Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

vit caput, membra solvuntur, quæ persequebatur qui clamavit de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. ix, 4) ? hoc quidem verborum istorum expositor iste non dixit ; sed etiamsi dixisset, id ei responderemus quod paulo ante respondimus : quoniam hæc in Scripturis canonicis legimus, ibi intelligimus, inde firmamus, inde quotidie prædicamus. Quid est igitur quod iste hymnus dicitur carnalibus fuisse subtractus, ut non poneretur in canone, cum quod in illo opertum est, in canone apertum sit ? An usque adeo desipiunt, imo insaniunt, ut audeant dicere sacramentum regis in hoc hymno absconditum esse spiritualibus, in canone autem manifestum esse carnalibus ?

7. Hoc de superioribus ejusdem hymni verbis dici potest, ubi ait: Salvare volo,et salvari volo.Si enim, sicut ipsi exponunt, hoc ista verba significant,quod salvamur a Domino per Baptismum, et salvamus,id est custodimus in nobis Spiritum datum nobis per Baptismum ; nonne istum sensum Scriptura canonicaclamat.ubi legimus, Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis (Tit. iii, 5) ? et ubi nobis dicitur, Spiritum nolite exstinguere (I Thess. v, 19)? Quomodo ergo iste hymnus in canone ideo non est, me carnalibus innotescat, cum id quod in illo obscurum est, in canone luceat ; nisi quia sub hac qualicumque expositione, quam quibuslibet aliis obtendunt, illud quod hic ipsi sapiunt, occultare conantur ? qui tamen usque adeo cæci sunt, ut etiam quædam verba de ipso canone adhibeant ad exponendum hymnum, quem propterea dicunt in canone non esse, ne sacramentum regis carnalibus proderetur. Quid ergo faciunt in canone clarius posita, per quæ in isto hymno aperiantur obscura ?

8. Nam si hoc, ut dicunt, intelligendum estin isto hymno, ubi ait, Generari volo, quod in canonica Epistola Pauli apostoli scriptum est, Quos iterum parturio donec Christus formetur in vobis (Galat. 1v, 19): si hoc intelligendum est in isto hymno ubi ait,Cantare volo,quod in Psalmo canonico scriptum est, Cantate Domino canticum novum (Psal. xcv, 1): si hoc intelligendum est in isto hymno, ubi ait, Saltate cuncti, quod scriptum est in cantico evangelico, Cantavimus vobis, et non saltasis : si hoc intelligendum est in isto hymno, Plangere volo, tundite vos omnes, quod scriptum est in cantico evangelico, Planrimus vobis, et non luacistis (Matth. xi, 17): si, Ornare volo, et ornari volo, hoc significat in isto hymno, quod scriptum est in canone, Habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Eph. 111, 17); et, Vos estis templum Dei, et spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. iii, 16): si quod ait in isto hymno, Lucernasum tibi, ille qui me vides, hoc significat, quod scriptum estin Psalmo canonico,In lumine tuo videbimus lumen (Psal.xxxv, 10): si quod ait in isto hymno, Janua sum tibi quicumque me pulsas, hoc significat quod in Psalmo canonico legitur, Aperite mihi portas justitiæ; ingressus in eis,confitebor Domino (Psal. cxvu, 19) : et in alio psalmo, Tollite portas principes vestri, et elevamini portæ æternales, et introibit rex gloriae (Psal. xxiii, 7):

[blocks in formation]

