Obrázky na stránke
PDF
ePub

N. 20. DE GRATIA SUFFICIENTE.

I. Gratia sufficiens. II. Proximè et remotè. III. Interna nequit esse sine omni effectu. IV. Sed bene externa. V. Gratia sufficiens Molinistarum, VI. Congruistarum, VII. Et Thomistarum. VIII. Termini notandi.

QUÆNAM dicitur gratia sufficiens ?

I. R. Illa, quæ dat posse bene agere, quatenùs scilicet dat homini vires sufficientes ad effectum supernaturalem liberè obtinendum.

II. Hæc gratia sufficiens dividitur in proximè sufficientem, quæ dat potentiam proximam sive cum qua, nullo alio auxilio accedente, actus poni potest: et in remotè sufficientem, quæ dat potentia remotam, sive quæ tantùm sufficit ad aliquid, quo mediante ulterius auxilium acquiritur, sic gratia orationis est remotè sufficiens ad pœnitendum, et proximè sufficiens ad orandum.

Jansenius, quem secutus est Quesnel, docuit nullam dari gratiam interiorem verè sufficientem, sed tantùm efficacem.

An gratia sufficiens potest esse sine omni effectu ?

III. R. 1d aliqui affirmant, sed verisimilius apparet, quòd omnis gratia actualis interiùs recepta habeat aliquem effectum, quia omnis gratia interior, est motus quidam animæ, ut ait S. Th. quæst. 110. art. 2. in "Corp." jam autem fieri non potest, ut Deus moveat animam, et ipsa

non moveatur.

IV. Aliud est de gratia tantùm oblata, item de gratia externa: nam illæ sine effectu esse possunt.

Porrò varia sunt circa gratiam sufficientem systemata. V. Molinistæ dicunt, gratiam sufficientem eam esse, præter quam nullum aliud auxilium ex parte Dei requiritur, ut homo credat, bene operetur, &c. verùm hæc gratia sufficiens communiter rejicitur, eo quòd in hoc systemate determinatio seu bonus usus gratiæ pendeat à libero arbitrio, quod non congruit gratiæ naturæ lapsæ, nec sufficienter videtur recedere à Pelagianismo.

VI. Congruista, duce Suarez, Gratiam sufficientem appellant, quæ non est congrua, seu non est attemperata variis persona, loci et temporis circumstantiis; et ideo effectum, suum non obtinet, licèt contra naturam istius gratiæ non foret, si per ipsam solam actus poneretur.

VII. Thomista per gratiam sufficientem intelligunt illam per quam homo redditur potens credere, diligere, operari, licèt se solâ non sufficiat ad actualiter credendum, diligendum, &c.

Hinc si petatur, an dum habetur gratia proximè sufficiens, requiratur adhuc gratia alia, ut ponatur effectus? Respondent Molinista et Congruista non requiri per se; sed Thomistæ dicunt, non quidem requiri aliam gratiam ex parte potentiæ, seu ex parte actûs primi, cùm verè det posse operari, sed requiri aliam, scilicet efficacem pro actu secundo, seu ut potentia in actum deducatur.

Si dicas Thomistis, quòd illa gratia sufficiens videatur inutilis, quia cum illa sola nunquam ponetur actus.

66

R. Neg. conseq. nam hæc gratia, inquiunt, elevat potentiam, et dat verum posse," quod "posse" reducetur in actum, si obex non ponatur: unde quamquam ut actus fiat ab eo, qui habet gratiam merè sufficientem, requiratur ulterior Dei influxus, hunc tamen influxum Deus non subtrahit, sed potiùs dum dat talem gratiam, illum offert, et dare paratus est homini, nisi ipse liberè impedimentum ponat.

Hinc damnata est ab Alexandro VIII. hæc propositio ordine sexta: "Gratia sufficiens statui nostro non tam "utilis est quàm perniciosa, sic ut meritò proinde possimus petere: à gratia sufficiente, libera nos, Domine."

[ocr errors]

Observa 1°. quòd gratia aliqua possit dici sufficiens, respectu unius effectus, et efficax respectu alterius: sic gratia quâ quis orat pro pœnitentia obtinenda, est efficax respectu orationis, et sufficiens respectu pœnitentiæ.

