Obrázky na stránke
PDF
ePub

rium (a) Arelatensem episcopum, sciat Beatitudo tua admiratorem sectatoremque in aliis omnibus tuæ esse doctrinae ; et de hoc quod in querelam trahit, jampridem apud Sanctitatem tuam sensum suum per litteras velle conferre. Sed quia utrum hoc facturus, aut quo fine sit facturus incertum est, et omnium nostrum fatigatio, providente hoc praesenti saeculo Dei gratia, in tuae charitatis et scientiae vigore respirat ; adde eruditionem humilibus, adde increpationem superbis. Necessarium et utile est etiam quæ scripta sunt scribere, ne leve eæistimetur quod non frequenter arguitur. Sanum enim putant esse quod non dolet, nec vulnus superducta cute sentiunt: sed intelligant perventurum ad sectionem, quod habuerit perseverantem tumorem. Gratia Dei et paae Domini nostri Jesu Christi coronet te in omni tempore, et ambulantem de virtute in virtutem glorificet in æternum, domine papa beatissime, ineffabiliter mirabilis, incomparabiliter homorande, præstantissime patrone.

EPISTOLA CCXXVI (b). Hilarius Augustino, de eodem argumento.

Domino beatissimo ac toto affectu desiderando, et multum in Christo suscipiendo patri AUGUSTiNo HiLARius (c).

4. Sicessantibus contradicentium quaestionibus gratae sunt plerumque studiosorum inquisitiones, ut etiam illa quæ absque periculo ignorarentur, ediscant ; arbitror gratiorem fore sedulitatem nostræ relationis, quae dum inducat secundum quorumdam prosecutiones quædam adversantia veritati, non tam sibi quamillis qui,turbantur et turbant, per consilium sanctitatis tuae satagit provideri, domine beatissime ac toto affectu desiderande, et multum in Christo suscipiende pater.

2. Hæc sunt itaque quæ Massiliae, vel aliis etiam locis in Gallia ventilantur. Novum et inutile esse praedicationi quod quidam secundum propositum eligendi dicantur, ut id nec arripere valeant nec tenere, nisi eredendi voluntate donata. Eaecludi putant omnem prædicandi vigorem, si nihil quod per eum excitetur, in hominibus remansisse dicatur. Consenliunt omnem hominem in Adam periisse, nec inde quemquam posse proprio arbitrio liberari:sed id conveniens asserunt veritati, vel congruum prædicationi, ut, cum prostratis et nunquam suis viribus surrecturis annuntiatur obtinendæ salutis occa

[merged small][ocr errors]

(c) Hic profecto ab Hilario Arelatensi, qui Augustini de prædestinatione sententiam, uti Prospér in superiore epistola scribit, • in querelam trahebat, » distinguit se ipse infra, n. 10, hisce verbis : « Nolo autem Saiictitas « tua sic me arbitretur hæc scribere quasi de his quæ « nunc edidisti, ego dubitem. » Significát postea se ip$ius « præsentiæ delicius aliquando potitum, uberibusquie sa« lubribus » nutritum fuisse : deinde se laicum e§se n. 9 subindicat, ac postremo Augustinum appellat patrem, atque vicissim ab ipso in lib. de Prædestimatióne SS. cap. 1, filius nuncüpatur : quæ sane in Arelatensem episcopum minime conveniunt.

sio, eo merito quo voluerint et crediderint a suo morbo se posse sanari, et ipsius fidei augmentum, et totius sanitatis suæ consequantur effectum.Caeterum ad nullum opus vel incipiendum,nedum perficiendum, quemquam sibi suf. ficere posse consentiunt: neque enim alicui opericuratio. nis eorum annumerandum putant, eaeterrita et supplic; voluntate, unumquemque ægrotum velle sanari. Quod enim dicitur, Crede, et salvuseris; unum horum erigiasserunt, aliud offerri; ut propter id quod erigitur, si redditum fuerit, id quod offertur deinceps tribuatur. Unde consequens putant exhibendam ab eo fidem, cujus naturae id voluntate Conditoris concessum est; et nullam ita depravatam vel eaestinctam putant, ut non debeat te! possit se velle sanari; propter quod vel sanetur quis a sua, vel, si noluerit, cum sua aegrutudine puniatur. Nec negari gratiam, si præcedere dicatur talis voluntas, quæ tantum medicum quaerat, non autem quidquam ipsajam valeat. Nam illa testimonia, ut est illud, « Sicut unicui« que partitus est mensuram fidei » (Rom. xm, 3), et similia, ad id volunt valere, ut adjuvetur qui cæperi! velle, non ut etuam donetur ut velit ; rejectis ab hoc dono aliis pariter reis, et qui possent similiter liberari, si ea quæ pariter indignis præstatur credemdi voluntas, etiam ipsis similiter præstaretur. Si autem, aiunt, dicatur vel talem omnibus remansisse, qua vel contemnere quis valeat, velobedire, de compendio putant rationem reddi electorum vel rejectorum in eo quod unicuique meritum propriæ voluntatis adjungitur.

