Obrázky na stránke
PDF
ePub

III. Eâdem necessitate requiri fidem explicitam SS. Trinitatis, probatur ex eo, quòd sine explicita fide hujus Mysterii haberi non possit fides explicita Incarnationis, ut docet. S. Th. q. 2. art. 8. in Corp."

66

Deinde Trinitas est primum fidei nostræ et beatitudinis objectum; et Baptismus, qui est Sacramentum fidei, conferri necessariò debet sub expressa SS. Trinitatis invocatione: ergo hujus mysterii fides omnino ad salutem necessaria videtur. Accedit traditio Patrum et communis ferè Theologorum sensus.

Obj. I. Tempore veteris Legis homines salvari poterant sine fide explicita Incarnationis, et SS. Trinitatis: ergo et tempore novæ Legis ; quia per Legem novam salus non est facta difficilior.

R. Negando conseq. Nam hic non valet argumentum à pari, cùm necessitas illa non oriatur, ex natura rei, sed ex positiva voluntate Dei: ad probationem dicitur, quòd Lex nova perfectior sit quàm Lex vetus: neque tamen ideo via salutis dici debet difficilior; quia id sufficienter compensatur per prædicatorum multitudinem, gratias abundantiores, &c. quæ Deus in nova Lege elargitur.

Obj. II. Præcepta non obligant ad impossibile; atqui impossibile est, ut homo, v. g. à nativitate surdus, mutus et cœcus, vel etiam inter Barbaros enutritus, ea credat explicitè, cùm nunquam potuerit audire prædicationem Evangelii ergo talis fides non est necessaria ad salutem.

R. 1. Retorquendo argumentum : nam juxta ipsos adversarios debet talis necessitate medii explicitè credere, Deum esse supernaturalium Authorem et Remuneratorem; quod tamen juxta modum ordinarium scire non potest sine prædicante.

R. 2°. Talis fides est impossibilis non absolutè, sed secundùm modum ordinarium, quo fides habetur ex auditu: unde solùm potest inferri, quòd talis ignorando non peccet, sicque non sit damnandus ob illam ignorantiam, sed ob alia peccata si autem supponatur, quòd talis per alia peccata non ponat obicem, sed cum gratia Dei faciat quod in se est, Deus providebit de instructione istorum mysteriorum, sive ea immediatè ipsi revelando, sive per Angelum, aut aliter ipsum instruendo, ut ait S. Thom. in 3. dist. 25. quæst. 2. art. 2.

Obj. III. Supponatur puer in infantia baptizatus, et in sylvis à bestiis enutritus, primo instanti, quo ad usum rationis emergit, non peccare mortaliter, et secundo instanti mori: puer ille salvabitur, quia justus est: atqui secundùm

dicta non potest salvari, quia ignorat necessaria necessitate medii ad salutem : ergo, &c.

R. 1°. Quòd puer ille, si primo instanti non peccet mortaliter, sit illuminandus à Deo circa illa mysteria uno ex modis supra dictis.

2o. Aliqui dicunt, talem puerum salvandum, licet ignoret illa mysteria; quia tantùm dicuntur scitu necessaria necessitate medii secundùm ordinariam Dei providentiam, cui non obstat, quòd in casu extraordinario et metaphysico contrarium contingat.

3o. Responsio quorumdam est, quòd illa mysteria sint quidem ita necessaria ad justificationem, sed non ad salutem: quam viam insistendo dicetur, homini ad usum rationis emergenti, sed nondum habenti fidem actualem explicitam istorum mysteriorum, prodesse tantisper ad salutem, fidem et charitatem habitualem, quam in Baptismo, acquisivit. Sed hæc solutio recedit à thesi; imò thesi contraria est, cùm ejus probationes necessitatem fidei explicitè tam ad salutem quàm ad justificationem evincant.

