Obrázky na stránke
PDF
ePub

EPISTOLA XXV" (a).

lium venit a Domino, qui non secundum iniquitates rePaulinus Augustino, exquisitis eum laudibus exornans

tribuens, illuminarit cæcum, solvit compeditum, humipro quinque ejus adversus Manichæos libris, quos ab liavit erectum male, ut erigeret humiliatum pie. Alypio acceperat. Panem ipsi dono mittit.

3. Sequor igitur, non æquis adhuc passibus, magna Domiño fratri unanimo et venerabili Augustino, Pau

justorum vestigia si possim orationibus vestris apprehen

dere, in quo Dei miserationibus apprehensus sum. Rege LINUS et THERASIA peccatores.

rgo parvulum in terra reptantem, et tuis gressibus in1. Charitas Christi quæ urget nos, et absenles licet gredi doce. Nolo enim me corporalis ortus magis quam per unitatem fidei alligat, ipsa fiduciam ad te scribendi spiritualis exortus ætate consideres. Quippe ætas mihi pudore depulso præstitit : teque per litteras tuas visce- secundum carnem ea jam est, qua fuit ille ad Apostolis ribus meis intimavit, quas et de scholasticis facultatibus in porta Speciosa, verbi potestate sanatus (Act. III, 7, et effluentes, et de cælestibus fovis dulces, ut animæ meæ IV, 22). In natalibus autem unimæ, illius adhuc mihi medicas et altrices, in quinque libris interim teneo, quos tempus infantiæ est, quæ intentatis Christo vulneribus munere benedictiel venerabilis nobis episcopi nostri Aly- immolata, digno sanguine agni victimam præcucurrit, et pii, non pro nostra instructione tantım, sed etiam pro dominicam auspicata est passionem. Atque ideo ut inEcclesiæ multarum urbium utilitate suscepimus. Hos fantem adhuc verbo Dei et spirituali ætate lactentem, igitur nunc libros lectioni habeo ; in his me oblecto ; de educa verbis tuis, uberibus fidei, sapientia, charitatis his cibum capio, non illum qui perit, sed qui operatur inhiantem. Si officium commune consideras, frater es ; vitæ æternæ substantiam per fidem nostram, qua accor- si maluritatem ingenii tui et sensuum. pater mihi es, etsi poramur in Christo Jesu Domino nostro : cum fides forte sis ævo junior, quia te ad maturitatem meriti et nostra, quæ visibilium negligens, invisibilibus inhiat, honorem seniorum provexit' juvenem cana prudentia. per charitatem omnia secundum veritatem omnipotentis Fove igitur et corrobora me in sacris Litteris, et spiri. Dei credentem, litteris et exemplis fidelium roborelur. tualibus studiis, tempore, ut dixi, recentem, ob hoc O rere sal terræ, quo præcordia nostro ne possint seculi post longa discrimina, post multa naufragia, usu rudem, vanescere errore, condiuntur ! 0 lucerna digne supra vixdum a fluctibus seculi emergentem, tu qui jam solido candelabrum Ecclesiæ posita, quæ late catholicis urbi- liltore constitutus, tuto o excipe sinu, ut in portu sabus de septiformi lychno pastum oleo lætitiæ lumen lutis, si dignum putas, pariter navigemus. Interea me effundens, densas licet hæreticorum caligines discutis, de periculis vitæ istius et profundo peccatorum evadere et lucem veritatis a confusione tenebrarum splendore nitentem, orationibus tuis tanquam tabula sustine, ut clarifici sermonis enubilas !

