Obrázky na stránke
PDF
ePub

doquidem apertissime fructum ejusdem animæ acquirendæ, in eodem præcepto commemora, dicens : Qui perdiderit eam in isto saeculo, in vitam æternam inveniet eam : ita de parentibus rectissime dicitur ut qui eos amat, perdat eos ; non more paricidarum interficiens, sed spirituali gladio verbi Dei carnalem affectum eorum, quo et seipsos, et eos quos genuerunt implicamentis hojus sæculi obligare conantur, pie fidenterque percutiens et occidens, illud in eis vivere faciat, quo fratres sunt, quo cum filiis suis temporalibus, parentes æternos Deum Ecclesiamque cognoscunt.

6. Ecce raplt te studium veritatis, et cognoscendæ atque percipiendæ voluntatis Dei in Scripturis sanctis ; rapit evangelicæ prædicationis officium. Dat signum Dominus ut vigilemus in castris, ut ædificemus turrim, de qua hostem sempiternæ vitæ et prospicere et propellere valeamus. Rapit militem Christi tuba coelestis ad Prælium, et retinet mater! non plane talis, qualis Machabæorum fuit, nec saltem similis Lacedæmoniis matribus, de quibus memoriæ proditum est quod filios suos, ut pro terrena patria sanguinem funderent, multo amplius alque ardentius in certamina bellica, quam signorum sonitus excitabant. Nam mater quæ te ad discendam vitam removeri a curis sæcularibus non permittit, satis ostendit quemadmodum te, si opus esset, ad obeundam mortem penitus sæculum repudiare permitteret.

7. Sed quid dicit, aut quid allegat ? Forte decem illos menses quibus viscera ejus onerasti, et dolores parturitionis, ac labores educationis. Hoc, hoc interfice verbo salutari ; hoc perde matris, ut in -vitam æternam invenias eam. Hoc memento ut oderis in ea, si diligis eam, si tiro Christi es, si turris fundamenta posuisti ; ne dicant transeuntes: Hic homo cœpit ædificare, et non potuit perficere. Carmalis enim affectus est isle, et adhuc veterem hominem sonat. Hunc carnalem affectum, et in nobis et in nostris, militia christiana ut perimamus hortatur; nec tamen ita ut ingratus sit quisque parentibus, et eadem ipsa beneficiaquibus in vitam hanc editus, susceptus atque nutritus est, enumerata derideat. Servet potius ubique pietatem : habeant hæc locum ubi majora non vocant.

8. Mater Ecclesia, mater est etiam matris tuæ. Hæc vos de Christo concepit, hæc martyrum sanguine parturivit, hæc in sempiternam lucem peperit, hæc fidei lacte nutrivit et nutrit, cibosque majores præparans, quodadhuc parvuli et sine dentibus vagire vultis, horrescit. Hæc mater toto orbe diffusa, tam variis et multiplicibus errorum infestationibusagitatur, utabortivijam filiiejusadversus eaminfrenisarmis belligerare non dubitent. Ignavia etiam atque torpore quorumdam quos gremio continet, membra sua frigescere plurimis locis et fovendis parvulis minus idonea fieri dolet. Unde nisi per alios filios, unde nisi per alia membra, quorum enumero es, justum ac debitum poscit auxilium ? Hujusne tu necessitates deserens, ad carnalia verba converteris?Nonne hæc gravioribus querelis inso

natauribus? nonne hæc chariora viscera, etcoelestia ubera ostentat? Adde viriejus susceptionem carnis, ne carnalibus inhæreres,etaVerbo æteerno universa quæ tibi mater improperat, ne his implicareris assumpta ; adde contumelias, flagella, mortem, mortem autem crucis.