N. 39. AN PRÆTER QUATUOR PUNCTA ENUMERATA ALIA SINT EXPLICITE CREDENDA NECESSITATE MEDII.

I. Non videntur plura necessaria, quàm prædicta quatuor. II. Ab Innocentio XI. prohibita et quare. III. Sub quatuor punctis alia quædam comprehenduntur.›

I. VIDETUR negandum, cùm pro nullis aliis appareat sufficiens fundamentum vel in Scriptura vel in Traditione: attamen id non est omnino certum, cùm non desint, qui plura requirant, ut v. g. Christianus Lupus, qui omnes articulos Symboli Apostolorum quoad substantiam, eâdem necessitate explicitè credendos docet.

Alii præter quatuor puncta Numero præcedenti probata, eâdem necessitate credenda voluerunt hæc tria: 1°. Quòd Deus sit omnium Creator, Gubernator et Rector : 2o. Quòd Dei gratia ad salutem sit necessaria: 3°. Quòd anima hominis sit immortalis : quæ tria cum prædictis quatuor constituebant septem illa famosa puncta, multùm sæculo præcedenti controversa.

II. Hanc controversiam repressit Innocentius XI. anno 1682. libellos, cæteraque folia, septem illa puncta continentia prohibendo; non tam determinando, quæ puncta ita sint creditu necessaria, quàm condemnando doctrinæ teme

ritatem; eò quòd illa proponerentur per modum cujusdam Symboli, quod condere et proponere spectat ad solum Pontificem, non ad privatos, ut dictum est Num. 24. et deinde, quòd privatâ anthoritate determinaretur tanquam fide divinâ credendum, quòd illa septem puncta præcisè essent necessitate medii credenda, ubi tamen de eorum necessitate in Ecclesia disputatur.

Unde observa, non esse crudè dicendum, quòd illa septem puncta sint prohibita; quia ob rationes alias jam allegatas folia illa prohibita sunt; præterea necessitate saltem præcepti illa septem puncta sunt explicitè credenda.

Obj. Præter quatuor puncta explicata videtur necessarium necessitate medii explicitè credere, 1°. immortalitatem animæ; quia non posset credi, Deum esse remuneratorem vitæ æternæ, nisi credatur animæ immortalitas.

2o. Necessitatem gratiæ et peccatum originale; quia hæc videntur de ratione fidei explicita incarnationis, passionis, et redemptionis.

3o. Deum esse omnium Creatorem et Gubernatorem, quæ est velut prima notitia de Deo: ergo, &c.

R. Negando antec.: et ad rationes probationis dicendum, inde ad summum sequi, quòd puncta illa cum explicitè credendis necessitate medii habeant quamdam connexionem ratione naturali demonstrabilem, quòdque in his secundùm fidei eorum explicationem, contineantur; sed eatenùs, quod attinet ad necessitatem medii, sufficiet, ut intantùm cognoscantur, vel eorum fides habeatur, inquantùm quatuor prædicta puncta explicitè credi debent; quapropter ideo non sunt dicenda secundùm se, seu ratione suî explicitè creditu necessaria necessitate medii, cum in explicita revelatione quatuor priorum punctorum non nisi implicitè vel virtualiter contineantur, ac fides non faciat illos discursus, sed simpliciter assentiatur veritati revelatæ.

III. Sicuti ergo Christum habere duas voluntates credere oportet, inquantùm necessarium est credere Christum Deum et hominem, ita similiter inquantùm iu fide remunerationis æternæ involvitur immortalitas animæ, intantùm necessitate medii immortalitas animæ credi debet: item inquantùm explicitè credenda est Christi passio et redemptio nostra per Christum, sine quo ad justitiam non pervenitur, intantùm necessaria est fides de peccato originali et necessitate gratiæ: similiter non videtur necessarium necessitate medii explicitè credere, Deum esse Creatorem et Gubernatorem ; quia sub aliis rationibus sufficienter cognosci potest.

Estne necessarium necessitate medii explicitè credere, Deum esse incorporeum ?

R. Negativè probatur ex S. Aug. Tract. 98. in Joann. ubi dicit: "Animales Deum non nisi corpus aliquod esse "existimant;" et tamen dicit eos esse salvandos. Ratio

est, quòd incorporeitas et similia attributa non ita evidenter omnibus innotescant, nec corpus ita evidenter ideæ Dei repugnet, quin tales adhuc habere possint veram ideam Dei, utpote cùm Deus sub aliis rationibus sufficienter cognosci possit.