3. Cum autem dicitur eis quare aliis vel alicubi prædicetur, vel non prædicetur, vel nunc prædicetur quod aliquando pene omnibus, sicut nunc aliquibus gentibus non prædicatum sit; dicunt id præscientiae esse divinæ, ut eo tempore, et ibi, et illis veritas annuntiaretur, rel annuntietur,quando et ubi prænoscebatur esse credenda. Et hoc non solum aliorum catholicorum testimoniis,sed etiam Sanctitatis tuæ disputatione antiquiore se probare testantur; ubi tamen eamdem gratiam non minore ceritalis perspicuitate docueris: ut est illud quod dixit Sanctitas tua in quæstione contra Porphyrium, de tempore christianæ religionis, « Tunc voluissehominibusapparere Christum, et apud eos prædicari doctrinam suam, quando sciebat et ubi sciebat esse qui in eum fuerant credituri » (Epist. 102, quæst. 2, n. 14): vel illud de libro in Epistolam ad Romanos, « Dicis itaque mihi, quid adhuc conqueritur ? nam voluntati ejus quis resistit » (Rom. m, 19)? « Cui sane inquisitioni, inquis, sic respondet, ut intelligamus spiritualibus vuris, etiam non secundum terrenum hominem viventibus, patere posse prima merita fidei et impietatis, quomodo Deus præscientia eligat creditwros, et damnet incredulos : nec illos eae operibus eligens, nec istos eae operibus damnans; sed et illorum fidei præstans, ut bene operentur,et istorum impietatem deserendę obdurans, ut male operentur: » et iterum in eodem libro superius, « AEquales omnes sunt ante meritum, nec potest in rebus omni modo æqualibus electio nominari. Sed quomiam Spiritus sanctus non datur nisi credentibus; non quidem Deus eligit opera quae ipse largitur, cum dat Spiritum sanctum, ut per charitatem bona operemur : sed tamen eligit fidem, quia nisi quis credat, et in accipiendi voluntate permaneat, non accipit donum Dei, id est Spiritum sanctum, per quem infusa charitate bonum possit operari. Non ergo eligitopera cujusquam in præscientia, quae ipse donaturus est : sed fidem eligit in præscientia. ut quem crediturum esse præscivit, ipsum elegerit cui Spiritum sanctum daret, ut bona operando etiam æternam vitam consequeretur. Dicit enim Apostolus : « Idem Deus qui operatur omnia in omnibus » (I Cor. xii, 6). Nusquam autem dictum est, Deus credit omnia in omnibus: quod enim credimus, nostrum est ; quod autem operamur, illius » (In Erpos. quarumdam propositionum eae Epist. ad Rom. propp. 12 et 60) : et cætera in eodem opere ; quae se acceptare et probare testantur, tanquam convenientia evangelicae veritati.

