Obrázky na stránke
PDF
ePub

An Apostasia est propria infidelitatis species ?

4

VII. R. Apostasia distinguitur triplex, scilicet Apostasia à fide Catholica, Apostasia ab ordine clericali, et Apostasia à religione approbata.

Apostasia à fide pertinet ad infidelitatem; verùm non importat determinatam infidelitatis speciem, sed quamdam ejus circumstantiam aggravantem ; quia v. g. ultra Paganismum denotat, veram fidem ab apostata agnitam et receptam fuisse.

Quid est Apostasia à fide ?

VIII. R. Propriè et strictè dicta est recessus à vera fide ad Paganismum vel Judaïsmum: quandoque tamen etiam Apostasia dicitur recessus à fide Catholica ad Hæresim.

N. 51. AN INFIDELES SINT COMPELLENDI AD FIDEM?

S. Thom. 2. 2. quæst. 10. art. 8.

I. Non baptizati nequeunt agi ad fidem. II. Possunt tamen compelli, ne fidem impediant. III. Infideles baptizati possunt compelli.

I. RESPONDETUR, 1o. Infideles, qui nunquam baptizati sunt, non possunt compelli ad fidem suscipiendam : imprimis non ab Ecclesia; quia nullam habet jurisdictionem in non baptizatos, juxta illud 1. ad Cor. cap. 5. V. 12. "Quid mihi de iis, qui foris sunt, judicare?" Neque etiam à principibus sæcularibus, licèt eorum Superioribus: quia tantùm habent potestatem politicam, quæ solùm respicit pacem et tranquillitatem publicam.

Idem probant exempla Christi, Ecclesiæ doctrina et praxis, ac forma Matth. 10. in prædicando Apostolis præscripta.

Notandum tamen, quòd infideles non baptizati, quamvis ad fidem compelli nequeant, à suis Principibus cogi possint, ut legem naturæ observent; adeoque ut abstineant à blasphemiis in Deum, idololatria, &c. ratio est, quòd rectus ordo politicus in legis naturæ observatione fundetur.

II. Infideles etiam non subditi Principi Christiano compelli possunt, ne fidei prædicationem in suis locis impediant : ratio est, quòd Ecclesia habeat jus et potestatem prædicandi Evangelium per universum orbem, quod illi concessit Christus Matth. cap. ult. V. 19. "Docete omnes gentes;" et

Marc. cap. 16. V. 15. "Prædicate Evangelium omni crea"turæ."

Si ergo Ecclesia in isto jure impediatur, possunt Principes Christiani tanquam Ecclesiæ defensores, bello vel aliis mediis compescere eos, qui fidei prædicationem impedire

conantur.

Hoc pacto Alexander VI. Hispanis et Lusitanis Indiam divisit, dividendo nimirum inter illas directè curam et jus coërcendi armis fidei prædicationi obsistentes: has autem terras, existente justâ causâ belli, Principes illi sibi occupare potuerunt.

Juxta Suarez, Herincx, &c. potest Princeps Catholicus infideles sibi subjectos sub pœna exilii cogere, ut certis temporibus intersint prædicationi Evangelii ; quia juxta Constitutionem Gregorii XIII. Judæi Romæ degentes coguntur singulis hebdomadibus semel interesse concioni de rebus Fidei Christianæ.

Obj. Dicitur Luc. c. 14. V. 23. "Exi in vias et sepes: "et compelle intrare;" ergo omnes infideles cogi possunt ad fidem suscipiendam.

R. Neg. conseq. verba enim parabolæ juxta S. Gregor. intelliguntur de compulsione impropriè dicta, quæ fit per prædicationem, persuasionem, ostensionem miraculorum,

&c.

Si autem cum. S. Augustino verba intelligas de compulsione propriè dicta, tum de Hæreticis et Schismaticis accipi. untur, qui fidem aliquando sunt professi, quique propriè compelli possunt.

III. R. 2°. Ad quæstionem : infideles baptizati, quales esse solent Hæretici et Apostatæ, item Schismatici baptizati cogi possunt, etiam pœnis corporalibus, ut revertantur ad Fidem Catholicam, et unitatem Ecclesiæ.