9. Talibus concepte seminibus, talique in vitam novam connubio procreate, languescis et contabescis in veterem hominem ! Itane matrem terrenam non habebat ! Imperator tuus ? Quæ tamen cum ei nuntiaretur agenti cœlestia, respondit : Quæ mihi nmater, aut qui fratres ? Et extendens manum in discipulos suos,dixit non pertinere ad cognationem suam, nisiquifacerent voluntatem Patrisejus(Matth. xui, 48-50). In quo numero profecto etiam ipsam Mariam benignus inclusit ; faciebat enim et illa voluntatem Patris. Ita optimus Magister atque divinus, et maternum nomen, quod ei quasi privatum propriumque nuntiaverant, quia terrenum erat, in comparatione cœlestis propinquitatis abjecit : et eamdem cœlestem propinquitatem in discipulis suis commemorans, quo sibi rursum consortio generis cum cæteris sanctis virgo illa cohæreret, ostendit. Et ne isto saluberrimo magisterio quo contemni carnalem affectum in parentibus docuit, adminiculum error acciperet, quo matrem habuisse a quibusdam negatur, alio loco discipulos monuit ne sepatrem in terris dicant habere (Id. xxui, 9), ut quomodo illos manifestum est habuisse patres, sic se habuisse matrem manifestaret, cujus tamen terrena cognatione contempta, contemnendarum talium necessitudinum discipulis præberet exemplum.

10. Hæc ergo interrumpuntur vocibus matris tuæ, etinter hæc locum invenitcommemoratio prægnantis atque lactantis, ut de Adam et Eva, alius Adam nascereris et nutrireris ? Respice potius, respice Adam secundum de cœlo, et porta jam cœlestis imaginem, sicut terreni portasti (I Cor. xv, 47-49). Imo et hic habeant locum materna ipsa beneficia, quæ tibi ad enervationem cordis emumerantur: habeant prorsus locum ; noli esse ingratus, repende gratiam matri tuæ, repende spiritualia pro carnalibus, pro temporalibus sempiterna. Sed non vult sequi? non impediat. Non vult converti in melius? cave ne te in deterius pervertat, et evertat. Quid interest utrum in uxore, an in matre, dum tamen Eva in qualibet muliere caveatur ? Nam ista umbra pietatis de foliis illius arboris venit, quibus se primum parentes nostri in illa damnabili nuditate texerunt. Et quidquid in illis verbis atque suggestione quasi officium tibi charitatis obtendit, ut a germanissima atque sincerissima Evangelii charitale te detorqueat, ad astutiam serpentis pertinet, et ad duplicitatem regis illius qui habet viginti millia, quam nos docemur decem millium, hoc est, cordis, in qua Deum quærimus, simplicitate superare.

H I. His potius intende, charissime, ettolle crucem tuam, et sequere Dominum. Nam cum te præsens animadverteremdomesticis curis adivino studioretardari, ferri te potius et duci a cruce tua, non eam teferre ac duceresentiebam. Cruxenim nostraquam Dominus portarianobis jubet, ut eum expeditissimi sequamur, quid aliud quam mortalitatem carnishujus significat? lpsa enim nos cruciat donec absorbeatur mors in victoriam (I Cor. xv, 54). Crux ergo hæc ipsa crucifigenda est, et transfigenda est clavis timoris Dei, ne solutis et liberis membris reluctantem portare non possis. Sequi enim Dominum nisi eam portans, omnino non vales : nam quomodo eum sequeris, si mom es ejus ? Qui autem Jesu Christi sunt, ait Apostolus, carnem suam crucifiacerunt cum passionibus et desideriis (Galat. v, 24). 12. Si quid sane pecuniæ res tua familiaris habet, cujus te implicari negotio nec oportet nec decet, revera tribuendum est matri et domesticis tuis. Horum quippe indigentia, si pauperibus, ut sis perfectus, instituisti distribuere talia tua, primum apud te locum obtinere debet 1 : Si quis enim suis et mazime domesticis, ait Apostolus, non providet, fidem negavit, et est infideli deterior (I Tim. v, 8). Quibus ordinandis rebus, si, ut collum exueres induendum sapientiæ vinculis, profectus a nobis es ; quid tibi nocent, aut quo pacto te pervellunt matris lacrymæ fluentes carne, aut servi fuga, aut mors ancillarum, aut fratrum morbosa valetudo ? Si est in te charitas ordinata, scias præponere majora minoribus, et misericordia moveri, ut pauperes evangelizentur, ne messis Dominicopiosa, operariorum inopia, in prædam volueribus jaceat, et paratum habere cor ad sequendum Domini voluntatem, in eo quod vel flagellando vel parcendo agere statuerit cum servis suis : hæc meditare, in his esto, ut provectus-tuus manifestus sit in omnibus (I Tim. iv, 15). Obsecro te ut caveas ne majorem tristitiam des bonis fratribus torpore tuo, quam lætitiam alacritate jam dederas. Commendare te autem litteris quibus voluisti, tam superfluum putavi, quam si quisquam te mihi eodem modo commendare voluisset.

