Obrázky na stránke
PDF
ePub

6et: propter quod ait, Compellor autem ear duobus : concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis optimum ; manere autem in carne, necessarium propter vos (Philipp. 1, 23). f0. Hic forte quis dicat ideo debere Dei ministros fugere talibus imminentibus malis, utse pro utilitate Ecclesiæ temporibus tranquillioribus servent. Recte hocfita quibusdam, quando non desunt alii perquos suppleatur ecclesiasticum ministerium, ne ab omnibus deseratur ; quod fecisse Athanasium supra diximus: nam quantum necessarium fuerit Ecclesiæ, quantumque profuerit, quod vir ille mansitin carne, catholica fides novit, quæ adversus Arianos hæreticos ore illius et amore defensa est. Sed quando est commune periculum, magisque timendum est ne quisquam id facere credatur, non consulendi voluntate, sed timore moriendi, magisque fugiendi obsit exemplo, quam vivendi prosit officio, nulla ratione faciendum est. Denique sanctus David, ne se committeret periculis præliorum, et fortassis eaestingueretur, sicut ibi dictum est, lucerna Israel (II Reg. xi, 17), a suis hoc petentibus sumpsit, non ipse præsumpsit;alioquin multos imitatores fecisset ignaviæ, qui eum crederent hoc fecisse non consideratione utilitatisaliorum, sed suæ perturbatione formidinis. 1 f. 0ccurrit autem alia quæstio quam contemnere non debemus. Si enim hæc utilitas negligenda non est, ut aliqui ministri propterea fugiant immimente aliqua vastitate, ut serventur qui ministrent eis quos post illam cladem residuos potuerint invenire ; quid fiet ubi omnes videntur interituri, nisi aliqui fugiant? quid si enim hactenus sæviat illa pernicies, ut solos ministros Ecclesiæ persequatur ? Quid dicemus ? an relinquenda est a ministris fugientibus Ecclesia, ne a morientibus miserabilius relinquatur? Sed si laici non quæruntur ad mortem, possunt occultare quoquo modo episcopos et clericos suos, sicutille adjuverit in cujus potestate sunt omnia, qui potest et non fugientem per mirabilem conservare potentiam. Sed ideo quærimus quid nos facere debeamus, ne in omnibus exspectando divina miracula tentare Dominum judicemur. Non quidem talis est ista tempestas, quando laicorum etclericorum est commune periculum, sicut in navi una commune periculum est mercatorum atque nautarum. Verum absit ut tanti pendenda sit hæc navis nostra, ut debeant eam nautæ, et maxime gubernator, periclitantem deserere, etiamsi in scapham transiliendo vel etiam natando possint effugere. Quibus enim metuimus ne nostra desertione pereant, non temporalem mortem, quæ quandoque ventura est, sed æternam, quæ potest, si non caveatur, venire, et potest, si caveatur, etiam non venire, metuimus. In communi autem periculo vitæ hujus cur existimamus, ubicumque fuerit hostilius incursus, omnes clericos et non etiam omnes laicos esse morituros, ut simul finiant hanc vitam, cui sunt clerici necessarii? aut cur non speremus sicut laicos aliquos, sic etiam clericos remansuros, a quibus eis necessarium ministerium valeat exhiberi ? .

