Obrázky na stránke
PDF
ePub

sumus reddere rationem, si animas innocentes pro scelere alieno, ex quo non trahunt sicut ex Adam1, in quo omnes peccaverunt (Rom. v, 12), originale peccatum, spirituali supplicio puniamus. Etenim Classiciani filius, etsi traxit ex patre primi hominis culpam sacro fonte Baptismatis expiandam ; tamen quidquid, posteaquam genuit eum, peccati pater ejus admisit, ubi particeps ipse non fuit, ad eum non pertinere quis ambigit ? Quid dicam de conjuge? quid de tot animabus in universa familia ? unde si una anima per istam severitatem qua tota domus ista anathemata est, sine Baptismate de cor. pore exeundo perierit; innumerabilium mors corporum, si de ecclesia homines innocentes violenter abstrahantur et interficiantur, huic damno non potest comparari. Si ergo de hac re potes reddere rationem, utinam et nobis rescribendo præstes ut possimus et nos: si autem non potes, quid tibi est inconsulta commotione animi facere, unde si fueris interrogatus, rectam responsionem non vales invenire?

3. Hæc autem dixi, etiamsi filius noster Classicianus aliquid admisit, quod tibi anathemate plectendum justissime videretur. Cæterum si veras ad me litteras misit, nec solus in domo sua debuit ista sententia coerceri. Sed hinc cum tua Sanctitate nihil ago, nisi tantum peto ignoscas petenti veniam, si agnoverit culpam : si autem nihil eum peccasse prudenter agnoscis, quoniam ipse in domo fideijustius flagitabat fidem debere servari, ne ibi frangeretur ubi docetur ; fac quod sanctum virum facere oportet, ut si tibi contigit ianquam homini, quod utique homo Dei dicit in Psalmo, Turbatus est præ ira oculus meus, exclames ad Dominum, Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum (Psal. v1,8, 3); ut porrigat tibi dexteram suam, et comprimat iracundiam tuam, et tranquillet mentem tuam ad videndam faciendamque justitiam. Sicut enim scriptum est, Iracundia viri justitiam Dei non operatur (Jacobi 1, 20). Nec arbitreris ideo nobis non posse subrepere injustam commotionem, quia episcopi sumus sed potius cogitemus inter laqueos tentatio. num nos periculosissime vivere, quia homines sumus. Aufer itaque Gesta ecclesiastica quæ perturbatior fortasse fecisti, et redeat inter vos charitas quam cum illo et catechumenus habuisti: aufer litem et revoca pacem, ne tibi pereat homo amicus, et de vobis gaudeat diabolus inimicus. Potens est autem misericordia Dei nostri, quæ et me exaudiat orantem, ne mea tristitia de vobis augeatur, sed potius quæ est exorta sanetur ; et erigat per gratiam suam, et lætificet juventutem tuam non contemnentem senectutem meam. Vale.

FRAGMENTUM

Quod in veteri codice Ecclesiæ Trecensis continente collectiones Cresconii et Ferrandi repetum est, cum titulo hic affixo.

1 Anselm., quod non trahunt ex Adam. Anselm., catechumenis.

Anselm., et le regat.

EX EPISTOLA AD CLASSICIANUM',

Qui excommunicatus fuerat. Ego propter eos qui pro peccato unius animæ, totam domum ejus, id est plurimas animas anathemate ligant, maxime ne ibi quisquam sine Baptismate de corpore abscedat ; et utrum non etiam de ecclesia pellendi sunt, qui eo confugiunt quo fidem fidejussoribus frangant, adjuvante Domino, et in concilio nostro agere cupio, et si opus fuerit ad Sedem apostolicam scribere; ut in his causis quid sequi debeamus concordi omnium auctoritate constituatur, atque firmetur (a). Illud plane non temere dixerim, quod si quisquam fidelium fuerit anathematus injuste, ei potius oberit qui faciet, quam ei qui hanc patietur injuriam. Spiritus enim sanctus habitans in sanctis, per quem quisque ligatur aut solvitur, immeritam nulli pœnam ingerit: per eum quippe diffunditur charitas in cordibus nostris,quæ non agit perperam.

EPISTOLA CCLI * (b).

Augustinus Pancario, de Secundino presbytero criminum quorumdam insimulato : contra quem accusationes hæreticorum admittere non vult, catholicorum audire paratus.

