Obrázky na stránke
PDF
ePub

II. R. Præcipuè intellectus et voluntas: appetitus sensitivus non est subjectum virtutum, nisi earum quæ versantur circa passiones moderandas; et quidem earum non nisi participativè, in quantùm scilicet natus est obedire imperio rationis.

III. Hâc occasione hìc nota, actum virtutis alium esse elicitum, alium imperatum: elicitus dicitur, qui immediatè ab illa virtute procedit; imperatus, qui à certa virtute producitur ex imperio vel desiderio alterius virtutis.

Sic actus, quo quis temperanter vivit, ut unicuique suum, reddere possit, est actus elicitus temperantiæ et virtutis justitiæ imperatus.

Quid est objectum virtutis?

IV. R. Est duplex, materiale et formale.

Objectum materiale est id, circa quod virtus versatur, v. g. objectum materiale fidei sunt revelata à Deo.

V. Objectum formale est ratio, sub qua et propter quam virtus versatur circa objectum suum materiale: sic objectum formale fidei est prima veritas Dei revelantis.

Undenam petenda distinctio virtutum inter se ?

VI. R. Principaliter ex earum objecto formali; unde illæ virtutes, quæ habent objecta formalia distincta, sunt specie distinctæ inter se: sic virtutes theologicæ inter se distinguuntur; quia earum objecta formalia sunt inter se distincta.

N. 5. DE MEDIO VIRTUTUM.

S. Thom. 1. 2. quæst. 64.

I. Medium virtutis. II. Est duplex. III. Rationis. IV. Et rei. V. Virtutes Theologica per se non consistunt in medio. VI. Sed tantùm per accidens. VII. Idem est de virtute religionis.

QUID intelligitur per medium virtutis?

I. R. Mediocritas rectæ rationi consentanea, seu mensura virtutis, quâ ab ea excluditur excessus et defectus : ita v. g. virtus liberalitatis media est inter excessum, scilicet prodigalitatem, et defectum, nimirùm avaritiam.

rei.

Quotuplex est medium virtutis ?

II. R. Est duplex, scilicet medium rationis, et medium

III. Medium rationis est, quod recta ratio determinat respectivè ad personam operantem, aliasque circumstantias.

IV. Medium rei est, quod respicit æqualitatem rei ad rem tale medium habet justitia commutativa; illa enim sola spectat æqualitatem rei ad rem, ut cuique, sive diviti, sivi pauperi, quod suum est tribuatur.

Medium aliarum virtutum moralium est medium rationis ; respiciunt enim qualitatem personæ, loci, temporis, &c. patet in temperantia ; quænam enim quantitas et qualitas alimenti sit rectæ rationi commensurata, non potest determinari, nisi habito respectu ad qualitates personæ, aliasque circumstantias.

An omnes virtutes consistunt in medio?

V. R. cum. S. Thom. quæst. cit. art. 4, quòd virtutes theologica per se, sive si considerentur ex parte objecti secundùm se, non consistant in medio: ratio est, quòd virtutes theologicæ habeant mensuram increatam, scilicet Deum, respectu cujus, utpote infiniti, nequit dari excessus ; ita ut credendo, sperando, diligendo, quantùm possumus, semper adhuc deficiamus à mensura condigna Deo; non minùs, quàm insufficientes sumus ad condignum Dei cultum exhibendum, secundùm id, quod canit Ecclesia in Hymno venerabilis Sacramenti : "Quantùm potes, tantùm aude: quia major omni laude, nec laudare sufficis:" VI. ex parte tamen nostra, sive per accidens, ac etiam ex parte objecti naturalis secundarii, virtutes theologica possunt dici consistere in medio ; quia licèt non possimus ferri in Deum, quantùm ratio debiti condigni Deo exigit, debemus tamen ferri in ipsum secundùm mensurara conditionis; et sic ita sperare debemus, ut spes nostra media sit inter præsumptionem et desperationem.

[ocr errors]

VII. Virtus religionis, ut patet ex verbis Hymni supra citati, ex parte objecti secundùm se etiam non consistit in medio: ex parte tamen operantis, modi, &c. medium tenere debet simile est de virtute pœnitentiæ.

