Obrázky na stránke
PDF
ePub

articulo est propositio Ecclesiæ, quæ uniformiter omnes articulos ut revelatos proponit: nil ergo refert, articulos quosdam clariùs et apertiùs in Scripturis inveniri; nam sicut mediante propositione Ecclesiæ cognoscimus, quinam libri sint Scriptura Sacra, ita eodem modo cognoscimus, illos articulos, qui minùs clarè in Scriptura Sacra exprimuntur, pariter esse à Deo revelatos: unde iisdem fundamentis, quibus ob testimonium Ecclesiæ recipimus Scripturas Sacras tanquam Verbum Dei, recipere debemus omnia reliqua, quæ ab Ecclesia tanquam Christi doctrina et Verbum Dei proponuntur.

Instabis 2°. potest quis alio modo pervenire ad fidem, quàm per propositionem Ecclesiæ: ergo, &c.

R. Quamvis extraordinariè id fieri possit, ut dictum est in fine Num. 20. nulla tamen est ratio dicendi, quòd hæreticus, de quo quæstio, fidem aliunde habeat; et si illam haberet, esset animo paratus ad credendum omnia, quæ ipsi ut revelata per Ecclesiam proponerentur, cujus infallibilitas etiam de fide est.

Obj. II. Hæreticus rediens ad Ecclesiam, non corrigitur in articulis, quos cum Ecclesia tenebat, sed tantùm adigitur, ut credat alios, quos ante negabat: unde S. Aug. lib. "de "unico Baptismate" cap. 3. dicit de Judæo: "Tene fidem "Resurrectionis mortuorum, sicut ante tenebas; sed crede 'jam Christum resurrexisse à mortuis, quod non crede"bas:" ergo, &c.

[ocr errors]

R. Negando cons. quia ea, quæ objiciuntur, intelliguntur de objecto materiali fidei, non de assensu fidei : nimirum Judæus vel hæreticus transiens ad fidem Catholicam debet easdem veritates de Resurrectione mortuorum tenere, quas ante tenebat: sed eas jam tenere debet per assensum fidei divinæ, quas ante tantùm credebat fide humana.

QUÆSTIO V.

DE VITIIS FIDEI OPPOSITIS.

N. 48. DE VITIIS FIDEI OPPOSITIS.

S. Thom. 2. 2.

quæst. 10.

I. Variè peccatur contra fidem. II. Vitia opposita, infidelitas et blasphemia. III. Infidelitas. IV. Est triplex. V. Purè negativa. VI. Privativa. VII. Et positiva.

QUÆNAM sunt peccata fidei opposita?

I. R. Variè peccari potest contra obligationem fidei: 1o. Per defectum fidei explicitæ respectu eorum, quæ ita creditu necessaria sunt necessitate medii vel præcepti : 2o. Contra præceptum actûs interni fidei: 3o. Contra præceptum actûs externi fidei.

Quænam sunt vitia fidei opposita ?

II. R. Præsertim hæc duo, infidelitas, quæ opponitur fidei internæ; et blasphemia, quæ opponitur confessioni fidei, de qua postea.

Quid est infidelitas vitium fidei oppositum ?

III. R. Est defectuosa carentia fidei: et ita infideles dicuntur, qui fide carent cum connotato alicujus defectûs: quapropter beati, etsi fidem non habeant, non possunt dici infideles, eò quòd absentia fidei in ipsis spectet ad perfectionem, non ad defectum : parvuli tamen non baptizati sunt infideles; carent enim fide habituali, quam habuissent, si in Adam non peccassent.

Adulti verò non baptizati, non semper sunt infideles; quia per contritionem perfectam possunt ante Baptismum justificari, adeoque habere fidem.

Notandum, quòd infidelis quandoque confundatur cum non baptizato, et non baptizatus cum infideli, prout dum agitur de impedimento Matrimonii, quod dicitur "Cultûs disparitas."

66

Quotuplex est infidelitas?