de hoc mundo quasi de naufragio nudus evadam. 2. Vides, frater unanime, admirabilis in Christo Do. 4. Idcirco enim me levare sarcinis, et vestimentis onemino et suscipiende, quam familiariter agnoverim te, rantibus exuere curavi, ul undosum hoc, quo inter nos quanto admirer stupore, quam magno amore complectar, et Deum peccatis interlatrantibus separat, præsentis vitæ qui quotidie colloquio litterarum tuarum fruor, et oris salum, omni amictu carnis, et cura diei sequentis, jubente tui spiritu vescor. Os enim tuum fistulam aquc vivæ et et adjuvante Christo expeditus enatem. Neque id me venam fontis æterni merito dixerim, quia fons in te 1 perfecisse glorior ; quod elsi gloriari possem, in Domino aquæe salientis in vitam æternam Christus effectus est gloriarer, cujus est perficere, quod nobis adjacel velle : (Joan. iv, 14). Cujus desiderio sitivit in te anima mea, sed concupiscit adhuc anima mea desiderare judicia et ubertate tui fluminis inebriari terra men concupivit. Domini. Vide quando assequatur effectu Dei voluntaIdeoque cum hoc Pentateucho tuo contra Manichæos me lem , qui adhuc ipsum desiderare desiderat. Quod in me satis armaveris, si quia in alios quoque hostes catho- tamen est, dilexi decorem domus sanctæ, et quantum licæ fidei munimina comparasti (quia hostis noster, cui in me fuit, elegeram abjectus esse in domo Domini. Sed mille nocendi artes, tam variis expugnandus est telis, cui placuit segregare me ab uteru matris meæ, et ab quam oppugnat insidiis), quæso promere mihi de arma- amicitia carnis et sanguinis ad gratiam suam trahere, mentario tuo, et conferre non abnuas arma justitiæ. eidem placuit inopem me omnis boni meriti, suscitare Sum enim laboriosus, etiam nunc sub magno onere pec- de terra et de lacu miseriarum, ac de luto fæcis educere, cator , veteranus in numero peccatorum, sed æterno ut collocaret me cum principibus populi sui, et parregi novus in corpore tiro militiæ. Sapientiam mundi tem meam in tua sorte poneret, ut te præstante meritis, miser hucusque miratus sum, et per inutiles litteras re- officio socialus æquarer *. probatamque prudentiam Deo stultus et mutus fui. Post- 5. Præsumptione igitur non mea, sed placito et ordiquam inveteravi inter inimicos meos, et vanni in cogi- natione Domini, Fraternitatis tuæ mihi fædus usurpans, tationibus meis, levavi oculos meos in montes, ad præcepta legis et gratiæ dona suscipiens : unde mihi auxi- 1 Edd. : Te ad maturitatem meriti honor seniorem pro

vexit et juvenem. Mss. novem : Honore seniorum. At

melius duo Vatic. : Et honorem seniorum provexit ju1 Sic Mss. duodecim. At Edd. habent,quia fons vitæ aquæ.

• Mss. septem, sub magno honore peccator. Unde e 2 Sic in editis. At Mss. plerique : Jam in solido littore. Vatic., mere peccatorum.

constitisti toto, etc. [constilisti, tuto, etc.) * Recognovimus hanc ad. a. bg bl. bn. c. cc. ff. g. 3 Edd.: Assequatur effectum Dei voluntatum. Mss. duo : 8v. I. r. s. sb. vc. vd. duos a quinque v. et ad Am. Bad. Effectum Dei voluntate. Alii duo : Dei voluntatem. Unus Er. Lov.

e 'Vatic.: Effectu dei voluntatem. Hunc sequimur. (a) Alias 31 : quæ autem 25 erat, nunc 195. Scripta * Cisterc. "Ms.: Officio senatus æquarer, id est munere cum superiore.

p resbyteratus.

venem.

tanto indignus honore me dignor; quia te pro tua sanctitate certo scio, nam veritate sapis, non alta sapere, sed humilibus congruere. Ideoque prompte el intime recepturum spero charitatem humilitatis nostræ, quam quidem jam recepisse te per beatissimum sacerdotem Alypium (quia dignatur) patrem nostrum, confido. Is enim sine dubio de se tibi exemplum præbuit nos ante notitiam et supra meritum diligendi, qui incognitos sibi nos, et longinqua soli vel sali intercapedine disparatos, spiritu veræ dilectionis, qui ubique et penetrat et effunditur, et videre diligendo potuit, et alloquendo pertin· gere. Hic nobis prima affectus sui documenta, et charitatis tuæ pignora in supradicto digno munere librorum dedit. Et quanto studuit impendio, ut Sanctitatem tuam non ipsius tantum verbis, sed plenius eloquentia et fide tua cognitam non possemus amare mediocriter tantopere curasse eumdem credimus, ut nos vicissim ipsius imitatione plurimum diligas. Gratia Dei tecum, ut est, in æternum maneat optamus, frater in Christo Domino unanime, venerabilis, desiderantissime: totam domum, el omnem comitem, et æmulatorem in Domino sanctitatis tuæ plurimo fraternitatis unanimæ salutamus affectu. Panem unum, quem unanimitatis indicio misimus charitati tuæ, rogamus accipiendo benedicas.

EPISTOLA XXVI * (a).

Augustinus Licentium juvenem nobilem et doctum, quondam ipsius discipulum, hortatur ad mundi contemptum, abutens ad hoc ipsius Licentii carmine, quod ad præceptorem scripserat.

LICENTIO AUGUSTINUS.

