Obrázky na stránke
PDF
ePub

Nota, quòd sub remissione peccatorum etiam pœnarum remissio comprehendatur.

Explica undecimum articulum: "Carnis resurrectio66 nem."

II. R. Significatur humani corporis ad vitam revocatio futura in fine mundi, dum illud iterum animæ unietur.

Cur potiùs "Carnis," quàm "Hominis" resurrectionem confitemur.

R. Ad significandum solam carnem corrumpi, animam verò incorruptam manere: unde voluerunt Apostoli hâc loquendi formâ docere animam esse immortalem et incorruptibilem, ne quis fortè existimaret, eam cum corpore interire et ad vitam resuscitari. Plura huc spectantia vide in Tract. "de Quatuor Novissimis."

Quid ultimo articulo credendum proponitur: "vitam " æternam ?"

III. R. Post hanc vitam esse repositam vitam Beatitudinis nunquam finiendæ, si tamen in statu gratiæ et charitatis hinc decesserimus. Proinde per vitam æternam intelligitur Beatitudo cœlestis, et omnia quæ eam consequuntur, phrasi in scriptura usitatâ, ut Luc. cap. 18. V. 18. "Quid faciens "vitam æternam possidebo."

Indirectè hìc ulteriùs indicatur, quòd pœnæ damnato. rum sint futuræ æternæ.

IV. Ultimò additur "amen," dictio hebraica, idem hìc valens ac si diceretur "Fiat, ita credo, ita profiteor," ut proinde hæc dictio contineat et renovet assensum et professionem circa omnia in Symbolo contenta.

De signo Sanctæ Crucis, quæ Mysteria per illud profiteamur, et quibus de causis illo utamur, vide Tract." de "Religione" Num. 179.

N. 36. DE ACTU FIDEI INTERIORI.

S. Thom. 2. 2. quæst. 2.

I. Actus Fidei internus. II. Est adultis necessarius ad salutem. III. Quid necessarium necessitate medii. IV. Quid necessitate præcepti. V. Non sufficit sola Fides implicita.

QUIS actus fidei dicitur interior?

I. R. Assensus mentis præstitus rei revelatæ ob summam Dei veritatem,

Estne actus fidei internus, seu credere fide divinâ, necessarium ad salutem?

[blocks in formation]

II. R. Adultis, qui sunt rationis compotes, credere necessarium est ad salutem juxta illud ab Hebr. cap. 11. V. 6. "Sine fide impossible est placere Deo," et Marci cap. 16. V. 16. "Qui non crediderit, condemnabitur."

Pro sequentibus notandum, aliquid dici necessarium ad salutem dupliciter, scilicet necessitate medii, et necessitate præcepti.

Quidnam dicitur necessarium necessitate medii ad salutem ?

III. R. Illud sine quo reipsa habito, salus obtineri non potest secundum Legem Dei ordinariam, seu præsens decretum, etiamsi inculpabiliter quis eo careat: ita necessarii sunt ad salutem habitus Fidei, Spei, Charitatis, &c.

Quidnam dicitur necessarium ad salutem necessitate præcepti ?

IV. R. Illud, quod ex obligatione præcepti sive legis habere vel facere quis debet, ut salvetur: tamen sine eo salus obtineri potest, si adsit causa, quæ excusat à gravi obligatione præcepti: hoc modo necessaria est observantia præceptorum Ecclesiæ.

Observa 1°. quòd ea, quæ sunt creditu necessaria necessitate medii, sint in adultis mentis compotibus necessaria necessitate præcepti, non contrà.

2°. Quòd necessitas medii concernat omnes, necessitas præcepti tantùm adultos præcepti capaces.

3°. Quòd omissio involuntaria et inculpabilis istius, quod est necessarium necessitate medii, excludat à salute, quod non facit omissio involuntaria illius, quod est tantùm necessarium necessitate præcepti.

Quomodo sit procedendum cum ignorantibus necessaria necessitate medii vel præcepti, quidque judicandum sit de præviis eorum confessionibus, vide in Tract. "de Sacram. "Pœnitentiæ" Num. 150. et seq.