Cæteræ autem virtutes, tam ad nos ipsos, quàm ad proximum, consistunt in medio etiam ex parte objecti secundùm

se.

N. 6. DE ACQUISITIONE, AMISSIONE, ET DURATIONE VIRTUTUM.

I. Virtutes acquiruntur dupliciter. II. Per infusionem. III. Per exercitium. IV. Amittuntur dupliciter. V. Directè. VI. Et indirectè. VII. Quæ virtutes maneant in beatis. VIII. Quæ in Purgatorio. IX. Quæ virtutes possunt minui, &c.

QUOMODO virtutes acquiruntur ?

I. R. Alterutro ex his duobus modis, per infusionem, vel per actuum exercitium.

II. Priori modo acquiruntur virtutes supernaturales & dona Spiritûs Sancti, sicut & eorumdem augmentum; ita ut actus præcedentes dispositiones sint, non causæ efficientes; quippe virtutum infusarum sive per se, sive per accidens, causa est solus Deus, qui tamen, juxta legem suam ordinariam, illas in nobis non operatur, nisi vel per Sacramenta ut causas instrumentales, vel præviâ cooperatione gratiæ Dei; atque hæc in adultis necessaria est, tanquam causa dispositiva, aut meritoria.

III. Posteriori modo, scilicet per actuum exercitium, virtutes naturales acquiri, conservari & augeri solent per unum enim actum habitus acquiri non solet, nisi fortè adeo. foret intensus & diuturnus, ut pluribus æquivaleret.

Quomodo virtutes amittuntur?

IV. Id contingit dupliciter, directè scilicet & indirectè. V. Amittuntur directè per actus ipsis directè contrarios, vel per longum non usum, sive privationem exercitii actuum.

VI. Amittuntur indirectè per amissionem alterius virtutis, quæ est fundamentum & principium earum : ita amissâ fide, amittitur spes, amissâ charitate, amittuntur dona Spiritûs Sancti, omnesque virtutes morales infusæ: hinc peccans mortaliter, v. g. peccato ebrietatis, non tantùm amittit. virtutem temperantiæ, sed etiam virtutes supernaturales castitatis, humilitatis, &c.

Obj. I. Qui furando peccat mortaliter, potest manere castus: ergo amissâ charitate, non amittuntur virtutes morales iufusæ.

Probatur antec. talis potest retinere propensionem ad opera castitatis: ergo, &c.

R. Dist. antec. qui furando peccat mortaliter, potest manere castus virtute castitatis supernaturali, nego antec. virtute castitatis naturali, concedo antec. Virtutes enim naturales non sunt connexæ charitati, ut dicetur Num. sequenti; & ideò, amissâ charitate, non semper amittuntur virtutes naturales.

Obj. II. Fides & spes sunt virtutes infusæ ; atqui tamen illæ non amittuntur per amissionem charitatis: ergo amissâ charitate non amittuntur dona Spiritûs Sancti, & virtutes morales infusæ.

R. Neg. cons. Ratio disparitatis est, quòd virtutes morales infusa, sicut & dona Spiritûs Sancti sint connexæ in gratia habituali & charitate, eique annexæ ut accessorium

suo principali, illi substando tanquam causæ finali, fundamentali, & radicali, ex qua tanquam effectus dimanant: virtutes autem fidei & spei sunt virtutes supernaturales per

se stantes.

An virtutes manent post hanc vitam ?

VII. R. In damnatis nulla manebit: in beatis manent virtutes, quæ nullam important imperfectionem statui eorum repugnantem: undè manet charitas, manent habitus donorum Spiritûs S. ac virtutum moralium, etiam quoad aliquos, non tamen quoad omnes actus: sic evacuabitur fides, quia involvit objecti obscuritatem; item spes, quia negat objecti præsentiam.

VIII. In purgatorio tamen manent fides & spes, item dona Spiritûs S. ac virtutes morales, quoad aliquos & plures actus quàm in beatis, v. g. patientia.

An virtutes, ut augeri, ita & possunt diminui ?

