Obrázky na stránke
PDF
ePub

mus : nisi forte jam de salute ipsa, quæ in Domino est, per quem me salutare voluisti, tandem prudenti consideratione cogitatis. Nam si non ita est, quæso vos, quid læsi quid offendi benevolentiam vestram, ut me titulo epistolæ vestræ irridendum potius quam honorandum esse putaretis, domini prædicabiles, et dilectissimi fratres.

2. Quod enim scripsistis, Patri Augustino, in D0mino æternam salutem, cum legerem, tanta spe subito erectus sum, ut crederem vos ad ipsum Dominum, et ad ipsam æternam salutem aut jam esse conversos, aut per nostrum ministerium desiderare converti. Sed ubi legi cætera, refriguitanimus meus: quæsivi tamen ab epistolæ perlatore utrum jam vel essetis christiani, vel esse cuperetis. Cujus responsione posteaquam comperi nequaquam vos esse mutatos, gravius dolui quod Christi nomen, cuijam totum orbem subjectum esse conspicitis, non solum a vobis repellendum, sed etiam in nobis irridendum esse credidistis. Non enim potui cogitare alterum Dominum, secundum quem posset episcopus pater a vobis vocari, præter Dominum Christum : et si esset hinc aliqua de interpretatione vestræ sententiæ dubitatio, subscriptione epistolæ tolleretur, ubi aperte posuistis, 0ptamus te, domine, in Deo et Christo ejus, per multos annos semper in clero tuo gaudere. Quibus omnibus perlectis atque discussis, quid mihi aliud occurrere potuit, aut cuilibet homini potest, nisi aut veridico aut fallaci scribentium animo hæc esse conscripta? Sed veridico animo ista scribitis, quis vobis ad hanc veritatem interclusit viam? quis aspera dumeta substravit ? quis rupium prærupta inimicus opposuit ? postremo quis basilicæ januam ingredi cupientibus clausit, ut in eodem Domino per quem nos salutatis, eamdem salutem nobiscum habere nolitis?Siautem fallaciteratque irridenter hæc scribitis,itanetandem mihi negotia vestra curandaimponitis,utnomen ejus mihi negotia vestra curanda imponitis,utnomen ejus per quemaliquid possum, audeatis non veneratione debita attollere, sed insultatione adulatoria ventilare ?

3. Sciatis me, charissimi, cum ineffabili provobis tremorecordis hæc dicere: novienim quantograviorem et perniciosiorem causam sitis habituri apud Deum, si frustra vobishæc dixero. Omnia quæ prætestitis temporibus erga humanum genus majores nostrigestaesse meminerunt, nobisque tradiderunt; omnia etiam quæ nos videmus, et posteris tradimus, quæ tamen pertinent ad veram religionem quærendam et tenendam, divina Scriptura non tacuit ; sed ita omnimo cuncta transeunt, ut transitura esse prædicta sunt. Videtis certe populum Judæorum avulsum a sedibus suis, per omnes fere terras disseminatum atque diffusum : et origo ejusdem populi, et incrementa, et regni amissio, et per cuncta dispersio, sicut prædicta,ita facta sunt. Videtis certe ex ipso populo verbum Deilegemque prodeuntem per Christum, qui ex illis mirabiliternatus est, omnium gentium fidem occupasse atque tenuisse : ita hæc om

nia prænuntiata legimus, ut videmus. Videtis certe multos præcisos a radice christianæ societatis, quæ per Sedes Apostolorum et successionesepiscoporum certa per orbem propagatione diffunditur, de sola figura originis, sub christiano nomine, quasi arescentia sarmenta gloriari, quas hæreses et schismata nominamus: prævisa,prædicta,scripta sunt omnia. Videtis certe simulacrorum templa partim sine reparatione collapsa, partim diruta, partim clausa, partim in usus alios commutata ; ipsaque simulacra vel confringi, vel incendi, vel includi, vel destrui : atque ipsas hujus sæculi potestates, quæ aliquando pro simulacris populum christianum persequebantur, victas et domitas, non a repugnantibus, sed amorientibus Christianis, et contra eadem simulacra pro quibus Christianos occidebant, impetus suos legesque vertisse, et imperiinobilissimi eminentissimum culmen ad sepulerum piscatoris Petri, submisso diademate, supplicare.