12. Quanquam, o si inter Dei ministros inde sit disceptatio, qui eorum maneant, ne fuga omnium, et qui eorum fugiant, ne morte omnium deseratur Ecclesia ! Tale quippe certamen erit inter eos, ubi utrique ferveant charitate, et utrique placeant charitati. Quæ disceptatio si aliter non potuerit terminari, quantum mihi videtur, qui maneant et qui fugiant, sorte legendi sunt. Qui enim dixerint se potius fugere debere, aut timidi videbuntur, quia imminens malum sustinere noluerunt ; aut arrogantes, quia se magis qui servandi essent, necessarios Ecclesiæ judicarunt. Deinde, fortassis ii qui meliores sunt, eligent pro fratribus animas ponere ; ethi servabuntur fugiendo, quorum est minus utilis vita, quia minor consulendi et gubernandi peritia : qui tamen si pie sapiunt, contradicent eis quos vident et vivere potius oportere, et magis mori malle quam fugere. ldeo, sicut scriptum est, Contradictiones sedat sortitio, et inter potentes definit (Prov. xviii, 18): melius enim Deus in hujuscemodi ambagibus, quam homines, judicat ; sive dignetur ad passionis fructum vocare meliores et parcere infirmis, sive istos facere ad mala perferenda fortiores, et huic vitæ subtrahere, quorum non potest Dei Ecclesiæ tantum quantum illorum vita prodesse, Res quidem fiet minus usitata, si fiat ista sortitio: sed si facta fuerit, quis eam reprehendere audebit? Quis non eam, nisi imperitus, aut invidus, congrua prædicatione laudabit ? Quod si non placet facere, cujus facti non occurrit exemplum, nullius fuga faciat ut Ecclesiæ ministerium, maxime in tantis periculis necessarium ac debitum, desit. Nemo excipiat 1 personam suam, ut si aliqua gratia videtur excellere, ideo se dicat vita, et ob hoc fuga, esse digniorem. Quisquis enim hoc putat, nimium sibi placet: quisquis autem etiam hoc dicit, omnibus displicet.

13. Sunt sane quiarbitrantur episcopos et clericos non fugientes in talibus periculis, sed manentes, facere ut plebes decipiantur, cum ideo non fugiunt, quia manere suos præpositos cernunt. Sed facile est hanc responsionem vel invidiam declinare, alloquendo easdem plebes, atque dicendo : Non vos decipiat, quod de loco isto non fngimus : non enim propter nos, sed propter vos potius hic manemus, ne vobis non ministremus quidquid saluti vestræ, quæ in Christo est, novimus necessarium. Si ergo fugere volueritis, et nos ab istis, quibus tenemur, vinculis solvistis. Quod tunc puto esse dicendum, quando vere videtur utile esse ad loca tutiora migrare. Quo audito, si vel omnes vel aliqui dixerint, In illius potestate sumus, cujus iram nullus, quocumque vadit, evadit; cujus misericordiam, ubicumque sit, potest invenire qui nusquam vult ire, sive certis necessitatibus impeditus, sive laborare nolens ad incerta suffugia, et non ad finienda, sed ad mutanda pericula: procul dubio isti deserendi non sunt ministerio.christiano.Si autem, hoc audito, abire maluerint, nec illis manendum est, qui propter

1 Decem Mss., accipiat,

illos manebant ; quiaibijam nonsuntpropter quos manere adhuc debeant.

14. Quicumque igitur isto modo fugit, ut Ecclesiæ necessarium ministerium illo fugiente non desit, facit quod Dominus præcepit, sive permisit. Qui autem sic fugit, ut gregi Christi ea quibus spiritualiter vivit, alimenta subtrahantur, mercenarius ille est, qui videt lupum venientem, et fugit, quoniam non est ei cura de ovibus. Hæc tibi, quia me consuluisti, frater dilectissime, qua existimavi veritate et certa charitate rescripsi; sed ne meliorem, si inveneris, sequaris sententiam, non præscripsi. Melius tamen quod in his periculis faciamus, invenire non possumus, quam orationes ad Dominum Deum mostrum, ut misereatur nostri. Quod ipsum, ut scilicet Dei Ecclesias non desererent, Dei dono nonnulli prudentes et sancti viri et velle et facere meruerunt, et inter dentes obtrectantium a sui propositi intentione minime defecerunt.