Ratio est, quòd isti per Baptismum subditi facti sint Ecclesiæ adeoque Ecclesia in eos jurisdictionem habet et potestatem eos compellendi per media ordinata ad obedientiam, et ad implendas obligationes in Baptismo contractas.

Id etiam locum habet in his, qui baptizati sunt in infantia, aut metu vel necessitate quâdam compulsi Baptismum susceperunt, ut docet Concil. Trid. Sess. 7. can, 14. et Toletanuni 4tum. can. 55.

Obj. Nemo credit, nisi volens; atqui voluntas cogi non potest: ergo nemo potest cogi ad fidem.

R. Negando conseq. non enim cogitur, ut nolens credat, sed ut ex nolente fiat volens.

Instabis: nemo potest cogi ad Baptismum: ergo, &c.

R. Cum. S. Thom. hìc ad 3. "Sicut vovere est voluntatis, "reddere autem necessitatis; ita accipere fidem est volunta"tis, sed acceptam tenere est neeessitatis;" atque adeo hæretici compelli possunt, ut fidem teneant; interim non semper expedit, ut Ecclesia hoc jure utatur, prout patebit ex infra dicendis.

N. 52. DE COMMUNICATIONE FIDELIUM CUM INFIDELIBUS.

S. Thom. 2. 2. quæst. 10. art. 9.

I. Non licet communicare cum infidelibus in religione. II. Nec ineundo cum ipsis matrimonium. III. Licet tamen in civilibus. IV. An liceat disputare de fide.

AN licet infidelibus communicare?

R. Triplex potest distingui communicatio.

I. Prima est in illis, quæ spectant ad falsam eoram religionem, in quibus nunquam licet cum infidelibus communicare, opera religionis ipsorum faciendo: hoc enim esset eorum sectam profiteri; hinc nec licet ipsis Templa, Altaria, Vestes Sacerdotales, &c. conficere, quia hoc esset ipsis directè occasionem peccandi præbere. Vide S. Thom. 2. 2. quæst. 119. a. 2. ad 4.

II. Secunda est in matrimonio: atque hæc communicatio ita fidelibus est interdicta, ut, si cum non baptizatis contrahere attentent, matrimonium sit irritum; si cum iufideli baptizato validum quidem sit, sed de se illicitum.

III. Tertia est in illis, quæ spectant ad civilem et politicam conversationem, ut sunt emptio, venditio, convivia, &c. in quibus cum infidelibus licet communicare, nisi tales sint, qui ab Ecclesia nominatim sunt denuntiati ut vitandi. Et quamvis antiquitus omnes hæretici et omnes excommunicati essent vitandi; hodie tamen, ex moderatione Concilii Constantiensis in cap. "ad evitanda" communiter docetur, nullos excommunicatos esse vitandos, nisi sint nominatim denuntiati, vel sint notorii Clericorum percussores; hinc hodie nulla est lex positiva, quæ Catholicis prohibet in civilibus communicare cum infidelibus.

Potest tamen ex jure naturali oriri obligatio vitandi Hæreticos vel excommunicatos, videlicet ob periculum perversionis, vel propter scandalum aliorum, vel quando conversatio cum ipsis obest conversioni eorum.

An licitum est disputare de fide cum infidelibus ?

IV. R. 1°. Qui, fide semel susceptâ, disputat tanquam dubitans de veritate fidei, indubiè peccat, ut ait S. Thom. quæst. 10. art. 7.

Aliud est de illo, qui nunquam fidem suscepit et incipit dubitare; licitè talis disputat ad inquirendam veritatem.

R. 2o. Licita est aliquibus disputatio cum infidelibus, si nempe disputantes docti sint et firmi in fide, et prudenter judicetur disputatio profutura: unde cum pertinacibus disputatio ordinariè est illicita, nisi aliunde profutura speretur, v. g. ex parte audientium.

Dictum est: "Licita est aliquibus," quia per cap. 2. "de hæreticis❞ in 6. sub pœna excommunicationis prohibitum est Laicis de fide disputare: verba sunt: "Inhibemus, "ne cuiquam Laïcæ personæ liceat publicè vel privatim de "Fide Catholica disputare; qui verò contra fecerit excom"municationis laqueo innodetur."

