Obrázky na stránke
PDF
ePub

R. Nego conseq. quia non est necesse, ut omnes fideles illam promissionem explicitè cognoscant, sed sufficit aliquibus, quòd implicitè eam sciant, in hoc, quod credant Deum esse gloriæ æternæ remuneratorem.

Quænam igitur opera sunt de condigno meritoria?

R. Cum. S. Thom. 2. 2. quæst. 2. art. 9. in "Corp." omnis actus humanus, qui procedit à libero arbitrio, non solum per gratiam actualem moto, sed etiam gratiâ sanctificante informato, si sit relatus in Deum, est meritorius de condigno; atque ita non tantum actus charitatis, sed etiam temperantiæ, justitiæ et cujuscumque virtutis, sunt vitæ æternæ meritorii, et licèt meritum primario pertineat ad charitatem, ut ait S. Th. a. 4. secundario tamen pertinet etiam ad alias virtutes, quatenus earum actus à charitate imperantur sive informantur.

Quænam conditiones requiruntur ad meritum de congruo? IX. R. Hæ; ut opus sit liberum, bonum, ex gratia actuali et in obsequium Dei factum ab homine viatore: non tamen requiritur status gratiæ, nec divina promissio.

N. 38. DE QUANTITATE MERITI.

I. Quantitas meriti non est à sola charitate, II. Sed etiam à dignitate, III. Quantitate, IV. Et difficultate operis. AN tota quantitas valoris meriti dependet à sola quantitate charitatis?

I. Responsio negativa est communior, eo quod in actibus aliarum virtutum à charitate distinctarum sit quædam propria bonitas et dignitas ad præmium.

Probatur etiam ab inconvenienti: si enim penderet à sola charitate, sequitur, quod duo, quorum unus servat virginitatem et alter incumbit matrimonio, ex æquali charitate æquè multum mereantur, cum tamen Trid. Sess. 24. can. 10. dicat: “ Melius ac beatius esse manere in virgi"nitate aut cælibatu, quàm jungi matrimonio."

Deinde dicit Apost. I. ad Cor. cap. 3. v.8. "Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem." Undenam ergo petenda est quantitas meriti?

R. 1°. Et principaliter ex charitate: hinc homo faciens aliquod opus ex magna charitate plus sæpe meretur, quàm alius faciens opus majus & dignius, sed cum minori charitate.

II. 2°. Ex specie seu dignitate operis: sic actus fidei et spei cæteris paribus sunt magis meritorii, quàm actus temperantiæ.

III. 3o. Ex quantitate operis: quæ duplex est, scilicet absoluta, et hoc modo majus est opus distribuere centum

florenos pauperibus, quàm decem tantùm ; alia quantitas est proportionalis, et hoc modo vidua pauper Marc. cap. 12. v. 43. mittens duo minuta in gazophylacium, dicitur à Christo plus omnibus misisse: utraque hæc quantitas auget meritum.

IV. 4°. Quantitas meriti augeretur ex aliis circumstantiis, v. g. durationis, intensionis, &c. maximè ex operis difficultate, dum illa provenit ex conditione ipsius operis ; sed si difficultas proveniat ex defectu charitatis et propriæ voluntatis, non tantùm non auget meritum, sed etiam minuit; sic ille, cui ex ignavia difficile est orare, studere, &c. minus habet de merito.

N. 39. DE HIS QUÆ CADUNT SUB MERITUM. I. Nec prima gratia actualis. II. Nec prima habitualis est sub merito. III. Nisi de congruo latè. IV. Nullus alteri de condigno, V. Sed de congruo primam gratiam

meretur.

AN homo potest mereri primam gratiam ?

I. R. Nullus homo potest, nequidem de congruo, sibi mereri primam gratiam actualem: quia omnia opera, illam gratiam præcedentia, sunt tantùm ordinis naturalis, nullamque cum gratia habent proportionem: hinc S. Augustinus contra Pelagianos sæpe declarat, gratiam non secundùm merita nostra dari. Vide Num. 14 & 15.

II. 2°. Nemo potest sibi de condigno mereri primam gratiam habitualem, sive remissionem peccatorum; dicit enim Trid. Sess. 6. сар. 8. "Nihil eorum, quæ justifica"tionem præcedunt, sive fides, sive opera, ipsam justifica"tionis gratiam promeretur."