4. Hæc omnia Scripturæ divinæ, quæ in manus omnium jam venerunt, ante longissima tempora futura esse testatæ sunt. Hæc omnia tanto robustiore fide lætamur fieri, quanto majore auctoritate prædicata esse in sanctis Litteris invenimus. Numquidnam, obsecro vos, numquidnam solum judicium Dei, quod inter fidelesatque infidelesfuturum esse in eisdem Litteris legimus, cum illa omnia sicut prædicta sunt venerint ; numquidnam solum judicium Dei venturum non esse putabimus ? Imo vero veniet, sicut illa omnia venerunt. Nec quisquam erit homo nostrorum temporum, qui se in illo judicio de sua possit infidelitate defendere; cum Christum cantet et justus ad æquitatem, et perjurus ad fraudem, et rex ad imperium, et miles ad pugnam, et maritus propter regimen, et uxor propter obsequium, et pater propter præceptum, etfilius propter obedientiam,et dominus propter dominationem, et servus propterfamulatum, et humilis ad pietatem, et superbus ad æmulationem et dives ut porrigat, et pauper ut sumat, et ebriosus ad phialam, et mendicus ad januam, et bonus ut præstet, et malus ut fallat; etchristianus venerator, et paganus adulator, omnes Christum cantat, et qua voluntate atque ore cantent, eidem ipsi quem cantant rationem sine dubio reddituri sunt.

5. Est quiddam invisibile, ex quo Creatore principio suntomnia quæ videmus, summum, æternum, incommutabile et nulli effabile nisi tantum sibi. Est quiddam, quo seipsa summitas majestatis narrat et prædicat, non impar gignenti atque narranti Verbum, quo ille qui Verbum gignit, ostenditur. Est quædam sanctitas, omnium quæ sancta fiunt sanctificatrix, ipsiusincommutabilis Verbi perquod narratur illud principium, et ipsius principii quod pari se Verbo narrat, inseparabilis et indivisa communio. Quis autem hoc totum, quod non dicendo dicere conatus sum, et dicendo non dicere ; quis hoc possit serenissima et sincerissima mente contueri, eoque contuitu beatitudinem ducere, atque imidquod intuetur deficiens quodammodo se obli

visci, et pergere in illud cujus visio nobis invisibilis est *, quod est immortalitate indui, et obtinere aeternam salutem, per quam me salutare dignamini ? Quis hoc possit, nisi qui omnes superbiæ suæ torosinanes, peccata sua confitens, complanaverit, seque substraverit mitem atque humilem ad excipiendum Deum doctorem ?

6. Quoniam ergo avanitate superbiæ prius ad humilitatem deponendi sumus, ut inde surgentes solidam celsitudinem teneamus; non potuit hoc nobis tanto magnificentius, quanto blandius inspirari, ut nostra ferocitas non vi, sed persuasione sedaretur, nisi verbum illud, per quod se Angelis indicat Deus Pater, quod Virtus et Sapientia ejus est, quod corde humano visibilium rerum cupiditate cæcato videri non poterat, personam suam in homine agere atque ostendere dignaretur, ut magis homo timeret extolli fastu hominis, quam humiliari exemplo Dei. Itaque non Christus regno terreno decoratus, nec Christus terrenis opibus dives, nec Christus illa terrena felicitate præfulgens ; sed Christus crucifixus, per totum terrarum orbem prædicatur. Quod riserunt prius populi superborum, et adhuc rident reliquiæ : crediderunt autem prius pauci, nunc populi ;quia tunc ad fidem paucorum,et contra irrisionem populorum, cum Chrislus crucifixus prædicaretur, claudi ambulabant,muti loquebantur, surdi audiebant, cæci videbant, mortui resurgebant. Sic tandem animadvertit terrena superbia, nihil in ipsis terrenis esse potentius humilitate divina (I Cor. 1, 23-25), ut etiam saluberrima humilitas humana, contra insultantem sibi superbiam, divinæ imitationis patrocinio tueretur.