Similiter Congruista sustinent, quòd eadem gratia possit esse sufficiens in uno homine, et efficax in altero, in quo nempe minorem invenit indispositionem, putantque gratiam sufficientem et efficacem ejusdem esse naturæ et entitatis, quod etiam censent Molinistæ.

Observa 2°. quòd dum aliqua gratia dicitur ad aliquem effectum merè sufficiens, tunc adhuc alia gratia requiratur, ut effectus ponatur, quæ gratia infallibiliter dabitur, nisi obex ponatur, dicente Apost. ad Philip. cap. 1. v. 6. “ Qui cœpit in vobis," &c.

[ocr errors]

Observa 3°. quòd non videatur posse salvâ fide negari, quin detur gratia sufficiens, quæ conferat posse verum et relativum ad præsentes circumstantias, licèt de modo explicandi hane sufficientiam disputetur: Probationes vide apud Daelman obs. 16. " de Gratia.

VIII. Tandem hic nota hos terminos, et distingue potentiam ab actu, potentiam antecedentem à potentia consequente, actum primum ab actu secundo, potestatem ad aliquid in sensu composito à potestate in sensu diviso, simultatem potentiæ ad diversa à potentia simultatis: quos vide in Tract. "de Actibus Human." ubi de libero arbitrio.

N. 21. DE GRATIA EFFICACI

1. Gratia efficax II. Admittenda. III. Modus operandi, IV. Juxta Molinistas. V. Juxta quosdam Congruistas. VI. Juxta alios. VII. Juxta Wiggers et alios. VIII. Gratia per se et ab intrinseco efficax. IX. Moraliter. X. Physicè prædeterminans. XI. Quod est systema Thomistarum.

QUÆNAM dicitur gratia efficax ?

1. R. Illa, quæ in homine producit effectum, ad quem datur: sic gratia quâ quis actu conteritur de peccato, dicitur efficax respectu actûs contritionis, qui elicitur.

II. Talem gratiam esse admittendam docet Scriptura Sacra, ut Ezechielis cap. 36. v. 26. "Dabo vobis cor “novum......et auferam cor lapideum, &c." et v. 27. “Et "faciam ut in præceptis meis ambuletis;" item ad Philipp. cap. 2. v. 13. "Deus est, qui operatur in nobis et velle "et perficere."

Unde dicit S. Aug. lib, “de Prædestinatione Sanctorum" cap. 8. "Hæc itaque gratia à nullo duro corde respuitur ; ideo quippe tribuitur, ut cordis duritia primitùs aufe"ratur."

III. Gravis et perobscura est disputatio, in quo constituenda sit efficacia hujus gratiæ, seu quis sit modus, quo operatur gratia efficax ; de quo variæ sunt sententiæ.

IV. Puri Molinistæ gratiæ efficaciam repetunt ab eventu, ita ut juxta ipsos gratia sit efficax, si ei voluntas consentit, et sufficiens, si ei dissentit: sed hæc opinio à plerisque rejicitur, cùm juxta illam liberum arbitrium gratiam determinet, sicque homo sit prima discretionis suæ radix, quod est contra illud Apost. "Quis te discernit ?"

V. Congruistæ efficaciam gratiæ ponunt in vi movendi congrua et attemperata voluntati, quam Deus efficaciter vult convertere : inter ipsos tamen non convenit, undenam efficacia infallibilitas sit repetenda: Theologi Societatis eam communiter repetunt à scientia media, qua Deus infallibiliter scit, quid quævis voluntas in quavis circumstantia liberè

esset factura, adeoque cui gratiæ consensura, si daretur verùm sic etiam non videtur satis salvari gratiæ efficacia; nam sic Deus videt eandem voluntatem, eâdem gratiâ instructam, et in iisdem circumstantiis conditionatè consentientem gratiæ, et quandoque ei resistentem, adeoque potiùs determinantem gratiam, quàm ipsam gratiam determinantem voluntatem.

;

VI. Unde alii Congruistæ, ut Steyaert, Daelman, efficacia infallibilitatem ponunt in ipsa congruitate gratiæ independenter à scientia media, quatenûs nempe ista gratia datur à Deo ex absoluta intentione effectûs, et ita adaptatur libero arbitrio, ut attentâ illius dispositione internâ et externâ, attentâ etiam istius gratiæ potentiâ, infallibiliter operetur effectum ad quem data est, sic tamen, ut si merè consideretur istius gratiæ entitas, non ejus congruitas, nihil repugnet effectum non haberi.

