Obrázky na stránke
PDF
ePub

"qui datus est nobis:" de quo dicit S. Aug. lib. "de "Spiritu et Litera" cap. 23. "Charitas Dei dicta est "diffundi in cordibus nostris, non quâ nos ipse diligit, sed quâ nos facit dilectores suos: sicuti justitia Dei dicta est, "quâ justi ejus munere efficimur."

[ocr errors]

Hinc contra hæreticos definit. Trid. Sess. 6. can. 11. "Si quis dixerit homines justificari vel sola imputatione "justitiæ Christi, vel sola peccarorum remissione, exclusâ "gratiâ et charitate, quæ in cordibus eorum per Spiritum "Sanctum diffundatur, atque illis inhæreat; aut etiam "gratiam, quâ justificamur, esse tantùm favorem Dei, "anathema sit." Vide etiam cap. 7.

Obj. I. Ad Cor. cap. 1. v. 30. dicitur: "Christus, qui factus est nobis sapientia à Deo et justitia et sancti"ficatio et redemptio:" ergo formaliter dicimur justi per justitiam Christi.

R. Nego conseq. quia hæc et similia, ubi dicitur Christus pax, vita, salus et resurrectio nostra, &c. accipi debent in sensu causali non formali: nam significatur tantùm, quòd Christus sit causa efficiens justificationis nostræ, &c. Patet, quia dum Christus dicitur sapientia nostra, evidens est, quòd homo non sit formaliter sapiens sapientiâ Christi, sed sapientiâ sibi propriâ.

Conclude, ad justificationem cujusque peccatoris requiri hæc duo: 1°. gratiæ sanctificantis infusionem, et 20. omnium peccatorum mortalium remissionem, quod perficitur in parvulis per Baptismum sine ulla prævia dispositione, non sic in adultis.

N. 29. DE PRÆPARATIONE SEU DISPOSITIONE AD JUSTIFICATIONEM.

Conc. Trid. Sess. 6.

I. Ad justificationem parvuli, nihil. II. Sed adulti requiritur III. Motus gratiæ, IV. Fidei, V. Timoris, VI. Spei, VII. Dilectionis, VIII. Contritionis, IX. Et propositum. X. Saltem virtualiter. XI. Justificatio gratuita.

QUID requiritur ad justificationem peccatoris ?

I. R. Pro infantibus ante usum rationis et perpetuò amentibus, nulla requiritur dispositio ad justificationem, ut scilicet per Baptismum aquæ aut sanguinis justificentur.

II. Ad justificationem adulti per Baptismum requirit Conc. Trid. Sess. 6. cap. 6. dispositionem per septem gradus, sive motus animæ.

III. Primus motus est divinæ gratiæ, quâ peccator excitatur et adjuvatur, juxta Jerem. cap. 31. v. 19. Postquam convertisti me, egi pœnitentiam.”

66

IV. Secundus est actus fidei, "quia accedentem ad "Deum oportet credere." Ad Hebr. cap. 11.

V. Tertius est motus timoris, utilis certè, non tamen necessarius, quo peccator per fidem intelligens se reum damnationis æternæ, peccata sua deponere conatur, juxta illud Eccli. cap. 1. v. 27. "Timor Domini expellit "peccatum."

VI. Quartus: quia etiam per fidem peccator summam Dei misericordiam considerat, et infinita Christi merita, hinc in spem erigitur, confidens Deum sibi propitium fore juxta illud Matth. cap. 9. v. 2. "Confide, fili, remittuntur "tibi peccata tua."

VII. Quintus: post spem sequitur inchoata Dei dilectio tanquam omnis justitiæ fontis: ubi enim peccator tantum Dei bonitatem considerat, ut etiam indignis velit peccata remittere, incipit Deum præ rebus omnibus diligere hic actus denotatur Joëlis cap. 2. v. 12. "Convertimini ad

"6 me in toto corde vestro.'

VIII. Sextus actus est odium et detestatio peccati sive actus contritionis; qui enim Deum tanquam omnis justitiæ fontem diligit, non potest non detestari peccatum: hic actus exprimitur Actor. cap. 2. v. 38. "Poenitentiam agite." IX. Septimus est propositum suscipiendi Sacramentum, inchoandi novam vitam, et servandi divina mandata, secundùm illud Ezech. c. 18. v. 31. "Facite vobis cor novum

"et Spiritum novum."