7. Expergiscimini aliquando,fratres mei, et parentes mei (a) Madaurenses ;hanc occasionem scribendi vobis Deus mihi obtulit. Quantum potui quidem in negotio fratris Florentini, per quem litteras misistis, sicut Deus voluit, adfui et adjuvi ; sed tale negotium erat, quod etiam sine opera mea facile peragi posset: prope omnes enim domus ipsius homines, qui apud Hipponem sunt, noverunt Florentinum, et multum ejus orbitatem dolent. Sed epistola mihi a vobis missa est, ut non impudens esset epistola mea, cum, occasione a vobis accepta, idolorum cultoribus de Christo aliquid loqueretur. Sed obsecro vos, si eum non inaniter in ea epistolanominastis, ut non inaniter vobis ista scripserim. Si autem me irridere voluistis, timete illum quem prius judicatum irrisit superbus orbis terrarum, et nuncjudicem subjectus exspectat: erit enim testis affectus in vos cordis mei, per hanc, quantum potui paginam expressus; erit testis vobis in judicio ejus qui credentes sibi confirmaturus est, et incredulos confusurus. Deus unus et verus vos ab omni hujus sæculi vanitate liberatos convertat ad se, domini prædicabiles, et dilectissimi fratres.

' Bad. Am. et Er., cujus visione invisibilis est. Mss. quinque cujus visione visibilis est.

a) Quia litteraturam et oratoriam artem apud ipsos

didicit, ex lib. 2 Confess.,c.3,ideo forteanvocat pareiites.

EPISTOLA CCXXXIII * (a).

Augustinus Longiniano pagano philosopho, provocans illum ad scribendum quonam modo Deum colendum credat, quidve de Christo sentiat.

LoNGINIANO AUGUsTiNUs.

Solere aiuntquemdam veterum dicere,quibus satis persuasum esset ut nihil mallent se esse quam viros bonos,his reliquam facilem esse doctrinam.Hanc sententiam (nam, si rite recolo, Socratica est) longe antiquior prophetica jam præcesserat, præcipiens homini breviter et simul, non tantum ut se nihil malit esse quam bonum, verum etiam unde fiat bonus: Diliges, inquit, Dominum Deum tuum eac toto cordo tuo, et eac tota anima tua, et eae tota mente tua (Deut. vi, 5); et, Diliges proæimum tuum tanquam teipsum (Lev. xix, 18). Hoc cui persuasum esset, non ei reliquam facilem, sed eam totam esse doctrinam duntaxat utilem ac salubrem.Multæ enim doctrinæ sunt, si tamen doctrinæ dicendæ sunt, vel superfluæ, vel noxiæ. Weterum Libris Christus attestans: In his, inquit, duobus præceptis tota leae pendet et Prophetæ (Matth. xxii, 40). Proinde, quia mihi videor inspexisse tanquam in speculo sermocinationis mecum tuæ, nihil te esse malle quam virum bonum ; Deum, quo nihil est melius, et unde humanus animus haurit ut bonus sit, quonam modo colendum credas, audeo percontari: nam quod eum colendum credas, jam teneo. Quæro etiam quid de Christo sentias. Quod enim eum non parvipendas, adverti: sed utrum ea et sola via quæ ab illo demonstrata est, ac vitam beatam perveniri posse existimes, et aliqua ex causa non eam negligas ire, sed differas;am et aliam vel alias ad tam opimam et præ omnibus appetendam possessionem vias esse arbitreris, et aliquam earum jam te ingredi credas, nosse cupio,utopinor, non impudenter. Diligo enim te propter id quod supra dixi, meque abs te diligi non temere existimo ; nec ulla de re alia inter eos qui se benevole noverunt, sermo fructuosior, vel impenditur, vel reposcitur, vel accipitur, vel recipitur, quam unde boni bealique sumus.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