66

Obj. Dicitur 1. Joan. cap. 1. v. 9. "Si confiteamur peccata nostra, et fidelis est et justus, ut remittat nobis "peccata nostra." Ergo pœnitentes remissionem merentur, quia eam Deus ipsis promisit.

R. Nego conseq.: ad rationem dicendum, quòd Deus remissionem peccatorum promiserit pœnitentibus, non ut mercedem vel coronam, sed solùm ut liberale donum : itaque illa promissio non inducit obligationem justitiæ, quæ fundatur in condignitate operum pœnitentis, sed tantùm continet assertionem veritatis et fidelitatis ex parte Dei. An homo pœnitens non meretur saltem de congruo primam gratiam habitualem et remissionem peccatorum ? III. R. Sylvius, Daelman et quidam alii affirmant; sed alii Auctores hic non admittunt nisi meritum de congruo latiùs sumptum, quatenùs omnis dispositio dicitur habere congruitatem respectu formæ, ad quam disponit,

An potest homo alteri mereri primam gratiam?

IV. R. 1o. Nullus quantumvis justus, præter Christum Dominum, potest alteri de condigno mereri primam gratiam, sive habitualem, sive actualem; quia gratia unicuique datur, ut ipse ad vitam æternam perveniat : ergo meritum de condigno ultra illum finem se non extendit, cùm meritum ex divina ordinatione pendeat, ut ait S. Th.

V. 29. Homo justus potest mereri de congruo alteri primam gratiam, tam actualem, quàm habitualem; cùm enim homo in gratia constitutus impleat Dei voluntatem, congruum est secundùm amicitiæ leges, ut Deus impleat istius hominis voluntatem, dando gratiam, quæ est initium salutis ei pro quo oravit; ita conversio Pauli tribuitur orationi Stephani, conversio S. Augustini orationi matris ejus Monicæ, et ideo dicit S. Jacobus Epist. suæ cap. 5. v. 16. "Orate pro invicem, ut salvemini: multùm enim valet "deprecatio justi assidua."

Nota tamen, quòd fortè sæpius contingat, alterum gratiam non consequi ob impedimentum positum et culpam suam, atque ita hoc meritum non semper infallibiliter impetrare: hinc Jeremiæ 15. v. 1. dicitur: "Si steterit Moyses et "Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum.”

[ocr errors]

N. 40. DE MERITO PERSEVERANTIÆ ET REPARATIONIS POST LAPSUM.

S. Thom. 1. 2. q. 114. art. 7. 8 & 9.

I. Perseverantia non est sub merito, II. Sed potest impetrari; III. Quod differt à merito. IV. Reparatio post lapsum non est sub merito. V. Sed potest etiam impetrari. VI. Justus meretur augmentum.

AN homo potest sibi mereri perseverantiam?

I. R. Non potest homo de condigno sibi mereri donum perseverantiæ, seu ut permaneat in justitia usque ad mortem; quia Deus dat donum perseverantis per modum principii perveniendi ad gloriam: jam autem principium meriti non cadit sub meritum: deinde nunquam Deus promisit donum istud perseverantiæ per modum præmii aut mercedis respectu meritorum præcedentium.

II. Varii existimant, quòd donum perseverantiæ cadat sub meritum de congruo, juxta illud S. Augustini lib. “de "dono perseverantia" cap. 6. "Hoc Dei donum sup"pliciter emereri potest." Verùm alii plures dictum S. August, intelligunt de merito congruo latè dicto, pro impetratione fundata in liberalitate Dei, sive docent justum tantùm posse per preces impetrare perseverantiæ donum.

III. Nota hic differentiam inter impetrare, et mereri de congruo; scilicet ratio impetrationis innititur solùm munificentiæ et liberalitati donantis vel diguitati operis ratio autem meriti de congruo fundatur ulteriùs in bona quadam qualitate operis habente aliquam proportionem et congruitatem ad retributionem: ita quod meremur, præmium; quod impetramus, gratia vocatur; sic pauper propriè non meretur sed impetrat eleemosynam.

An homo justus potest nunc mereri, ut, casu quo in peccatum mortale labatur, detur tunc ipsi pœnitentia et remissio ejusdem peccati mortalis ?

R. S. Thom. art. 7. in " Corp." neminem hoc sibi posse mereri neque de condigno, neque de congruo, juxta illud Ezech. сар. 33. v. 12. "Justitia justi non liberabit eum, "in quacumque die peccaverit." Vide etiam cap. 18. v.24.