[ocr errors][merged small]

Domino vere ac merito charissimo, et prædicando

fratri ChRisimo *, AUGUsTiNUs, in Domino salutem.

4. Rumor ad me detulit (Deus faciat ut non sit) sic te animo perturbatum, ut multum mirer prudentiam tuam et christianum animum parum cogitare rerum terrenarum conditionem nullo modo æquari posse cœlestibus, ubicor nostrum et spes nostra collocandaest. Vir cordate, numquid aut totum bonum tuum in his rebus erat, quas nunc videris amittere; aut tam magnum bonum illic depulabas, ut eo subtracto sic tenebrescat mens nimia tristitia, quasi lumen ejus, non Deus, sed terra sit? Audivi enim (jam dixi, Deus faciat ut falsum audierim) quod tibi manus etiam velles inferre; quod melius non credo aut ascendisse in cor tuum, aut exisse de ore tuo. Sed tamen quia ita perturbatus es, ut hoc de te dici po

[ocr errors]

tuerit, graviter de te contristatus, hoc litterarum alloquio putavi consolandam Charitatem tuam ; quanquam non dubitem Dominum Deum nostrum in corde tuo loqui meliora : novi enim quam pio studio semper audieris verbum ejus. 2. Erige itaque animum, frater in Christocharis. sime; Deus noster nec perit a suis, nec perdet suos: vult autem monere nos quam sint hæc fragilia et incerta, quæ nimis diligunt homines, ut solvamus ab eis 1 vinculum cupiditatis, per quod implicatos nos trahunt, et totum amorem nostrum consuefaciamus in eum currere, in quo nulla damna timea. mus. Ipse te hortatur per ministerium nostrum, viriliter cogites te fidelem esse christianum, etejus redemptum esse sanguine, qui non solum æterna sapientia, sed etiam humana præsentia* docuitnos temperanter prospera sæculi hujus contemnere,et fortiter adversa tolerare ; ejus felicitatis mercedem pollicens, quam nemo possita nobis auferre. Scrips sane etiam ad virum laudabilem comitem ; quam epistolam, in tuo erit arbitrio utrum dari velis. Nam per quem detur, non dubito deesse non posse, adjuvante Domino, vel episcopum, vel presbyterum, vel quemlibet. EPISTOLA CCXLV * (a). Augustinus Possidio, de cultu, fucis et inauribus, et de non ordinando quodam in parte Donati baptizato. Domino dilectissimo, et venerabili fratrietconsacerdoti Possidio, et qui tecum sunt fratribus, AUGUstiNus, et qui mecum sunt fratres, in Domin0 salutem. {.Magisquidagascum eisquiobtemperarenolunt, cogitandum est, quam quemadmodum eisostendas non licere quod faciunt. Sed nunc epistola Sanctitatis tuæ, et occupatissimum me reperit, et celerrimus bajuli reditus neque non rescribere tibi, neque ad ea quæ consuluisti, ita ut oportet, respondere permisit. Nolo tamen de ornamentisauri vel vestis præproperam habeas in prohibendo sententiam, nisi in eos qui neque conjugati, neque conjugaricupientes, cogitare debent quomodo placeant Deo. Illiautem cogitant quæ sunt mundi, quomodo placeant vel viri uxoribus, vel mulieres maritis (I Cor. vm, 32-34). Nisi quod capillos nudare feminas, quas etiam caput velare Apostolus jubet (I Cor. xi, 5-13), nec maritatas decet. Fucari autem pigmentis, qu0 vel rubicundior vel candidior appareat, adulterina fallacia est, qua non dubito etiam ipsos maritos se nolle decipi, quibus solis permittendæ sunt feminæ ornari, secundum veniam, non secundum imperium. Nam verus ornatus maxime Christianorum et Christianarum, non tantum nullus fucus mendax, verum ne auri quidem vestisque pompa, sed mores boni sunt. 2. Exsecranda autem superstitio ligaturarum, in quibus etiam inaures virorum in summis ex una