si quod ait in isto hymno, Qui vides quod ago, tace opera mea, hoc significat quod scriptum estinlibro Tobiæ, Sacramentum regis bonum est abscondere (Tob. xn, 7): cur iste hymnus non esse in canone propterea dicitur,utsacramentum regis abscondatur carnalibus; cum ea quæ in isto hymno exponuntur, etiam in canone legantur, et sic ibi reperiantur manifesta,ut per hæc illaexponantur obscura: nisiquia istas expositiones habent in quibus lateant; in verpis vero illius hymni, quem exponere se simulant hoc sapiunt quod alienis exponere timeant ? 9. Longum est cuncta disputando monstrare.Verum ex his quæ diximus, cætera considerare facillimum est, et videre ea quæ in expositione hujus hymni bona et honesta dicunt, etiam in canone reperiri. Unde illa eorum non ratio, sed tergiversatio est, ideo illum esse a canone separatum, quia carnalibus hominibus abscondendum regis fuerat sacramentum. Unde non immerito creduntur istis expositionibus non aperire velle quod legunt, sed potius operire quod sentiunt. Nec mirum, quandoquidem ipsum Dominum Jesum loquentem, non per ora Prophetarum, vel Apostolorum, vel Angelorum, sed peros proprium, illusorem potius quam veritatis doctorem fuisse crediderunt. Huic utique hymno divinam tribuentes auctoritatem, ubi eum dixisse nescio quis ejusdem hymni conditor finxit, Verbo illusi cuncta, et non sum illusus in totum ; respondeant, si possunt, egregii spirituales, quo eamus, cui aures aperiamus, cui loquenti utcumque credamus, in cujus promissione spem ponamus, si verbo cuncta Christus illusit, si verbo cunctaomnipotens magister illusit, si verbo cuncta ille qui est Unigenitus Werbum Dei Patris illusit. Quid ulterius loquar de perditis vaniloquis, et mentis seductoribus, primum suæ, deinde cæterorum, quos sibi adinteritum prædestinatos æternum consociare potuerunt ? Rescripsi Venerationi tuæ, et multo serius quam volueram, et plura quam disposueram. 0ptime facitis vigilanter lupos cavere ; sed etiam pro sanandis ovibus, si quas forte violaverint, sive jam vulneraverint, pastorali diligentia, ipso adjuvante pastorum Domino, laborate. EPISTOLA CCXXXVIII * (a).

Augustinus Pascentio, domus regiae comiti ariano, qui ipsum ad colloquium apud Carthaginem provocarat (eae Possidio, c. 17), et in professione fidei cluserat, ac post jactarat Augustinum ab ipso superatum ; scripto reddit rationem fidei suæ, de tribus personis et uno Deo, deque verbo δμοῶσιον.

