Obrázky na stránke
PDF
ePub

Similiter secundùm se non est contra fidem, quòd Catholici in Hollandia concomitentur funera hæreticorum ; quia in eo merum humanitatis obsequium præstant.

Pariter, secluso scandalo et perversionis periculo, non est illicitum famulis et ancillis, quòd heros Acatholicos ad templum concomitantes exhibeant ipsis servitia famulatûs, dummodo nihil agant, quàm servitium merè civile domi, et alibi heris exhiberi solitum : quamquam revera, inquit Steyaertius, misera, atque adeo periculosa sit eorum conditio, ideòque non facilè amplectenda.

An licet interesse prædicationi hæreticorum?

R. Id. prohibitum est sequentibus casibus.

I. 1o. Si per hoc præsentes censeantur esse Religionis hæreticæ.

2o. Si quis per hoc exponatur periculo perversionis: ac propterea plebæi indocti non possunt sine peccato hæreticorum conciones audire.

3°. Si quis frequentando præberet scandalum.

4°. Si quis accessu suo honorem et authoritatem ministro præberet.

5o. Si omnes cogerentur ad hæreticorum conciones venire. Patet ex declaratione Pauli V. qui consultus à Catholicis Angliæ, an tali Regis sui edicto parere possent, respondit : "Non licet vobis hæc facere sine detrimento "Dei cultûs et vestræ salutis."

Ubi ergo, ait Steyaert, libertas est et mos Catholicis et aliis ad prædicationem vel psalmodiam istorum ire, absque eo, quòd ideo censeantur Religioni tali obtemperare, tunc expendendum, an et quale periculum adeat quisque, vel scandalum præbeat ista accedendo; item qualis sit accedendi ratio.

Licetne esus carnium diebus vetitis coram Acatholicis ? II. R. 1o. Id non licet ob leve incommodum, vel des pectum aliquem hæreticorum, ob quæ utique Leges Ecclesiæ

non cessant.

2o. Nunquam talis esus licitus est, ne quidem metu mortis, si in contemptum Religionis præcipiatur.

3o. Nec licet, ubi talis esus habetur tanquam signum seu indicium professionis Acatholicismi.

Si autem Acatholicismi signum non contineat, nec Religionis contemptum, tunc esus ille per se ad mortem vel aliud grave malum vitandum, licitus est, ut dictum est Num. 45. "de Legibus;" quia præcepta Ecclesiæ ordinariè cum tanto incommodo non obligant, et dicitur Ecclesia in simi

2

libus casibus præceptum suum relaxasse, præsertim pro Anglia.

An fugere tempore persecutionis est licitum ?

III. R. Quòd fugere tunc aliquando sit licitum, patet ex verbis Christi Matt. cap. 10. V. 23. "Cùm persequentur

[ocr errors]

vos in civitate ista, fugite in aliam." pla sanctorum Pauli, Athanasii, &c.

Idem docent exem

Ratio est, quòd fuga sit medium de se licitum, et ordinatum ad declinandum malitiam et tormenta tyranni.

Obj. I. Fuga videtur continere negationem fidei; ideo enim fugit, ne fidem confiteatur : ergo, &c.

R. Neg. antec. ejusque probationem: tantùm enim abest, quòd talis fidem neget, ut ipsâ sua fugâ Catholicum confiteatur; nam si Catholicus non foret, non fugeret: unde non declinat aut absolutè fugit fidei confessionem, sed potentiam tyranni, tormenta et mortem.

Obj. II. Apostoli culpantur, quòd, relicto Christo omnes fugerint: ergo, &c.

R. Neg. conseq. quia Apostoli non peccarunt præcisè fugiendo ferociam Judæorum; sed quia Magistrum suum videbantur deserere cum quadam ignominia et diffidentia, quasi jam actum esset de iis, quæ Christus promiserat. An fugere, vel non fugere, est consilii ?

R. Fuga aliquando est præcepta, aliquando libera, et aliquando prohibita.

Quandonam fuga est præcepta?