[ocr errors]

parte auriculis suspensæ deputantur ; non ad placendum hominibus,sed ad serviendum dæmonibus adhibetur. Quis autem possit speciales nefariarum superstitionum prohibitiones in Scripturisinvenire, cum generaliter Apostolus dicat,Nolo vos socios fieri dæmoniorum (I Cor. x, 20) ? et iterum, Quae enim consonantia Christi ad Belial (II Cor. vi, 15) ? Nisi forte quia Belial nominavit, et generalem societatem dæmoniorum prohibuit, licetChristianis sacrificare Neptuno, quia nihil proprie de Neptuno vetitum legimus ! Moneantur interim miseri, ut si obtemperare nolunt præceptis salubrioribus, saltem sacrilegia sua non defendant, ne majori se scelere implicent. Quid autem cum eis agendum sit, si solvere inaures timent, et corpus Christi cum signo diaboli accipere non timent? De ordinando autem qui in parte Donati baptizatus est, auctor tibi esse non possum: aliud est enim facere si cogaris, aliud aliu consulere ut facias. EPISTOLA CCXLVI * (a).

Augustinus Lampadio, ostendens fatum in peccatis

perperam eaccusari, quippe cujus vel ipsi mathe

fmatici nullam rationem habeant in subditis cas

tigandis. AUGUsTiNUs LAMPADio.

M. De quæstione fati ac fortunæ, qua tuum animum non leviter moveri, et cum præsens essem adverti, et nunc tuis litteris gratius certiusque cognovi, rescriptum tibi non parvi voluminis debeo ; quod Dominus præstabit ut ita explicem, quemadmodum;novit tibi congruere ad salutem fidei tuæ. Non enim parvum malum est, perversis opinionibus non solum ad committendum blandimento voluptatis adduci, sed etiam ad defendendum peccatuma medicamento confessionis averti.

2. Illud sane quantocius ac breviter noveris, omnes leges atque omnia instituta disciplinæ, laudes, vituperationes, exhortationes, terrores, præmia, supplicia, cæteraque omnia quibus humanum genus administratur et regitur, penitus labefactari atque subverti, nihilque in eis omnino justitiæ remanere, nisi voluntas sit causa peccandi. Quanto ergo licentius et æquius mathematicorum improbamus errores, quam divinas leges, vel etiam domorum nostrarum curam damnare atque abjicere cogimur ; quod nec ipsi mathematici faciunt? Nam cum aliquis eorum hominibus nummatis fatua fata vendiderit; mox ut oculum a tabellis eburneis ad domus suæ moderamen ac sollicitudinem revocaverit, non solum vocibus, sed etiam plagis emendat uxorum ; non dico si petulantius jocantem, sed si immoderatius per fenestram aspicientem animadverterit. Quæ tamen si ei dicat, Quid me cædis ? Venerem cæde si potes, a qua cogor hoc facere: tum vero ille non curatquam vana verba componat fallendis extraneis, sed quamjusta verbera imponat corrigendis suis.