Systema hoc gratiæ congrua satis conforme videtur modo operandi Dei, qui in conversione peccatorum, regulariter observat quasdam circumstantias conversioni eorum congruas: sed difficultas est, quomodo in hoc systemate Deus infallibiliter decernere possit effectum ante prævisam determinationem liberi arbitrii, cùm attentâ solâ entitate istius gratiæ in sensu composito possit non sequi effectus."

R. Ad hoc Steyaert et Daelman, quòd infallibilitas effectûs satis habeatur in istius gratiæ congruitate ante descripta; si enim nos ipsi, inquiunt, de amico in pluribus certissimi sumus rem aliquam illi placituram, quam ipsi proponemus, quidni Deus eâ certitudine quæ ipsum decet, adeoque infallibili, absque tamen scientia media, videat nobis placiturum aliquid bonum, quod modis multò penitioribus ipse mentibus et cordibus nostris per gratiam suam insinuat. Sic juxta Daelman, aliosque Deus infallibiliter cognoscit futura contingentia libera in decreto de dando concursu generali, inclinatione hominis et circumstantiis: quantò igitur magis ea cognoscere potest, dum divina gratia concurrit !

VII. Wiggers et Bone Spei, efficaciam gratiæ collocant in multiplicatione et cumulo gratiarum ut vocant, quarum singulæ sunt sufficientes, sed simul sumptæ efficaces, unde admittunt, quòd singulis possit resisti, licèt non omnibus. Huic sententiæ obstat, quòd infallibilitas determinati effectûs neque ex vi gratiæ habeatur, neque ex libero arbitrio. Vide Braunman Diss. 3. art. 5.

VIII. Quinta sententia est illorum, qui efficaciam gratia constituunt in vi et energia ipsius gratiæ, quæ ex divino proposito ad illum effectum datur. Et ideo vocatur per se et ab intrinseco efficax.

IX. Defensores hujus gratiæ adhuc divisi sunt, et aliqui dicunt gratiam illam habere vim infallibiliter determinandi, sed moraliter tantùm, hoc est, determinatione quæ se tenet solùm ex parte objecti, et consulit, suadet, præcipit, rogat, blanditur intrinsecùs et extrinsecùs, &c. sed non dominatur potentiæ voluntatis.

X. Alii dicunt, hanc gratiam habere vim prædeterminantem physicè voluntatem ad bonum particulare, et hæc est sententia Thomistarum, qui dicunt sic magis propriè verificari illud ad Philipp. cap. 2. v. 13. "Deus est, qui "operatur in nobis et velle et perficere:" adduntque, quòd subordinatio hominis ad Deum id videatur requirere.

XI. Systema hoc insignem laudem acquisivit ex Brevi "Demissas preces" Ben. XIII. in quo Pontifex Thomistas laudat, et hortatur, ut in eadem doctrina persistant, &c.

Schola Augustiniana pro statu naturæ lapsæ accedit ad Thomistas, nisi quod hic Thomista "Physicam Prædeter"minationem," Augustiniani appellent "Victricem delec "tationem :" pro statu verò innocentiæ schola Augustiniana admittit solam gratiam versatilem, pro quo Thomistæ requirunt etiam ab intrinseco efficacem.

Præcipuum, quod Thomistarum de gratia efficaci sententiæ opponitur, est quòd videatur tollere indifferentiæ libertatem: sed eam manere illæsam, probant ex S. Th. quæst. 6. "de malo" art. 1. ad 3. ubi dicit: Deus movet voluntatem immutabiliter ob efficaciam virtutis moventis; sed ob naturam voluntatis motæ, quæ indifferenter se habet ad diversa, non inducitur necessitas, sed manetlibertas. Similiter scribit 1. parte quæst. 19. art. 8. ad 2. Idem probant ex S. Aug. lib. "de Gratia Christi" cap. 24; "Deus internâ et occultâ ac ineffabili potestate operatur "in cordibus hominum, non solùm veras revelationes, sed "bonas etiam voluntates." In his omnibus, inquiunt Thomistæ, voluntas physicè prædeterminata in eodem actu se ipsam determinat elicitivè formaliter et applicative; adeoque liberè.

Obj. Deus prædeterminat voluntatem humanam, ut agat necessariò, et voluntas non potest sub hac gratia non agere: ergo non manet libertas.

« PredošláPokračovať »