4. Cæterum praescientiam, et prædestinationem, vel propositum, ad id valere contendunt, ut eos præscierit, vel prædestinaverit, vel proposuerit eligere qui fueran! eredituri : nec de hac fide posse dici, « Quid habes quod non accepisti » (I Cor. iv, 7) ? eum in eadem natura remanserit, licet vitiata, quae prius sana ac perfecta donata sit. Quod autem dicit Sanctitas tua, neminem perseverare, nisi perseverandi virtute percepta ; hactenus accipiunt, ut quibus datur, inertilicet, praecedentitamen proprioarbitrio tribuatur: quod adhoc tantum liberum asserunt, ut velit vel nolit admittere medicinam. Caeterum et ipsi abominari se et damnare testantur, si quis quidquam virium in aliquo remansisse, quo ad sanitatem progredi possit, existimet. Nolunt autem ita hanc perseverantiam prædicari, ut non vel suppliciter emereri, vel amitti contumaciter possit. Nec ad incertum voluntatis Dei deduci se volunt, ubi eis quantum putant ad obtinendum vel admittendum, evidens est qualecumque initium voluntatis. Illud etiam testimonium quod p0suisti, « Raptus est me malitia mutaret intellectum ejus» (Sap. iv, 11); tanquam non canonicum definiunt omittendum. Unde illam praescientiam sic accipiunt, ut propter fidem futurum intelligendi sint præsciti: nec cuiquam talem dari perseverantiam, a qua non permittatur prævaricari; seda qua possit sua voluntate deficere et infirmari.

5. Asserunt inutilem eaehortandi consuetudinem, si nihil in homine remansisse dicatur,quod correptio valeat ezcitare: quod quidem inesse naturæ sic se dicere confitentur, ut hoc ipso quod ignoranti veritas prædicatur, ad beneficium praesentis gratiae referendum sit. Nam si sicpraedestinati sunt, inquiunt, ad utramque partem, ut de aliis ad alios nullus possit accedere ; quo pertinet tanta eaetrinsecus correptionis instantia ? Si ab homine, etsi non fides integra, saltem vel dolor compunctae infirmitatis eacoritur,aut periculum demonstratae mortis horretur. Nam su non potest timere quis unde terretur, nisi ea voluntate quae sumitur ; non eae eo culpandus quod nunc non vult : sed in eo et cum eo qui sic aliquando noluit, ut eam damnationem cum suis posteris mereretur incurrere, ut nunquam recta, semper autem prava vellet appetere. Si autem est qualiscumque dolor qui ad ezhortationem corripientis oriatur : hanc ipsam dicunt causam, propter quam vel rejiciatur alius, vel alius assumatur: atque ita non opus esse partes constitui, quibus nec adjiciendum sit aliquid, nec detrahendum.

6. Deinde moleste ferunt ita dividi gratiam, quae vel tunc primo homini data est, vel nunc omnibus datur, « Ut ille acceperit perseverantiam, non qua fieret utper

severaret, sed sine qua per liberum arbitrium perseperare non posset : nunc vero sanctis in regnum per gratiam prædestinatis non tale adjutorium perseverantiae detur, sed tale ut eis perseverantia ipsa donetur ; non solum ut sine isto dono perseverantes esse non possint, verum etiam ut per hoc donum nonnisi perseverantes sint » (Lib. de Corrept. et Gratia, capp. 11, 12). His verbis Sanctitatis tuae ita moventur, ut dicant quamdam desperationem hominibus eaehiberi. Si enim, aiunt, ita Adam adjutus est, ut et stare posset in justitia et a justitia declinare, et nunc ita sancti juvantur, ut declinare non possint, siquidem eam acceperunt volendi perseverantiam, ut aliud velle non possint ; vel sic quidam deseruntur, ut aut nec accedant, aut, si accesserint, et recedant: ad illam voluntatem pertinuisse dicunt eaehortationis vel comminationis utilitatem, quae et persistendi et desistendi obtinebat liberam potestatem ; non ad hanc cui nolle justitiam inevitabili necessitate conjunctum est, praeter illos qui sic concreati sunt his qui cum universa massa damnati sunt, ut eacciperentur per gratiam liberandi. Unde in hoc solo volunt a primo homine omnium distare naturam, ut illum integris viribus voluntatis juvaret gratia volentem, sine qua perseverare non poterat : hos autem amissis et perditis viribus credentes tantum, non solum erigat prostratos, verum etiam suffulciat ambulantes. Cæterum quidquidlibet donatum sit praedestinatis, id posse et amitti et retineri propria voluntate contendunt : quod tunc falsum esset, si verum putarent eam quosdam perseverantiam percepisse, ut nisi perseverantes esse mon possint. 7. Inde est quod et illud pariter non accipiunt, ut eligendorum rejiciendorumque esse definitum numerum nolint: atque illius sententiae erpositionem, non eam quae a te est deprompta, suscipiant, id est, ut nonnisi omnes homines salvos fieri velit ; et non eos tantum qui ad sanctorum numerum pertinebunt, sed omnes omnino, ut nullus habeatur eaeceptus. Nec hoc timendum, quod quidam eo invito perire dicantur : sed quomodo, aiunt, non vult a quoquam peccari vel deseri justitiam, et tamen jugiter illa deseritur contra ejus voluntatem,committunturque peccata; ita eum salvari velle omnes homines. nec tamen omnes homines salvari. Testimonia etiam Scripturæ quæ de Saüle vel de David posuisti (Id. capp. 13, 14), non pertinere putant ad quaestionem quæ de eahortatione versatur : alia autem ad id referunt, ut eae his eam gratiam accipiant commendari, qua unusquisque post voluntatem juvatur; vel ad ipsam vocationem, quæ praestatur indignis. Hoc enim et illis locis tuorum opusculorum et aliorum, quae persequi longum est, se demonstrare testantur. 8. Parvulorum autem causam ad exemplum majorum non patiuntur afferri: quam et tuam Sanctitatem dicunt eatenus attigisse, ut incertum esse volueris, ac potius de eorum pænis malueris dubitari. Quod in libro tertio de Libero Arbitrio ita positum meministi (lib. 3, c. 23), ut hanc eis occasionem potuerit eaehibere. Hoc etiam de aliorum libris quorum est in Ecclesia auctoritas, faciunt quod perspicit Sanctitas tua non parum posse juvare contradictores, nisi majora, aut certe vel paria proferantur a nobis : non enim ignorat pruden

