Obrázky na stránke
PDF
ePub

Denique aliis penis etiam corporalibus, ut exilio, carcere, &c. meritò afficiuntur.

An hæretici rectè puniuntur morte?

II. Respondet S. Thomas. 2. 2. quæst. 11. art. 3. in "Corp." affirmativè: quia falsarii pecuniæ, vel alii Rempublicam turbantes, justè morte puniuntur: ergo etiam hæretici, qui sunt falsarii fidei, et, experientia teste, Rempublicam graviter perturbant.

Confirmatur ex eo quòd Deus in veteri Lege jusserit occidi falsos Prophetas, et Deut. cap. 17. V. 12. statuatur, ut, "qui superbierit, nolens obedire Sacerdotis imperio,". moriatur. Vide etiam cap. 18.

[ocr errors]
[ocr errors]

Idem probatur ex condemnatione articuli 14. Joan. Hus in Concilio Constantiensi.

Observandum, quòd non baptizati prædictas pœnas, quæ ab Ecclesia constitutæ sunt, non incurrant, utpote Ecclesiæ non subjecti; eas tamen incurrunt apostatæ, id est, qui post Baptismum ad Judæos vel Paganos

transeunt.

[ocr errors]
[blocks in formation]

An revertentes ab hæresi sunt ab Ecclesia recipiendi ? III. R. Cum S. Thom. quæst. 11. art. 4. hæretici rever tentes semper recipiendi sunt ad pœnitentiam, quamvis sæpius essent relapsi; tum quia per pœnitentiam reducuntur in viam salutis, tum quia Ecclesia nulli ad se redeunti claudit gremium: non semper tamen sunt restituendi in pristinos honores, dignitates vel officia, neque semper ab omni pœna liberandi, maximè dum in hæresim sunt relapsi. Quæst. 12. agit S. Thom. de apostasia, pro qua consule Num. 203. de Sacramento Pœnitentiæ."

N. 57. DE BLASPHEMIA.

S. Thom. 2. 2. quæst. 13.

I. Blasphemiæ definitio. II. Explicatur. III. Dividitur in cordis et oris. IV. In immediatam et medratam. V. In enuntiativam. VI. Dehonestativam. VII. Et imprecativam. VIII. In hareticalem et non hæretica

lem.

QUID est blasphemia?

I. R. Blasphemia prout à Patribus et Theologis accipitur, est locutio in Deum contumeliosa, seu quâ derogatur Dei honori et excellentiæ per modum convicii: unde facilè eam distingues à peccato infidelitatis, perjurii, &c...

II. Dicitur: "locutio" sive externa et oris, sive interna et cordis. "In Deum," vel "in se," vel "in creaturas," quatenùs Dei sunt, ac in eis elucet divina sanctitas, potentia, &c.

"Contumeliosa ;" quia fit contra Deum, in quem, utpotè ubique præsentem, omnis maledictio est vera contumelia.

1

Observa, ad blasphemiam non requiri, ut procedat ex odio aut indignatione contra Deum, vel ut expressa aut formalis sit intentio Deum convitiandi; sed sufficere, quòd verba vel modus pronuntiandi secundùm se serviant ad convicium vel inhonorationem Dei.

Quomodo dividitur blasphemia?

III. R. 1°. Dividitur in blasphemiam "cordis" et "oris.” Blasphemia cordis est interna sive mentalis: oris est externa, quæ per verba vel alia signa exteriùs prodit.

IV. 2o. Dividitur in "immediatam" et "mediatam."

Immediata dicitur, quæ continet convicium directè et proximè contra Deum : mediata est, quæ proximè tendit in Sanctos, vel alias res, quatenùs habent ordinem ad Deum; tunc etiam ista contumelia in Deum redundat : sicque omnis blasphemia est contra Deum immediatè et mediatè.

V. 3o. Dividitur in "enuntiativam, dehonestativam,” et "imprecativam." Committitur blasphemia enuntiativa, vel affirmando aliquid de Deo, quod ei repugnat; vel negando, quod ei competit; vel ascribendo aliquid creaturis, quod soli Deo proprium est.