CAPUT PRIMUM.—1. Volueram quidem, petente te atque instante, ut meminisse dignaris, imo pro merito ætatis ac dignitatis tuæ jubente te, de fide christiana etiam præsens cum præsente, in quamtum mihi facultatem Dominus largiretur, conferre sermonem. Sed quia tibi post prandium displicuit quod inter nos mane placuerat, ut a notariis verba nostra exciperentur ; ne ulterius dicas, quod te audio non tacere, non me fuisse ausum tibi dicere fidem meam, his litteris accipe quod et tu legas, et cui volueris legendum tradas, et quod volueris vicissim scribendo ipse respondeas. Iniquum est enim ut quisque de alio judicare velit, et judicari de se nolit. 2. Et de præterito quidem placito noslro, quod condicto meridiano implere noluisti, facile existimari potest quis nostrum fidei suæ fiduciam non habuerit : utrum qui volebat ut diceretur, et timehat me teneretur; an qui usque adeo nolebat eam disceptantium judicio subtrahi, ut mandata litteris vellet etiam legentium memoriæ commendari, ne quisquam vel oblivione opinatus, vel dissensione irritatus, diceret ab aliquo nostrum aut non esse dictum quod dictum erat, aut dictum esse quod dictum non erat. In his enim solent latebras suæ malæ defensionis inquirere, qui contentionis sunt cupidiores quam veritatis. Hoc autem nec a te nec a me nec de te nec de me dici posset, si in fide condicti permaneres, ut verba nostra exciperentur et scriberelatur ; præsertim quia tu ipse in iis verbis quibus fidem tuam pronuntiasti, quoties ea repetisti, toties variasti, quod nulla credo fraude, sed oblivione factum esse. 3. Nam primo dixisti credere te in Deum Patrem omnipotentem, invisibilem, ingenitum,incapabilem: et in Jesum Christum Filium ejus Deum ', natum ante sæcula, per quem facta sunt omnia ; et in Spiritum sanctum. Quibus ego auditis, cum respondissem nondum a te quidquam dictum quod meæ fidei repugnaret, et ideo, si ea scripsisses, me his etiam posse subscribere ; ad hoc nescio quomodo res perducta est, ut accepta charta, ea ipsa quæ dixeras, velles etiam litteris tua manu exprimere. Quod cum mihi ad legendum dedisses, animadverti minus te scripsisse, Patrem, cum scripsisses, Deum omnipotentem, invisibilem, ingenitum, innatum. Quod ubi commemoravi, non post multamallegationem addidisti, Patrem et incapabilem quidem, quod verbis dixeras, scripto prælermiseras ; sed nulla hinc a me facta commemoratio est. ' 4. Deinde cum dixissem me paratum esse subscribere adhuc illa verba etiam mea esse posse, prius quæsivi, ne quod in mentem venerat, laberetur, utrum alicubi Scripturarum divinarum legeretur, Pater ingenitus. Hoc autem feci, quia in exordio sermonis nostri cum Arius et Eunomius commemorati essent, non a me, sed a fratre meo Alypio, requirente quemnam eorum secutus esset Auxentius, qui abs te fuerat non parva prædicatione laudatus ; exclamando anathematizasti et Arium et Eunomium : tum continuo flagitasti ut et nos anathematizaremus δμούτιον, quasi quisquam homo esset, qui hoc vocaretur, sicut Arius et Eunomius. Deinde vehementer exigebas ut hoc verbum tibi in Scripturis ostenderemus, et statim nobis communicares. Respondebatur a nobis, quia turæ vel substantiæ sunt, vel si quo alio vocabulo congruentius dicitur id quod Deus est, unde dictum est, Ego et Pater unum sumus ? Itaque unus Spiritus Domini, et unus spiritus hominis, et non sunt unum ; et tamen ille cum cohæret Domino, non sunt duo, sed unus spiritus : et unus homo interior, et unus homo exterior, et non sunt unum ; et tamen ejus connexione vinculi naturalis simul utrumque non duo, sed unus est homo. Multo magis igitur cum Filius Dei dicat, Ego et Pater unum sumus, unus est Deus Pater, et unus est Deus Filius ; et tamen simul utrumque non duo, sed unus Deus. 13. Quod enim fecit in multis sanctis in adoptionem filiorum vocatis cohæredibus Christi una fides et una spes et una charitas, ut esset eis una anima et cor unum in Deum ; hoc præcipue cogit intelligi una eademque Patris et Filii natura, sijita dicendum est, deitatis, ut Pater et Filius qui unum sunt, et inseparabiliter unum sunt, et sempiterne unum sunt, non sint duo dii, sed unus Deus. Illi enim homines perconsortium et communionem unius ejusdemque naturæ, qua omnes homines erant, unum erant : et si aliquando secundum diversitates voluntatem et sententiarum, opinionum morumque dissimilitudines non erant unum ; erunt autem plene perfecteque unum, cum perventum fuerit ad eum finem, ut sit Deus omnia in omnibus. Deus autem Pater et Filius ejus, Werbum ejus Deus apud Deum, semperatque ineffabiliter unum sunt ; unde magis non duo dii, sed unus Deus. 14. Homines autem minus intelligentes, quid propter quid dicatur, patentes volunt habere sententias: et Scripturis non diligenter scrutatis, cum arripiunt et defensionem cujusque opinionis, et ab ea vel nunquam vel difficile deflectuntur, dum docti atque sapientes magis putari quam esse concupiscunt; ea quæ propter formam servi dicta sunt, volunt transferre ad formam Dei ; et rursus quæ dicta sunt ut ad se invicem personæ referantur, volunt nomina esse naturæ atque substantiæ. Fides autem nostra est, Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum credere et confiteri ; nec tamen eum qui Filius est, Patrem dicere ; nec eum qui Pater est, Filium ; nec eum qui Spiritus Patris et Filii est, aut Patrem aut Filium nuncupare. His enim appellationibus hoc significatur quo ad seinvicem referuntur, non ipsa substantia qua unum sunt. Nam et pater cum dicitur, nonnisi alicujus filii dicitur; et filius monnisi alicujus patris intelligitur ; , et spiritus secundum id quod ad aliquid refertur, spirantis alicujus est, et spirans utique spiritum spirans est *. 15. Non autem ista corporaliter sentiuntur, nec usitato moreintelliguntur in Deo, Qui potens est facere, sicut dixit Apostolus, supra quam petimus et intelligimus (Eph. iii, 20): si autem facere, quanto : magis esse ? Nam hoc nomen quod spiritus dicitur, non secundum id quod refertur ad aliquid, sed secundum id quod aliqua natura significatur,omnis .incorporea naturaspiritusin Scripturis appellatur;