siquidem abundet quod ex parte vel jamdudum inter nos convenerit, vel nunc identidem litteris magis magisque conveniat praeceptis, non dicam tantum Socraticis, nec tuis, Romanorum vir vere optime, propheticis, aut paucis Jerosolymiticis ; sed etiam Orpheicis atque Ageticis, et Trimegisticis, longe ante illis antiquioribus, et pene rudibus adhuc saeculis diis auctoribus enatis, et totiorbi terræ certis limitibus partitæ trifariam divinitus ostensis, priusquam nomen aut Europa caperet, aut Asia acciperet, aut Libya possideret virum bonum, ut tu, medius fidius, et eris et fuisti. Siquidem adhuc post hominum memoriam nisi Xenophontis figmentis compositæ fabulae schema concedas, adhuc audierim, legerim, viderim neminem, aut certe post unum, nullum, quod, Deoteste, bonopericulo eertoque diverim, nisi te, Deum et conniti semper agnoscere, et posse puritate animi, corporisque projecta gravedine sectari facillime, et spe perfectæ conscientiæ, non dubia credulitate tenere.

2. Verum qua via effici possit, magis est ut tu non nescias, et mihi non insinuato extrinsecus aliquo dissertes, quam ut a me, domine percolende, scias. Quia tunc, fateor, hujus boni in sedem profecturus sufficiens, ut mea erpetunt sacerdotia, minime necdum, et si tamen potuero, viaticum colligo. Verum quid traditum sancte atque antiquitus teneam atque custodiam, ut potuero paucis edicam. Via est in Deum melior, qua vir bonus, piis, puris, justis, castis, veris dictis factisque, sine ulla temporum 1 mutatorum captata jactatione probatus, et deorum comitatu vallatus, Dei utique potestatibus eme*ritus ; id est, ejus unius, et universi, et incomprehensibilis, et ineffabilis, infatigabilisque Creatoris impletus virtutibus, quos, ut verum est, Angelos dicitis, vel quid alterum post Deum vel cum Deo, aut a Deo, aut in Deum intentione anim mentisque ire|festinat. Via est, inquam, qua purgati antiquorum sacrorum piis præceptis eaepiationibusque purissimis, et abstemiis observationibus decocti, anima et corpore constantes deproperant.

3. De Christo autem tuae jam credulitatis carnali et spiritu Deo *, per quem in illum summum, beatum, verum, et patremomnium ire securus es, domine pater percolende, non audeo nec valeo quid sentiam ezprimere ; quia quod nescio, difficillimum credo definire. Ut autem me cultorem tuarum virtutum dignatuses jam olim scienti insinuare quod diligas, satis ad bonae vitae testimonium habeo, quod cum ne tibi displiceam, qui Deo te animamque tuam quotidie insinuas, custodio : intelligis procul dubio quod et ego te delectabiliter diligam, cum tui judicii de me habiti normam lineamque accipiens teneam. Sed ante omnia, quæso te, ut exiguissimae opinioni meæ veniam concedas, et sermoni meo ad te, quia coegisti, remisso forte, incongruo facile indulgeas, et me quid de his eaeistimes, vel tu quid sentias, sanctis scriptis tuis, ut ille ait, jam non melle, sed nectare dulcioribus (Ovid. Trist. 5, Eleg. 5), si mereor, informare digneris. Dei pietate perfruaris, domine pater, ac perpetua sanctitate Deo placeas, quod necesse est.

* In Mss. aliquot, temporum nominum mutatorum, etc. * Bad. Er., et spiritu Dei. Lov., et spiritus dono. At Mss., et spiritu Deo.

EPISTOLA CCXXXV (a).

Augustinus Longiniano, explanari quærens cur putari opus sacrificiis purificatoriis ei qui jam divinis virtutibus sit circumvallatus. LONGINIANO AUGUSTiNUs.

