Obrázky na stránke
PDF
ePub

I. Ilis præmissis certum est, quòd anima Christi descenderit ad limbum Patrum, eorumque animas repentè beatas reddiderit, et ad Cælos postmodum ascendens secum duxerit.

Verisimile est, quòd ad locum Purgatorii etiam penetraverit, animasque ibi detentas consolatus fuerit et fortè simul à pœnis saltem aliquas liberaverit.

Quòd ad locum damnatorum descenderit, non est verisimile; virtutem tamen Christi descendentis sentire potue

runt.

Notandum, hæreticos descensum Christi ad inferos negantes, non minùs impiè quàm imperitè inferos hic pro sepulchro accipere: sepultura enim evidenter articulo quarto expressa est, sicque inutiliter verbis obscuris hic repeteretur.

II. Explica alteram partem articuli quinti: "Tertiâ die "resurrexit à mortuis."

R. Computando diem crucifixionis pro prima die, clarum est, quòd resurrexerit tertiâ die resurgendo die Dominicâ ; nam feriâ sextâ mortuus est et post meridiem sepultus ante solis occasum, sabbato toto mansit in sepulchro, et die Dominicâ manè resurrexit.

Major est difficultas, quòd Matth. cap. 12. V. 40. dicatur, Filius hominis futurus in corde terræ tribus diebus et "tribus noctibus:" sed ad hoc dicendum, quòd, per Synecdochen, totum ponatur pro parte.

III. "Resurrexit à mortuis;" quia anima Christi iterum unita fuit corpori unione vitali, et quidem taliter, ut corpus vitam immortalem et gloriosam acquisierit.

Quare de Christo dicitur, quòd resurrexerit, et de aliis v. g. Lazaro, quòd resuscitati fuerint?

R. Quia Christus virtute divinitatis suæ seipsum ad vitam revocavit, alii verò non proprià, sed alterius virtute ad vitam sunt suscitati. Dum autem in Scripturis interdum legimus, ut Act. cap. 2. V. 24. Christum à Deo suscitatum, hoc ad eum ut hominem est referendum.

N. 31. DE SEXTO SYMBOLI ARTICULO.

I. Ascendit ad Calos. II. Sedet ad dexteram. III. Patris.

QUID proponit hæc pars:

"Ascendit ad Cœlos?"

1. R. Mysterium gloriosa Ascensionis Christi; postquam enim Christus resurrexerat, per quadraginta dies

mansit visibiliter in terris, ut probaret se verè resurrexisse, et ut Apostolis loqueretur de Regno Dei, seu de rebus ad novam Legem pertinentibus.

Ascendit autem elevando humanitatem, sive animam et corpus ad Cælos, ubi secundùm divinitatem semper adfuerat

præsens.

Quomodo ascendit Christus?

R. Cum. S. Th. 3. p. q. 57. art. 3. ascendit, non alienâ, sed proprià virtute divinâ, ac etiam eâ virtute, quæ propria est animæ beata; hinc dicitur de Christo: "quòd ascen"derit” in Cœlum; de aliis verò, ut de Elia 4. Reg. quòd sit "sublatus;" de diva Virgine, quòd sit "assumpta."

Quid significant sequentia verba: "Sedet ad dexteram "Dei Patris omnipotentis ?"

II. R. Verba illa in sensu metaphorico snnt intelligenda; cùm enim Deus sit purissimus Spiritus, in sensu proprio nec dexteram habet nec sinistram: unde est locutio ad captum populi accommodata, quâ significatur, quòd Christus in cœlo summam habeat et æqualem cum Patre gloriam, honorem, majestatem et potestatem.

Proinde per verbum "sedet" non significatur situs aut figura corporis, sed Christi majestas ac stabilis Regni cœlestis possessio.

An sedere ad dexteram Patris dicitur tantùm de Christo inquantùm Deus est, an etiam inquantum est homo ?