[ocr errors][merged small][merged small]

1. A sanctis fratribus et coepiscopis meis Urbano et Novato, qualis sis viret quantus, accepi: quorum alteriapud Carthaginem in Hilarensi oppido, et modo in Siccensi; alteri autem apud Sitifim te nosse provenit. Per hos ergo factum est, ut nec ego te habere incognitum possem. Neque enim quia me infirmitas corporis, et congenitum frigus, id est, genus ætatis non sinit coram tecum colloqui, ideo non te vidi: nam et iste mihi præsens, quando ad me venire dignatus est, ille autem litteris, non faciem tuæ carmis, sed cordis ostendit, ut tanto suavius, quanto interius te viderem. Hanc faciem tuam et in sancto Evangelio et, nos, et tu ipse, propitio Deo, tanquam in speculo lætissimus inspicis, ubi scriptum est a veritate dicente: Beati pacifici ; quomiam filii Dei vocabuntur (Matth. v, 9).

2. Magni quidem sunt, et habent gloriam suam, non solum fortissimi, sed etiam, quod verioris genus est laudis, fidelissimi bellatores, quorum laboribus atque periculis, Dei protegentis atque opitulantisauxilio, hostis indomitus vincitur, et quies reipublicæ pacatisque provinciis comparatur: sed majoris est gloriæ, ipsa bella verbo occidere, quam homines ferro; et acquirere vel obtinere pacem pace, non bello. Nam et hi qui pugnant, si boni sunt, procul dubio pacem, sed tamen per sanguinem quærunt; tu autem me cujusquam sanguis quæreretur, es

* Epistt. ccxxix et ccxxx recognitæ sunt ad Vaticanum éxemplar et ad Lov.

(a) Alias 262: quæ autem 229 erat, nunc 113. Scripta sub finem vitæ Augustini, forte an. 429.

(b) Neseimus an hic sit idem ille Darius, qui præfecti prætorio munus gerebat an. 346,

missus: est itaque aliis illa necessitas, tibi ista felicitas. Proinde, domine merito illustris et magnificentissime, atque in Christo charissime fili, gaude isto tuo tam magno et vere bono, et fruere in Deo unde sumpsisti, ut talis esses, et talia gerenda susciperes. Confirmet Deus quod per te operatus est nobis (Psal. Lxvii, 29). Accipe hanc salutationem nostram, et tuam dignare rependere. Sicut mihi scripsit frater Novatus, egit ut me excellentia et eruditio tua etiam in meis opusculis nosset. Si ergo legisti quæ dedit, ego quoque innotui interioribus tuis sensibus. Non multum displicent, quantum existimo, si propensiore charitate, quam severitate legisti. Non est multum ; sed multum gratum, si pro litteris nostris, et his et illis, unam nobis epistolam reddas. Saluto et pignus pacis (a), quod Domino Deo nostro adjuvante feliciter accepisti, ea dilectione qua debeo.

EPISTOLA CCXXX (b).

Darius Augustino, pro litteris ab eo acceptis gratiam referens, et petens mitti sibi libros Confessionum, seque ipsius apud Deum precibus commendatum cupiens.

DARiUs AUGUsTiNo domino suo salutem.

M. Utinam, domine sancte pater, ut meum nomen ad aures tuas, coepiscoporum, ut ais, tuorum Urbani et Novati benigma erga me gratia faciente, perlatum est ; ita memetipsum Deus omnium, Deus tuus, m0nibus tuis atque oculis obtulisset : non quo majorem, aut forsitan talem, qualem tantorum vivorum apud te benevolus sermo, et litterarum mentio fecerat, tui me probasset melior lima judicii; sed ut cælestis sapientiæ tuæ verissimos atque immortales fructus, ore tuo potius, veluti cujusdam puræ aquæ dulcedinem, ab ipso fontis praesenti ac perpetuo liquore sumpsissem. 0 me, non modo ter aut quater, ut apud nescio quem est, sed millies, et omni numero plus beatum ! si mihi datum esset praesenti intueri tuos vere sidereos vultus, vocemque divinam, ac divina canentem, et non solum mentis fructus, sed etiam cum aurium jucunditate sumere et haurire licuisset. Putarem profecto me quasdam immortalitotis leges, non modo de cælo, sed in ipso constitutum coelo suscipere, et quasdam Dei voces non longe de templo, sed prope ipsum Dei astantem tribunal audire.