1. Cepi fructum scripti mei, rescriptum scilicet Benevolentiæ tuæ. Unde jam video exortum et exorsum inter nos magnæ hac dere magna disputationis quasi sementem:hocestquod volebam prius,deinde quod adhuc volo,Deusadjuvabit.Idautem est, ut hoc coeptum debito ac salubri fine claudatur. Proinde, quoddeChristo nihil temere tibi negandum vel affirmandum putasti,hocin paganianimo temperamentum non invitus acceperim.Quod vero etiam scriptis meis docerite cupis dehac re, nequaquam abnuam, neque desistam huic tam bonæ mihique charissimae servire voluntati tuæ. Sed prius opus est eliquare quodammodo, perspicuamque sumere sententiam tuam de antiquis sacris.Cum enim dixisses eam viam in Deum esse meliorem, qua vir bonus, piis, justis, puris, castis, veris dictis factisque sine ulla temporum mutatorum captatajactatione probatus,et deorum comitatu, vallatus, Dei utique potestatibus emeritus ; id est, ejus unius,et universi,et incomprehensibilis,et infatigabilis, ineffabilisque Creatoris adimpletus virtutibus, quos, ut verum est, Angelos dicitis, vel quid alterum post Deum, vel a Deo, vel cum Deo, aut in Deum intentione animi mentisque ire festinat (quæ verba ex epistola tua recognoscis); cum addidisti, et aisti: Via est, inquam, quapurgati antiquorum sacrorum piis præceptis, erpiationibusque purissimis, et abstemiis observationibus decocti, anima et corpore constantes deproperant.

- 2. In his verbis sentio, ni fallor, videri tibi non sufficere ad viam qua itur ad Deum, uti vir bonus, piis, justis, puris, castis, veris dictis factisque promereatur deos, quorum comitatu vallatus in illum summum Deum omnium creatorem ire festinet, nisi etiam sacrorum antiquorum piis præceptis expiationibusque purgetur.Quamobrem velim scirequidarbitreris esse per sacra purgandum in eoqui pie,juste, pure, veraciterque vivendo promeretur deos, et per eos unum illum deorum Deum. Si enim adhuc sacris purgandusest, utique mundus non est: etsi mundus non est, pie, juste, pure casteque non vivit. Si enim jam ita vivit, jam mundus est: porro jam mundum atque purum,quid opusestsacrisexpiando purgari? Itaque hic nodus est disputationis nostræ,quo soluto consequentia videbimus: vivatne homo bene, ut sacris purgetur; an sacris purgetur, ut bene vivat: an ipse quantuscumque bene vivendiin homine modus nondum sit idoneus ad beatam vitam, quæ ex Deo capitur, nisi accedant adjumenta sacrorum;an bene vivendi quædam velut portio sit etiam sacra percipere, scilicet ut non aliud sit bene vivere, aliud sacrate vivere, sed bene vivendi terminis etiam sacrata vita claudatur. Horum quatuor quæ proposui, quod potissimum probes, quæso te litteris aperire non pigeat. Plurimum quippe interestad id quod suscepi

(a) Alias 22 : quæ autem 235 erat, nunc 64.