1. Vix reperi occasionem scribendi tibi ; quis credat? Sed mihi tamen Licentium necesse est credere. Nolo te causas rationesque rimari, quæ etiamsi reddi possent, fidei tamen, qua mihi credis, non eas debeo. Nam et litteras tuas non per eas accepi, per quos possem scripta redhibere. Quæ autem petisti ut peterem, curavi per epistolam quantum promendum videbatur; sed quid effecerim tu videris. Quod si nondum effectum est, vel cum sciero, agam instantius, vel cum rursus ipse admonueris. Hactenus quæ hujus vitæ vincula perstrepunt, tecum locutus sim: nunc paucis accipe pectoris mei æstus de spe tua non transitoria, quonam modo via tibi patescat in Deum.

2. Mi Licenti, etiam atque etiam recusantem et formidantem compedes sapientiæ, timeo te rebus mortalibus validissime et perniciosissime compediri. Nam sapientia quos primo alligaverit, et exercitatoriis quibusdam laboribus edomuerit, solvit postea 2, liberatisque sese donat ad fruendum; et quos primo temporalibus nexibus erudiverit, post æternis amplexibus alligat ; quo vinculo nec jucundius nec so

1 Mss. tres, petendum. Alii plerique, promendum. 2 Mss. quatuordecim, solvet postea,... amplexibus alligabit.

3 Hanc emendavimus ope Cdd. a. bg. bl. bn. c. cc. ff. g. gv. j. 1. n. r. s. sb. t. vc. vd. quinque v. et Am. Bad, Br. Lov.

(a) Alias 39: quæ autem 26 erat, nunc 123. Scripta forte ineunte an. 395, et missa cum epistola sequente.

lidius cogitari quidquam potest. Prima hæc aliquantulum dura esse confiteor ; illa vero ultima nec dura dixerim, quia dulcissima sunt ; nec mollia,quia firmissima; quid igitur nisi quod dici non potest, sed credi tamen et sperari ei amari potest? Vincula vero hujus mundi asperitatem habent veram jucunditatem falsam; certum dolorem, incertam voluptatem; durum laborem, timidam quietem ; rem plenam miseriæ, spem beatitudinis inanem. Hisne tu inseris et collum et manus et pedes, cum et honoribus hujuscemodi subjugari affectas, et facta tua non aliter fructuosa existimas, et ambis inhærere, quo non modo invitatus sed nec compulsus quidem ire debuisti? Hic tu fortasse Terentiani servi mihi responsum dederis :

Ohe, tu verba fundis hic sapientia !
(Terentius in Adelphis.)

Cape igitur ut fundam potius quam effundam. Aut si ego canto, tu autem ad aliam vocem saltas, nec sic quidem me pœnitet. Habet enim suam hilaritatem ipsa cantatio, etiam cum ad eam membra non movet, cui plena charitatis modulatione cantatur. Verba quædam in epistolis tuis me moverunt, sed de his tractare, cum factorum vitæque totius tuæ cura excoquat, ineptum putavi.

Carmen (a) Licentii ad Augustinum præceptorem. 3. Arcanum Varronis iter scrutando profundi Mens hebet, adversamque fugit conterrita lucem. Nec mirum, jacet omnis enim mea cura legendi Te non dante manum, et consurgere sola veretur. Nam simul ut perplexa viri compendia tanti Volvere suasit amor, sacrosque attingere sensus, Quis numerum dedit ille tonos, mundumque tonando Disseruit canere, et pariles agitare choreas, Implicuit varia nostrum caligine pectus, Induxitque animo rerum violentia nubem. Inde figurarum positas sine pulvere formas Posco amens, aliasque graves offendo tenebras. Ad summam 1, astrorum causas clarosque meatus, Obscuros quorum ille situs per nubila monstrat. Sic jacui nutans, ut talem omnino ruinam, Nec qui nos prohibet latebras agnoscere cœli, Nec persona daret functorum freta cavernis. Protea namque ferunt veterum commenta Pelasguni, Qui dum sollicitis non vult aperire futura, Spumat aper, fluit unda, fremit leo, sibilat anguis, Captum aliquando tamen in munera parva volucrum. At mihi, qui nimium curis gravioribus angor, Dulcia quæque animæ, subdulcia pabula quæro, Varronis responsa latent, Quod supplice cantu Præsidium nymphamve rogem et flumina poscam? An te voce vocem, clari quem rector Olympi Fontibus infantum præfecit, et abdita jussit Ubertate animi longe ructare fluenta ? Ferto magister opem, ac tu tu ne desere vires Invalidas, mecumque sacras subvertere glebas Incipe tempus enim, nisi me mortalia fallunt, Labitur, in seniumque trahit. Tibi noster Apollo Cordo replet, patremque suum patremque deorum Conciliat, legemque bonam, pacemque cruentam Monstrat, et abducto velamine singula pandit. Viginti emensus nam longos forsitan orbes Solis eras, cum te ratio pulcherrima mundi, Ditior imperiis, et nectare dulcior omni Corripuit, statuitque vagum, medioque locavit, Omnibus unde aciem posses intendere rebus. O bone, carpe iter annorum, sapientia quantum Crescit amore sui, inveniens nova culmina semper. Perge viam qua te soboles præclara tonantis Perducit, sternens in planos ardua campos. Et cum luciferos præcordia vesper in ortus Distulerit, sanctumque super benedixerit ignem,