2. Hoc ut mihi contingeret,propter ardentissimum tui desiderium forsitan merebar; propterconscientiam,fateor, non merebar.Sed absens quoque cepi fructus cupiditatis bonæ non minimos,et est mihi desecundisbonis bonorum summa perfectio. Commendatus sum ei cui vellem, ore sanctorum et duorum locisac regionibus intersedi* tantium sacerdotum;unius,quodjam dixi,de me benerolus sermo,et præsens,ut ita dicam,testimonium;alteriuseju* dem sensus parilisque sententiae volantiaadte scripta concurrunt. Coronam mihi apud te quamdam, tantiac tales

(a) Verimodum, Darii filium. (b) Alias 263: quæ autem 230 erat, nunc 115. Scripta post superiores.

viri, non viridantium florum germine, sedgloriosæ vocis testimonio tanquam quibusdam perpetuitatis gemmulis teaeuerunt. Propter quod Deum summum oro pro te, et tuam intercessionem,sancte pater, eaepostulo, ut quoniam minime mihi testimoniitantisum conscius,esse mihi talem velquandoque proveniat. Jam illa nonne omnia absentiæ meae detrimenta vicerunt, quod ipse nos alloqui, quod scribere, quod salutare dignaris, et absente me, absentem esse non pateris. Dolebam me modo post Deum..... mom visum: attamen non carnis faciem, sic enim ais, sed quod plus est, cordis attendis; eoque visus sum tibi esse jucundior, quo penitius inspezisti. Fartt Deus, ut judicio, mi pater, tuo respondeam, nec sim apud meam conscientiam reus, cum talem me, qualem tibi ipse formasti, interius ego non videam.

3. Bella me in eadem divina ac coelesti epistola tua, eae more tibi, quod laudare velles, eloquentia ministrante, bella me, inquam, verbo ais occidere. Hic vero, mi sancte pater, animus mihi tanquam e quibusdam cogitationum tenebris, quasi veras sui laudes recognovisset,emersit. Ut enim totum breviter acsimpliciter Beatitudini tuæ confitear, si non eaestinaeimus bella, certe distulimus; et Deoopitulante omnium principe,quae jam usque ad quemdam calamitatum apicem increverant mala, sopita sunt. Spero tamen ab eo, a quo quidquid bonum est totum sperare debemus, quin etiam epistolæ tuæ auguror benedictionem tam largam, tam certam, ut haec ipsa bellorum, quam diaei, dilatio, pacis habeat teneatque peremnem ac perpetuam firmitatem. Diristi enim, et perpetua Dei lege fixisti, ut gaudeam isto, ut tu ais, meo tam magno ac vere bono, et fruar in Deo, unde sumpsisse me dicis, ut et talis essem, et talia gerenda susciperem. Connectis deinde: « Confirmet, inquis, Deus quod per te operatus est nobis ». 0 vota non modo pro me, sed pro salute omnium nuncupata ! Nec enim mea ipsa gloria separaria salute omnium potest, et ut ego orationibus tuis feliae esse possim, una mecum omnes felices esse necesse est. Diu, pater, pro Romano imperio, pro Romana republica, pro his etiam, quos dignos esse tibi occurrerit, talia vota sumas ac nuncupes; quandoque te usque in cælum tollis, tradas posteris, mandesque sequentibus.