mus inter nos colloquendo peragere, ne cum multa non necessaria, tanquam ea sentias quæ forte non sentis, refellere molior, tempus necessarium in superfluis insumatur. Onerare te itaque epistola nolui, ut te cito rescribente cætera contexamus. EPISTOLA CCXXXVI* (a). Augustinus Deuterio episcopo, significat se Victorinum hypodiaconum qui clam docuerat haeresim Manichæorum, deprehensum e clericorum ordine submovisse; admonens me illic recipiatur ad pœnitentiam, nisi prodat quotquot novit eodem infectos errore. Docet autem qui apud Manichæos fuerint auditores, qui electi. Domino beatissimo, et venerabiliter charissimo fratri et coepiscopo DEUTERio, AUGUSTiNUs, in Domino salutem. A. Nihil melius me facere posse arbitratus sum, quam ut tuæ Sanctitati potissimum scriberem, ne per negligentiam in vestra * provincia Domini nostri Jesu Christi ovile vastet iniunicus, qui non desinit insidiari, ut perdat animas tam magno pretio comparatas. Mallianensem quemdam subdiaconum Victorinum *, apud nos constitit esse Manichæum, et in tam sacrilego errore sub nomine clerici latitabat : nam est etiam ætate jam senex. lta est autem manifestatus, ut etiam ipse a me interrogatus, antequam a testibus coargueretur, negare non posset. Tot enim et tales esse jam sciebat, quibus se incautus effuderat, ut nihil aliud, si negare tentaret, quam, non dico impudentissimus, sed insanissimus appareret. Auditorem sane Manichæorum, non electum se esse confessus est. 2. Auditores autem qui appellantur apud eos, et carnibus vescuntur, et agros colunt, et, si voluerint, uxores habent ; quorum nihil faciunt qui vocantur electi. Sed ipsi auditores ante electos genua figunt, ut eis manus supplicibus imponantur * non a solis presbyteris, vel episcopis, aut diaconibus eorum, sed a quibuslibet electis. Solem etiam et lunam cum eis adorant et orant *. Die quoque dominico cum illis jejunant, et omnes blasphemias cum illis credunt, quibus Manichæorum hæresis detestanda est ; negantes scilicet Christum natum esse de virgine, nec ejus carnem veram confitentes fuisse, sed falsam : ac per hoc et falsam ejus passionem, et nullam resurrectionem fuisse contendunt. Patriarchas Prophetasque blasphemant. Legem per famulum Dei Moysen datam, non a vero Deo dicunt, sed a principe tenebrarum. Animas non solum hominum, sed etiam pecorum, de Dei esse substanlia, et omnino partes Dei esse arIbitrantur. Deum denique bonum et verum dicunt cum tenebrarum gente pugnasse, et partem suam temebrarum principibus miscuisse, eamque toto rapumdo inquinatam et ligatam per cibos electorum

[ocr errors][merged small]

suorum, ac per solem et lunam purgari asseverant: et quod purgari de ipsa parte Dei non potuerit, in fine sæculi æterno ac poenali vinculo colligari ; ut non solum violabilis et corruptibilis et com. taminabilis credatur Deus, cujus pars potuit ad mala tanta perduci, sed non possit saltem totus a tanta coinquinatione et immunditia et miseria vel in fine sæculi purgari. 3. Has cum illis intolerabiles blasphemias, subdiaconus iste quasi catholicus, non solum credebat, sed quibus viribus poterat, edocebat. Nam docens patefactus est, cum se quasi discentibus credidit. Rogavit me quidem, posteaquam se Manichæorum auditorem esse confessus est, ut eum in viam veritatis doctrinæ catholicæ revocarem : sed, fateor, ejus fictionem sub clerici specie vehementer exhorrui, eumque coercitum pellendum de civitate curavi. Nec mihi hoc satis fuit, nisi et tuæ Sanctitati cum meis litteris intimarem, ut a clericorum gradu congrue ecclesiastica severitate dejectus, cavendus omnibus innotescat. Petenti autem pœnitentiæ locum, tunc credatur, si et alios quos illic novit esse, manifestaverit vobis, non solum in Malliana, sed in ipsa tota omnino provincia.

EPISTOLA CCXXXVII * (a).

Augustinus Ceretio, de Priscillianistarum fraude im Scripturis, cum sacris, tum apocryphis eacpomendis; deque hymno quem a Christo dictum esse fingentes praeferebant canonicis Litteris.

Domino beatissimo, et merito venerabili fratri et coepiscopo CERETio, AUGUSTiNUs, in Domino salutem.