* Epistt. ccxxxvIII et CCxxxIx correctæ sunt ad a.

bg. bl. c. cc. ff. g. gv. n. r. s. sb. t. vc. v. et ad Edd. (a) Alias 164 : quæ autem 238 erat, nunc 69,

[ocr errors]

nos latine loqueremur, et illud græcum esset, prius quærendum esse quid sit όμούτιον, et tunc exigendum ut in Libris sanctis ostenderetur. Tu contra, verbum ipsum crebro repetens, et invidiose ventilans, atque in conciliis majorum nostrorum conscriptum commemorans, vehementer urgebas ut ipsum omnino verbum quod est όμουτιον, in sanctis Libris ostenderemus ; nobis etiam atque etiam revocantibus, quia lingua nostra græca non esset, prius interpretandum et exponendum esse quid sit δμούσιον, tum demum in divinis Litteris requirendum: quia etsi fortasse nomen ipsum non inveniretur, res tamen ipsa inveniretur. Quid est enim contentiosius, quam, ubi de re constat, certare de nomine ? 5. Hæc ergo quia inter nos jam collocuti fueramus, posteaquam ad id ventum est ut fidem tuam, sicut commemoravi, scriberes, quanquam nihil in eis verbis viderem nostræ fidei esse contrarium, et propterea me dicerem paratum esse subscribere; quæsivi, ut dixi, utrum Scriptura Dei contineret hoc verbum. quod Pater esset ingenitus : et cum scriptum esse repondisses, instantius quærebam ut ostenderes. Tunc unus ex iis qui aderant, quantum intelligi datur, fidei tuæ socius, ait mihi : Quid ergo ? tu patrem genitum dicis ? Respondi : Non dico. Et ille :Si ergo genitus non est, inquit, utique ingenitus est. Cui ego : Vides, inquam, posse fieri ut etiam de verbo quod in Scriptura Dei non est, reddatur tamen ratio unde recte dici ostendatur. Sic ergo et όμούσιον, quod in auctoritate divinorum Librorum cogebamur ostendere,etiamsi vocabulum ipsum ibi non inveniamus, fieri posse utillud inveniamus cui hoc vocabulum recte adhibitum judiCetur. 6. Quibus dictis, quid hinc tibi videretur attendi ut audirem, et aisti, Recte factum esse ut ingenitus Pater in Scripturis sanctis non diceretur, ne illi vel tali verbo fieret injuria. Ergo, inquam, modo facta estinjuria Deo, et hoc manu tua. Quo audito, fateri jam coepisti ! nec te hoc dicere debuisse. Sed cum admonerem ut, si tibi tale videretur hoc verBum ut ad Dei pertineret injuriam, deleres illud inde ubi scripseras ; considerasti, credo, posse id recte dici, et posse defendi ; et rursus aisti : Pror. sus ego hoc dico. Tum ego illud quod jam dixeram repetivi, ita fieri posse ut etiam όμούσιον neque scriptum in sanctis pagini inveniatur, et tamen dictum in assertione fidei defendatur ; sicut Patrem in illis Libris nusquam ingenitum legimus, et tamen dicendum esse defenditur. Tunc a me chartam, quam dederas, abstulisti et conscidisti. Et constituimus, post meridianum tempus ut adessent notarii ad excipienda verba nostra, atque inter nos ista, quantum possemus, diligentius tractaremus. 7. Venimus, ut nosti, ad horam condictam, notarios adduximus; ut et tui adessent, consedimus. Dixisti rursus fidem tuam, atque in verbis tuis non audivi ingenitum Patrem. Credo quod cogitaveris quid inde mane dictum fuerit, et præcavere volue

1 Bad. Am. Er. et plerique Mss., capit.

ris. Deinde poposcisti ut ego etiam dicerem fidem meam. Ubi cum postulassem, commemorans antemeridianum placitum nostrum, ut ea quæ dixeras, dictare potius dignareris ; tunc exclamasti calumniam parare nos tibi, et ideo verba tua conscripta velle retinere. lbi quid responderim recordari non libet, atque utinam nec tu memineris. Servavi tamen debitam honorificentiam honori tuo, nec ma!edictum deputavi, quod non a veritate, sed a poestate audire meruissem. Tamen quia vel ipsa verba repetivi, ut pressa voce dicerem, Itane calumniam paramus nos tibi ? ut ignoscas peto.