4.Satis progressus sum fortassequam debui,sedparum locutus certe quam volui. Comfiteor enim, scribens ad te vultus mihi tuos tanquam praesentis imaginor ; et cum olim me sermo rudis et inops lingua deficiat, tamen quasi eoram tecum colloquar fabulerque, non satior.Proinde hinc etiam nostra in te desideria metire. Cum jamdiu finem merereturepistolaris paginæ forsitan ingrata perbositas,subtrahimus verecundiam;dum cupiditati consulimus,et sermonem relinquere,esse a te recedere suspicamur. Nolo ergo non desinere, sed non possum : si enim credis, mi pater, adeo nostris sensibus ac præcordiis inhæsisti, eae quo non contentu tua fama tam gloriosa, tam maæima, scriptis te tuis intueri maluimus, cum una mihi, atquehaec brevis epistola tua, ardoris tantas flammas, incendiaque commoverit. Unde deprecamur te, ac tota mente deposcimus, ut quoniam gentiles ritus te etiam legendo, ut nunquam alias, abunde affatimque contempsimus (quanquam enim a parentibus, ab avis, et postrema usque gentis prole Christi jura percepimus, tamen aliquoties sensibus nostris superfluæ superstitionis su

perba vanitas inerrabat) ; peto ut etiam Confessionum libros a te perscriptos, nobis mittere ac donare digneris. Si enim alii quoque, prono animo ac benigna mente, tua nobis scripta largiti sunt, quanto magis de tuis ipse eaccusare non debes ? 5. Fertur satrapæ, seu regis potius cujusdam epistola (a), Deum Dominum Christum deprecantis, cum intra Judææ regiones adhuc versaretur, et necdum in cælum suum remeaverat, quoniam is ad eum ire ac pergere per aegritudinem præpediretur, et sanari aliter se posse non crederet, ad se, si dignaretur, mundi salus ac medicina decurreret ; et me tantæ majestati, quam ignarus reae provida, sed non perfecta mente, conceperat, injuria fieri videretur, laudasse insuper suam dicitur civitatem, ut pulchritudine urbis et regis hospitio Deus illectus, preces supplicis non dedignaretur. Adfuit Deus regi; sanatus est : et amplificato petitionis munere, per epistolam non modo salutem ut supplici, sed etiam securitatem ut regi transmisit ; jussit insuper ejus urbem ab hostibus in perpetuum esse ac semper immunem. Quid his addi beneficiis potest ? Ego humilis, et regum servus, a te meo domino peto ut apud istum Christum ac principem Deum quotidie pro meis peccatis intercedere ne cuncteris, ac pro me indefessus ores, ac petas quidquid ipse volueris. 6. Si tibi tædium affert longa epistola mea, hoc tuae magnanimitatis patientia moderare, et tibi imputa, quoniam ipse jussisti. Oramus tamen, atque indentidem deprecamur, ut iterum scribas ; sic enim fiet ut libenter suscepisse te scripta mea suspicari possimus. Deus donet nobis Beatitudinem tuam per multos annos pro nobis orantem, domine vere sancte pater. Filius noster Verimodus salutat Beatitudinem tuam, qui admodum gratulatus est quod in epistola ad nos tua ejus mentionem fecisse dignatuses. Nescio quæ medicamenta ab archiatro, qui nobiscum est, accepta dedimus Lazapo sacro presbytero, ad tuam Beatitudinem deferenda ; quae ut vir memoratus affirmat, ad alleviationem doloris et morbi curationem non parum proficient.

EPISTOLA CCXXXI (b).

Augustinus Dario, declarans se ipsius litteris summopere delectatum, et quare ; ubi multa obiter de humanæ laudis amore dicit : mittitique ipsi Confessionum libros et alia quædam sua opuscula.