IV. R. 1o. Est triplex, videlicet "purè negativa, priva"tiva," et "positiva" seu 66 contraria." Prima infidelitas etiam dicitur "involuntaria," duæ reliquæ "voluntariæ." 2o. Dividitur infidelitas in " Paganismum, Judaïsmum" et " Hæresim," quæ vocantur tres infidelitatis species, de quibus infra.

Quid est infidelitas "purè negativa?"

V. R. Est carentia fidei in eo, qui nihil de fide audivit nec audire potuit, vel certè cui fides non est sufficienter proposita.

Quid est infidelitas "privativa ?"

VI. R. Est carentia fidei in eo, cui fides est sufficienter proposita, vel qui notitiam fidei sibi comparare potuit et debuit, sed neglexit.

Quæ infidelitas dicitur "positiva" seu "contraria?"

VII. R. Carentia fidei cum voluntario errore in fide, per assensum falsi vel dissensum veri; sive est carentia fidei in eo, qui sufficienter de fide instructus errorem fidei contrarium tuetur.

N. 49. AN ET QUÆ INFIDELITAS EST PECCA

TUM?

S. Thom. 2. 2. quæst. 10. art. 1.

I. Infidelitas privativa et contraria est peccatum. II. Non purè negativa. III. Non omnis actio infidelis est pecca

tum.

I. RESP. 1o. Infidelitas tam privativa, quam positiva est peccatum; quia illa infidelitas est voluntaria, continens contemptum summæ veritatis Dei revelantis cum neglectu salutis: hinc dicitur Joan. cap. 15. V. 22. "Nunc autem "excusationem non habent de peccato suo," scilicet illi, qui Christi prædicationem audierunt, et non crediderunt.

II. R. 2°. Infidelitas purè negativa non est peccatum : quia hæc infidelitas est species ignorantiæ invincibilis, adeoque non voluntaria: hinc dicit Christus Joan. cap. 15. V. 22. "Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non "haberent," scilicet infidelitatis.

Probatur etiam ex condemnatione hujus propositionis 68. inter Bajanas: "Infidelitas purè negativa in his, quibus "Christus non est prædicatus, peccatum est."

Obj. I. Omnes infideles, etiam ii, qui laborant infidelitate purè negativâ damnabuntur; atqui nemo damnatur, nisi ob peccatum: ergo infidelitas purè negativa est pecca

tum.

R. Negando conseq. nimirum illi quidem certò damnabuntur; verùm non propter infidelitatem purè negativam, sed propter alia peccata, à quibus sine fide liberari non possunt: illi autem semper habebunt hoc peccatum, quòd non sint conversi ad Deum, eumque non amaverint super omnia, et communiter etiam originale peccatum: si autem supponatur, quòd per Dei gratiam fecerint, quod in se est, tunc non erunt ampliùs infideles ; nam Deus illos illuminabit per Angelum, vel aliter; ut ante dictum est Num. 38. et "de Actibus humanis," Num. 172.

Obj. II. Omnes infideles adulti possunt et debent habere fidem ergo eorum infidelitas semper est peccatum.

Probatur antec. omnes infideles recipiunt gratias sufficientes, quibus si cooperarentur, non manerent infideles; atqui iis uti possunt et debent : ergo infidelitas est ipsis voluntaria in causa, nempe in non usu gratiæ.

R. Negando conseq. quia, licèt illi peccent non cooperando gratiæ, tamen prævidere nec debent nec possunt,

quòd ex non usu gratiæ sccutura sit infidelitas, cùm de fide nihil potuerint audire: jam autem ut effectus sit in causa voluntarius non sufficit, quòd causa sit voluntaria vel peccaminosa; sed ulteriùs requiritur, ut prævidere potuerit et debuerit, effectum illum ex tali causa secuturum, ut diximus in Tract. "de Actibus humanis," Num. 24.

An infidelitas voluntaria est maximum peccatum ?

R. Juxta S. Thom. art. 3. infidelitas ex genere suo est peccatum gravius omnibus peccatis, quæ fieri possunt contra virtutes morales; quia infidelitas est magis directè contra Deum, quàm peccata, quæ virtutibus moralibus opponuntur : deinde infidelitas etiam tollit fundamentum et radicem justi ficationis.