IX. Virtutes naturales, tam quoad intensionem habitûs, quàm quoad fervorem actûs, possunt diminui.

Charitas minui non potest quoad intensionem habitûs : atque idem videtur de cæteris virtutibus infusis, quòd scilicet earum habitus sine diminutione à Deo conservantur, nisi contingat, eos totaliter amitti.

Virtutes infusæ tamen diminui possunt quoad exercitium et fervorem actûs; atque adeo induci quædam dispositiones ad corruptionem.

N. 7. DE CONNEXIONE VIRTUTUM INTER

SE.

S. Thom. 1. 2. quæst. 65.

I. Morales infusæ sunt connexa in charitate. II. Connexio inter acquisitas. III. Connexio inter Theologicas. IV. Virtutes acquisita. V. Non sunt connexæ cum infusis. VI. Nec Fides cum Spe. VII. Nec utraque cum charitate. VIII. Duplex ordo inter virtutes Theologi

cas.

AN potest una virtus acquiri sine alia, vel an omnes sunt inter se connexæ ?

I. R. Quædam virtutes ita sunt connexæ ex parte subjecti, ut una sine alia esse non possit: quædam non ita

sunt connexæ.

Quænam virtutes ita sunt connexæ ?

II. Virtutes annexæ charitati, quales sunt virtutes morales infuse, et dona Spiritûs Sancti; nam non acquiruntur sinè charitate; et qui charitatem habet, omnia prædicta habet, et qui charitatem amittit, etiam ista omnia amittit.

Virtutes morales, etiam acquisitæ, si perfectæ sint, quibus scilicet persistitur in proprio virtutis bono, quocumque eventu occurrente, connexæ sunt, quatenùs mutuâ associatione, et auxilio juvari debent: sic nullus perfectè castus est, qui non est prudens, fortis, liberalis; ne errore, minis, vel pecuniæ amittendæ metu contra castitatem peccet.

III. Inter virtutes theologicas hæc est connexio, ut charitas in statu viæ non possit haberi sinè fide et spe, nec spes sine fide; quandoquidem fides et spes sinè charitate non habeant rationem perfectæ virtutis facientis habentem simpliciter bonum.

Quænam virtutes ad invicem non sunt ita connexæ ?

IV. R. 1o. Virtutes acquisitæ: harum enim una sine alia acquiri, existere et amitti potest: agitur scilicet de virtutibus acquisitis quæ non sunt perfectæ, ut patet ex supra dictis.

V. 2°. Charitas, aliæque virtutes infusæ non sunt connexæ cum virtutibus acquisitis; ita ut acquisitæ haberi possint sine infusis, et amissis infusis, manere possint acquisitæ : et contrà virtutes infusæ haberi possunt sine acquisitis, ut patet in pueris baptizatis.

VI. 3o. Fides haberi potest sine spe: hinc dicit Cone. Trid. Sess. 6. cap. 7. “Fides non perfectè hominem unit "cum Christo, nisi ad eam spes accedat et charitas: "Supponit ergo, quòd fides sine spe haberi possit.

VII. 4o. Fides et spes haberi possunt sine charitate : per quodlibet enim peccatum mortale amittitur charitas, non fides vel spes, ut clarè supponit Apost. 1. ad Cor. cap. 13. V. 2. Vide etiam Conc. Trid. Sess. 6. can. 28.

[ocr errors]

Error contrarius à Quesnello resuscitatus damnatur in Bulla Unigenitus," propositionibus 51, 52, 57, & 58. item propositione 12. inter triginta et unam ab Alexandro VIII. damnatas.

Obj. Apost. 1. ad Timotheum cap. 5. V. 8. dicit: "Si quis autem suorum et maximè domesticorum curam non "habet, fidem negavit;" atqui qui negat fidem, fidem amittit: ergo amissâ charitate amittitur fides.

R. Distinguendo minorem: qui negat fidem dissensu intellectûs speculativi, amittit fidem, conc. minor. qui negat fidem factis tantùm, amittit fidem, neg. min. Apostolus autem solùm loquitur de posteriori modo, quo dicitur fides

« PredošláPokračovať »