III. R. Christus inquantùm homo, minor quidem est Patre et Spiritu S. nihilominus quia Deus et homo unus est Christus, unaque Persona Divina non humana, dicitur, quòd Christus Deus et homo sedeat ad dexteram Patris; adeoque etiam humanitas Christi sedet ad dexteram Patris, non ex dignitate propria, sed quia cum Persona Filii est intimè unita.

Deinde Christus quâ homo dicitur sedere ad dexteram ; quia secundùm naturam humanam, quietus jam possidet summam illam dignitatem et gloriam Regni, quam habet supra omnem creaturam proximus Deo.

N. 32. DE SEPTIMO SYMBOLI ARTICULO.

I. Inde. II. Venturus est. III. Judicare. IV. Vivos et mortuos.

QUID profitemur per hæc verba: "Inde venturus est ?" R. Futurum generale judicium, quod in fine mundi

omnes omnium sæculorum homines uno in loco, resumptis corporibus, palam subituri sunt.

Præter illud est aliud judicium particulare, quod unusquisque, dum moritur, statim sustinet. Vide Tract. "de “Quatuor Novissimis.”

Explica singulas particulas hujus articuli.

I. R. Particula "inde" notat locum gloriæ et Majestatis judicantis.

II. "Venturus est" in gloriosa humanitatis forma, cum majestate multa et potestate.

III. Nota, quòd "judicare" competat Christo non tantùm quà Deus, sed etiam quà homo est, ut patet ex Joan. cap. 5. V. 27. “Pater potestatem dedit et judicium facere ; "quia Filius hominis est."

Quinam intelliguntur per "vivos," quinam per "mor"tuos ?"

IV. R. Per mortuos intelliguntur, qui ante diem illum extremum ex hac vita decesserunt; per vivos intelliguntur, qui in extremo illo die, vivi in terra reperientur ; quia tamen ante judicium per ignem conflagrationis morientur, sed statim resurgent, atque ideo quasi à brevi somno excitati, mortui non fuisse videbuntur.

N. 33. DE OCTAVO SYMBOLI ARTICULO.

I. Credo in Spiritum Sanctum.

EXPLICA octavum articulum;

"Sanctum."

"Credo in Spiritum

I. R. Profitemur Spiritum Sanctum tertiam Sanctissimæ Trinitatis Personam, Deum esse et finem nostrum ultimum, quem Fide, Spe et Charitate prosequi debemus, utì per verbum "credo" N. 26. explicatum est.

Quare tertia Persona vocatur Spiritus Sanctus?

R. Quia talis est per essentiam: Angeli sunt quidem Spiritus sancti, sed tantùm per participationem: Pater, sicut et Filius, etiam per essentiam est Spiritus Sanctus : verùm quia prima Persona habet nomen proprium " Patris,” secunda nomen proprium "Filii," hinc nomen hoc commune Spiritûs Sancti cessit tertiæ Personæ, Nomen autem Spiritûs Sancti, prout est proprium tertiæ Personæ, accipitur per modum simplicis dictionis, quasi diceretur spiratus. Idque convenienter, quia à Patre et Filio per spirationem procedit. Vide Num. 73. Tract." de Deo."

N. 34. DE NONO SYMBOLI ARTICULO.

1. Sanctam Ecclesiam Catholicam. II. Sanctorum communionem. III. In quo sita sit illa communio. IV. Et inter quos habeatur. V. Quinam ab ea excluduntur.

QUID profitemur in hac parte articuli noni : "Ecclesiam Catholicam ?"”

"Sanctam

I. R. Credimus, esse veram Ecclesiam, quæ sola veritates ad salutem necessarias gemiuosque scripturæ fontes, in quibus eædem reperiuntur, tradere et explicare possit : hæc autem Ecclesia suis notis est insignita, scilicet quòd sit Una, Sancta, Catholica et Apostolica, ut habet Symbolum Constantinopolitanum. De Ecclesia ejusque notis agetur

infra.

Quare hic dicitur: "credo Ecclesiam," et non 66 "Ecclesiam ?"

in

R. Patet ex ante dictis; eò quòd credere iu aliquem indicet, illum esse finem nostrum ultimum: is autem est solus Deus.

Quid important hæc verba: "Sanctorum Communio"nem ?"

