Obrázky na stránke
PDF
ePub

MORALIS ET DOGMATICA

REVERENDI ET ERUDITISSIMI DOMINI

PETRI DENS,

IN UNIVERSITATE LOVAN. S. THEOLOGIÆ LICENTIATI, ECCLESIA NE-

TROPOL. S. RUMOLDI MECHLIN. CAX. GRAD. ET ARCHIPRESS.

NECNON SEMINARII ARCHIEP. PRESIDIS, ETC.

EDITIO NOVA, ET ABSOLUTISSIMA,

QUIPPE CUI NUNC PRIMUM ACCEDUNT

EPITOME EX OPERIBUS BENEDICTI XIV, NECNON ET VARIÆ SUMMORUM

PONTIFICUM, PRÆSERTIM

VERO EJUSDEM PONTIFICIS CONSTITUTIONES, LITERE ENCYCLIC E ETC.

TOMUS II.

COMPLECTENS

TRACTATUS DE LEGIBUS, GRATIA, JUSTIFICATIONE ET MERITO; ITEM DE

VIRTUTIBUS IN GENERE, DE VIRTUTIBUS THEOLOGICIS ET DE ECCLESIA.

DUBLINII:
EX TYP. RICHARDI COYNE,
IN VIA VULGO DICTA CAPEL-STREET; TYPOG. ET

BIBLIOPOL. R. C. COLL. MAYNOOTH.

MDCCCXXXII.

[graphic][merged small]

DE

VIRTUTIBUS IN GENERALI.

N. 1. DE DEFINITIONE VIRTUTIS.

S. Thom. 1. 2. quæst. 55. art. 4.

1. Definitio Virtutis.

Quâ rectè vivitur.

II. Bona qualitas mentis. III.
IV. Et quá nullus malè utitur.

QUID est virtus ? í 1. R. Juxta S. Thom. art. citato, est bona qualitas mentis, quâ rectè vivitur, et quâ nullus malè utitur.

II. Dicitur “bono qualitas mentis ;" quia virtus propriè est habitus bonus, qui sine actu existere potest, permanenter mente inhærens cum quadam in suos actus inclinatione : qualitas autem illa seu habitus, bona est formaliter et causaliter, sive, ut ait S. Thomas, est bonus habitus et boni operativus.

Notandum tamen, licet non possit rigorosè dici actus virtutis, qui ab habitu virtuoso non procedit, communi tamen usu, actus, qui habitum præcedunt, vocantur actus virtutis, quando fiunt ex motivo formali istius virtutis, aliquo auxilio actuali supplente vices habitûs: sic Catechumeni dicuntur elicere actum Fidei et Spei, licèt necdum habeant harum virtutum habitus.

III. Additur in definitione: “quâ recitè vivitur ;" quia virtus est principium, et quidem maximè operativum operationis rectæ : unde argumentandum est, animum adulti virtutibus esse destitutum, si eas non ostendat in opere: et de singulis dici potest, quod de Charitate dicit Gregorius Magnus : “ Probatio dilectionis, exhibitio est operis.”

Porrò virtus est habitus tripliciter operativus, nempe “ habitualiter, affectualiter” in proposito seu præparatione animi, et “actualiter" seu "effectualiter" pro rerum et temporis opportunitate.

Tract. de Virtutibus. B

IV. Sequitur in definitione: “ quâ nullus malè utitur ;" quo significatur, quòd virtus non possit esse principium elicitivum actûs mali, seu quòd actus virtutis non possit esse malus : potest tamen aliquis virtute malè uti, tanquam objecto, seu materiâ circa quam: v.g. odio habendo virtutem, vel de ea, ejusve actibus superbiendo : aliter igitur rectè vivitur per virtutem, quàm v. g. per ingenium, artem, &c. quæ possunt esse principia et instrumenta tam mali quàm boni usûs.