Domino dilectissimo, meritoque honorabili filio PANCARIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. Cum, antequam veniret Religio tua, presbyter Secundinus Germanicianensibus non displiceret, unde modo factum est ut eum, sicut scripsisti, etiam de nescio quibus criminibus accusare parati sint, nescio, domine dilectissime, meritoque honorabilis fili. Verumtamen nullo modo nos possumus contemnere quod presbytero videntur objicere, tantum si catholici sunt qui objiciunt: nam hæreticorum accusationes contra catholicum presbyterum admittere, nec possumus, nec debemus. Proinde hoc primo agat prudentia tua, ut hæretici non sint,ubi ante adventum tuum non fuerunt; et audiemus causam presbyteri, sicut eam oportet audiri. Illud sane moneo, quia dignaris, quoniam et salus et existimatio tua charissima nobis est, et ipsi Germanicianenses pertinent ad curam humilitatis nostræ, ut ea quæ a gloriosissimis Imperatoribus impetrasti, et ea quæ apud competentes judices egisti, fidenter allegare digneris; ut appareat omnibus nihil te inordinate agere, ne iterum in causa vestra, qui de possessione contenditis, ipsi miseri fatigentur, et gravius afflicti dispereant. Simul etiam commendo ut ejusdem pres byteri domus non diripiatur, neque vastetur: nam de ecclesia sua nuntiatum est nobis, quod eam nescio qui velint deponere ; sed non puto quod ulle pacto possit hoc a tua religione permitti. EPISTOLA CCLII ** (c). Augustinus Felici, de pupilla quadam Ecclesiæ t telæ commissa.

Domino dilectissimo meritoque honorabili, et præ * Hoc Fragmentum ex N. Rigaltii schedis nobis com municavit D. de Vion San-Victorinus canonicus, docter Parisiensis.

Recognita ad cb. vc, duos v. et ad Lov. **Recensita ad cb. gv. n. vc, duos v. et ad. Lov. (a) Sequentem sententiam habent Anselmus Lucensis lib. 12, c. 66, et Gratianus, causa 11, q. 3, c. 87. (b) Alias 212: quæ autem 251 erat, nunc 269. (c) Alias 217: quæ autem 958 erat, nunc 179,

ferendo fratri FELICI, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

Novit optime Religio tua quam curam tuendis cum omnibus hominibus, tum maxime pupillis Ecclesia vel episcopi debeant. Unde receptis iitteris tuis, et exemplo litterarum viri spectabilis fratris nostri (a), nec potui nec debui passim puellam cuiquam committere; præsertim quia eam Ecclesiæ commendavit, domine dilectissime meritoque honorabilis, et præferende frater. Proinde adventum ejus exspecto, ut si quid fieri oporteat, ejus præsentia deliberem, et faciam quod Dominus faciendum esse inspiraverit.

EPISTOLA CCLIII * (b).

Augustinus ad Benenatum,de eadem puella (ut videtur) in matrimonium non tradenda nisi viro catholico.

Domino beatissimo, et venerabili ad desiderabili fratri BENENATO, et qui tecum sunt fratribus, AuGUSTINUS, in Domino salutem.

Per quem saluto Sanctitatem tuam, de fide ejus et bono circa Ecclesiam studio gratulamur. Voluit autem ad tuam Benignitatem cum litteris meis venire, domine dilectissime ac venerabilis frater. Et quoniam audivi quod de negotio illo transigere cogitas,si verum est (quod miror, si verum est), nosti quemad. modum debeas episcopali paternitate catholicæ Ecclesiæ providere; ut non cum quolibet id agas, si tamen, ut dixi, verum est quod audivi, sed potius cum domo catholica, cujus non solum nullam adversitatem, verum etiam fidele adjutorium habere possit Ecclesia.

EPISTOLA CCLIV ¡(c). Augustinus ad eumdem Benenatum, pronubum agentem Rustici filio.

Domino beatissimo, et venerabili ac desiderabili fratri et consacerdoti BENENATO, et qui tecum sunt fratribus, AUGUSTINUS et qui mecum sunt fratres, in Domino salutem.