An sola fides implicita sufficit ad salutem?

V. R. Sola non sufficit, sed necesse est, ut principales aliquot fidei veritates explicitè credantur: hinc nec jam sufficit, nec unquam suffecit fides illa implicita, quain Carbonarii vocant, asserentis se credere, quidquid Ecclesia credit, et vicissim Ecclesiam credere, quidquid ipse, nil interim explicitè credendorum credere curantis.

Quid sit fides explicita, quid implicita dictum est N. 11. quænam verò credenda sint explicitè vel necessitate medii, vel necessitate præcepti, discutietur Numeris sequentibus.

N. 37. DE CREDENDIS EXPLICITE NECESSITATE MEDII.

I. Omni tempore fuit necessaria Fides unius Dei et Remuneratoris. II. In N. L. Evangelio sufficienter promulgato. III. Necessaria est Fides unius Dei. IV. Remuneratoris. V. SS. Trinitatis. VI. Mediatoris.

PRÆNOTANDUM, hìc agi de solis adultis, ut Num. præc. dictum est; nam parvulis, cùm nullius actûs liberi sint capaces, nullus actus est ad salutem necessarius.

Quænam sunt credenda explicitè necessitate medii ad salutem?

I. R. Omni tempore, etiam legis naturæ et Mosaïcæ, necessaria fuit necessitate medii fides explicita unius Dei et Remuneratoris juxta illud Apost. ad Hebr. cap. 11. "Credere oportet accedentem ad Deum, quia est, et inqui "rentibus se remunerator sit."

Fueruntne alia explicitè credenda necessitate medii ad salutem ante adventum Christi?

R. Wiggers, Steyaert, Daelman, Danes, &c. volunt eâdem necessitate credi debuisse immortalitatem animæ, et infectionem hominis per peccatum; nam immortalitas animæ necessariò sequitur ex fide Dei remuneratoris. De infectione animæ probant ex eo, quòd juxta omnes necessaria fuerit fides implicita in Christum redemptorem, quam habere non poterant, nisi explicitè crederent animæ infectionem.

Certum est, quòd ante Christi adventum fides explicita Sanctissimæ Trinitatis et Incarnationis non fuerit necessaria necessitate medii ad salutem; sed suffecerit implicita, etiam respectu Incarnationis, quæ juxta S. Thom. quæst. 2 art. 7. ad 3. continebatur in fide de Providentia Dei, quâ nimirum credebant, Deum habere providentiam circa salutem hominum, eumque esse hominum liberatorem secundum modos sibi placitos.

Wiggers tamen et Danes dicunt, quòd fides illa de divina providentia circa liberationem et salutem hominum videatur generalior, quàm ut in ea possit dici includi fides implicita Christi et Mediatoris: proinde requirunt etiam pro tempore legis naturæ, fidem magis explicitam, ita ut expressè credere debuerint Redemptorem aliquem à Deo mittendum, quamvis distinctè non scirent qualis esset futurus.

Non est tamen dubium, quin majores in populo plura explicitè cognoverint et crediderint de Incarnatione et Passione Christi; quia erant sufficienter revelata, et in Sacrificiis præfigurata.

Quænam in nova medii ad salutem ?

Lege explicitè credenda sunt necessitate

II. R. Licèt in iis enumerandis Scholastici dissentiant, solita tamen in Catechismis et recepta in instructione fidelium, adeoque tenenda responsio est, quòd post promulgatum sufficienter Evangelium, id est, circa tempus excidii Jerosolymitani, ut dictum est N. 96. "de Legibus," quatuor sint puncta explicitè credenda necessitate medii ad salutem; hæc breviter exprimit Steyaertius his verbis: "Deus, isque remunerator, Sanctissima Trinitas et medi"ator."

Explica quatuor prædicta puncta.

III. 19. Dicitur "Deus:" circa quod necessitate medii credere oportet Deum esse seu existere juxta illud ad Hebr. cap. 11. "Credere oportet...quia est."