II. R. Significatur, inter eos, qui sunt in Ecclesia, esse societatem et participationem bonorum spiritualium. De hac communione loquitur David Psalmo 118. V. 63. Particeps ego sum omnium timentium te:" et Joan. Epist. suæ cap. 1. V.3. "Ut et vos societatem habeatis nobiscum, 66 et societas nostra sit cum Patre, &c."

66

Hæc communio corporis mystici Ecclesiæ aptissimè explicatur ab Apostolo 1. ad Cor. cap. 11. similitudine desumpta à corpore ejusque membris, quam confirmat S. Ambrosius, ex eo, quòd Christus eam orandi formam præscripserit, quâ diceremus panem nostrum," non meum;" dimitte " nobis," non 66 mihi;" ac reliqua ejus generis, non nobis tantùm, sed omnium saluti ac commodis prospicientes.

[ocr errors]
[ocr errors]

In quibus potissimùm sita est Sanctorum communio?

III. R. In communione eorumdem Sacramentorum, maximè Baptismi et Eucharistiæ : in unitate Fidei, Religionis et unione Charitatis; in fructu indulgentiarum, participatione Sacrificiorum, suffragiorum, precum et bonorum operum, quæ ab aliis fiunt.

Inter quos habetur communio Sanctorum ?

IV. R. Inter eos, qui sunt in Ecclesia, non solùm hic in terris militante, sed etiam extenditur ad illos, qui sunt in

Ecclesia triumphante seu in Cœlo, et qui sunt in Ecclesia patiente, seu in Purgatorio, inquantùm animæ in Purgatorio adjuvantur à nobis, Beati nos adjuvant.

Obj. Si unusquisque participet Sacrificia, preces aliorum, &c. supervacaneum erit pro aliquo particulari celebrare, orare, &c. cùm omnia bona opera sint communia.

R. Negando sequelam: nam tametsi Sacrificia aliaque bona opera sint communia secundùm fructum seu portionem generalissimam specialiter tamen prosunt iis, pro quibus in particulari offeruntur, iisque applicantur secundum fructum aliquem specialem.

An ille, qui est in peccato mortali, privatur omni fructu Communionis Sanctorum ?

R. Talis quidem privatur fructibus, qui in charitate fundantur, non verò cæteris, cùm sit in Ecclesia: unde ad amissam gratiam recuperandam Sacrificiis precibusque alicrum juvatur.

Notat Natalis Alexander, quòd non omnes, etiam justi, æqualiter Communionis Sanctorum participes sint, sed pro fidei suæ charitatisque mensura: "Unde, inquit, fructum "ampliorem percipiunt ex sacra illa Societate, qui plus in eam conferunt, et bonis spiritualibus magis abundant:" “Quoniam omni habenti dabitur et abundabit," ut dicitur Matth. c. 25. V. 29.

66

Quinam sunt exclusi à Communione Sanctorum ?

V. R. Excommunicati, et omnes qui sunt extra Ecclesiam, quales sunt Pagani, Judæi, omnesque non baptizati: deinde Apostatæ, Schismatici et Hæretici, saltem manifesti.

N. 35. DE TRIBUS ULTIMIS SYMBOLI ARTICULIS.

I. Remissionem peccatorum. II. Carnis resurrectionem. III. Vitam æternam. IV. Amen.

QUID proponit decimus articulus: "Remissionem Pec"catorum ?"

I. R. Docemur isto articulo has fidei veritates:

1o. Nulla peccata in hac vita, quantumvis enormia et multiplicia, esse irremissibilia.

2o. In Ecclesia peccata non solùm verè remitti, sed etiam Ecclesiæ datam esse potestatem peccata remittendi per Sacramenta Baptismi et Pœnitentiæ.

3o. Quemadmodum extra Ecclesiam (in re vel in voto) non est salus, ita nec esse remissionem peccatorum.

« PredošláPokračovať »