AugusTiNUs servus Christi membrorumque Christi, DARio filio membro Christi, in ipso salutem. 1. Quod acceperim libenter litteras tuas, mea rescripta indicio esse voluisti. Ecce rescribo, et tamen rescriptis hoc indicare non possum, velistis, vel quibuslibet aliis, sive breviter, sive prolixissime scribam : neque enim aut paucis aut multis verbis indicari potest quod indicari verbis non potest. Et ego quidem parum eloquor, etsi multum loquar: sed nulli eloquenti omnino concesserim, ut qualicumqueetquantacumque epistola suaaffectum explicet, quem fecit in mente tua, quod non possum ego,

(a) Abagaris regis Epistola ad Christum de qua Euseb. lib. 1, c. 13.

(b) Alias 264 : quæ autem 231 erat, nunc 116. Scripta post duas superiores.

etsi eum possit ita in animo meo videre sicut ego. Restat ergo sic tibi indicare quod scire voluisti, ut in verbis meis, et quod non indicant, sentias. Quid igitur dicam, nisi delectatum me esse litteris tuis, delectatum valde ? Repetitio verbi hujus, non est repetitio, sed quasi perpetua dictio : quia fieri non posset, ut semper diceretur, ideo factum est ut saltem repeteretur ; sic enim fortasse dici potest. 2. Hic si quærat aliquis, quid me tandem in tuis tam valde litteris delectaverit ; utrum eloquium ? respondebo, Non : et ille forsitan respondebit, Ergo laudes tuæ ; sed de his quoque respondebo, Non : nec ideo, quia non sint ista in illa epistola; mam et eloquium ibi tantum est, ut et optimo te natum ingenio, et talibus disciplinis satis eruditum præclarissime luceat, et prorsus plena est meis laudibus. Ergone, ait quispiam, non te ista delectant ? Imo vero. Neque enim mihi, ut ait quidam,cornea fibra est (Pers. Satyra {), ut hæc non sentiam,vel sine delectatione sentiam. Delectant et ista ; sed ad illud quo me valde dixi esse delectatum, qui sunt ista ? Nam eloquium tuum me delectat, quoniam graviter suave est, vel suaviter grave : meis autem laudibus, cum profecto nec omnibus delecter,nec ab omnibus, sed eis qualibus me dignum esse arbitratus es, et ab eis qualis es, id est qui propter Christum diligunt servos ejus; etiam laudibus meis me delectatum in litteris tuis negare non possum. 3. Viderint graves et periti viri quid de illo Themistocle sentiant, si tamen hominis momen verum recolo,qui cum in epulis,quod clari et eruditi Græ. ciæ facere solebant, canere fidibus recusasset,et ob hoc indoctior haberetur,totumque illudjucunditatis genus aspernatus esset ; dictum illi est : Quid ergo audire te delectat ? Ad quod ille respondisse fertur: Laudes meas. Viderintergo quo fine et qua intentione illud dixisse crediderint, vir ipse qua dixerit. Erat enim secundum hoc sæculum vel magnificus.Nam etiam cum eidictum fuisset,Quid igitur nosti? Rempublicam, inquit, eae parva magnam facere. Ego autem quod ait Ennius,0mnes mortales sese laudari eaeoptant, partim puto approbandum, partim cavendum. Ut enim appetenda est veritas, quæ proculdubio est, etiamsi non laudetur, solalaudabilis; sic etiam ea, quæ facile subrepit, vanitas in hominum laude fugienda est : hæc est autem,velcum ipsa bona,quæ laudatione digna sunt, non putantur habenda, nisi laudetur ab hominibus homo ; vel ea quoque vult in se multum quisque laudari, quæ aut exigua laude, aut etiam vituperatione digniora sunt. Unde Horatius Ennio vigilantior ait: Laudis amore tumes ? Sunt certa piacula, quæ te Ter pure lecto poterunt recreare libéllò. (Horat. lib. 1, Epist. 1).

4. Ita tumorem de amore laudis humanæ, vela se penitus morsum medicinalibus verbis quasi excantandum putavit. Docuit itaque nos per Apostolum suum Magister bonus, neque propterea nos recte facere, ut laudemur abhominibus, id est, finem recti nostri non in hominum laudibus ponere ; et tamen propter ipsos homines quærere laudes hominum.