1 Mss. tres, adsumam. Non male. (a) Alias Epistola XL.

Sis memor ipse mei: bibuiam qui ponïtis aurem
Legibus invictis, contundite pectora palmis,
Sternite membra solo, meritosque ciete dolores,
Et prohibete nefas, Deus imperat omnibus unum,
Admonet antistes, venturaque fulmina terrent.
O mihi transactes revocet si pristina soles
Lætificis aurora rotis, quos libera tecum
Otia tentantes, et candida jura bonorum,
Duximus italiæ medio, montesque per altos !
Non me dura gelu prohiberent frigora cano,

Nec fera tempestas Zephyrûm, fremitusque Borini,
Quin tua sollicito premerem vestigia passu.
Hoc opus ut jubeas tantum, cruor irriget artus,
Solstitio Neuros, bruma sectabimur Istrum.
Ignotus Garamas solvet mihi vincula gentis .
Xampæosque lacus fugiens Hypaneius amnis 3
Callipidum Scythicas resonat spumosus ad undas.
Ibimus et Leucos, qua Leucia solis in ortus
Tenditur et vasti deserta cacumina Cassi,
Queis Epidamneas æquat sibi Cassia rupes,
Unde quiescentem auroram, currusque solutos,
Sopitamque diem media sub nocte viderem,

4

Te suadente petam nec enim labor aut metus ullus
Terret, ubi insontes precibus Deus audit apertis.
Et nunc Romulidum sedes et inania tecti
Culmina, bacchatasque domus, vanosque tumultus
Desererem, et totus semel in tua corda venirem,
Ni mens conjugio incumbens retineret euntem.
Crede meis, o docte, malis, veroque dolori,
Quod sine te nullos promittunt carbasa portus,
Erramusque procul turbata per æquora vitæ.
Præcipites densa veluti caligine nautæ,
Quos uror australis, stridens et flatus ab Euro
Perculit, et raptis privavit turbo magistris ;
Protinus abruptis miseri volvuntur in undis:
Non forus aut proræ, non lintea deinde procellas
Ferre valent, ratioque jacet stupefacta regendi :
Sic me ventus agit, volvuntque cupidinis æstus
In mare lethiferum, nec terræ protinus absunt.
Sed mecum reputans, tua candida verba, magister,
Hæc magis esse reor tibi credere callida res est,
Decipit, atque animis molitur retia nostris.
Præteritos oblitus enim, præsentia præsto
Nunc tibi, chare, tuo nos nunc de pectore lapsi.
Heu mihi quo ferar, unde velim tibi pandere mentem !
Ante sub Egeo aptabunt pia tecta palumbes.
Et versa halcyone componet in arbore nidos;
Esuriens vitulos alet ante leæna sequaces,
Atque impasta diu teneros lupa nuiriet agnos.
Mutantesque suis divisum partibus orbem,
Aut Barcœus alet faurum, aut Hyrcania sauros
Ante Thyesteis iterum male territa mensis,
Interrupta dies refugos vanescet in ortus ;
Ante dabunt imbres Nilum, super æthera damæ
Errabunt, montesque canent, et flumina plaudent,
Quam mihi post tergum veniant tua dona, magister.
Arcet amor, copulamque tenet communis honesti.
Hic, hie regnat amicitiæ decus hoste fugato.
Nam neque propter opes vitreas, aurumque rebelle,
Jungimus assensus animorum : nam neque vulgi
Nos fortuna ruens, quæ separat ardua, junxit.
Sed labor interiora legens, vulgata libellis,
Atque animis inventa tuis, et nobile dogma
Indictum, contraque bonus responsa relatus.
Et mea Calliope, quamvis te cominus altum
Horreat, et vultus abscondat, inutile tractans ;
Hoc tamen, hoc animi vinclum, nexusque fideles,
Non qui montosis firmatas rupibus Alpes
Fregit, et Italicas pressit cum moenibus urbes,
Rumperet, aut nostro terreret robore quidquam.
Ite procul latices tumidis anfractibus Oxi,
Aut ab Aremphæis Rhiphæos aut oppida Caspi,
Cimmeriasque domos sejungere flumine largo":
Mæotidumque plage, Pontus quas obruit Helles,
Europæ atque Asiæ longe discrimina tendant.
Nonne boum per utrumque latus armenta fatigans
Finibus abscidit Thalari Dodona Molossos,

↑ Edd., flumina Mss. quinque, fulmina.
Bad, et Er., Gerris.