VI. Dehonestativa fit, affirmando quidem aliquid, quod Deo verè competit; vel negando, quod ei non competit; sed modo contumelioso, sive per contemptum aut irrisionem: v. g. si quis Christo improperet, quòd sit passus, mortuus, &c. vel probrosè nominet Sanguinem Christi, Membra ejus, Sacramenta, &c.

VII. Imprecativa est, dum quis Deo vel Sanctis optat, vel imprecatur malum: talis est execrabilis illa blasphemia gallica "Mort Dieu," quâ vitæ interminabili mortem exoptant.

VIII. 4°. Blasphemia dividitur in "hæreticalem" et <6 non hæreticalem :" hæreticalis est, quæ hæresim continet, ut hæc: "Je renie Dieu."

Tandem alia est blasphemia in Patrem," alia "in Fi"lium," alia "in Spiritum Sanctum;" inquantùm oppo. nuntur appropriationi, quâ potentia Patri, sapientia Filio, et bonitas Spiritui Sancto specialiter attribuuntur: sic Matth. cap. 12. blasphemia in Spiritum Sanctum specialiter dici

་་་་

tur ea, quâ manifesta Spiritûs Sancti opera adscribuntur diabolo.

N. 58. DE PECCATO BLASPHEMIE.

S. Thom. 2. 2. quæst. 13. art. 1. 2. 3.

I. Cui Virtuti repugnet blasphemia. II. Notatum practiсит. III. Gravitas peccati blasphemiæ. IV. Probatur ex Scriptura S. V. Non fit veniale ex parvitate materiæ. VI. Nec si ex joco proferatur.

ex consuetudine voluntaria.

CUI virtuti repugnat blasphemia?

VII. Nec

I. R. Omnis blasphemia repugnat virtuti religionis : quia est contra honorem et reverentiam Deo debitam.

Juxta S. Thom. art. 1. omnis blasphemia oris opponitur confessioni fidei: sed minus proprie juxta Sylvium: certum est, quòd blasphemia hæreticalis externa opponatur confessioni fidei : quia per eam aliquid fidei repugnans asseritur : quòd si talis blasphemans interius cum pertinacia sentiat sicut expressit, erit hæreticus formalis.

An omnes blasphemiæ sunt ejusdem speciei peccata ? II. R. Quamvis in speculatione Scholastici dissentiant ; in praxi tamen conveniunt, quòd in confessione exprimenda sit qualitas blasphemiæ, utrùm ex odio vel indignatione, aut animo contumelioso in Deum vel Sanctos; vel utrùm ex animo hæretico processerit : item an immediata, an mediata, an contra Deiparam, an contra alios Sanctos: ratio est, quòd una blasphemia, si non specie, saltem gravitate distinguatur ab altera.

Porro hæc omnia satis communiter innotescnnt, inquirendo quæ verba et quo animo, aut quâ occasione fuerint dicta; quod eò magis in praxi est observandum, ob tantam æquivocationem hujus verbi "jurare" apud vulgum, ut nequidem species peccati satis exprimatur.

Deinde observa, quòd formulis jurandi quandoque utantur animo blasphemo, et formulis blasphemis animo jurandi. Præterea sub verbo "jurare" vulgus quandoque comprehendit verba malè sonantia, aut maledictiones directas ad creaturas, quæ per se solùm continent veniale peccatum, licet aliunde peccari possit mortaliter ratione conscientiæ erroneæ, affectûs nocendi proximo, &c. Vide Num. 137. et sequentes "de virtute Religionis."

[ocr errors]

Observa etiam, quòd blasphematores et juratores, præsertim consuetudinarii, Parentes, Superiores, &c. communiter insuper rei sint gravis scandali.

Quantum peccatum est blasphemia?

III. R. Est peccatum ex genere suo mortale, gravius quàm sunt peccata contra alias virtutes morales, adeoque gravius homicidio, perjurio, &c.