Etenim cum laudantur boni, non laudatis, sed laudantibus prodest.Nam illis, quantum ad ipsosattinet, quod boni sunt sufficit: sedeis, quibus expedit imitari bonos, gratulandum est, cum ab eis laudantur boni;quoniam sicindicant eos sibi placere,quos veraciterlaudant.Dicitergo Apostolusquodamloco, Si hominibus placerem, Christi servus non essem(Galat. 1, 10) : et idem dicit alio loco, Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo; sed adjungens causam, non quærens quod mihi utile est,sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. x, 32,33). Ecce quid quærebat in laude hominum, ubi etiam dicebat, De cætero, fratres, quaecumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque casta,quæcumque sancta, quaecumque charissima, quæcumque bonae famæ, si qua virtus, si qua laus, haec cogitate: quæ didicistis, et accepistis, et audistis et vidistis in me, hæc agite ; et Deus pacis erit vobiscum (Philipp. iv, 8, 9). Cætera igitur, quæ supra commemoravi, virtutisnomine amplexusest, dicens, si qua virtus : illud autem quod subjecit, quæcumque bonæ famæ, alio uno verbo congruo prosecutus est dicendo, si qua laus. Quod itaque ait, Si hominubus placerem, Christi servus non essem, sic utique accipiendum tanquam dixerit : Sibona quæ facio, fine laudis humanæ facerem, laudis amore tumescerem. Volebat ergo Apostolusplacere omnibus, et eis placere gaudebat, non quorum laudibus tumescebat in seipso, sed quos laudatus ædificabat in Christo. Cur ergo me non delectet laudari abs te, cum et vir bonus sis ne me fallas, et ea laudes quæ ames, et quæ amare utile ac salubre est, etiamsi non sint in me ? neque hoc libi tantum, sedetiam mihi prodest. Si enim non suntin me, salubritererubesco, atque ut sint inardesco. Ac per quod agnosco mea in laude tua, gaudeo me habere, et abs te illla ac meipsum diligi propter illa : quæ autem non agnosco, non solum ut ipse habeam, desidero consequi, verum etiamnesemper in mea laude fallantur, qui me sinceriter diligunt.

5. Ecce quam multa dixi, et quid sit illud qu0d me longe amplius eloquio tuo, longe amplius laudibus meis in tuislitteris delectavit, non adhuc dixi, Quid autem putas esse, o bone homo, nisi quodte talem virum, et non visum feci amicum ; si tamem non visum dicere debeo, cujus non corpus, sedanimam in ipsis tuis litteris vidi, ubi de te, non sicut antea fratribus meis, sed mihi credidi ? Quis enim esses jam quidem acceperam, sed qualis erga me esses, nondum tenebam. Ex hac amicitia tua etiam laudes meas, quæ me quo fine delectent salis dixi, multo uberius Ecclesiæ Christi non dubito profuturas ; quandoquidem etiam labores meos in defensione Evangelii adversus reliquias impiorum dæmonicolarum sic habes, sic legis, sic amas, sic prædicas, utin eis tanto fiam notior, quantoesipse nobilior : eos enim latenter illustris illustras, clarusque declaras, et ubi prodesse posse perspicies, ignorari omnino non sines. Si unde id sciam quæris: talis mihi apparuisti in litteris tuis. Hinc jam vide quantum me illæ litteræ delectare potuerint:si bene de me existimas, cogitas quantum me Christi lucra delectent. Jamvero quod te ipsum, qui, ut scribis, a parentibus, ab avis, et postrema usque gentis prole Christi jura percipere potuisti, tamen adversus gentiles ritus, ut nunquam alias, eisdem laboribus meisadjutum esse significas; parumne cogito quantum boni aliis, et quam multis, quam claris, et quam facile, quamque salubriter per illos cæteris quibus talia conveniunt, possint scripta nostra te commendante atque disseminante conferre ? aut hoc cogitans possumne parvorum vel mediocrium gaudiorum jucunditate perfundi ? 6. Quia igitur non potui verbis explicare quantam delectationem de tuis litteris ceperim, unde medelectaverint,dixi: jam quod nequivisatis dicere id est, quantum delectaverint, tibi conjiciendum relinquo. Sume itaque, mi fili, sume, vir bone et non in superficie, sedinchristianacharitate christiane ; sume, inquam, libros, quos desiderasti, Confessionum mearum : ibi me inspice, ne me laudes ultra quam sum ; ibi non aliis de me crede, sed mihi ; ibi me attende, et vide quid fuerim in meipso, per meipsum ; et si quid in me tibi placuerit, lauda ibi mecum, quem laudari volui de me; neque enim me. Quoniam ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. xcix, 3); nos autem perdideramus nos, sed qui fecit,refecit. Cum autem ibi me inveneris, ora pro me ne deficiam, sed perficiar;ora fili,ora. Sentio quid dicam, scioquid petam; non tibi videatur indignum, et quasi ultra merita tua: fraudabis me magno adjutorio, si non feceris. Non solum tu, sed etiam omnes qui ex ore tuodilexerint, orate pro me: hoc eis me petivisse indica, etsi multum nobis tribuitis, ussisse nos existimate quod petimus, et tamen date petentibus, vel obtemperatejubentibus. Orate pro nobis. Lege Litteras divinas, et invenies ipsos arietes nostros Apostolos petiisse hoc a filiis suis, sive præcepisse auditoribus suis. Ego certe quoniam hocame petiistis prote, quantum faciam,