5

;

Mss. plerique : Xampœosque lacus fugiens Hypanis ubi amarus.

Cdd. omnes Optabunt, excepto Corb. qui habet : aptabunt. Melius [optabunt].

Edd., tauros. Mss. decem, sauros.
Edd., lateri. Mss. plerique, thalari.

PATROL. XXXIII.

Cognatosque Arabas ? nec pacis fœdus amicum
Sidonios inter mansit regnumque Pelopum,
Sacrilegosque Phryges, quamvis pro tempore cunctis
Hospitio commune fuit. Quid denique fratrum
Dissidium, pugnasque canam ? quid honesta parentum
Verbera, quid matrum furias, natosque superbos ?
Est etiam superum concors discordia rerum,
Totque fluunt ritus, quot dat sententia leges.

Nec tenel unus amor, non si mihi murmura centum
Det Boreas, totidemque animas, centumque per ora
Lingua rigens adamante fremat, memorare valebo
Quæ sociata prius veterum natura locorum
Distulit, et tereti limavit glarea mundo.

Sed nos prætereo, quod ab una exsurgimus urbe,
Quod domus una tulit, quod sanguine tangimur uno
Seclorum, christiana fides connexuit, et quod
Nos iter immensum disterminat, et plaga ponti
Interfusa coercet; amor contemnit utrumque.
Gaudia qui spernens oculorum, semper amico
Absenti fruitur; quoniam de corde profundo
Pendet, et internæ rimatur pabula fibræ.
Interea venient quæcumque futura bonorum
Scripta salutiferi sermonis, et illa priorum
Equiparanda favis, reputans quæ pectore in alto,
Conceptum in lucem vomuisti nectareum mel,
Præsentem ipsa mihi te reddent, si mihi morem
Gesseris, et libros quibus in te lenta recumbit
Musica tradideris, nam ferveo totus in illos.
Annue, sic nobis verum ratione patescat,
Sic plus Eridano fluat, et contagia mundi
Nequicquam volitent nostri circum arva coloni.

4(a). Si versus tuus momentis inordinatis perversus esset, si suis legibus non staret,si mensuris imparibus aures auditoris offenderet, puderet te certe, nec differres, nec desisteres donec ordinares, corrigeres, statueres, æquares versum tuum,discendo et agendo artem metricam acerrimo studio, et labore quolibet: quid cum inordinatus ipse perverteris, cum legibus Dei tui ipse non stas, neque in agenda vita honestis tuorum votis, et huic ipsi eruditioni tuæ concinis, abjiciendum post tergum putas et negligendum? Quasi præ sono linguæ tuæ sis tibi vilior, et incompositis moribus quod offendis aures Dei levius sit, quam si incompositis syllabis tuis grammatica succenseret auctoritas. Scribis :

O mihi transactos revocet si pristina soles
Lætificis aurora rotis, quos libera tecum
Otia tentantes, et candida jura bonorum,
Duximus Italiæ medio, montesque per altos;
Non me dura gelu prohiberent frigora cano,
Nec fera tempestas Zephyrûm fremitusque Borim,
Quin tua sollicito premerem vestigia passu.
Hoc opus, ut jubeas tantum.

Me miserum, si ego non jubeo, et non cogo atque impero, si non rogo ac supplico. Sed si aures tuæ adversus meas voces clausæ sunt, ori tuo pateant, pateant carmini tuo; exaudi teipsum, durissime, immanissime, surdissime. Quo mihi linguam auream et cor ferreum? quibus ego non carminibus, sed lamentationibus sufficiam plangere carmina tua, in quibus video, quam animam, quod ingenium non mihi liceat apprehendere, et immolare Deo nostro ? Exspectas ut ego jubeam, sis bonus, sis quietus, sis beatus; quasi quidquam mihi dierum gratius illucescat, quam utingenio tuo fruar in Domino, aut vere tu nescias quam te esuriam et sitiam, aut non hoc ipso id carmine fatearis. Revoca animum quo ista scrip. sisti,nunc mihi dic: Hoc opus, ut jubeas tantum.Ecce jussum meum: da mihi te, si hoc opus est tantum; da Domino meo te, qui omnium nostrum dominus est,

(a) Alias Epistola 41.

