Potest justus vitare singula venialia: ergo omnia. Probatur conseq. quia si vitaret singula, vitaret omnia; atqui potest vitare singula: ergo potest vitare omnia.

[ocr errors]

R. Nego conseq. Vitium enim est in argumento, quòd procedatur à speciebus sive singulis peccatis collectivè sumptis in assumpto probationis, dum dicitur: "si vitaret singula," nempe collectivè, ad eadem peccata distributivè seu divisive sumpta in minori; nam dum dicitur: "potest "vitare singula," intelligitur de singulis divisivè, non collectivè sumptis.

III. Unde nota,quòd vitare omnia importet majorem difficultatem, quàm vitare singula seorsim, propter multiplices tentationes, et infirmitatem naturæ circa omnia in confuso, non circa singula seorsim, ut dictum est: proinde dicendum, quòd Deus præcipiat vitare omnia venialia, inquantùm prohibet singula; non verò aliquo præcepto distincto à præcepto singulorum: item quòd homo omnia libere committat, quatenùs singula liberè committit, non autem liber est quoad collectionem omnium; ferè sicut Christus dixit Matthæi cap. 18. v. 7. "Necesse est, ut veniant scanda"la," necessitate scilicet vaga, generali et indeterminata, quæ in nullum cadit determinatè peccatum, unde fit, quòd ́› qui scandalum præbet, liberè ac adeo culpabiliter agat.

IV. Quæstio superest, de quibus venialibus supra dicta intelligi debeant, cùm ratio S. Thom, allegata manifestè tantùm agat de venialibus ex subreptione. Quidam dicunt, hominem justum posse vitare omnia venialia plenè deliberata: Sylvius tamen cum variis negat, si intelligatur de toto vitæ tempore vel admodum longo, ob multitudinem tentationum et occasionum peccandi.

Quare superiùs dictum est, quòd non possimus vitare omnia venialia notabili tempore ?

R. Quia per breve tempus potest homo esse sine omni peccato veniali: quantum autem illud sit, est prorsus incertum: Sylvius existimat probabile esse, quòd in timore Dei vigilans possit ad unum diem vel aliquandò diutius esse sine omni veniali.

Dices: Prov. cap. 24. v. 16. dicitur "Septies in die "cadit justus:" ergo non potest vitare omnia venialia per unum diem.

R. Nego conseq.: nam illæ voces "in die" nec in Hebræo, nec apud 70. nec in Latinis emendationibus leguntur: unde et vulgata nostra legit: "Septies cadit justus "et resurget:" et quidem S. Aug. hunc locum non de peccatis, sed de tribulationibus intelligit.

Quinam habuerunt privilegium speciale vitandi omnia peccata venialia collectivè sumpta per totam vitam, vel longo tempore?

V. R. Patet ex Trid. ante citato: quòd privilegium illud vitandi per totam vitam omnia venialia, concessum fuerit Divæ Virgini Mariæ per donum confirmationis in gratia.

Pauci idem privilegium extendunt ad Jeremiam et Joannem Baptistam, sed veriùs negatur, ne sine urgenti causa fiat exceptio à generalibus Scripturæ Sacræ et Conciliorum locutionibus.

Non tamen simul negandum est, quòd datum fuerit quibusdam Sanctis speciale privilegium seu gratiæ auxilium' ad vitanda omnia venialia in determinata quadam materia, sive circa determinatam aliquam virtutem: sic de Joanne Baptista dicitur, quòd nunquam peccaverit venialiter in sermone, de S. Josepho admitti potest, quòd nunquam peccaverit venialiter contra virtutem castitatis.

N. 12. DE PERSEVERANTIA.

S. Thom. 1. 2. quæst. 109. art. 10.

I. Perseverantia II. Propriè dicta. III. Ad hanc requiritur speciale auxilium. IV. Undenam incipiat. V.. Justi possunt perseverare. VI. Licèt donum perseverantiæ non habeant. VII. Quod differt à Confirmatione in gratia.

I. PERSEVERANTIA, de qua hìc, non est habitus mentis, quo quis firmiter in virtute stare proponit, quiquein justificatione infunditur: nam ille omnibus justis est communis, sed hic agitur de perseverantia, quâ quis usque ad finem vitæ in gratia sanctificante perseverat, vocaturque donum finalis perseverantiæ.

II. Igitur donum finalis perseverantiæ definiri potest: beneficium Dei, seu gratuita Dei operatio, quæ præstat, ut homo in gratia sanctificante moriatur.

Unde non est habitus; sed formaliter significat specialemdispositionem divinæ providentiæ, quâ gratia sanctificans cum mortis instanti conjungitur.