(a) Retractatienum libros intelligit.

tissima pietas tua quanto plures sint in Ecclesia, qui tate decretum. Sane quia, urgente perlatore, timui ne auctoritate nominum in sententia teneantur, aut a sen- vel non omnia, vel hæc ipsa minus digne, conscius meatentia transferantur. Ad summam, fatigatis omnibus rum virium, possem dirigere; egi cum viro, tum morinobis, ad id prosecutio eorum, vel potius querela con- bus tum eloquio et studio claro, ut quanta posset collecta vertitur, consentientibus etiam his qui hanc definitionem suis litteris intimaret (a): quas conjunctas his destinare improbare non audent, ut dicant : Quid opus fuit hujus curavi. Est enim talis qui, etiam præter hanc necessitacemodi disputationis incerto tot minus intelligentium tem, dignus tuæ Sanctitatis notitia judicetur. Sanctus corda turbari? Neque enim minus utiliter sine hac def- Leontius diaconus cultor tuus, cum meis parentibus nitione, aiunt, tot annis a tot tractatoribus, tot præce- multum te salutat. Memorem mei Paternitatem tuam dentibus libris et tuis et aliorum, cum contra alios, tum Dominus Christus Ecclesiæ suæ annis pluribus donare maxime contra Pelagianos, catholicam fidem fuisse de. dignetur, domine paler. Et infra : Sciat Sanctitas tua, fensam.

fratrem meum, cujus maxime causa hinc discessi9. Hæc, mi pater, et alia interminabiliter plura, ut mus, cum matrona sua ex consensu perfectam Deo summa mea vota confitear, per me deferre maluissem ; continentiam devovisse. Unde rogamus Sanctitatem vel, quia hoc non merui, saltem prolixiore tempore tuam, ut orare digneris quo hoc ipsum in eis Dominus, omnia quibus moventur, collecta dirigere : ut quidquid confirmare el custodire dignetur. de hac re contradicitur, quatenus refelli, vel si ia non

EPISTOLA CCXXVII(6). potest, tolerari deberet, audirem. Sed quia neutrum ex voto provenit, malui quomodo potui hæc comprehensa

Augustinus Alypio seni, de Gabiniano recens baptizato, dirigere, quam penitus de tanta quorumdam contradic

et de Dioscoro miraculis converso ad Christianismum. tione reticere. Sunt ex parte tales personæ, ut his,