(Quatre.)

107

qui tibi illud donavitingenium. Nam ego quid sum, nisi servus tuus per ipsum, et conservus sub ipso ?

5. An ipse non jubet? audi Evangelium: Stabat, inquit, Jesus, et clamabat (Joan. vii, 37): Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, el discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est. (Matth. x1, 28-30). Si hæc non audiuntur, aut usque ad aures audiuntur, exspectasne, Licenti, ut Augustinus jubeat conservo suo, et non plangat potius frustra jubere Dominum suum; imo non jubere, sed invitare et rogare quodammodo, ut qui laborant reficiantur ab eo ? Sed videlicet fortissimo et præfidenti collo, jugum mundi jugo Christi est jucundius : qui si laborare nos cogeret, vide quis cogeret, qua mercede cogeret. Vade in Campaniam, disce Paulinum egregium et sanctum Dei servum, quam grandem fastum seculi hujus, tanto generosiore, quanto humiliore cervice incunctanter excusserit, ut eam subderet Christi jugo, sicut subdidit; et nunc illo moderatore itineris sui quietus et modestus exsultat. Vade, disce quibus opibus ingenii sacrificia laudis ei offerat, refundens illi quidquid boni accepit ex illo, ne amittat omnia, si non in eo reponat a quo hæc habet.

6. Quid æstuas? quid fluctuas? quid imaginationibus mortiferarum voluptatum aurem accommodas, et avertis a nobis ? Mentiuntur, moriuntur, in mortem trahunt. Mentiuntur, Licenti: Sic nobis, sicuti optas, verum ratione patescat; Sic plus Eredano fluat. Non dicit verum nisi Veritas: Christus est veritas; veniamus ad eum, ne laboremus. Ut ipse nos reficiat, tollamus jugum ejus super nos, etdiscamus ab eo quoniam mitis est et humilis corde, et inveniemus requiem animabus nostris. Jugum enim ejus lene est, et sarcina ejus levis est. Ornari abste diabolus quærit. Si calicem aureum invenisses in terra, donares illum Ecclesiæ Dei. Accepisti a Deo ingenium spiritualiter aureum, et ministras inde libidinibus, et in illo satanæ propinas teipsum ! Noli, obsecro; sic aliquando sentias quam misero et miserando pectore hæc scripserim; et miserearis jam mei, si tibi viluisti.

EPISTOLA XXVII * (a).

Augustinus Paulino, amplectens illius benevolentiam, et mutuum declarans amorem: nonnulla de Romaniano et Alypio, nec non de Licentio, cujus ætati metuebat ne vergeret ad ea quæ sunt mundi. Domino vere sancto et venerabili, et eximia in Christo laude prædicando, fratri PAULINO, AUGU STINUS, in Domino salutem.

1. O bone vir et bone frater, latebas animam meam : et ei dico ut toleret quod adhuc lates oculos meos, et vix mihi obtemperat: imo non obtemperat.

Recensita est ad a. bg. bl. c. cc. ff. gv. j. n. r. s. t. vc. vd. duos a. duos sb. quinque v. et ad. Am., Bad., Er., Lov. (a) Alias 32: quæ autem 27 erat, nunc 165. Scripta circa ineuntem an. 395.

An vero tolerat? Cur ergo me excruciat desiderium tui apud ipsam intus animam? Nam si molestias corporis paterer, et si non perturbarent æquitatem ani. mi mei, recte illas tolerare dicerer; cum autem non æquo animo fero quod te non video, intolerabile est istam appellare tolerantiam. Sed quando tu talis es, esse sine te fortasse intolerabilius toleraretur. Bene est ergo, quia æquo animo ferre non possum, quod si æquo animo ferrem, æquo animo ferendus non essem. Mirum est, sed tamen verum, quod mihi accidit: doleo quod te non video, et me ipse consolatur dolor. Ita mihi displicet fortitudo qua patienter fertur absentia bonorum, sicuties. Nam et Jerusalem futuram desideramus utique, et quanto impatientius desideramus ipsam, tanto patientius sustinemus omnia propter ipsam. Quis igitur potest non gaudere te viso, ut possit quandiu te non videt, non dolere! Ergo neutrum possum, et quoniam si possem, immaniter possem, non posse delector, atque in eo quod delector nonnullum solatium est. Dolentem itaque me non sedatus, sed consideratus consolatur dolor. Ne reprehendas, quæso, sanctiore gravitate qua prævales, et dicas non recte me dolere, quod adhuc te non noverim, cum animum mihi tuum, hoc est teipsum interiorem aspiciendum patefeceris. Quid enim si uspiam te vel in terrena tua civitate didicissem fratrem et dilectorem meum, et tantum in Domino actalem virum, nullumne me dolorem sensurum fuisse arbitrareris, si non sinerer nosse domum tuam? Quomodo ergo non doleam, quod nondum faciem tuam novi, hoc est domum ani. mæ tuæ, quam sicut meam novi ?