An ad finalem perseverantiam requiritur speciale Dei auxilium?

III. R. Affirmativè; idque de fide est: probatur ex Trid. Sess. 6. can. 22. "Si quis dixerit justificatum vel "sine speciali auxilio Dei in accepta justitia perseverare posse, vel cum eo non posse, anathema sit."

66

Auxilium hoc speciale, quod ad finalem perseverantiam requiritur, varia complectitur, prout Deus variè disponit: v. g. uni accelerando mortem, ne cadat, alteri prorogando vitam, ut reviviscat, alii subtrahendo vel temperando tentationes, alii in tentationibus vires augendo, ita ut tandem ex hac vita eripiatur, dum gratia sanctificante est instructus. Undenam initium doni perseverantiæ sumitur?

IV. R. Illud non semper incipit à prima justificatione: sed ab illa, ex qua justus non est casurus, et quam usque ad mortem retinebit,

An dici potest, quòd justi non prædestinati perseverare possint finaliter si velint?

V. R. Affirmativè habent enim gratiam sufficientem, ut maneant in justitia.

Obj. I. Non est in eorum potestate habere donum finalis perseverantiæ: ergo non possunt perseverare.

VI. R. Nego conseq. nam sufficit, quòd hoc donum sit in potestate Dei, qui illud voluntate antecedente nemini denegat: isti justi quidem non perseverabunt, sed hoc ex defectu ipsorum, quia non volent; habent enim gratiam sufficientem, quâ possunt tum orare, tum alia bona opera facere: si autem gratiâ illâ bene uterentur, Deus ulteriora daret ad perseverandum auxilia.

Obj. II. Ergo Deus debet expectare occasionem, ut illi justi non prædestinati moriantur extra statum gratiæ.

R. Nego sequelam: nam illi inter tot tentationes suâ infirmitate deficient, et non volent perseverare usque ad instans mortis.

An donum confirmationis in gratia idem est ac donum finalis perseverantiæ ?

VII. R. Negativè; nam prius est beneficium Dei, quo homo per gratias interiores et protectionem Dei externam ita stabilitur in gratia, ut eâ excidere difficulter possit, et sit quasi impeccabilis ; posterius autem, manente potentia peccandi, dat tantùm non peccare mortaliter usque ad

mortem.

Prius donum habent animæ in purgatorio et habuit Diva Virgo semper, tam quoad venialia quàm mortalia; item illud Apostoli habuerunt post Pentecosten, quoad mortalia :

verùm illud non habent omnes justi, nec omnes prædestinati, sed hi ultimi iique soli habent donum perseverantiæ finalis.

N. 13. DE CAUSIS GRATIÆ.

S. Thom. 1.2. q. 112. & Concil. Trident, Sess. 6. cap.7. I. Causa efficiens principalis. II. Secundaria seu instrumentalis. III. Ministerialis, IV. Finalis, V. Et meritoria.

QUÆNAM sunt causæ gratiæ?

I. R. Causa efficiens principalis tam gratiæ actualis, quàm habitualis est solus Deus..

II. Causa efficiens secundaria seu instrumentalis sunt Humanitas Christi, et Ecclesiæ Sacramenta.

III. Causa ministerialis sunt Angeli et homines: Angeli subministrando illuminationes, quibus. perveniamus ad gratiam, homines verò non solùm orando et instruendo, sed etiam administrando Sacramenta.

IV. Causa finalis est Gloria Dei et Christi, et salus nostra. V. Causa meritoria est Christus, sive merita Christi, scilicet in statu naturæ lapsæ ; nam in hoc statu non datur ulla gratia, nisi ob merita Passionis Christi: ita ut nihil salutare habeamus aut operemur, quod non profluat à gratia data ex meritis Christi.

Preces et merita Sanctorum hominum possunt esse causa meritoria, sed subordinata meritis Christi; quia illa his uniuntur: hoc modo justus per opera ex gratia facta sibi de condigno mereri potest gratiæ augmentum, et alteri de congruo gratiam primam.

De causa materiali gratiæ, seu de gratiæ subjecto dictum est Num. 3.

Gratia Angelorum et primi hominis in statu innocentiæ non profluit ex meritis Christi; nam Christus solùm mortuus est pro genere humano lapso.

N. 14. DE PREPARATIONE AD GRATIAM PER VIRES NATURE.

S. Thom, 1. 2. q. 109. art. 6.

I. Vires naturæ non præparant ad gratiam.

II. Etsi faciant minus dignum. III. Non tamen magis dignum. AN homo sine gratia potest se præparare ad gratiam, sive an opera solis naturæ viribus facta, possunt esse dispositio ad gratiam ?

« PredošláPokračovať »