AUGUSTINUS, ALYPio seni. consuetudine ecclesiastica, laicos summam reverentiam Fratrer Paulus hic est incolumis, apportat negonecesse sit exhibere. Quod quidem ita curavimus Deo tiorum suorum secundas curas; præstabit Dominus juvante servare, ut, cum opus fuit, non taceremus quæ ut etiam ipsæ ultimæ sint. Multum vos salutal, et ad quæstionis hujus assertionem exiguitas nostrarum Darrat gaudia de Gabiniano 1, quod ab illa sua virium suggerebat. Sed nunc summatim, quantum festi. causa misericordia Dei liberatus, non solum chrisnatio perlatoris admisit,hæc velut commonendo suggessi. tianus, sed etiam fidelis sit valde bonus, per Pascha Tuæ sanctæ prudentiæ est dispicere quid facto opus sit, proxime baptizatus, in corde atque in ore habens ut talium et tantorum superetur vel temperetur intentio. gratiam quam percepit. Quantum eum desiderem, Cui ego jam parum prodesse existimo te reddere ratio- quando explicabo ? sed nosti ut eum diligam. Arnem, nisi et addatur auctoritas quam transgredi infanti. chiater ' etiam Dioscorus christianus fidelis est, sigabiliter coelentiosa corda non possint. Sed plane illud mul gratiam consecutus ; audi etiam quemadmotacere non debeo, quod se dicant tuam Sanctilatem, hoc dum : neque enim cervicula illa vel lingua, Disi excepto, in factis et dictis omnibus admipari. Tuum erit aliquo prodigio domaretur. Filia ejus in qua unica decernere quomodo sit in hoc eorum contradictio lole- acquiescebat, ægrotabat, et usque ad totam desperanda. Nec mireris quod aliter vel aliqua in hac epistola rationem salutis temporalis, eodem ipso patre readdidi, quanlum puto, quæ in superiore non dixeram; nuntiante, pervenit. Dicitur ergo; et constat, cum talis est enim nunc eorum definitio, præter illa quæ mihi hoc et ante fratris Pauli reditum, comes Peper festinationem aut oblivionem fortasse præterii. regrinus, vir laudabilis et bene christianus, qui

10. Libros, cum editi fuerint, quos de universo opere cum eis eodem tempore baptizatus est, indicarit: tuo moliris (a), quæso habere mereamur; maxime ut dicitur ergo ille senex tandem conversus ad imploper eorum auctoritatem, si qua tibi in tuis displicent, a randam Christi misericordiam, voto se obligasse, dignitate tui nominis jam non trepidi sequestremus. Li. christianum fore, si illam salvam videret. Factum brum etiam de Gratia et Libero Arbitrio non habemus; est. At ille quod voverat dissimulabat exsolvere : superest ut eum, quia utilem quæstioni confidimus, me sed adhuc manus excelsa. Nam repentina cæcitate reamur accipere. Nolo autem Sanctitas tua sic me ar suffunditur : statimque venit in mentem unde illud bitretur hæc scribere, quasi de iis quæ nunc edidisti, esset ; exclamavil confitens, atque iterum novit, ego dubitem. Sufficiat mihi peena mea, quod a præsen se recepto lumine impleturum esse quod voverat. tiæ tuæ deliciis exsulatus, ubi salubribus tuis uberibus Recepit, implevit : et adhuc manus excelsa. Symnutriebar, non solum absentia tua crucior, verum etiam bolum non tenuerat, aut fortasse tenere recusarepervicacia quorumdam, qui non tantum manifesta re rat, et se non potuisse excusaverat : Deus viderat. spuunt, sed etiam non intellecta reprehendunt. Cæterum Jam tum post festa omnia receptionis suæ ' in pahac suspicione in tantum careo, ut potius infirmitatem

1 Ms. Corb. et Germ.. Gaviniano. meam, qua tales parum patienter fero, nolabilem pu : Edd., Architeater. At Mss. melioris potæ, Archiater, tem. Qualiter autem ad hæc consulendum judices, ut

id est medicus prioceps.

3 Mss. Victor: et Vatic., jam tamen post confessa omnia dixi, tuæ sapientiæ derelinquo. Nam ad me hoc perti- deceptionis suæ. Alii plerique, jam tamen post fessa omnia nere credidi, pro ea quam Christo vel tibi debeo chari receptionis suæ.

Recensita est ad bl. ff. gg. r. sb. vc. v. duos t. Am. tate, ut quæ in quæstionem veniunt, non lacerem. Quid

Bad. Er. Lov. quid pro ea gratia quam in te pusilli cum magnis (ai Prosperum intelligere videtur, cujus præcedit epi. miramur, volueris aut valüeris, gratissime accipiemus,

stola.