IV. Ratio est, quòd meritum, quo quis alteri meretur primam gratiam, impediatur ab effectu, si iste alter obicem ponat: multò igitur magis impedietur, si nos ipsi obicem ponamus; quia tunc impedimentum ponitur non solùm in eo, cui meritum fieret, sed etiam in ipso merente.

Bellarminus, Gonet, et alii rursus dicunt, justum posse hanc reparationem mereri de congruo latè dicto; quia idem admittere videtur S. Thom. lect, 3. in cap. 6. ad Hebr. sed hoc negat Sylvius ad art. 7. citatum.

V. Cæterùm omnes admittunt justum posse à Deo petere, ac interdum impetrare, ut si contingat eum peccare mortaliter, iterum resurgat, juxta illud Psalm. 70. v. 9. "Cùm defecerit virtus mea, ne derelinquas me."

An homo potest sibi mereri augmentum gratiæ, charitatis et gloriæ?

VI. R. De fide est, quòd justus illud augmentum possit sibi mereri et quidem de condigno : ut patet ex Trid. Sess. 6. can. 24 & 32.

Probatur ex Scriptura S, Prov. cap. 4. v. 18. "Justo. "rum semita......procedit et crescit usque ad perfectam "diem.". Matth. cap. 25. y. 29. "Omni habenti dabitur "et abundabit," et Apocal. cap. 22, v. 11. "Qui justus est, "justificetur adhuc."

Probatur etiam ex S. Aug. qui Epist. 106. sic loquitur: "Gratia meretur augeri, et aucta meretur perfici.' N. 41. DE MERITO BONORUM TEMPORALIUM. S. Thom. 1. 2. quæst. ultimâ, art. 10.

I. Bona temporalia, ut ad salutem utilia, II. Sunt sub merito de condigno. III. Aliter sub congruo.

AN bona temporalia cadunt sub meritum ?

I. R. Bona temporalia, ait S. Thom. dupliciter considerari possunt, 1o. secundùm se, ut sunt bona naturalia ; 2o. prout utilia ad opera virtutum, quibus perducimur ad vitam æternam. Itaque

II. R. 1o. Bona temporalia secundo modo considerata, ut sunt alicui necessaria vel utilia ad salutem consequendam, cadunt sub meritum de condigno, quatenùs ipsa temporalia reducuntur in ordinem supernaturalem.

66

Hæc videtur esse firma sententia S. Thomæ dicentis in Corp." quòd illa directè et simpliciter cadant sub meritum, sicut et augmentum gratiæ, et omnia illa, quibus homo juvatur ad perveniendum ad beatitudinem, secundùm illud Psalmi 33. v. 11. "Inquirentes Dominum non minuentur " omni bono."

Hine collige quo fine bona temporalia licitè et sanctè à Deo petamus, inquantùm nimirum conducunt ad salutem. Obj. Justis bona temporalia postulantibus sæpe illa non conceduntur: ergo, &c.

R. Neg. conseq. quia id provenit vel ex eo, quòd illa bona temporalia ad ipsorum salutem non conducerent, vel Deus eadem compenset bonis magis salutaribus, vel quòd non bene petantur: debent enim tantùm peti sub conditione prout conducunt ad salutem.

III. R. 2o. Bona temporalia, secundùm se considerata absque ordine ad salutem æternam, non cadunt sub meritum de condigno: "secundùm quid” tamen cadunt sub meri. tum, ut ait S. Thom. hoc est sub meritum de congruo, quatenùs attentâ Dei bonitate et liberalitate, congruum aliquo modo videtur, ut operibus moraliter bonis, quoddam bonum reddat ejusdem ordinis; ita obstetrices Ægptiorum Exodi 1. quia servabant masculos Hebræorum, remuneratæ sunt à Deo, non ob mendacium, sed ob misericordiam.

Sic etiam ostendit S. Augustinus lib. 5. " de Civit. Dei." cap. 15. Romanos à Deo imperium et dominium orbis promeruisse zelo justitiæ, amore patriæ, civili benovolentiâ, &c.

Sic etiam videmus hæreticos nostri temporis ex merito politica disciplinæ mercedem reportare abundantiæ diviti

arum.

Hinc concludit S. Thom. in 2. dist. 27. q. 1. art. 4. dicens frequenter, ut Gregorius dicit: "Deus in hoc mundo re"munerat eum, qui præmium futuræ gloriæ non meretur, "ut nullum bonum irremuneratum inveniatur."

FINIS TRACTATUS DE MERITO.

« PredošláPokračovať »