3. Quando ergo quisque, cumreprehendi cœperit, causam convertit in fatum, et ideo se culpari non

* Non repta in Mss. excepto uno Vaticano. (a) Alias 243: quæ autem 246 erat, nunc 160.

vult, quiafato sedicitcoactum fecisseid quod arguitur; redeat ad seipsum, servet hoc in suis, non castiget servum furem, non de contumelioso filio conqueratur, vicino improbo non minetur. Quid enim horum faciens, juste facit, si omnes aquibusinjurias patitur, non culpa sua, sed fato impelluntur ut faciant ? Si autem jure proprio et patrisfamilias dili. gentia, quoscumque homines pro tempore in potestate habet, hortatur ad bonum, deterret a malo, imperat suæ voluntati ut obtemperent, honorat eos qui sibi ad nutum obediunt, vindicat in eos qui se contemnunt, rependit gratiam beneficis, odit ingratos; egone exspectabo ut contra fata disputem, cum tanta eum non verbis, sed factis eloqui deprehendam, ut prope manibus suis omnes mathematicorum capillos super capita eorum frangere videatur ? His itaque paucis si aviditas tua contenta non est, etlibrum aliquem de hac re, quem diutiuslegat, desiderat; patienter tibi sunt exspectandæ vacatio. nes nostræ, et rogandus Deus, qui et otium et facultatem satiando de hac re animo tuo tribuere dignetur. Ero tamen alacrior, siet sæpe commemorare me litteris tuam non piguerit charitatem, et quid de hac epistola sentias rescribendo docueris.

EPISTOLA CCXLVII * (a).

Augustinus Romulum potentem hominem, quem in Christo genuerat, obsecrat ne niminu acerbus et injustus eæactor si tributorum administratoribus suis solutorum : minitans ei, si tyrannice erigere pergat, eactremum judicium.

Domino dilectissimo Romulo filio, AugUstinus, in Domino salutem.

1. Veritas et dulcis est et amara. Quando dulcis est, parcit; et quando amara, curat. Si non recusas bibere quod in hac epistola offero, probabis quod dixi. Utinam sicut mihi non obest, sic nec tibi obesset quidquid contumeliarum mihiirrogas: et utinam vel tantum tibi obesset iniquitas quam miseris et pauperibus facis, quantum obest ipsis quibus eam facis. llli enim ad tempus laborant, tu autem vide quid tibi thesaurizes in die iræ etrevelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. 11, 5, 6). Cujus misericordiam deprecor ut hic te corrigat quomodo ipse novit, potius quam reservet in illum diem quando nullus jam erit correctionis locus; ut qui tibi dedit timorem suum, propter quem de te non despero, aperiat tibi sensum, ut videas quæ facis, et exhorreas, et emendes. Parva enim et quasi nulla tibi videntur, quæ tam magna mala sunt, ut quando te domita cupiditas ea considerare permiserit, riges lacrymis terram, ut Deus misereatur tui. Aut si ego iniquus sum, qui hoc tecum ago ne miserietegeni homines bis red. dant quod debent, cum coloni actori suo dederint, subdito * præposito et jubenti servientes, nec ille se accepisse negare potuerit: si ergo ego iniquus sum, quia mihi videtur injustum ut bis exigantur,

[ocr errors]