(6) Alias 67 : quæ autem 227 erat, nunc 424. Scripta tanquam a nobis charissima et reverendissima auctori forte an. 428, aut 429, post Pascha.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

M. Charitati tuæ misso exemplo epistolæ quam fratri Quodvultdeo nostro coepiscopo scripsi, putabam me hoc onere caruisse quod mihi imposuisti, quærendo consilium quid in his periculis quæ tempora nostra invenerunt, facere debeatis. Quamvis enim epistolam illam breviter scripserim, nihil me tamem prætermisisse arbitror, quod et respondenti dicere, et quærenti audire sufficeret : quandoquidem dixi nec eos esse prohibendos qui ad loca, si possunt, munita migrare desiderant; et ministerii nostri vincula, quibus nos Christi charitas alligavit, ne deseramus Ecclesias quibus servire debemus, non esse rumpenda. Ista quippe verba sunt quæ in illa epistola posui (Epist. ad Quodvultdeum episcopum, quæ non eaestat): Restat ergo, inquam, ut nos quorum ministerium quantulaecumque plebi Dei ubi sumus manenti, ita necessarium est, ut sine hoc eam non oporteat remanere, dicamus Domino, Esto nobis in Deum protectorem, et in locum munitum (Psal. xxx, 3).

2. Sed hoc consilium tibi propterea non sufficit, ut scribis, ne contra Domini præceptum vel exemplum facere nitamur,ubi fugiendum esse de civitate in civitatem monet.Recolimus enim verba dicentis, Cum autem persequentur vos in civitate ista,fugite in aliam (Matth.x,23): quis autem credat ita hoc Dominum fieri voluisse, ut necessario ministerio,sine quo vivere nequeunt, deserantur greges, quos suo

* Correcta ad a. b. bg. bl. c. cc. f. ff. fs. g. gv. n. r. duos sb. duos t. duos vc. quatuor v. Am. Bad. Er. Lov.

(a) Alias 180 : quæ autem 228 erat, nunc 114. Scripta circ. an. 428, aut 429.

% Totam hancce Epistolam in S. Augustini vita inserendam duxit Possidius, c. 30. « Interea reticendum « minime est, inquit, cum memorati impenderent hos« tes (Vandali), â sancto virj nostro coepiscopo Thia« vensis Ecclesiæ Honorato litteris fuissé consultum, « utrumnam illis adventantibus, ex Ecclesiis episcopis « vel clericis recedendum esset, an non ; eique rescrip« tis insinuasse quid magis ab illis Romaniæ eversori« bus esset metüendum. Quam ejus epistolam huic « scripturæ inserere volui : est enim sacerdotum Dei et w ministrorum moribus valde utilis et necessaria. »

sanguine comparavit?Numquidhocfecitipse,quando portantibus parentibus in Ægyptum parvulus fugit (Id. 11, 14), quinondum Ecclesias congregaverat, quas ab eo desertas fuisse dicamus ? Numquid quando apostolus Paulus, me illum comprehenderet inimicus,per fenestram in sporta submissus est, et effugit manus ejus (ll Cor.xi,33), deserta est quæ ibi erat Ecclesia necessario ministerio, et non ab aliis fratribus ibidem constitutisquod oportebat impletum est ? Eis quippe volentibus hoc Apostolus fecerat, ut seipsum servaret Ecclesiæ, quem proprie persecutor ille quærebat. Faciant ergo servi Christi, ministri verbi et Sacramenti ejus, quod præcepit sive permisit. Fugiant omnino de civitate in civitatem, quando eorum quisquam specialiter a persecutoribus quæritur, ut ab aliis qui non ita requiruntur, non deseratur Ecclesia, sed præbeant cibaria conservis suis, quos aliter vivere mon posse moverunt.Cum autem omnium, id est episcoporum, clericorum et laicorum 1 est commune periculum, hi qui aliis indigent, non deserantur ab his quibusindigent. Aut igitur ad loca munitaomnes transeant; aut qui habentremanendi necessitatem, non relinquantur ab eis per quos illorum est ecclesiastica supplenda necessitas, ut aut.pariter vivant, aut pariter sufferant quod eos paterfamilias volet perpeti.