8. Sed tu, his auditis,rursus fidem tuam sono clariore repetiisti, atque in verbis tuis non audivi, Deum Filium ; quod nunquam, quoties eam dixisti, tacueras. Hic ego tam modeste ut nusquam pulsarem, ut de excipiendis verbis nostris quod inter nos placueratimpleretur, etiam ipsam utilitatem de præsenti experimento suggessi, dicens teipsum non potuisse in memoria verba tua tibi usitatissima retinere, quando nunquam ea repetere valuisse videbamus, cum non aliquid maxime necessarium parares; quanto minus posse illos quinos audirent, ita nostrorum meminisse verborum, utsiquid forte vel tu de meis, vel ego de tuis verbis vellem retractare atque discutere, valerent seu dictum seu non dictum liquido recordari ; in qua nobis difficultate facile notariorum recitatio subveniret. Tunc indignanter dixisti melius fuisse ut meam famam semper audires, eo quod longe inferiorem me eæper. tus esses, quam tibi jactasset. Tunc ego commemoravi, cum te ante prandium salutaremus, et eam famam nobis prædicasses, hoc me dixisse, quod de meilla mentita sit: hic sane aisti verum me dixisse. Proinde cum duo tibi de me diversa locuti sint, aliud fama mea, et aliud ego ; magis utique gaudere debeo, me potius quam illam repertum esse veracem.Sed quia scriptum est, Solus Deus veraae, omnis autem homo mendaae (Rom. mi, 4); vereor ne hoc quoque de me temere dixerim : neque enim in nobis ipsis, vel per nos ipsos veraces sumus cum sumus ; sed cum ille in servis suis loquitur, qui solus est verax.

9. Hæc si, ut narravi, gesta esse recolis, vides quam non debeas jactare apud homines quod non ausus sim tibi asserere fidem meam ; quandoquidem in fide nostri placiti stare noluisti ; et vir tantus qui pro fide quam reipublicæ debes, non times maledicta provincialium, pro fide quam Christo debes, times calumnias episcoporum. Deinde cum disputationi nostræ etiam honoratos viros interesse cupiveris, miror quomodo in ipsa devitatione calumniæ verba tua times a notariis conscribi, et ex ore tuo a clarissimis testib us non times audiri. Nonne consideras difficile esse ut homines suspicentur te a nobis ullam formidasse calumniam, ut verba tua excipi nolles; sed cum cogitasses retentum te fuisse in verbo ante prandium manu tua conscripto, simul etiam cogitasse non tam facile te notariorum tabulas delere potuisse, quam facile illam chartulam conscidisti ? Si autem dicis non