qui vix semel reddere sufficiunt; fac quod vis. Si autem tu vides quia injustum est; fac quod decet, fac quod Deus jubet, et ego rogo. 2. Non pro illis magis (novit ille quem timeo), sed pro teipso teipsum rogo, ut, quomodo scriptum est, Miserearis animæ tuæ placens Deo (Eccli. xxx, 24). Et modo quidem non rogandus, sed objurgandus es : nam et hoc scriptum est, Ego quem amo, redarguo, et castigo (Apoc. iii, 19). Ego tamen si pro me rogandus esses, forte non te rogarem : quia vero pro te rogandus es, rogo te iratum ut parcas tibi, ut placeris fibi ', ut libi placetur ille quem rogas. Misi ad te die sabbati, cum adhuc pranderes, ut non proficiscereris, nisi me vidisses: renuntiasti ita te esse facturum. Surrexisti die dominico, et, ut audivi, venisti in ecclesiam, et orasti, et profectus es, et me videre noluisti. Deus tibi ignoscat. Quid enim aliud tibi dicam, nisi quod ipse novit quia cupio ? sed scio quia nisi te correxeris, ille justus est. Cum autem tibi parcis, et mihi parcis: neque enim tam miser sum et alienus a visceribus Christi, ut non gravissimo vulnere feriatur cor meum, quando sic agunt, quos in ejus Evangelio genui. 3. Iterum dicturus es: Non eis jussi ut darent Ponticano. Respondetur tibi: Sed jussisti ut servirent Ponticano; nec possent distinguere quousque servirent, et quousque non servirent, maxime cum ea peteret quæ se debere sciebant. Tuas autem litteras habere debuerunt, quas proferrent actori *, si te nolente exigebat, et relegerent ei non se debere dare, nisi cum tuas litteras accepissent. Nam si verbo aliquando jussisti ne actori aliquid darent, multum est ut tu ipse memineris an vere jusseris, an ipsis jusseris, an aliis, an omnibus : maxime quia etiam nunc alteriactoriaudisti datam et salvam esse ipsam pecuniam, et non tibi displicuit quia dederunt. Sed cum ego dixissem, Quid si et iste interverlisset, ab ipsis iterum exigendum erat? rursus tibi cœpit displicere quia dederunt: et cum mihi sæpe dixisses, nunquam te injunxisse vices tuas vel Valerio vel Aginesi *, subito cum de vino ageretur, quia dehuerunt ostendere si acescere cœperat, et diceretur tibi quod absens erat ; credo, excidit tibi quid mihi toties dixeras, et dixisti, quia habuerunt Aginesi ostendere, et ex ipsius agere arbitrio. Ibi ego cum dixissem, Certe vices tuas istis non soles injungere; respondisti, Sed litteras meas habebat Aginesis : quasi semper illi quibus aliquid injungis, litteras tuas recitent rusticanis hominibus, ut credant quia tu jussisti. Sed quia eos vident tibi sic jungi *, non utique credunt temere illos aliquid audere præsumere, nisi a te data potestate. ldeoque inter ista incerta non apparet quid jubeas, nec possunt firmum aliquid retinere, nisi litteras tuas habuerint, quas omnibus proferant, et nonnisi tuis litteris prolatis obtemperent, quaudo eis aliquid dandum est.

* Edd. omittunt, ut placeris tibi. Habent vero Mss. * Mss, constanter omnes. actori. At Edd. hoc et proximo loco ræferunt, eractori : et aliis locis, actori. . • Vetus cod. Corb., Agnesi, hic et infra. , Mss Gallic. et unus et Vatic., sic injungi.

4. Sed quid opus est tam diu tecum disputare, et onerare verbis occupationes tuas, ut forte cum irasceris verbis meis, velis sævire in homines miseros ? Illis imputabitur ad meritum bonum, quia pro salute tua, propter quam tibi tanta loquor, te patiuntur iratum : tibi autem nolo aliquid gravius dicere, ne putes me non timendo, sed male optando tale aliquid loqui.Time Deum si non vis decipi: ipsum testem invoco super animam meam, plus me tibi tinere cum hæc dico, quam illis pro quibus apud te intercedere videor. Si credis, Deo gratias si autem non credis, consolatur me quod Dominus ait, Dicite, Paar huic domni : et si est tibi filius pacis, requiescet super eum paae vestra; si quo minus, ad vos revertetur (Matth. x, 12, 13); Dei misericordia te tueatur, domine dilectissime fili.

EPISTOLA CCXLVIII * (a).

Augustinus Sebastiano, de pia tristitia quam boni ferunt eae impietate malorum. Huic eipstolae subscripsit Alypius.

Domino sancto desiderabili, et in Christi honore suavissimo fratri SebAsTiANo 1 AUGUsTiNUs, in Domino salutem.

