Obrázky na stránke
PDF
ePub

VI. Hæc definita sunt in Conc. Trid. Sess. 6. cap. 16. et can. 32. "Si quis dixerit hominis justificati bona opera "non verè mereri augmentum gratiæ, vitam æternam, et "ipsius vitæ æternæ, si tamen in gratia decesserit, conse "cutionem, atque etiam gloriæ augmentum; anathema sit." Obj. I. Ad Rom. cap. 8. v. 18. dicitur: "Non sunt condigna passiones hujus temporis ad futuram gloriam, " &c." ergo nostra opera non merentur de condigno vitam

66

æternam.

R. Neg.conseq. Sensus enim Apostoli est, quòd passiones et tribulationes hujus vitæ non sint pares in ratione acerbitatis et doloris cum futura gloria in ratione voluptatis et gaudii.

Confirmatur responsio, quia 2. ad Cor. cap. 4. v. 17. dicit Apostolus: "Quod in præsenti est momentaneum et "leve tribulationis nostræ, æternum gloriæ pondus opera"tur in nobis:" unde licèt passiones secundùm suam acerbitatem non sint pares cum gloria cœlesti, quatenùs tamen procedunt à justo per gratiam, sic condignæ sunt ad vitam æternam in ratione meriti.

Obj. II. Lucæ cap. 17. v. 10. dicit Christus : "Cùm "feceritis omnia, quæ præcepta sunt vobis, dicite, servi "inutiles sumus:" ergo nihil meremur.

R. 1°. Neg. conseq. Quia dicimur servi inutiles, eò quòd ex operibus nostris nulla Deo utilitas accrescat, sed cum eo consistit, quòd sint nobis utilia et meritoria coram Deo: unde dicit Christus Matth. cap. 25. v. 21. "Euge, serve "bone et fidelis.".

29. Jubemur humiliter de nobis sentire et existimare, aut nihil nos fecisse, aut nulla dignos mercede, cùm nihil fecerimus, quàm quod facere debebamus.

Obj. III. Dicitur Psalmo 102. v. 4. "Qui coronat te in misericordia et miserationibus;" et ad Rom. cap. 6. v. 23. Gratia Dei vita æterna :" cap. 8. v. 17. “Si "filii et hæredes:" ergo vitam æternam nullus potest mereri.

VII. R. Neg. conseq. Pro his textibus et aliis observa, quòd vita æterna rectè vocetur merces, gratia, misericordia, &c. vocatur merces, quatenùs datur ob merita, vocatur hæreditas, quatenùs datur filiis adoptivis, dicitur misericordia et gratia, quia merita nostra profluunt ex gratia, et quia Deus misericorditer & gratuitò promisit operibus bonis vitam æternam, item quia electio ad gloriam gratis facta est.

Neque merita nostra diminuunt virtutem meritorum Christi, ut ganniunt hæretici, quia merita nostra omnem vim merendi hauriunt ex meritis Christi, sicut palmites ex vite vim fructificandi; unde merita nostra commendant

merita Christi, inquantùm meritis suis vim nobis ad merendum obtinuit.

Obj. IV. Deus non potest esse debitor hominibus, quia est supremus Dominus, et nostra opera sunt ipsi debita variis titulis.

R. Nego antec. quia licèt Deus non possit esse debitor hominibus propter homines, potest tamen esse debitor hominibus propter seipsum, et suam ordinationem, quâ ipse sic voluit statuere.

Ad probationem dicendum, quòd, casu quo vellet Deus agere cum homine secundùm absolutum jus suum, tum nihil homo posset mereri de condigno apud Deum, sed cùm voluerit jam Deus promittere illis operibus mercedem, inde nunc oritur obligatio justitiæ.

N.36. DEOBLIGATIONEJUSTITIÆIN MERITO. I. Vita æterna datur meritis ex justitia commutativa, sepositis imperfectionibus. II. Deus remunerat ultra condignum. III. In quo id consistit.

AN est actus justitiæ propriè dictæ, quo Deus reddit pro meritis præmia?

I. R. Quidam volunt, tantum intervenire obligationem fidelitatis vel gratitudinis: alii dicunt, Deum ex justitia distributiva retribuere mercedem meritis, non tamen ex debito justitiæ commutativa; sed rectè cum Suarez, Sylvio, Daelman et aliis dicitur, quòd Deus retribuat meritis præmia ex justitia commutativa, si consideretur absque imperfectionibus.