2. Legi enim litteras tuas fluentes lac et mel, præferentes simplicitatem cordis tui, in qua quæris Dominum sentiens de illo in bonitate, et afferentes 'ei claritatem et honorem. Legerunt fratres, et gaudent infatigabiliter et ineffabiliter, tam uberibus et tam excellentibus donis Dei, bonis tuis. Quotquot eas legerunt, rapiunt, quia rapiuntur cum legunt. Quam: suavis odor Christi, et quam fragrat ex eis, dici non potest. Illæ litteræ cum te offerunt ut videaris, quantum nos excitant ut quæraris ; nam et perspicabilem faciunt et desiderabilem. Quanto enim præsentiam tuam nobis quodammodo exhibent, tanto absentiam nos ferre non sinunt. Amant te omnes in eis, et amariabs te cupiunt. Laudatur et benedicetur Deus, cujus gratia tu talis es. Ibi excitatur Christus, ut ventos et maria tibi placare dignetur tendenti ad stabilitatem suam. Videtur a legentibus ibi conjux, non dux ad mollitiem viro suo, sed ad fortitudinem redux in ossa viri sui; quam in tuam unitatem redactam et redditam, et spiritualibus tibi tanto firmioribus, quanto castioribus nexibus copulatam, officiis vestræ Sanctitati debitis, in te uno resalutamus 3. Ibi cedri Libani ad terram depositæ, et in

1 In Edd., afferens. At Mss. sexdecim, afferentes. 2 Sic 21 Mss. At vulgati habent: ad stabilitatem suam dignetur. Ibi conjux excitatur, non dux, etc.

3 In prius Edd. uno ore salutamus. In Ms. uno Vatic., una mente resalutamus. At in aliis vatic., tribus, et in quindecim Gallic. exhibetur lectio quam eligimus.

arcæ fabricam compagine charitatis erectæ, mundi hujus fluctus imputribiliter secant. Ibi gloria ut acquiratur, contemnitur, et mundus ut obtineatur, relinquitur. Ibi parvuli, sive etiam grandiusculi filii Babylonis eliduntur ad petram, vitia scilicet confusionis superbiæque secularis.

3. Hæc atque hujusmodi suavissima et sacratissima spectacula litteræ tuæ præbent legentibus; litteræ illæ, litteræ fidei non fictæ, litteræ spei bonæ, litteræ puræ charitatis. Quomodo nobis anhelant sitim tuam,et desiderium defectumque animæ tuæ in atria Domini! quid amoris sanctissimi spirant! quantam opulentiam sinceri cordis exæstuant! quas agunt gratias Deo ! quas impetrant a Deo ! Blandiores sunt, an ardentiores; luminosiores, an fecundiores? Quid enim est, quod ita nos mulcent,ita accendunt ita compluunt et ita serenæ sunt?quid est, quæso te, aut quid tibi pro eis rependam, nisi quia totus sum tuus in eo cujus totus es? Si parum est, plus certe non habeo. Tu autem fecisti ut non mihi parum videatur, qui me in illa epistola tantis laudibus honorare dignatus es, ut cum tibi me refundo, si parum hoc putem, tibi non credidisse convincar. Pudet me quidem tantum boni de me credere, sed plus piget tibi non credere. Est quod faciam : non me credam talem qualem'putas, quoniam non agnosco ; et credam me abs te diligi, quoniam sentio et plane percipio ita nec in me temerarius, nec in te ingratus extitero. Et cum me tibi totum offero, parum non est offero enim quem vehementissime diligis ; et offero, si non qualem me esse arbitraris, cum tamen pro quo, ut talis esse merear deprecaris. Hoc enim magis jam peto facias, ne minus optes mihi adjici ad id quod sum, dum me existimas jam esse quod

non sum.