IV. R. Dum per fugam non subtraheretur honor Deo debitus, vel utilitas proximo impendenda: item dum quis conscius imbecillitatis tuæ timet, ne propter tormenta in confessione fidei deficiat: item cùm persona necessaria est, vel summopere utilis bono communi. Ac tandem dum prævidetur aut Martyrium nulli profuturum, aut tyrannum magis in Ecclesiam incitandum.

Quandonam fuga est prohibita ?

V. R. Quando per eam subtraheretur honor Deo debitus vel utilitas proximo impendenda: quare non potest tempore persecutionis fugere Pastor, si oves remaneant, et non sit alius, qui eis spiritualia ministret ; tunc enim locum habet illud Joan. cap. 10. V. 11. "Bonus Pastor animam

66

suam dat pro ovibus suis."

Quandonam fuga est libera?

VI. R. Extra casus prædictos; ita ut fugere vel non fugere sit tantùm consilii. Casus est, si v. g. quis sit animo forti, qui cum Dei adjutorio confidit, se posse fidei confessionem sustinere et tamen absque scandalo se possit subdu

cere, nec populo sit necessarius; nihilominus præsentia ejus putetur allatura aliis spiritualem utilitatem, nec ex ejus morte sint secutura notabilia incommoda : poterit talis pro confessione fidei vitam negligere, poterit etiam fugere : quia ex justitia obligatus non est manere, nec præsentia ejus absolutè necessaria. Quid autem consultius in talibus circumstantiis fiat, secundùm prudentiam Christianam dijudicandum erit.

QUÆSTIO IV.

DE HABENTIBUS FIDEM.

N. 46. De HABENTIBUS FIDEM.

I. In Angelo et primo homine fuit fides. II. Manet in purgatorio. III. Non tamen in beatis. IV. Nec in damnatis.

AN Angeli ante confirmationem et lapsum, item homo ante lapsum, habuerunt Fidem?

I. R. Cum S. Thom. affirm. habebant enim gratiam sanctificantem, et uterque, et Angelus et homo, erat viator, non comprehensor, adeoque credere debebat, dicente Apostolo ad Hebr. cap. 11. V. 6. "Credere oportet acceden-` "tem ad Deum."

An animæ in Purgatorio retinent fidem ?

II. R. Affirmative: nam licèt sint extra statum viæ, nondum equidem intuitivè vident Deum, "sed tantum per "speculum in ænigimate:" Unde fides in ipsis non evacuatur: deinde adhuc sperant beatitudinem: fides autem est spei fundamentum. Idem dicendum est de animabus in Lymbo ante Christi ad eos adventum.

An fides etiam manet in beatis?

III. R. In beatis neque habitus, neque actus fidei manet; quia visio beatifica longè superat certitudinem fidei, ac adeo eam excludit, ut dictum est Num. 16.

Potest interim dici, quòd fides perseveret in beatis "secundùm quid" et eminenter, scilicet, secundùm certitudinem et promptitudinem, ac piam affectionem voluntatis erga primam veritatem, quà omnino vellent credere mys

teria propter primam veritatem, si ea clarè non viderent: atque hoc sensu explicanda sunt verba antiquorum, qui dicunt in beatis fidem perseverare.

An fides manet in damnatis?

"Dæmones

IV. R. Nec quoad actum, nec quoad habitum manet in illis ratio est, quòd fides sit donum Dei ad beatitudinem supernaturalem ordinatum: hujusmodi autem donum in ipsis Deus non conservat. Deinde nec manet in ipsis pius voluntatis affectus erga primam veritatem. Obj. I. Dicitur Jacobi cap. 2. V. 19. "credunt et contremiscunt:" ergo datur in ipsis actus fidei. R. Negando conseq. dicuntur enim dæmones et homines damnati credere, non propriè fide theologicâ, et assensu supernaturali, sed impropriè cognitione naturali, quatenùs ex evidentia signoram intellectus convincitur, et quasi compellitur ad credendum; persentiunt enim Dei potentiam in vindicandis eorum peccatis, aliaque indicia manifestè percipiunt, ex quibus non tantum omnipotentiam agnoscunt, sed etiam ut habet S. Thom. cognoscunt doctrinam Ecclesiæ à Deo esse, quamvis res ipsas, quas docet Ecclesia, ut in se sunt, non videant: sic v. g. sciunt, Christum esse præsenten in Eucharistia, ob evidentissima miracula, quæ in confirmationem istius veritatis fieri vident,

In hominibus damnatis, si fuerint fideles, remanere fortè potest quædam fides naturalis acquisita, et memoria eorum, quæ crediderunt in vita.