M. Lectis his quæ misit Sanctitas tua, videtur mihi Argiriusin Priscillianistas aut nesciens irruisse, ita ut omnino utrum ipsi essent Priscillianistæ ignoraret, aut jam ejusdem hæresis retibus implicatus. Nam scripturas illas Priscillianistarum esse non dubito. Six autem mihi vacare utcumque potuit, aliis atque aliis sine intermissione necessitatibus superantibus, ut unus mihi saltem totus ex duobus ipsis codicibus legeretur. Nescio quo enim modo alius aberravit, et diligentissime inter nostros requisitus nullo m6do potuit inveniri, domine beatissime, et merito venerabilis pater,

2. Hymnus sane quem dicunt esse Domini nostri Jesu Christi, qui maxime permovit Venerationem tuam, in scripturis solet apocryphis inveniri. Quæ non propriæ Priscillianistarum sunt, sed alii quoque hæretici eis nonnullarum sectarum impietate vanitatis utuntur ; inter se quidem diversa sentientes, unde suas quisque varias hæreses sunt secuti, sed scripturas istas habent in sua diversitate communes, easque illi præcipue frequentare assolent, qui Legem veterem et Prophetas canonicos non accipiunt. Negant enim hæc ad Deum bonum et ad Christum ejus Filium pertinere ; sicut Manichæi, sicut Marcionistæ, et cæteri quibus hæc blasphemia damnabilis placuit. Qui etiam in Scripturis

[merged small][ocr errors]

canonicisTestamentiNovi,hocestin verisewangelicis et apostolicis Litteris, non accipiunt omnia, sed quod volunt, et libros eligunt quos accipiant, aliis improbatis. Sed et in singulis quibusque libris loca distinguunt quæ putant suis erroribus convenire : cætera in eis pro falsis habent. Nam quidam Manichæi canonicum librum, cujus titulus est Actus Apostolorum, repudiant. Timent enim evidentissimam veritatem, ubi apparet sanctus Spiritus missus, qui est a Domino Jesu Christo in evangelica veritate promissus (Act. ii, 2-4). Sub ejus quippe Spiritus nomine, a quo penitus alieni sunt, indocta hominum corda decipiunt, mira cæcitate asserentes eamdem Domini promissionem in suo hæresiarcha Manichæo esse completam. Quod et illi hæretici faciunt, qui vocantur Cataphryges, dicentes, per nescio quos insanos, Montanum scilicet et Priscillam, quos et proprios suos prophetas habent, venisse Spiritum sanctum, quem Dominus missurum se esse promisit. 3. Priscillianistæ vero accipiunt omnia, et canonica et apocrypha simul. Sed quæcumque quæ contra eos sunt, in suæ perversitatis sensus aliquando callida et astuta, aliquando ridicula et hebeti expositione pervertunt. Nec saltem ita ut ea ipsa, quæ exponunt ab suæ sectæ hominibus alienis, vera esse credant ; alioquin aut catholici essent, aut non multum a veritate alieni, qui et in ipsis scripturis apocryphis sensus catholicos invenirent, aut invenire velle viderentur: sed cum ipsi alia cum suis sentiant, atque inter suos doceant, sive discant, quæ non audent prodere, quoniam re vera nefaria sunt et detestanda ; tamen fidem catholicam eis quos timent, prædicant, non quam teneant, sed sub qua lateant. Possunt enim aliqui hæretici reperiri fortasse immundiores, sed nullus istis fallacia comparatur. Alii quippe, ut sunt hominum vitia, de hujus vitæ consuetudine vel infirmitate mentiuntur : isti autem in ipsa nefaria doctrina hæresis suæ præceptum habere perhibentur, ut occultandorum dogmatum suorum causa, etiam cum falsa juratione mentiantur. Hi qui eos experti sunt, et ipsorum fuerant, atque ab eis Dei misericordia liberati sunt, etiam verba ipsa præcepti hujus ista commemorant : Jura, perjura, secretum prodere noli.