illa ita gesta esse ut ame narrata sunt, aut ut oblivione falleris, non enim audeo dicere mentiris; aut ergo vel similiter fallor, vel mentior. Vides ergo quam recte dicam ea quæ de lus maxime rebus geruntur,excipiatque conscribi oportere,et quam tibi quoque hoc ipsum recte placuerat, nisi postmeridianus timor antemeridianum placitum frangeret. CAPUT II. — 10. Audi ergo jam fidem meam : potens est misericordia Domini Dei nostri, quæ præstet me quod credidi sic loqui, ut nec ejus offendam veritatem, nec humanitatem tuam. In omnipotentem Deum Patrem me credere profiteor, cumqu aeternum ea ætermitate, hoc est, immortalitate,dico, quam solus Deus habet ; hoc et de Fiiio ejus unigenito credo in forma Dei; hoc et de Spiritu sancto, qui Spiritus est Dei Patris et Filii ejus unigeniti.Sed quia ipse Dei Patris unigenitus Filius, Dominus et Deus noster Jesus Christus, posteaquam venit plenitudo temporis, opportunus 1 ad diem salutis nostræ formam servi accepit (Galat. iv, 4), multa de illo in Scripturis secundum formam Dei dicuntur, multa secundum formam servi. Quorum, exempli gratia, duo quædam commemoro, ut singula ad singula referantur. Secundum formam Dei de se ipse dixit, Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30) : Secundum formam servi, Quoniam Pater major me est (Id. xiv, 28). 11. Quod autem de Deo scriptum est,Qui solus habet immortalitatem (I Tim. vi, 16);et, Invisibili,soli Deo honor et gloria (Id. 1, 17);et cætera hujusmodi, non de Patre tantum accipimus, sed etiam de Filio, quod ad formam Dei attinet, et de Spiritu sancto. Pater enim et Filius et Spiritus sanctus unus Deus est, et solus werus Deus, et solusimmortalis secundum incommutabilem omnino substantiam.Sienim de carne diversi sexus dictum est,Qui adhæret meretrici, unum corpus est; et de spirituhominis,qui non est quod Dominus, consequenter scriptum est, Qui autem adhaeret Domino, unus spiritusest(I Cor. vi, 16, 17); quanto magis Deus Pater in Filio, et Deus Filius in Patre, et Deus Spiritus Patris et Filii unus Deus est, ubi nulla est diversa natura ; cum pro diversis modo quodam sibi cohærentibus dicatur vel spiritus unus vel corpus unum ? 42. Et cum pro anima et corpore sibi cohærentibus dicatur unus homo; cur non multo magis de Patre et Filio sibi cohærentibus dicatur unus Deus, cum sibimet inseparabiliter cohæreant quomodo non corpus et anima ? Et cum corpus et anima sit unus homo, quamvis corpus et anima non sint unum ; cur non multo magis sit Pater et Filius unus Deus, cum Pater et Filius unum sint, secundum illam Veritatis vocem,Egoet Pater unum sumus?Item cum homo interior et homo exterior non sint unum,nequeenim ejusdem naturæ est exterior cujus interior, quia exterior cum nuncupato corpore dicitur homo, interior autem in sola rationali anima intelligitur; utrumque tamen simul non homines duo, sed unus dicitur: quanto magis Pater et Filius unus Deus est, cum Pater et Filius unum sint ; quia ejusdem na

[ocr errors]

* Sic Mss. At Edd., habent, spiritu spirans est,

unde non tantum Patri et Filio et Spiritui sancto, sed omni rationali creaturæ et animæ hoc vocabulum congruit. Unde Dominus dicit, Spiritus est Deus ; et ideo qui adorant Deum, in spiritu et veritate oportet adorare (Joan. iv, 24) : scriptum est etiam, Qui facit Angelos suos spiritus (Psal. ciii, 4): dictum est de hominibus quibusdam,Quoniam caro sunt, et spiritus ambulans, et nom revertens (Psal. Lxxvii, 39): et Apostolus ait, Nemo scit quid agatur in homine, nisi spiritus hominis, qui in ips0 est (I Cor. ii, 11): item scriptum est : Quis scit spiritus filiorum hominis si ascendat ipse sursum, et spiritus pecoris, descendat ipse deorsum in terram (Eccle. III, 21) ? Dicitur etiam spiritus in Scripturis secundum quamdam distinctionem in ipsa una unius hominis anima : unde Apostolus dicit, Et integer spiritus vester, et anima, et corpus in diem Domini nostri Jesu Christi servetur (I Thess.v, 23): item alio loco, Si oravero lingua, spiritus meus orat ; mens autem mea infructuosa est. Quid ergo est ? Orabo spiritu, orabo et memte (ICor. xiv, 14, 15). Proprio autem modo quodam dicitur Spiritus sanctus, secundum quod refertur ad Patrem et Filium, quod eorum Spiritus sanctus sit. Nam secundum substantiam, quoniam semel dictum est, Spiritus est Deus, et Pater spiritus est, et Filius, et ipse Spiritus sanctus, nec tamen tres spiritus, sed unus spiritus ; sicut non tres dii, sed unus Deus. 16. Quid miraris?Tantum valet pax, non qualiscumque, ut solet intelligi, nec talis qualis laudatur in hac vita perconcordiam charitatemque fidelium; sed illa pax Dei, quæ, sicut dicit Apostolus, supergreditur omnem intellectum(Philipp. iv,7): quem, nisi nostrum, id est, omnis rationalis creaturæ ? Quapropter considerantes infirmitatem nostram, et audientes Apostolum confitentem et dicentem, Fratres, ego me non arbitror apprehendisse [Id. Ili, , 13); et, Qui se putat aliquid scire, nondum scit quemadmodum oporteat eum scire (I Cor. v111, 2) ; cum divinis Scripturis, quantum possumus, colloquamur sine contentione pacati, non inani ac puerili animositate studentes alterutrum vincere, ut pax Christi potius vincat in cordibus mostris (Coloss. un, 15), quantum eam nobis et in hac vita percipere posse donavit : utcogitantes quid eadem pax inter fratres egerit, quorum ex tam multis animis et multis cordibus fecit animam unam et cor unum in Deum, debita pietate credamus multo maxime in illa pace Dei, quæ superat omnem intellectum, et Patrem et Filium et Spiritum sanctum non esse tres deos, sed unum Deum ; tanto excellentius quam istorum erat anima et cor unum, quanto illa pax quæ superatomnem intellectum, excellentior est ista pace quam tenebat omnium illorum . cor unum et una anima in Deum. 47. Filium autem hominis eumdem dicimus quem Filium Dei ; non tamen propter formam Dei,in qua est æqualis Deo Patri, sed propter acceptam formam servi, qua minorestPatre *. Et quia eumdem Filium hominis dicimus, propter hoc et Filium Dei