X. Nota, 1o. ut dictum est, quòd motus timoris non sit necessarius, sed sex reliqui concurrere debent formaliter, vel saltem virtualiter. Vide Num. 27. in Tract, "de "Sacramento Pœnitentiæ," ubi hi gradus paulo aliter nar

rantur.

XI. Nota, 2°. quòd dispositiones præviæ non sint meritoriæ de condigno justificationis, adeo ut justificatio nostra semper sit gratuita, prout docet Conc. Trid. Sess. 6. cap. 8. juxta illud ad Rom. cap. 3. v. 24. "Justificati "gratis per gratiam ipsius;" potest tamen peccator divinâ gratiâ adjutus per actus fidei, spei, dilectionis, &c. illam de congruo mereri.

Dispositiones, quæ conjunguntur cum ipsa gratia sanctificante in primo instanti justificationis, possunt dici de condigno meritoriæ vitæ æternæ, quæ nondum habetur, non tamen gratiæ, quæ jam habetur. Vide S. Thom. q. 112. art. 2. ad 1.

N. 30. DE FIDE JUSTIFICANTE ET SPECIALI HÆRETICORUM.

I. Fides est fundamentum, II. Sed non sola justificat. III. Triplex fides hæreticorum. IV. Eorum fides specialis V. Vana est et fictitia. VI. Refellitur ex Scriptura S. VII. Modus loquendi Scripturæ explicatur.

QUID facit fides ad justificationem?

I. R. Cum Conc. Trid. Sess. 6. c. 8. "Fides est hu"manæ salutis initium, fundamentum et radix omnis jus"tificationis, sine qua impossibile est placere Deo." An sola fides justificat?

III. R. Sic asserebat Simon Magus, contra quem dicit S. Jacobus in epistola sua c. 2. v. 24. "Ex operibus "justificatur homo, et non ex fide tantùm." Responsio negativa probatur etiam ex 1. ad Cor. cap. 13. v. 2. "Si habuero omnem fidem...charitatem autem non "habuero, nihil sum," et ex 1. Joan. cap. 3. v. 14. "Qui non diligit, manet in morte." Hinc Trid. Sess. 6. can. 9. definit: "Si quis dixerit, solâ fide impium justifi"cari: anathema sit."

III. Hæresim hanc resuscitârunt Lutherani et Calvinista, sub alia explicatione distinguentes triplicem fidem.

10. Fidem historicam, quâ credunt vera esse omnia, quæ in sacris literis continentur.

2o. Fidem miraculorum, quâ patrantur miracula, per quam nimirum credimus, nihil esse, quod à Deo fieri non possit.

Tertiam vocant fidem promissionum, quâ creduntur divinæ promissiones de salute ac remissione peccatorum: hanc subdividunt in generalem, quâ creditur, Deum omnibus credentibus promisisse remissionem peccatorum et salutem et in specialem, quâ unusquisque in speciali credit, seu potiùs certò confidit, sibi remissa esse peccata ob merita Christi.

IV. Hanc fidem specialem dicunt Hæretici ita justificare, ut omnis qni credit, seu certò confidit, se à peccatis absolutum et justitiam Christi sibi imputari, eo ipso justus sit.

V. Vanam hanc et fictitiam fidem damnavit Conc. Trid. Sess. 6. cap. 9. et can. 12. 13, et 14.

VI. Refellitur etiam ex Scriptura Sacra, in qua fides illa temeraria nusquam reperitur, sed illa, quâ credimus vera esse quæ divinitùs sunt revelata, et cui conjunguntur opera: sic ad Gal. cap. 5. v. 6. "Valet...fides, quæ per chari"tatem operatur."

Obj. Dicitur Actor. cap. 13. v. 39. "In hoc" (Christo) "omnis, qui credit, justificabitur;" ergo, &c.

R. Non agitur ibid. de fide speciali, sed de fide in Christum adscribitur autem justificatio fidei, non quasi sola sufficeret, sed quia est necessaria et fundamentum justificationis.