4. Proinde ut sine ulla difficultate videatur quam non hoc sentiunt de scripturis apocryphis, quod se exponere simulant, ratio considerandaest quam reddere videntur, ut eisdem scripturis tanquam divina tribuatur auctoritas, ut quod scelestius est, etiam canonicis præferant. Habes verba eorum in illo codice ita posita : Hymnus Domini, quem diacit secrete sanctis Apostolis discipulis suis, quia scriptum est in Evangelio, « EHymno dicto, ascendit in montem » (Matth. xxvi, 30) ; et qui in canone non est positus, propter eos qui secundum se sentiunt, et non secundum spiritum et verita/em Dei, eo quod scriptum est, « Sacramentum regis bonum est abs. condere; opera autem Dei revelare honorificum es , (Tob. xn, 7). » Ista est magna eorum ratio cur iste

hymnus non sit in canone, quia velut sacramentum regis abscondendum fuit his qui secundum carnem sentiunt, et non secundum spiritum et veritatem Dei. Ergo Scripturæ canonicæ non pertinent ad sacramentum regis, quod istis abscondendum videtur ; et eis conscriptæ sunt, qui secundum carnem sentiunt, et non secundum spiritum et ve. ritatem Dei. Quod quid est aliud, quam dicere Scripturas sanctas eanonicas nec secundum spiritum Dei sapere, nec pertinere ad veritatem Dei ? Quis hoc audiat ? quis valeat sustinere tantæ impietatis horrorem ? Aut si Scripturæ canonicæ spiritualiter a spiritualibus, carnaliter a carnalibus sentiuntur; cur non est et iste hymnus in canone, si et ipsum spirituales spiritualiter,carnales carnaliter sentiunt? 5. Deinde quid causæ est ut eumdem hymnum isti secundum Scripturas canonicas conentur exponere ? Si enim propterea non est in Scripturis canonicis, quia illæ Scripturæ carnalibus, hymnus autem iste spiritualibus scriptus est ; quomodo de Scripturis ad carnales homines pertinentibus expo. nitur hymnus, qui non pertinet ad carnales ? Si enim, verbi gratia, propferea 1 in isto hymno cantatur et dicitur, Solvere volo, et solvi volo, quia, sicut isti hæc verba exponunt, solvit nos Dominus Christus a conversatione sæculi, ut non iterum ligemur in eo ; hæc in Scripturis canonicis utique didicimus, quod solvat nos Dominus a conversatione sæculi, et quia in eo non debemus iterum colligari. Nam quid est aliud, Dirupisti vincula mea (Psal. cxv, 16) ? quid est aliud, Dominus solvit compeditos (Psal. cxlv, 7) ?. Jam solutos autem Apostolus admonet dicens, State ergo, et ne iterum servitutis jugo detineamini (Galat. v, 4): et apostolus Petrus dieit, Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi, his rursus impliciti superantur ; facta sunt eis posteriora deteriora prioribus (II Petr. 11, 20); sic ostendens, cum soluti fuerimus, alligari aos mundo iterum non debere. Cum itaque ista in canone, sive ex his testimoniis quæ commemoravi, sive ex aliis plurimis manifesta sint, et legi et prædicari non cessent ; quid est quod isti hunc hymnum, ubi, ut secundum ipsos loquar, verba obscurissime sunt posita, propterea dicunt in canone non esse, ne velarentur carnalibus? cum potius ea videamus in canone revelata, in hoc autem hymno omnino velata, sicut ipsi asserunt ; nam sicut magis credendum est, prorsus non sunt ipsa, sed nescio quæ alia, quæ tali expositione multo amplius velant, et revelare formidant. 6. Nam utique si hoc illis verbis significatur, quod nos solvit Dominus a conversatione sæculi, et ut non iterum ligemur in eo ; non diceretur, Solvero volo, et solvi volo, sed, Solvere volo, et eos quos solvero, ligari nolo. Aut si membra sua, id est, fideles suos in se transfigurat, quemadmodum ait, Esurivi, et dedistis mihi manducare (Matth. xxv, 35); diceret potius, Solvi volo, et ligari nolo. Aut si propterea ipse solvit, et ipse solvitur, quia sol

* Alias, propre.

« PredošláPokračovať »