1 Bad. Am. Er. et Mss. sex, qua major et pater.

crucifixum fatemur, non ex virtute divinitatis, sed ex infirmitate humanitatis;nonexsuæ naturæ permansione *, sedex nostræ susceptione. CAPUT III. — 18. Jam nunc paululum intuere quæ Scripturarum eloquia nos cogant unum Dominum Deum confiteri, sive tantum de Patre, sive tantum de Filio, sive tantum de Spiritu sancto, sive simul de Patre et Filio et Spiritu sancto interrogemur. Certe scriptum est, Audi, Israel, Dominus Deus tuus Dominus unus est (Deut. vi, 4): de quo dictum putas ? Si tantum de Patre, non est Dominus Deus noster Jesus Christus : et ubi est vox illa tangentis et clamantis, Dominus meus et Deus meus; quam Christus ipse non reprehendit, sed approbavit, dicens, Quia vidisti me,credidisti(Joan. xx, 28)? Porro si et Filius Dominus Deus est, et Pater Domimus Deus est, et ambo jam duo domini et duo dii, quomodo erit verum, Dominus Deus tuus Dominus unus est? An forte Pater est unus Dominus, Filiusautem non unus Dominus, sed tantum Dominus, sicut sunt diimulti et domini multi, non sicut ille unus de quo scriptum est, Dominus unus est? Quid ergo respondebimus Apostolo dicenti: Nam etsi sunt qui dicuntur dii, sive in caelo, sive in terra, sicut sunt dii nmultiet domini multi; nobis tamen unus Deus Pater, -eae qu0 omnia, et nos in ipso;et unus Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. viii, 5, 6) ? Porro si quod de uno Deo Patre dicitur, cogit inde Filium separare, dicant qui audent, non posse jam intelligi Dominum Patrem, quia unus, inquit, Dominus noster Jesus Christus. Nam si unus, utique solus : si solus, quomodo et Pater ; nisi quiaetipse etPater, unus Deus et solus Deus, non separato Spiritu sancto? Unus ergo Deus Pater, et cum illo Filius unus Deus, quamvis non cum illo unus Pater. Itemque unus Dominus Jesus Christus, et cum illo unus Dominus Pater, quamvis non cum illo unus Jesus Christus tanquam et Pater sit Jesus Christus. Hoc enim nomen ex dispensatione misericordiæ susceptæque humanitatis assumptum est. 19. An forte quod ait Apostolus, Unus Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia, non vultis adjungi quod dictum est unus, ad id quod est Dominus, sed ad id quod ait, per quem omnia; ut non unus Dominus, sed unus per quem omnia intelligatur, ut non sit Pater per quem omnia, sed Pater solus ex quo omnia, et Filius solus per quem omnia? Si ita est, jam tandem fatemini unum Dominum et Deum nostrum esse Patrem et Filium. Quis enim cognovit sensum Domini ? aut quis consiliarius ejus fuit ? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei ? Quoniam eae ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia ; ipsi gloria (Rom. xi, 34-36). Neque enim dixit, Ex Patre omnia, et per Filium omnia ; sed, eae ipso, et per ipsum, et in ipso ; quo ? nisi Domino, de quo ait, Quis enim cognovit sensum Domini ? Ex Domino ergo et per Dominum et in Domino omnia, non * Edd., permixtione. At Mss. Vatic et undecim Gallic., ;T? : melius, nostro judicio ; sensusque est Fi