3. Quod si contigeritut sive alii minus,alii majus, sive omnes æqualiter patiantur, qui eorum sint qui pro aliis patiuntur, apparet ;illi scilicet quicum se possent talibus malis eripere fugiendo, ne aliorum necessitatem desererent, manere maluerunt. Hinc maxime probatur illa charitas quam Joannes apostolus commendat, dicens : Sicut Christus animam suam pro nobis posuit, sic et mos debemus animas profratribus ponere (IJoan.ni,16). Nam qui fugiunt,vel suis devincti necessitatibus fugere non possunt; si comprehensi patiuntur, pro seipsis, non pro fratribus, utique patiuntur : qui vero propterea patiuntur, quia fratres, qui eis ad christianam salutem indigebant, deserere noluerunt, sine dubio suas animas pro fratribus ponunt.

4. Unde illud quod episcopum quemdam dixisse audivimus,Si Dominus nobis imperavit fugam in eis persecutionibus,ubi potest fructus esse martyrii; quanto magis debemus fugere steriles passiones quando est barbaricus et hostilis incursus ? verum estquidem et acceptabile, sed his quos ecclesiastici officii non tenent vincula. Nam qui clades hostiles ideo non fugit, cum possit effugere, ne deserat ministerium Christi, sine quo non possunt homines vel fieri vel vivere christiani, majorem charitatis invenit fructum, quam qui non propter fratres, sed propter seipsum fugiens, atque comprehensus non negat Christum, suscipitque martyrium.

5. Quid est ergo quod in epistola tua priore posuisti ? dicis enim, Si in Ecclesiis persistendum est, quid simus nobis vel populo profuturi non video, nisi ut ante oculos nostros viri cadant, feminæ constuprentur,incendantur ecclesiae, nos ipsi in tormentis deficiamus, cum de nobis quæritur quod non ha

1 Editi omittunt, et laicorum ; quod ex Mss.restituimus. -bemus.Potensestquidem Deusaudireprecesfamiliæ suæ, et hæc, quæ formidantur, avertere; nec ideo tamen propter ista, quæ incerta sunt, debet nostri officii esse certa de sertio, sine quo est plebi certa pernicies, non in rebus vitæ hujus, sed alterius imcomparabiliter diligentius sollicitiusque curandæ. Nam si certa essent ista mala, quæ timentur ne in locis in quibus sumus, forle contingant, prius inde fugerent omnes propter quos ibi manendum est, et nos a manendi necessitate liberos redderent: non enim quisquam est quidicat ministros manere oportere, ubi jam non fuerint quibus necesse sit ministrare. Ita quidam sancti episcopi de Hispania profugerunt, prius plebibus partim fuga lapsis, partim peremptis, partim obsidione consumptis, partim captivitate dispersis : sed multo plures, illic manentibus propter quos manerent, sub eorumdem periculorum densitate manserunt. Et si aliqui deseruerunt plebes suas, hoc est quod dicimus fieri non debere : neque enim tales docti auctoritate divina, sed humano vel errore decepti, vel timore sunt victi.

6.Cur enim sibi putantindifferenter obtemperandum esse præcepto, ubi legunt de civitate in civitatem esse fugiendum ; et mercenarium non exhorrent, qui videt lupum venientem et fugit, quoniam non est ei cura de ovibus (Joan.x, 12, 13) ? Cur non istas duas dominicas verasque sententias, unam scilicet ubi fuga sinitur aut jubetur, alteram ubi arguituratque culpatur, sic intelligere student,utinter se reperiantur non esse contrariæ, sicut non sunt? Et hoc quomodo reperitur, nisi attendatur quod jam superius disputavi, tunc de locis in quibus sumus, premente persecutione fugiendum esse Christi ministris, quando ibi aut plebs Christi non fueritcui ministretur ; aut etiam fuerit, et potest impleri per alios necessarium ministerium, quibus eadem non est causa fugiendi: sicut in sporta submissus,quod supra memoravi, fugit Apostolus, cum a persecutore proprie ipse quæreretur, aliis utique necessitatem similem non habentibus, a quibus illic ministerium absit ut desereretur Ecclesiæ ; sicut fugit sanctus Athanasius Alexandrinus episcopus, cum eum specialiter apprehendere Contantius cuperet imperator, nequaquam a cæteris ministris deserta plebe catholica quæ in Alexandria commanebat. Cum autem plebs manet, et ministri fugiunt, ministeriumque subtrahitur;quiderit nisi mercenariorum illa fuga damnabilis,quibus non est cura de ovibus ? Veniet enim lupus ; non homo, sed diabolus, qui plerumque fideles apostatas esse persuasit, quibus quotidianum ministerium dominici corporis defuit ; et peribit infirmus in tua non scientia, sed ignorantia frater, propter quem Christus mortuus est (I Cor. viii, 11).