Obj. II. S. Jacobus ibidem comparat fidem hominum impiorum (in quibus datur vera fides supernaturalis) cum fide Dæmonum ; ergo, &c.

R. Comparatio in eo tantùm sita est, quòd, sicut dæmonibus, licèt firmiter assentiantur veritatibus fidei, hoc tamen ipsis non prodest ad salutem, ita Christiano fides non prosit ad salutem, si ei non jungat bona opera. Vide Num. 10.

N. 47. AN FIDES SIT IN HÆRETICO.

S. Thom. 2. 2. quæst. 5. art. 3.

I. Pertinaciter discredens unum articulum, II. Non habet fidem. III. Habitualem. IV. Nec actualem.

I. QUÆSTIO non est de hæretico materiali; nam certum est talem non amittere fidem; sed de hæretico formali sive de eo, qui pertinaciter discredit unum fidei articulum, quem novit sufficienter ab Ecclesia propositum.

II. Ad hanc quæstionem Theologi cum S. Thom. communiter respondent, quòd quicumque cum pertinacia discredit unum fidei articulum, non habeat actum fidei nec habitum circa reliquos articulos.

III. Probatur: imprimis non potest in ipso manere habitus fidei: quia hic deperditur per peccatum hæresis fidei directè oppositum, ut docet Trid. Sess. 6. cap. 15. ubi dicit fidem per infidelitatem amitti; jam autem hæresis est infidelitas: ergo, &c.

IV. Neque etiam in tali dari potest actus fidei: quia rejicit objectum formale fidei, sine quo actus fidei exerceri nequit.

Quòd autem tale objectum formale fidei abjiciat, patet ex eo, quòd unica et indivisibilis ratio formalis credendi sit prima veritas, proùt manifestatur per Ecclesiam : atqui prima veritas æqualiter est applicata omnibus articulis, et æqualiter illi ab Ecclesia proponuntur : ergo qui pertinaciter discredit unum articulum, convincitur non assentire reliquis ob motivum formale fidei, sed ob proprii cerebri persuasionem, sicque nullum articulum credit fide divinâ : Hinc dicit S. Aug. "qui in Evangelio, quod vultis creditis, "quod vultis non creditis, vobis potiùs quàm Evangelio "creditis."

Obj. I. Calvinista discredit articulum de reali præsentia Christi in Eucharistia ; atqui tamen credit Mysterium SS. Trinitatis fide divinâ : ergo, &c.

R. Negando minorem: acceptat quidem veritatem ipsam, sed non per assensum supernaturalem, sed per assensum humanum, v. g. per fidem humanam, vel per habitum acquisitum, vel ex pertinacia voluntatis, vel etiam ob evidentiam signorum, non autem ob motivum formale fidei, sive ob primam veritatem: si enim prima veritas ipsum moveret ad credendum unum articulum, crederet propter eandem omnes, cùm prima veritas ad credendum omnes æqualiter moveat.

Instabis: licèt prima veritas eodem modo se habeat à parte rei ad omnes fidei articulos, non tamen eodem modo omnibus apparet applicata: nam quidam articuli apertè continentur in Scriptura Sacra, non sic alii: ergo salvâ subjectione ad primam veritatem potest quis credere unum articulum non alium.

R. Negando assumptum : nam sicut prima veritas eodem modo se habet à parte rei ad omnes articulos, ita apparet ejus applicatio ad omnes eodem modo: medium enim ordinarium cognoscendi primam veritatem applicatam esse alicui Tract, de Virtutibus.

H

« PredošláPokračovať »