videt qui exaudiat, qui videbat quia et ante faciebam : sed redde etiam in hac re dilectionis vicem. Præpositi vestri sumus ; grex Dei estis : considerate et videte pericula nostra majore esse quam vestra, et orate pro nobis. Hoc enim et nobis condecet et vobis, ut bonam rationem de vobis reddamus pastorum principi et omnium nostrum capiti, pariterque evadamus hujus mundi periculosiores blanditias quam molestias, nisi cum pax ejus ad hoc proficit, quod Apostolus orare nos monuit, ut quietam vitam et tranquillam agamus in omni pietate et charitate (I Tim. 11, 2). Si enim desit pietas et charitas, quid est ab illis et a cæteris mundi malis tranquillitas et quies, nisi luxuriæ perditionisque materies, sive invitamentum, sive adjumentum? Ut ergo habeamus quietam et tranquillam vitamin omni pietate et charitate,quod nos pro vobis, orate pro nobis, ubicumque estis, ubicumque sumus nusquam enim non est,cujus sumus. 7. Misi et alios libros quos non petisti, ne hoc tamtummodo facerem quod petisti ; de Fide rerum quæ non videntur, de Patientia, de Continentia, de Providentia, et unum grandem de Fide et Spe et Charitate. Hos omnes si dum es intra Africam legeris, judicium tuum imitte deillis; aut mitte nobis, aut quo nobis a domino fratre Aurelio mittatur, ibi dimitte : quanquam et ubicumque fueris speramus inde litteras tuas, et hinc tu, dum possumus, nostras. Suscepi gratissime quæ misisti; ubi et salutem meam quamvis corporalem, quoniam vis me utique sine impedimento malæ valetudinis Deo vacare, et bibliothecam nostram, ut sint unde libri vel parentur vel reparentur, adjuvare dignatus es. Rependat tibi Dominus et hic et in futuro sæculo bona, quæ talibus qualem te esse voluit, præparavit. Pignus pacis apud te depositum, nostrumque utrique dulcissimum, sicut ante a me salutari, ita nunc resalutari peto.

QUARTA CLASSIS.

Epistolæ a S. Augustino episcopo scriptæ, quarum tempus minus compertum est.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
« PredošláPokračovať »