1. Quamvis ab animo nostro nullo modo te separatum esse permittat dulce vinculum charitatis, et indesinenter tuos sanctos mores atque colloquia recolamus ; tamen bene fecisti, et gratias agimus, quod nobis etiam corporalis salutis tuæ nuntios apices mittendo, nos plurimum exhilarasti. Sensi autem in epistola tua quod tædium te detinuerit a peccatoribus relinquentibus legem Dei : illo enim spiritu vivis, quod dictum est, Vidi insensatos, et tabescebam (Psal. cxvui, 53, 158). Pia est ista tristitia, et, si dici potest, beata miseria, vitiis alienis tribulari, non implicari; moerere, non hærere; dolore contrahi, non amore attrahi. Hæc est persecutio quam patiuntur omnes qui volunt in Christo pie vivere, secundum apostolicam mordacem veracemque sententiam (II Tim. iii, 12). Quid enim hic magis persequitur vitam bonorum, quam vita iniquorum ; non cum cogit imitari quod displicet, sed cum cogit dolere quod videt ? Quoniam coram pio vivens impie, etsi non obligat consentientem, cruciat sentientem. Nam sæpe et diu impiorum * corporibus a sæcularibus potestatibus, et quorumlibet vexationibus parcitur; piorum autem cordibus a malis hominum moribus nunquam usque ad hujus sæculi finem. Sic ergo potius impletur quod commemoravi dixisse Apostolum, Quia omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur ; et tanto amarius quando interius, donec diluvium transeat, ubi arca continet corvum et columbam.

[merged small][ocr errors]

severaverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. xxiv, 13): conjungere Domino, ut crescat in novissimis vita tua. Scio enim non deesse recreationem cordis de fratribus bomis. Huc adjunge promissiones Dei fideles, magnas, certas, sempiternas, ipsiusque tolerantiæ imperturbabilemineffabilemque mercedem : et vide quam verum Domino cantes, Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae jucundaverunt animam meam (Psal. xciii, 19). Mitte fratri Firmo litteras nostras. Sanctitatem tuam et familiam Dei, quæ tuo ministerio gubernatur, fratres et sorores quæ apud nos sunt nobiscum, in Domino resalutant. (Et alia manu :) Incolumes pro nobis oretis, dilectissimi et sancti fratres.

Ego Alypius impensissime saluto Sinceritatem tuam, omnesque tibi in Domino conjunctos; atque ut hanc tanquam meam epistolam deputes, peto : etsi enim aliam propriam mittere potuissem, tamen malui huic suscribere, ut unanimitatem nostram una etiam pagina testaretur.

EPISTOLA CCXLlX * (a). Augustinus Restituto, quatenus mali tolerandi in Ecclesia.

Domino desiderantissimo, et honorifica sinceritate

charissimo fratri, et condiacono RESTITtJTo, AU

gustiNUs, in Domino salutem.

Æstus indicantes piam flamam cordis tui, indicavit mihi fidelissimus, ut scis, particeps eorum, frater Deogratias. Lege itaque Tychoniumquem bene nosti, non quidem omnia probaturus; nam quæ in illo cavenda sint, bene nosti. Hanc tamen quæstionem, quomodo in Ecclesia Dei qua forte perversa vel etiam scelerata corrigere aut exstinguere non valemus, salvo unitatis vinculo toleranda sint, strenue videtur mihi tractavisse atque solvisse. Quanquam in ejus litteris tantummodointentione correcta,ad ipsos divinarumScripturarum fontes recurrerenos opportet,ut ibi videamus quam pauca de hac re testimonia sententiarum, vel exempla gestorum posuit, et quam nemo possit omnia ponere, nisi qui pene omnes sanctorum Librorum paginas in sua scripta transferre voluerit: ita prope nulla est quæ nos non admoneat, intus in ipsa societate Sacramentorum quibus imbuimur ad vitam æternam cum his qui oderunt pacem esse debere pacificos, donec ingemiscendo nostralonginqua peregrinatio transeat (Psal. cxix, 5-7); atque in virtute Jerusalem matris æternæ securissima pace perfruamur, et in turribus ejus abundantia verorum fratrum (Psal. cxxi), quorum nunc inter multos falsos gemimus paucitatem. Quæ est autem virtus illius civitatis, nisi Deus ejus Deus noster ? Vides igitur in quo solo fiat pax, et singulis hominibus, qui secum sine in illo bellum gerunt, etiam nullo extrinsecus oborto scandalo; etomnibus simul, quiquanquam in hac se vita diligant, et amicitiæ fide nexibus teneantur, tamen nec præsentia corporis nec consen