Puella de qua mihi scripsit Sanctitas tua,in ea voluntate est, ut si ætas ei jam matura esset, nulli in nuptiis couveniret. In ea vero ætate est, ut si volun(atem nubendi haberet, nulli adhuc dari vel promitti deberet.Huc accedit quia eam Deus in Ecclesia sic tuetur,ut contra improbos tueatur; non ut cui voluero tradi possit, sed ut a quo non oportet,rapi non possit, domine Benenate dilectissime et venerabilis frater. Conditio itaque quam insinuare dignatus es, non mihi displicet,si nuptura est: utrum autem nuptura sit, etsi illud quod in ore habet magis optamus,nunc tamen ignoramus; quia in his annis est,ut et quod se dicit velle esse sanctimonialem, jocus sit potius garrientis, quam sponsio profitentis Deinde habet materteram,cujus vir honorabilis frater noster Felix, dum de hac re contulissem cum illo (neque enim pos

* Epist. CCLIII et CCLIV non repertæ in Mss.nisi cb.etv. (a) Forte Rustici, cui scribitur epistola 255. (b) Alias 232: quæ autem 253 prima erat, nunc 237, et quæ 253 secunda erat, nunc 103.

(c) Alias 233: quæ autem 254 erat, nunc 104.

sem aliter, vel deberem) non quidem invitus accepit, imo etiam gratulatus est; sed jure amicitiæ non importune doluit quod eis nihil inde sit scriptum. Fortassis enim quæ nunc non apparet, apparebit et mater, cujus voluntatemin tradenda filia, omnibus, ut arbitror, natura præponit; nisi eadem puella in ea jam ætate fuerit, ut jure licentiore sibi eligat ipsa quod velit. Illud quoque cogitet Sinceritas tua, quia si mihi de nuptiis ejus potestas summa ac tota tribuatur, atque ipsa quoque jam matura et nubere volens, cui voluero se tradendam sub Deo judice mihi committat; sic dico, et verum dico, mihi placere istam conditionem, ut propter Deum judicem non possim respuere meliorem : quæ utrum adventura sit, utique incertum est. Quapropter videt Charitas tua quanta consideranda concurrant, ut nunc a me cuiquam promitti om. nino non possit.

EPISTOLA CCLV * (a).

Augustinus ad Rusticum, de puella in connubium ejus filio petita.

Domino dilectissimo, et merito prædicabili ac suspiciendo filio RUSTICO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

Quamvis tibi et universæ domui tuæ omnia bona optem, nec tantum ad felicitatem præsentis sæculi pertinentia, verum etiam ad vitam futuram atque sempiternam, quæ tibi nondum credenda persuasa est; tamen quæ me moveant, ut de puella quam petis, nihil adhuc audeam polliceri, quantum sufficere visum est, sancto fratri et coepiscopo meo Benenato rescripsi, domine dilectissime et venerabilis fili. Si enim tu, cum certissime noveris, etiamsi nostræ absolutæ sit potestatis quamlibet puellam in conjugium tradere, tradi a nobis christianam nisi christiano non posse; nihil tamen mihi tale de filio tuo quem adhuc paganum audio, promittere voluisti : quanto magis ego, propter illa quæ in epistola memorati fratris mei legere poteris, quidquam de illius puellæ connubio spondere non debeo, etiamsi quod dixi de filio tuo non tantum promissum tenerem, sed jam etiam factum esse gauderem ?

EPISTOLA CCLVI (b).

Officiose Augustinus ad Christinum scribit. Domino merito prædicando, sinceriterque charissimo ad desiderantissimo fratri CHRISTINO, AuGUSTINUS, in Domino salutem.

Epistolam meam desiderare te, mihitua epistola nuntiavit. Frater autem Jacobus ejus desiderii erga nos tui locupletior testis accessit, quia plura mihi de te suavia atque in seipso experta locutus est, quam illa parva chartula potuit. Unde tuæ benignitati congratulor, et de tuo pectore christiano Domino Deo nostro, cujus hæc dona sunt, gratias ago, domine merito prædicande, sinceriterque charissime ac desiderantissime frater. Quod autem petis, *Epistt.CCLV et CCLVI ad Mss.duos cb.et v.recognitæ. (a) Alias 234: quæ autem 255 erat, nunc 108. (b) Alias 226: quæ autem 256 erat, nunc 216.

ut litteris, te quæram; ego te affectu quæro, qui omnes litteras superat: et ubi te quæram quod bene intelligas, novi. Quantum autem ad me legendum attinet, magis vereor in manibus vestris loquacitatem meam reprehendi, quam eloquium requiri. Illud breviter dixerim, quod diuturna cogitatione si ruminaveris, senties quid sapiat: cum in itinere Dei faciliora et fructuosa ignava formidine fugiuntur, in itinere sæculari duriora et sterilia ærumnoso abore tolerantur. Incolumis in Christo vigeas et proficias, domine merito prædicande, sinceriterque charissime ac desiderantissime frater.