7. Quod autem ad eos attinet, qui in hac re non falluntur errore, sed formidine superantur ; quare non potius contra suum timorem Domino miserante atque adjuvante fortiter dimicant, ne mala sine comparatione graviora, quæ multo amplius sunt tremenda, contingant ? Fit hoc ubi Dei cha

ritas flagrat, non mundi cupiditas fumat. Charitas enim dicit : Quis infirmatur, et non ego infirmor? quis scandalizatur, et non ego uror (II Cor. xi, 29)? Sed charitas ex Deo est. Oremus ergo ut ab illo detur, a quo jubetur: et per hanc magis timeamus ne oves Christi spiritualis nequitiæ gladio in corde, quam ne ferro in corpore trucidentur, ubi quandocumque, quocumque mortis genere, morituri sunt. Magis timeamus me sensu interiori corrupto, pereat castitas fidei, quam ne feminæ violenter constuprentur in carne : quia violentia non violatur pudicitia, si mente servatur ; quoniam nec in carne violatur, quando voluntas patientis sua turpiter carne non utitur, sed sine consensione tolerat quod alius operatur. Magis timeamus ne lapides vivi exstinguantur deserentibus nobis, quam ne lapides et ligna terrenorum ædificiorum incendantur præsentibus nobis. Magis timeamus ne membra corporis Christi destituta spirituali victu necentur, quam ne membra corporis nostri oppressa hostili impetu torqueantur. Non quia ista non sunt vitanda cum possunt ; sed quia potius ferenda sunt, quando vitari sine impietate non possunt : nisi forte quisquam contenderit non esse ministrum impium, qui tunc subtrahit ministerium pietati necessarium, quando magis est necessarium.

8. An non cogitamus, cum ad istorum periculorum pervenitur extrema, nec est potestas ulla fugiendi, quantus in Ecclesia fieri soleat ab utroque sexu, atque ab omni ætate concursus ; aliis Baptismum flagitantibus, aliis reconciliationem, aliis etiam poenitentiæ ipsius actionem, omnibus consolationem et sacramentorum confectionem et erogationem ? Ubi si ministri desint, quantum exitium sequitur eos, qui de isto sæculo vel non regenerati exeunt vel ligati ! quantus est etiam luctus fidelium suorum, qui eos secum in vitæ æternæ requie non habebunt ! quantus denique gemitus omnium, et quorumdam quanta blasphemia de absentia ministeriorum et ministrorum ! Vide quid faciat malorum temporalium timor, etquanta in eo sit acquisitio malorum æternorum. Si autem ministri adsint, pro viribus quas eis Dominus subministrat, omnibus subvenitur : alii baptizantur, alii reconciliantur, nulli Dominici corporis communione fraudantur, omnes consolantur, ædificantur, exhortantur, ut Deum rogent, qui potens est omnia quæ timentur, avertere ; parati ad utrumque, ut si non potest ab eis calix iste transire, fiat voluntas ejus (Matth. xxvi, 42) qui mali aliquid non potest velle.

9. Certe jam vides quod te scripseras non videre, quantum boni consequantur populi Christiani, si in præsentibus malis non eis desit præsentia ministrorum Christi: quorum vides etiam quantum obsit absentia, dum sua quærunt non quæ Jesu Christi (Philipp. 11, 21); nec habent illam de qua dictum est, Non quaerit quae sua sunt (I Cor.xui, 5); nec imitantur eum qui dixit, Non quærens quod mihi utile, sed quod multis, ut salvi fiant (Id. x, 33). Qui etiam persecutoris principis illius insidias non fugisset, nisi se aliis quibus necessarius erat, servare voluis

« PredošláPokračovať »