[ocr errors][ocr errors]

sione animi summe perfecteque copulantur. Confortetur cor tuum in Domino, memor nostri. EPISTOLA CCL * (a). Augustinus seneæ A uacilio episcopo juveni, ut aut anathematis sententiam rescindat, aut doceat quibus adductus caucis putet ob unius peccatum totam familiam eaccommunicari posse. Domino dilectissimo, et venerabili fratri et consacerdoti Auxilio, AUGUsTiNus, in Domino salutem. 1. Vir spectabilis filius noster Classicianus 1 graviter apud melitteris questus est,quod sianathematis injuriam a tua Sanctitate perpessus : narrans quod venerit ad Ecclesiam apparitione paucorum suæ potestati congrua comitatus, et egerit tecum, ne contra salutem suam faveres eis qui per Evangelium* pejerando, adjutorium violandæ fidei in ipsa fidei domo requirevant; quos tamen considerantes quid mali fecerint non inde violenter abductos, sed sponte dicit egressos, atque hinc Venerationem tuam ita sibi succensuisse, ut ecclesiasticorum confectione Gestorum cum omni domo sua anathematis sententia feriretur. Quibus litteris ejus lcctis, non mediocriter æstuans, cogitationibus magna cordis tempestate fluctuantibus,apud Charitatem tuam tacere non potui ; ut si habes de hac re sententiam certis rationibus vel Scripturarum testimoniis exploratam, nos quoque docere digneris quomodo recte anathemetur pro patris peccato filius, aut pro mariti uxor, aut pro domini servus, aut quisquam in domo etiam nondum natus si eodem tempore, quo universa domus est anathemate obligata, nascatur, nec ei possit perlavacrum regenerationis in mortis periculo subveniri. Neque enim hæc corporalis est pœna qua legimus quosdam contemptores Dei cum suis omnibus,qui ejusdemimpietatis participes non fuerunt, pariter interfectos. Tunc quidem ad terrorem viventium mortalia corpora perimebantur, quandoque utique moritura : spiritualis autem pæna, qua fit quod scriptum est, Quae ligaveris in terra, erunt ligata et in cælo (Matth. xvi, 19), animas obligat, de quibus dictum est, Amima patris mea est,et anima filii mea est anima quæ peccaverit, ipsa morietur (Ezech. xviii, 4). 2. Audisti fortasse aliquos magni nominis sacerdotes cum domo sua quempiam anathemasse peccantium : sed forte si essent interrogati, reperirentur idonei reddere inde rationem. Ego autem, quoniam si quis ex me quærat utrum recte fiat,quid ei respondeam non iuvenio ; nunquam hoc facere ausus sum, cum de quorumdam facinoribusim maniter adversus Ecclesiam perpetratis, gravissime permoverer.Sed si tibi forte quoniam juste fiat, l)ominus revelavit nequaquam juvenilem ætatem tuam,et honoris ecclesiastici rudimenta contemno: en adsum, senex a jnvene et episcopus tot annorum a collega necdum anniculo paratus sum discere, quomodo vel Deo vel hominibus justam pos

' Apud Anselmum Lucensem legitur, comes Classicimtus. * Anselmus Luc., per Evangelia. * Emendata ad bl. ff. vc. tres v. ad Edd. et ad Anselmi Incensis collectionem. (a) Alias 75 : quæ autem 250 erat, nunc 95.

(Trente-Quatre.)

« PredošláPokračovať »