um Dei crucifixum fuisse, non ex sua naturâ quæ permansit, sed ex nostra quam suscepit.

alio illo et alio isto, sed uno Domino ; quia mom dixit, Ipsis gloria, sed, ipsi gloria. 20. Quod siquisquam dicit, id quodaitApostolus, unus Dominus Jesus Christus per quem omnia, non intelligi unus Dominus, nec unus per quem omnia, sed unus JesusChristus,quiunusJesusChristus etiam Dominus dicitur, non tamen ut unus Dominus sit unus, sed ut unus Jesus Christus ; quid dicturusest eum audieriteumdem apostolum clamantem, Unus Dominus, una fides, unum Baptisma, unus Deus et Pater omnium (Ephes. iv, 5, 6) ? Cum enim Deum Patrem hic commemoret, ubi ait, Umus Deus et Pater omnium ; procul dubio id quod ibi dixit, Unus Dominus, quem,nisi Jesum Christum voluit intelligi-Si ergo eis placet, desinat esse Dominus Pater, quia unus est Dominus Jesus Christus. Quod si absurdum et impium est opinari, discamus intelligere unitatem Patris et Filii et Spiritus sancti ; ut quod de uno solo Deo dictum fuerit, non continuo prohibeamur de Filio vel de Spiritu sancto intelligere : quia Pater quidem non est Filius, et Filius non est Pater, et Spiritus utriusque non est Pater aut Filius; sed tamen et Pater et Filius et Spiritus sanctus, unus solus et verus est Dominus Deus. CAPUT IV. — 21. Neque enim Spiritus sanctus si aut Deus aut verus Deus non esset, templum ejus essent corpora nostra. Nescitis, inquit, quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo? et ne quisquam ipsum Spiritum negaret Deum, continuo secutus ait, Et non estis vestri: empti enim estis pretio magno 1. Glorificate ergo et portate Deum in corpore vestro, eum scilicet cujus templum corpora nostraesse prædixerat. Jam hoc mirabile est, si verum est quod vos audio dicere, ita esse Spiritum sanctum minorem Filio, sicut Patre minor est Filius. Cum enim corpora nostra membra sint Christi , sicut dicit Apostolus ; itemque corpora nostra templum sint Spiritus sancti, sicut idem ipse dicit apostolus (I Cor. vi, 19, 20, H5), nimium miror quomodo sint membra majoris, templum minoris. An forte jam placet dicere Spiritum sanctum Domino Jesu Christo esse majorem ? Videtur enim suffragari huic opinioni etiam illa sententia : Quoniam qui diacerit verbum adversum Filium hominis,remittetur ei: qui autem diacerit adversus Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro (Matth. xii, 32). Periculosius enim peccatur in majorem quam in minorem : nec separari fas est Filium hominis a Filio Dei, quia ipse Filius Dei factus est Filius hominis, non mutando quod erat, sed assumendo quod non erat. Sed absit etiam talis impietas, ut Spiritus sanctus major Filio esse credatur. Non ergo facile in perversum moveant quæ ita dicuntur, quasi ostendant alterum altero esse majorem. 22. Nam quædam etiam sic dicuntur, ut hominibus parum intelligentibus et ipse Filius major Patre videatur. Quis enim cum fuerit interrogatus, quid sit majus, verum an veritas, non potius res

t Mss. plures non habent, magno ; neque postea, et portate, quibus verbis græcus textus etiam carét. Atque hunc in modum profertufidentidem aChrysostomo, et ab aliis.

« PredošláPokračovať »