Odium Dei tamen, quod opponitur charitati, gravius est infidelitate, ut docet S. Th. q. 34. a. 2.

Nota 1o. cum S. Th. a. 3. quòd peccatum ex genere suo gravius, possit esse minus ex certis circumstantiis.

Nota 2o. Quòd homo fidelis committens v. g. adulterium, vel aliud peccatum, graviùs peccet cæteris paribus, quàm infidelis eadem committens, tum ob notitiam veritatis ex fide, tum ob Sacramenta, quibus est imbutus, quibus peccando contumeliam facit.

III. Docet S. Thom. art. 7. quòd non omnis actio hominis infidelis sit peccatum; quia operari potest quædam opera moraliter bona.

Patet etiam ex condemnatione hujus prop. 25. inter Bajanas: "omnia opera infidelium sunt peccata, et Philoso"phorum virtutes sunt vitia." Vide latiùs Num. 5. "de "Gratia."

N. 50. DE SPECIEBUS INFIDELITATIS.

S. Thom. 2. 2. quæst. 10. art. 5.

I. Tres infidelitatis species. II. Paganismus. III. Judaïsmus. IV. Et hæresis. V. An differant essentialiter. VI. Sunt in confessione explicando. VII. Quænam species sit pejor. VIII. Apostasia est triplex. IX. Quid apostasia à fide.

QUOT sunt species infidelitatis?

I. R. In nova Lege sunt tres, scilicet Paganismus, Judaïsmus, et Hæresis. Ad unam harum alia quævis infidelitas reduci potest,

Quid est Paganismus ?

II. R. Est incredulitas eorum, qui Christum neque in figura neque in veritatis manifestatione profitentur : sive qui non agnoscunt Messiam aliquem seu Christum venisse, neque venturum exspectant. Tales sunt Idololatræ, Athei. Deistæ, Mahometani, &c.

Quid est Judaïsmus ?

III. R. Est incredulitas eorum, qui Messiam seu Christum confitentur in figura tantùm : sive qui negant Christum venisse, sed adhuc venturum exspectant.

Quid est Hæresis?

IV. R. Est incredulitas eorum, qui profitentur quidem Christum venisse; sed doctrinam ejus ab Ecclesia proposi tam quoad partem aliquam abjiciunt: tales sunt Lutherani, Calvinistæ, &c.

An dictæ tres species infidelitatis distinguuntur essentialiter, seu specie propriè dictâ ?

V. R. Disputant Authores: videtur Wiggers, quòd tantùm distinguantur accidentaliter, scilicet penes majus et minus, eò quòd non appareat repugnantia diversæ rationis contra virtutem fidei, cùm unica sit et indivisibilis ratio credendi, æqualiter se habens ad omnes fidei veritates, scilicet prima veritas.

VI. Quidquid sit, consentiunt in praxi, quòd in confessione sint explicandæ; imò et earum species subalternæ. Ratio est, quòd tantò gravior sit infidelitas, quantò plures fidei veritates pertinaciter rejiciuntur; et sicut una blasphemia est gravior alterâ, sic etiam hæreses, quæ ratione materiæ particularem quamdam blasphemiam solent conti

nere.

Quænam infidelitatis species est gravius peccatum ?

VII. R. Cum. S. Thom. quæst. 10. art. 6. distinguendo: si consideretur infidelitas objectivè, sive ex parte materiæ, sic Paganismus est gravior Judaïsmo, et Judaïsmus gravior Hæresi; quia Paganus in pluribus errat quàm Judæus, et Judæus plus quam Hæreticus.

Si subjectivè, sive ex parte pertinaciæ voluntatis et renisûs contra fidem, sic pessima est Hæresis, et Judaïsmus communiter gravior Paganismo, quia Hæretici majorem de fidei veritatibus notitiam habere solent, quàm Judæi, et Judæi quàm Pagani; atque adeo communiter Hæresis est culpæ gravioris.

Si tamen Paganis et Judæis æquè credibiliter veritates fidei essent propositæ, tunc Paganismus esset gravius peccatum quàm Judaïsmus, et Judaïsmùs quam Hæresis.

« PredošláPokračovať »