Id ipsum probatur ex textibus numero superiori adductis, ubi gloria vocatur corona justitiæ, merces, &c. item Matth. cap. 20. comparatur mercedi operariorum.

Obj. I. S. Thom. hìc in "Corp." et in magistrum negat justitiam commutativam inter Deum et hominem: ergo, &c.

R. Nego antec. nam S. Thom. 2. 2. quæst. 61. art. 4. ad 1. dicit: "Forma judicii divini attenditur secundùm "rationem justitiæ commutativæ,prout scilicet recompensat "præmia meritis et supplicia peccatis." Itaque S.Thom. in locis objectis tantùm removet à Deo justitiam commutativam secundum imperfectiones quas habet inter homines, quatenus scilicet importat rationem dati et accepti, aut est ad utilitatem utriusque, vel inquantùm commutantes sese privant dominio rei vel dici potest, quòd neget justitiam illam rigidam, quæ excludit gratiam homini factam; nam merita nostra præsupponunt gratiam antea à Deo datam et liberaliter collatam, eique totaliter innituntur.

Obj. II. Si justi postea peccent mortaliter, non datur illis gloria æterna: ergo illa gloria non debetur meritis justorum ex justitia.

R. Nego conseq. quia Deus hic non deficit, sed homo in culpa est, qui merita illa per peccatum mortale mortificat, et tale impedimentum ponit, ut effectus sequi non possit: sicut causæ naturales deficiunt à suis effectibus propter superveniens impedimentum.

An Deus merita justorum remunerat ultra condignum? H. R. Affirm. idque non tantùm quatenùs merita sunt à libero arbitrio, sed etiam quatenùs procedunt à gratia, ita ut Deus æqualitatem justitiæ servans minorem mercedem retribuere posset.

Probatur ex Luc. cap. 6. v. 38. ubi de bonis operibus dicitur: "Mensuram bonam et confertam, et coagitatam, et "supereffluentem dabunt in sinum vestrum." Vide etiam Luc. cap. 19. v. 13. parabolam de decem mnis: idem colligere licet ex propositione 14. damnata inter Bajanas. In quo consistit illud "ultra condignum?"

III. R. Videtur consistere 19. in duratione, quæ cùm momentanea sit in operibus meritoriis, æterna est in præmio. 20. In quadam majori perfectione et intensione visionis ac fruitionis beatificæ, quàm opera mereantur.

Annullas sine meritis consequitur beatitudinem æternam? R. Nullus homo sine meritis Christi consequitur vitam æternam sic pueri et perpetuò amentes salvantur per merita Christi eis applicata in Baptismo: in cæteris adultis præterea requiruntur merita personalia bonorum operum, si illa operari potuerint.

N. 37. DE CONDITIONIBUS REQUISITIS AD MERITUM DE CONDIGNO.

1. Septem conditiones meriti de condigno. II. Opus debet esse liberum, III. Bonum, IV. Ex gratia actuali factum, V. Et in obsequium Dei. VI. Ut operans sit viator, VII. Et in statu gratie. VIII. Divina promissio. IX. Conditiones meriti de congruo.

QUÆNAM conditiones requiruntur ad meritum de condigno apud Deum?

I. R. Requiruntur septem, quarum quatuor se tenent ex parte actûs, nimirum, ut sit liber, bonus, ex gratia actuali factus et in obsequium Dei. Due se tenent ex parte operantis, scilicet, ut sit viator et in statu gratiæ sanctifi

cantis: septima se tenet ex parte Dei, ut scilicet intercedat divina promissio, quâ tali operi promittatur merces. Quid importat prima conditio?

II. R. Quod opus debeat esse liberum libertate indifferentiæ, estque de fide post condemnationem propositionis tertiæ Jansenii, ut probatum est Tract. "de Actib." Hum."

Num. 21.

Quid significat secunda conditio?

III. R. Quòd opera indifferentia, si talia darentur in individuo, non sint meritoria,

Quid tertiâ conditione importatur?

IV. R. Quòd opera moraliter tantùm bona, quæ scilicet fiunt solis naturæ viribus, non sint meritoria, etsi fierent ab homine justo; quia non procedunt ex gratia, cujus meritum est effectus, nec sunt proportionata merito supernaturali, cùm sint naturalia.

Quid quartâ conditione significatur ?

V. R. Quòd opus debeat referri ad obsequium Dei; quia aliàs non esset ratio, cur ab eo retributio expectaretur, præsertim secundùm justitiam.