N. 40. DE CREDENDIS EXPLICITE NECESSITATE PRÆCEPTI.

I. Scitu necessaria necessitate præcepti sunt. II. Necessaria necessitate medii. III. Symbolum. IV. Sacramenta. V. Mysteria quæ in Ecclesia solemnizantur. VI. Præcepta decalogi, &c. VII. Et quæ spectant ad proprium statum.

ti?

QUÆNAM sunt explicitè credenda necessitate præcep

I. R. cum S. Thom. q. 2. art. 5. in " Corp." quantùm ad prima credibilia, quæ sunt articuli fidei, tenetur homo explicitè credere, sicut et tenetur habere fidem: quantùm autem ad alia credibilia, non tenetur homo explicitè credere, sed solùm implicitè vel in præparatione animi, inquantùm paratus est credere, quidquid Scriptura Divina continet.

II. 1°. Itaque necessitate præcepti explicitè credere debent adulti ea, quæ sunt necessaria necessitate medii ; quia quilibet ex Lege divina et charitate erga seipsum tenetur assumere omnia media ad salutem necessaria.

III. 1o. Omnes Articulos Symboli Apost. saltem quoad substantiam ; ita ut de singulis interrogati sciant respondere. Vide Num. 25.

IV. 3o. Sacramenta: ita ut de illis fideles congruè sint instructi, præsertim de Sacramento Baptismi, Eucharistiæ et Pœnitentiæ; hæc enim præ cæteris necessaria sunt: quibus annumerandum censet Suarez et Sacrificium Missæ.

V. 4°. Dicit S. Thom. quæst. 2. a. 7. in " Corp.” “ Tam "majores, quàm minores tenentur habere fidem explicitam "de Mysteriis Christi, præcipuè quantùm ad ea, quæ com"muniter in Ecclesia solemnizantur, et publicè proponun"tur."

His annumerat Sylvius dogmata, quæ contra grassantes hæreses sæpius à Pastoribus inculcantur; qualia hodie sunt veritas Corporis Christi in Eucharistia, necessitas confessionis, invocatio Sanctorum, Cultus Reliquiarum, existentia Purgatorii, &c.

VI. 5°. Præter enumerata unusquisque scire debet, quæ spectant ad communes hominis Christiani obligationes, ut sunt præcepta decalogi, ordinaria præcepta Ecclesiæ, Oratio Dominica, Salutatio Angelica, formatio signi Crucis, &c.

Huc spectant obligationes vivendi " pie" Deo secundùm præcepta virtutum theologicarum et Religionis, "justé" proximo per virtutes justitiæ et charitatis, et "sobriè" ad nos ipso secundùm virtutem temperantiæ præsertim et fortitudinis.

VII. 6°. Tandem quilibet in particulari explicitè credere, seu scire debet, quæ ad suum respectivè statum vel officium ritè obeundum pertinent.

QUESTIO III.

DE PRÆCEPTO ACTUS FIDEI.

N. 41. DE PRÆCEPTO ACTUS INTERNI FIDEI.

I. Actus Fidei est in præcepto. II. Directè et per se. III. Præceptum Fidei negativum. IV. Et affirmativum. V. Affirmativum obligat per se et per accidens. VI. Obligat per se in primo instanti usûs rationis. VII. In periculo mortis. VIII. Dum obligat Fidei professio. IX. Dum surgit tentatio contra Fidem. X. Si quis lapsus in hæresim. XI. Et sæpius in vita. XII. Obligat per accidens in Baptismo et Eucharistia. XIII. Dum aliud præceptum aliter impleri non potest.

An homo adultus tenetur aliquando elicere actum fidei? I. R. Quòd adultus aliquando teneatur elicere actum fidei, tam certum est, quàm certum est quòd debeat credere.

II. Quod autem ad illum teneatur" directè” ex præcepto, et non per accidens tantùm, probatur ex hac propositione ab Alexandro VII. condemnata; "Homo nullo unquam

« PredošláPokračovať »