[ocr errors]

66

VII. Generaliter nota, Scripturam Sacram unam eandemque rem, nunc tribuere uni causæ, quasi soli, nunc alteri, qui modus loquendi frequens est: sic dicitur Lucæ cap. 11. v. 41. "Date_eleemosynam: et ecce omnia "munda sunt vobis:" ad Rom. cap. 8. v. 24. 'Spe salvi "facti sumus," et 1 Joan. cap. 4. v. 7. "Omnis qui diligit, ex Deo natus est:" in quibus locis etsi fides reticeatur, certum tamen est, eam tanquam dispositionem necessario requiri ad peccatorum remissionem, unde similes locutiones rectè intelligas sub hac conditione: "Si cætera requisita adsint," vel in sensu negativo: si fides non adsit, si eleëmosyna non detur, si non adsit spes, non potest fieri justificatio.

[ocr errors]

Obj. II. Apost. ad Rom. cap. 3. v. 28. dicit: "Arbi"tramur justificari hominem per fidem sine operibus legis:" ergo, &c.

R. Nego conseq. quia excluduntur tantùm opera legalia veteris legis, et opera solis naturæ viribus facta, non opera charitatis, pœnitentiæ, &c. fit ergo oppositio non fidei contra opera novæ Legis ut volunt hæretici, sed Legis novæ contra legem veterem, et legem naturæ.

N. 31. DE CERTITUDINE STATUS GRATIÆ ET

FIDEI.

S. Thom. I. 2. q. 112. a. 5.

I. Non datur certitudo fidei de statu gratiæ

II. Sine

revelatione. III. Nec absoluta moralis. IV. Sed quædam conjecturalis. V. An possit quis esse credere.

certus se

AN homo potest certò scire se habere gratiam sanctificantem?

I. R. Citra specialem revelationem nemo scire potest certitudine fidei, se habere gratiam sanctificantem : definitum hoc est in Conc. Trid Sess. 6. cap. 9. contra Hæreticos nostros, qui volunt, omnes posse ac debere fide divinâ credere se esse justos, alioquin nec justos esse nec fideles.

II. Ex speciali tamen revelatione potest homo certò scire, se esse in gratia; ita hoc cognovit Diva Virgo, dum ei dictum est ab Angelo: "Ave gratia plena :" item sciverunt sibi remissa esse peccata, Paraliticus, Matth. cap. 9. et mulier peccatrix Luc. cap. 7. de S. Paulo disputatur, an ei fuerit revelata sua justitia et prædestinatio.

III. Homo nequidem certitudine morali absoluta, quæ excludit omnem formidinem, scire potest se esse in gratia sanctificante absque speciali revelatione: quia non possumus aliquid certò scire, nisi sit evidens vel auctoritate infallibili nitatur: neutrum autem habet locum in proposito.

Hoc ipsum frequenter asserit Scriptura Sacra, ut Eccles. cap. 9. v. 1. "Nescit homo, utrùm amore an odio dignus "sit." 1. ad Cor. cap. 4. v. 4. "Nihil mihi conscius sum, " sed non in hoc justificatus sum:" et ad Philip. cap. 2. v. 12. "Cum metu et tremore vestram salutem operamini."

Obj. I. Ad Rom. cap. 8. v. 16. dicitur: "Ipse Spiritus "testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei:" ergo certissimè scire possumus, nos esse in gratia.

R. 1°. Cum S. Chrysostomo, neg. conseq. quia illud testimonium non est de persona particulari, sed de cœtu fidelium, seu de Ecclesia, quòd scilicet Ecclesia sit cœtus filiorum Dei, non autem quòd hæc vel illa persona sit Dei filius per charitatem.

2o. Spiritus Sanctus dat quidem testimonium cuique justo, quòd sit filius Dei, quod testimonium in se est certissimum, sed justo non pro certo cognitum: quia tantùm percipitur ex signis, quæ probabilem dumtaxat faciunt conjecturam: hinc prohibemur nimiam confidentiam tribuere; nam Eccles. cap. 8. v. 14. dicitur: "Sunt impii, qui ita "securi sunt, quasi justorum facta habeant.”

[ocr errors]

"Nos scimus,

Obj. II. Dicitur 1. Joan. cap. 3. v. 14. quoniam translati sumus de morte ad vitam."

R. Neg. conseq. Nam sententia ista manifestè generalis est, significans illos translatos esse de morte ad vitam, qui diligunt fratres : confidebat autem Joannes se et illos esse de illorum numero.

IV. Sustinent tamen auctores communiter, quòd homo possit habere moralem aliquam seu conjecturalem certitudinem de sua gratia, quæ, licèt non excludat omnem for

« PredošláPokračovať »