Verùm juxta Suarez, Coninck, &c. Lex illa per usum contrarium videtur abrogata, ubi est hæreticorum frequentia, ut in Belgio, Germania, &c. Intellige hoc tamen de disputatione privata; nam ut refert Henricus à S. Ignatio, Sacra Congregatio de propaganda fide anno 1644. declaravit, nemini licitum esse ex condicto cum hæreticis disputare, nisi ex speciali licentia Sedis Apostolicæ, vel nisi fidei status hoc exigeret, et periculum esset in mora.

N. 53.

DE RITIBUS INFIDELIUM TOLERAN

DIS.

S. Thom. 2. 2. quæst. 10. art. 11.

I. Ritus Judæorum possunt tolerari. II. Nec aliorum infidelium per se loquendo.

AN ritus infidelium sunt tolerandi?

I. R. 1°. Ritus Judæorum, etsi peccent in illis exercendis, cum quadam moderatione tolerari possunt: quia inde magnum bonum Ecclesiæ provenit, scilicet quòd testimonium fidei nostræ habeamus ab hostibus, cùm per eorum ritus quasi in figura nobis repræsententur illa, quæ credi

mus.

Dictum est" cum quadam moderatione :" quia si periculum sit, ne Judæi per suos ritus scandalo sint Christianis, Ecclesia potest ac debet eos moderari vel impedire, prout fuerit expediens: hinc statutum est lib. 5. Decret. tit. 6.

cap. 3. et 7. ne Judæis liceat habere plures Synagogas in una civitate, nec novas in pluribus locis ædificare.

II. R. 2o. Ritus aliorum infidelium, nempe paganorum et hæreticorum, per se non sunt tolerandi: quia ita sunt mali, ut nihil veritatis aut utilitatis in bonum Ecclesiæ inde derivetur.

Excipe tamen, nisi aliunde majora mala sequerentur, vel majora bona impedirentur.

Obj. I. Apost. ad Rom. cap. 14. V. 5. dicit: "Unus"quisque in suo sensu abundet :" ergo cuilibet relinquenda est libertas Religionis.

R. Negando cons. nam non agit Apost. de ritibus Religionis; sed de dierum et ciborum discrimine secundùm legem Moysis observando vel non observando, quod utrumque tunc temporis poterat bene fieri.

Obj. II. Dilemma Gamalielis Act. cap. 5. V. 38. et 39. ubi de illis, quæ faciebant Apostoli, dicit: "Sinite illos, "quoniam si est ex hominibus consilium hoc, aut opus, dis"solvetur: si verò ex Deo est, non poteritis dissolvere "illud."

R. 1°. Dilemma istud non est Scripturæ Sacræ, sed Gamaliëlis, qui hoc argumento apparenti voluit Apostolos, quibus favebat, præsenti periculo eripere.

R. 2°. Dato, quòd Gamaliëlis argumentatio subsistat, disparitas est, quòd causa infidelium non sit Judicibus Ecclesiæ dubia, prout causa Apostolorum erat Judæis ; sed constat, illam certò falsam esse et damnatam: unde tentanda non est vel probanda, sed extirpanda, nisi adsint rationes, quæ illam tolerandam esse suadeant.

N. 54. DE HÆRESI IN PARTICULARI.

S. Thom. 2. 2. quæst. 11.

1. Hæresis. II. Definitio. III. Explicatur. IV. Quando adsit pertinacia. V. Ignorantia stat cum hæresi. VI. Unde hæretici communiter non excusantur. VII. Multi tamen tantisper excusari possunt. VIII. Dubius in fide est hæreticus. IX. Si plenè deliberatè dubitet.

I. HÆRESIS vox græca est quæ electionem significat; quia hæreticus proprio judicio eligit credendum, quod vult. Sumitur quandoque objectivè pro propositione, errorem aliquem contra fidem continente; magis tamen propriè sumitur subjectivè pro assensu intellectûs circa talem pro

« PredošláPokračovať »