N. 2. DE DIVISIONE VIRTUTUM.

1. Divisio virtutis. II. In naturalem. III. Et superna.'

turalem. IV. In infusam. V. Per se et per accidens, et acquisitam. VI. In Theologicam. VII. Et moralem · VIII. Quæ dividitur in quatuor Cardinales. IX. In formatam. X. Et informem.

QUOMODO dividitur virtus ?

I. R Dividitur 1o. in virtutem naturalem, quæ etiam humana et Philosophica dicitur; et in virtutem supernaturalem, quæ etiam Christiana vocatur.

29. In virtutem infusam et acquisitam.

3o. Virtus infusa subdividitur in infusam per se et infu. sam per accidens.

40. Dividitur in virtutem theologicam, moralem et intel. lectualem.

50. Dividitur in formatam et informem, seu in perfectam et imperfectam.

Quæ virtus dicitur naturalis, quæ supernaturalis ?

II. R. Naturalis est, quæ inclinat hominem ad actus bonos merè ut rationi naturali conformes, sistendo in illa conformitate actûs ad rationem naturalem : sic v. g. jejanium à ratione naturali directum ad corporis sanitatem, est actus virtutis temperantiie naturalis : tales virtutes reperi. untur etiam in gentilibus et hæreticis, qui ex dictamine rectæ rationis sunt misericordes, sobrii, &c.

III. Virtus supernaturalis illa est, quæ dirigit et perficit hominem secundùm regulam et ordinem supernaturalem, qualis est v.g. virtus theologica.

Quid est virtus infusa, quid acquisita ?

IV. R. Virtus infusa dicitur, quam Deus in nobis sine nobis operatur : intellige “ sine nobis” ut causis efficientibas ; non tamen semper “sine nobis" consentientibus, vel per auxilium gratiæ nos disponentibus, aut etiam merentibus. Virtutes supernaturales necessariò sunt infusæ.

V. Dicitur infusa per se, si aliter quàm à Deo infundente haberi non possit : si etiam aliâ ratione haberi possit, dicitur infusa “per accidens.”

Virtus acquisita nuncupatur, quæ per actus nostros efficienter producitur in nobis : tales sunt virtutes naturales : nihil tamen implicat, virtutem naturalem etiam infundi à Deo ; et tali casu esset infusa per accidens.

Quid est virtus theologica ?

VI. R. Est illa, quæ pro objecto formali et naturali primario habet Deum : triplex est, scilicet Fides, Spes et Charitas.

Quid est virtus moralis ?

VII. R. Definiri potest, habitus inclinans ad operationes humanas rectæ rationi consentaneas.

VIII. Dividitur præcipuè in quatuor virtutes cardinales, prudentiam scilicet, justitiam, fortitudinem et temperantiam.

Qure hæc virtutes vocantur cardinales?

R. Dicuntur cardinales similitudine ductâ à cardine, eò quòd in his virtutibus velut in cardinibus tota humanæ vitæ probitas et honestas vertatur ; atque ad has veluti principales, morales cæteræ reducuntur.

Virtus intellectualis est, quæ residet in intellectu, ut Fides, &c.

Quid est virtus perfecta, seu formata ?

IX. R. Est illa, quæ cum charitate habituali conjungi. tur; quia charitas est forma, finis et perfectio cæterarum virtutum.

X. Virtus dicitur informis, quæ est in subjecto charitate habituali destituto, seu existente in peccato mortali.

N. 3. DE DONIS, BEATITUDINIBUS ET FRUC

TIBUS SPIRITUS SANCTI.

I. Dona Spiritûs S. II. Sunt septem. III. Beatitudines

Evangelicæ. IV. Sunt octo. V. Fructus Spiritûs Sancti. VI. Numerantur duodecim.

QUID est domum Spiritûs Sancti ?

1. R. Est habitus supernaturalis justorum mentibus inditus, quo homo bene disponitur ad actus excellentiores et extraordinarios.

« PredošláPokračovať »