Si autem blasphemia procedat ex odio vel detestatione Dei, erit peccatum omnino gravissimum : si procedat ex infidelitate, erit simplici infidelitate deterius.

[ocr errors]

IV. Enormitatem peccati blasphemiæ docemur multiplici Scripturæ Sacræ testimonio: sic Levit. cap. 24. V. 14. jussu Dei lapidatus est blasphemus, et V. 16. "Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur;" 1. ad Timoth. cap. I, Apostolus Himenæum et Alexandrum tradidit Satanæ, ut discant non blasphemare: variaque alia exempla leguntur, quæ utiliter proponuntur ad extirpandum hoc execrandum

vitium.

Ob hujus peccati gravitatem fit, quòd Scriptura Sacra "blasphemare" quandoqne per antiphrasim exprimat, ut 3. Reg. cap. 21. V. 13. "Benedixit Naboth Deum et Regem," id est blasphemavit; item Job. cap. 2. V. 9. dicit ei uxor: "Benedic Deo, et morere," id est, jacta in Deum blasphemiam, ut ea irritatus te percutiat.

66

Hujus delicti gravitatem etiam denotant rigide pœnæ per utramque potestatem Ecclesiasticam et civilem in blasphemos decreta. Vide Num. 175. " de virtute Religionis."

An peccatum blasphemiæ potest esse veniale ex parvitate materiæ ?

V. R. Negativè; quia quævis in Deum contumelia infinitæ ejus majestati graviter repugnat: unde tantùm ex imperfecta deliberatione potest esse veniale.

An blasphemia joco prolata est peccatum mortale ?

VI. R. Affirmativè ; nimis enim magnus est Deus, nimis honorati sunt Sancti amici ejus, quàm ut joco aut risui nostro exponantur. Aliud tamen foret dicendum, inquit Sylvius, si jocus tolleret rationem blasphemiæ, ut si non ex animo significandi, sed per hyperbolen aliquis feminam vocet deam. Similiter qui ex joco vel levitate loqueretur de Sanctis, non quatenùs Sancti sunt, sed quatenùs fuerunt homines in terra, à gravi excusari posset, ait etiam Sylvius: ut si quis ex joco diceret, S. Crispinum fuïsse sutorem, quia non committitur blasphemia propriè dicta; peccaret tamen ; quia Sancti propter conjunctam Sanctitatem sunt plus honorandi, etiam in suis naturalibus.

Ex dictis patet, à gravi peccato non excusari illos qui dicunt, se formalibus blasphemiis uti sine animo Deum blasphemandi, sesque eas tantùm effutire per modum interjectionum, &c.

An blasphemia ex consuetudine prolata est peccatum mortale ?

VII. R. Affirmativè, quamdiu consuetudo non est retractata voluntaria enim consuetudo non excusat, sed aggravat ipsum peccatum, ut N. 38. " de actibus huma"nis" dictum est.

QUÆSTIO VI.

DE REGULIS FIDEI.

N. 59. DE REGULIS FIDEI.

I. Regulæ fidei. II. Sunt quinque. III. Duæ inanimatæ. IV. Et tres animatæ.

I. REGULA fidei hìc vocatur stabile quoddam et permanens principium, quod objectum fidei Catholicæ nobis applicat, seu quo prima veritas revelans, et divinitus revelata nobis manifestantur et infallibiliter innotescunt cum sufficienti credibilitate.

II. Sunt autem quinque hujusmodi regulæ, quarum duæ inanimatæ, et tres animatæ.

III. Regulæ fidei inanimatæ veritates fidei catholicæ adinstar depositi continent, suntque Scriptura Sacra, et Traditio divina.

IV. Regula fidei animata est, quæ nobis ea, quæ Deus revelavit declarat, sic ut ea sufficienter proponat tanquam fide divinâ credenda, estque triplex, scilicet Ecclesia, Concilium generale, et summus Pontifex ex cathedra defi

niens.

De his ordine, sed breviter agemus: fusè eadem tractant Bellarm. Sylvius in Tract. "de controversiis Fidei,” aliique.

« PredošláPokračovať »