Observa tam opera bona quæ sunt præcepti, quàm ea, quæ sunt consilii, posse esse meritoria: nam Matth. cap. 19. v. 17. Promittitur vita æterna servantibus mandata, et v. 29. Eadem vita promittitur servantibus Consilia Evangelica: imò tolerantia morborum et aliorum incommodorum potest esse meritoria et satisfactoria : quia illa tolerantia potest esse liberè acceptata à voluntate ex gratia et charitate. Proba quintam conditionem, nempe quòd homo debeat esse viator.

VI. R. A ratione naturali id non videtur posse probari: sed hujus conditionis necessitas videturprovenire ex positiva ordinatione divina, nobis ex Scriptura Sacra et communi Ecclesiæ sensu manifestata: sic dicitur Eccli. cap. 14. y. 17. "Ante obitum tuum operare justitiam: quoniam "non est apud inferos invenire cibum.". Joan cap. 9. v. 4. dicit Christus: "Venit nox, quando nemo potest operari;" per noctem intelligens mortem, post quam asserit, neminem posse meritoriè operari.

Hinc dicit Sanctus Hieronymus in caput sextum 1°. ad Cor. "Tempus sementis est præsens vita; cùm transierit, "operandi tempus aufertur;" et S. Thom. 2. 2. quæst. 13. art.4.ad 2. "Mereri et demereri pertinent ad statum viæ." Collige, quòd Beati in Coelo, animæ in purgatorio, et damnati in inferno, licèt hi peccare non cessent, et illi in bonis operibus perseverent, per ea tamen non ampliùs

4

[blocks in formation]

mereantur, nec demereantur, ut eorum beatitudo vel damnatio augeatur.

Christus Dominus, licèt fuerit comprehensor seu beatus à primo instanti suæ conceptionis, fuit simul etiam viator, et eatenus meruit. Sancti apud Deum precibus suis bona nobis impetrant; sed propriè non merentur, nequidem de congruo. Quis dicitur esse viator, seu in statu viæ ?

R. Ille qui vivit in corpore conditione mortali : hine probabile fit, quòd Enoch et Elias de facto non mereantur, quia non vivunt conditione mortali.

Proba sextam conditionem, quòd homo debeat esse in statu gratiæ sanctificantis.

VII. R. Probatur ex Joan. cap. 15. v. 4. "Sicut "palmes non potest ferre fructum à semetipso, nisi manserit "in vite; sic nec vos, nisi in me manseritis." Item 1. ad Cor. cap. 13. v. 3. "Si distribuero, &c. charitatem "autem non habuero, nihil mihi prodest."

Idem probari potest ex Trid. Sess. 6. cap. 16. et ex condemnatione proposit. 12. 13. 15. 17 & 18. inter Bajanas. Itaque opera bona peccatorum etiam provenientia ex gratia actuali, ante infusionem gratiæ habitualis, non sunt de condigno meritoria.

An ergo peccator frustra incumbit bonis operibus?

R. Nullo modo: licèt enim non sint strictè meritoria, si tamen fiant per voluntatem inchoatam se convertendi ad Deum gratiâ excitatam, sunt præparatoria ad gratiam et illius impetratoria.

Declara septimam conditionem esse necessariam, nempe ut intercedat divina promissio.

VIII. R. Declaratur; quia nisi ista promissio interveniret, nullus esset titulus, ex quo obligatio justitiæ oriretur, cùm Deus sit supremus omnium Dominus, ac adeo omnia nostra opera tanquam sibi debita, variis titulis exigere possit.

Hanc promissionem factam ostendit Scriptura Sacra Jacobi cap. 1. v. 12. "Accipiet coronam vitæ, quam' "repromisit Deus diligentibus se." Et ad Heb. cap. 10. v. 36. "Ut voluntatem Dei facientes reportetis promis"sionem:"hine dicit Trid. Sess. 6. cap. 16. "Bene operantibus usque in finem, et in Deo sperantibus pro"ponenda est vita æterna, et tanquam gratia Filiis Deip i per "Christum Jesum misericorditer promissa et tanquam "merces ex ipsius Dei promissione bonis ipsorum operi"bus et meritis fideliter reddenda."

[ocr errors]

Obj. Multi rudes promissionem illam ignorant; atque tamen non ideo desinunt mereri: ergo, &c.

« PredošláPokračovať »