4. Ecce charissimus meus est, et ab ineunte adolescentia mihi familiariter amicissimus (a) qui hanc Eximietati tuæ ac præstantissimæ Charitati epistolam apportat.Hujus nomen est in libro de1 Religione, quem tua Sanctitas,quantum litteris indicas,libentissime legit: factus est enim tibi etiam tanti viri, qui tibi cum misit, commendatione jucundior. Neque tamen huic tam familiari amico meo velim credas, quæ de me forte laudans dixerit. Sensi enim etiam ipsum sæpe non mentiendi studio, sed amandi propensione falli judicantem, et arbitrarijam me accepisse quædam,quibus accipiendis a Domino patente ore cordisinhiarem. Et si hoc in os meum, quis non conjiciat quanta de me absente meliora quam veriora lætus effundat? Librorum autem nostrorum copiam faciet venerabili studio tuo: nam nescio me aliquid,sive ad eorum qui extra Ecclesiam Dei sunt, sive ad aures fratrum scripsisse, quod ipse non habeat. Sed tucum legis, mi sancte Pauline, non te ita rapiant quæ per nostram infirmitatem veritas loquitur, ut ea quæ ipse loquor minus diligenter advertas ; ne dum

Edd.,de vera Religione. At Mss. viginti carent voce, vera. (a) Romanianus, laudatus in lib. de Vera Religione, c. 7, n. 12.

avidus hauris bona et recta quæ data ministro, non ores pro peccatis et erratis quæ ipse committo. In his enim quæ tibi recte, si adverteris, displicebunt, ego ipse conspicior; in his autem quæ per donum Spiritus quod accepisti, recte tibi placent in libris meis, ille amandus,ille prædicandus est apud quem est fons vitæ,et in cujus lumine videbimus lumen (Psal. xxxv, 10), sine ænigmate, sed facie ad faciem, nunc autem in ænigmate videmus (I Cor. xi, 12). In his ergo quæ ipse de veteri fermento eructavi, cum ea legens agnosco, me judico cum dolore; in his vero quæ de azymo sinceritatis et veritatis domo Dei dixi, exsulto cum tremore. Quid enim habemus, quod non accepimus? Atenim melior est qui majoribus et pluribus, quam qui minoribus et paucioribus donis Dei dives est. Quis negat? sed rursus melius est, vel de parvo Dei dono gratias ipsi agere, quam sibi agi magno. Hæc ut ex animo semper confitear, meumque cor a lingua mea non dissonet, ora pro me, frater. Ora, obsecro, ut non laudari volens, sed laudans invocem Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.

5. Est etiam aliud quo istum fratrem amplius diligas nam est cognatus venerabilis, et vere beati episcopi Alypii, quem toto pectore amplecteris, et merito; nam quisquis de illo viro benigne cogitat, de magna Dei misericordia, et de mirabilibus Dei muneribus cogitat. Itaque cum legisset petitionem tuam, qua desiderare te indicasti ut historiam suam tibi scribat, et volebat facere propter benevolen. tiam tuam, et nolebat propter verecundiam suam : quem cum viderem inter amorem pudoremque fluctuantem,onus ab illo in humeros meos transtuli;nam hoc mihi etiam per epistolam jussit. Cito ergo, si Do minus adjuverit, totum Alypium inseram præcordiis tuis;nam hoc sum ego maxime veritus,neille vereretur aperire omnia quæ in eum Dominus contulit, ne alicui minus intelligenti (non enim abs te solo illa legerentur), non divina munera concessa hominibus, sed ipsum prædicare videretur, et tu qui nosti quomodo hæc legas, propter aliorum cavendam infirmitatem fraternæ notitiæ debito fraudareris : quod jam fecissem, jamque illum legeres, nisi profectio fratris improvisa repente placuisset. Quem sic commendo cordi et linguæ tuæ, ut ita comiter ei te præbeas, quasi non nunc illum, sed mecum ante didiceris.Si enim cordi tuo non dubitaverit aperire seipsum, aut ex omni, aut ex magna parte sanabitur per linguam tuam. Volo enim eum numerosius contundi eorum vocibus, qui amicum non seculariter diligunt.

6. Filium autem ejus, filium nostrum (a), cujus etiam nomen in aliquibus nostris libris invenies, etsi ad tuæ charitatis præsentiam ipse non pergeret, statueram litteris in manum tuam tradere consolandum, exhortandum, instruendum, non tam oris sono, quam exemplo roboris tui.Ardeo quippe, utdum adhuc ætas ejus in viridi feno est, zizania convertat in frugem, et credat expertis quod experiri periculose desiderat. Nunc ergo ex ejus carmine, et ex epistola

(a) Licentium, cujus nomen in libris cont. Academicos, etc.

« PredošláPokračovať »