2o. Credere necesse est, non nisi unum esse Deum: illa enim unitas præcipuè inculcatur in Scriptura Sacra, et tantoperè ut fides Judæorum illam pro primo velut articulo contineret.

3o. Oportet ut vox "Deus" intelligatur saltem eatenùs, ut credatur Deus sub aliqua ratione à creaturis distinctas, vel tanquam mundi Creator et Rector, vel tanquam omnipotens, summum bonum, &c. Etsi fortè cum errore aliquo levi circa ejus attributa.

4°. Quidam volunt eâdem necessitate explicite credenda esse illa attributa Dei, quæ habent rationem formalis objecti respectu virtutum theologicarum, et motivi fundamentalis respectu virtutis Religionis: et hoc verum est, ut actus illarum virtutum suo tempore eliciantur: unde patet utilitas et necessitas instructionis de hujusmodi attributis.

IV. 2°. Dicitur "remunerator:" circa quod necessitate medii explicitè credendum est, Deum esse remuneratorem bonorum juxta illud ad Heb. cap. 11. "et inquirentibus se "remunerator sit."

Intelligitur autem remunerator bonorum per vitæ æternæ retributionem in cœlis, quæ est objectum semper spei nostræ, ut liquet ex Apost. loco cit.

Propterea eâdem necessitate credendum est, licèt quidam repugnent, Deum esse vindicem malorum, prout vulgò enuntiari solet. Illa retributio bonorum et malorum distinctè explicatur in Symbolo S. Athanasii: "Qui bona

"egerunt, ibunt in vitam æternam ; qui verò mala, in "ignem æternum."

V. 3o. Dicitur "SS. Trinitas:" circa hoc mysterium explicitè necessitate medii credi debet, quòd in divinis sint tres Personæ in una eademque natura divina, scilicet Pater, et Filius, et Spiritus S. quæ quidem singulæ sunt Deus, non tamen tres Dii, sed unus Deus.

VI. 4o. Dicitur "mediator :" eâdem scilicet necessitate explicitè credi debet Mysterium Incarnationis et Redemptionis nostræ : sive necessarium est, explicitè credere secundam SS. Trinitatis Personam, seu Filium Dei, factum esse hominem, et pro nostra salute passum, mortuum et resurrexisse: quæ fides vocari solet mediatoris.

N. 38. DE NECESSITATE QUATUOR DICTORUM

PUNCTORUM.

I. Probatur necessitate medii credenda duo puncta. II. Item Mysterium Incarnationis. III. Et Sanctissimæ Trinitatis.

PROBA quatuor puncta Num. præc. explicata, post sufficienter promulgatum Evangelium explicitè credenda esse necessitate medii ad salutem.

I. R. Quantùm ad duo priora, nempe quòd sit nnus Deus, isque remunerator, probatur ex sæpius citato loco Apostoli ad Heb. cap. 11. V. 6. item ex condemnatione hujus 32. propositionis ab Innocentio XI. "Non nisi "fides unius Dei necessaria videtur necessitate medii, non autem explicita remuneratoris."

[ocr errors]

66

II. Mysterium Incarnationis eâdem necessitate explicitè credendum esse, licèt quidam dissentiant, probatur ex Joan. cap. 3. V. 14. "Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis:" V. 15. “ut omnis, qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat " vitam æternam :" et V. 18. " qui non credit, jam judicatus “ est ; quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei."

Ex quo sic argumentari licet: eo modo necessaria est fides in Christum ad salutem, quo aspectus serpentis ænei necessarius fuit morsis ad sanationem; atqui ad sanitatem corporalem aspectus explicitus in serpentem erat medium necessarium: ergo ad salutem æternam explicita fides in Christum est medium necessarium.

Probatur etiam ex Trid. Sess. 6. cap. 6. ubi ad justificationem requirit fidem de Redemptione, quæ est in Christo Jesu.

« PredošláPokračovať »