EPISTOLA CCLVII* (a).

Augustinus Orontio, resalutans illum. Domino eximio meritoque honorabili, et suscipiendo filio ORON TIO, AUGUSTINUS.

Ago gratias quod adventum Eximietatis tuæ litteris etiam prævenire dignatus es, et ante contuitum misisti colloquium, ut tuo prius affatu quam aspectu frueremur, et diu desideratam notitiam epistolari solatio quodammodo prægustantes, exspectaremus avidius et ardentius, quod jucundius gratiusque caperemus, domine eximie meritoque honorabilis, et suscipiende fili. Reddo itaque meritis tuis et præcurrentibus officiis debitum resalutationis obsequium, incolumitatem tuam gaudens nuntiatam, optansque continuam. Et quod rescripta exiguitatis meæ jure prærogatæ benevolentiæ reposcendo addidisti, dicens, Si tamen id de tanta sanctitate possumus promereri; nullo modo audeo desperare, sanctitatis ejusdem, cujus haustu pro nostro modulo aliquid sumus, ipsum fontem non solum laudandum, verum etiam nobiscum participandum, et tuæ prudentiæ placiturum; ut Deus incomparabiliter atque incommutabiliter bonus, qui per suam potentiam tam bonæ tuæ mentis est institutor, sit etiam per gratiam restitutor. Incolumem te Deus omnipotens felicioremque tueatur, domine eximie meritoque honorabilis, ac suspiciende fili.

EPISTOLA CCLVIII " (b).

Augustinus Martiano veteri amico,gratulatur quod catechumenus sit factus,hortans illum ut fidelium Sacramenta percipiat.

Domino merito suscipiendo, et in Christo dilectissimo ac desiderantissimo fratri MARTIANO, AUGustinus, in Domino salutem.

1. Abripui, vel potius obripui, et quodammodo fu ratus sum memetipsum multis occupationibus meis, ut tibi scriberem antiquissimo amico, quem tamen non habebam, quamdiu in Christo non tenebam.Nosti quippe ut definierit amicitiam Romani, ut ait quidam, maximus auctor Tullius eloquii (Lucanus, lib.7). Dixit enim et verissime dixit: Amicitia est rerum huma

* Recensita ad a. bl. c. cb. ff. g. gv. j. n. r. s. sb. qua tuor v. et quatuor v. Edd.

** Ad a. bg. bl. c. cc. cb. ff. g. gg. gv. n. r. s. sb. t. duos vc. et Edd.

(a) Alias 123: quæ autem 257 erat, nunc 142. (6) Alias 155: quæ autem 258 erat, nunc 158.

narum et divinarum cum benevolentia et charitate consensio (Cicero, Læt. 20). Tu autem, mi charissime, aliquando mihi consentiebas in rebus humanis,cum eis more vulgi frui cuperem ; et mihi ad ea capessenda quorum me pœnitet, favendo velificabas, imo vero vela cupiditatum mearum, cum cæteris tunc dilectoribus meis, inter præcipuos aura laudis inffabas. Porro in rebus divinis, quarum mihi illo tempore nulla eluxerat veritas, utique in majore illius definitionis parte nostra amicitia claudicabat: erat enim rerum tantummodo humanarum, non etiam divinarum, quamvis cum benevolentia et charitate consensio.

2. Et posteaquam illa cupere destiti, tu quidem perseverante benevolentia, salvum me esse cupiebas salute mortali, et ea rerum prosperitate felicem,quam mundus optare consuevit. Et jam sic itaque aliquantum tibi erat mecum rerum humanarum benevola et chara consensio. Nunc vero quantum de te gaudeo, quibus explicem verbis, quando eum quem quoquo modo habui diu amicum,habeo jam verum amicum? Accessit enim etiam rerum consensio divinarum,

quoniam qui mecum temporalem vitam quondam jucundissima benignitate duxisti, nunc spe vitæ æternæ mecum esse cœpisti.Modo vero etiam de rebus humanis inter nos nulla dissensio est, qui eas rerum divinarum cogitione pensamus, ne plus eis tribuamus,quam modus earum justissime postulat; neceas in aliquo contemptu abjiciendo, creatori earum Domino rerum cœlestium atque terrestrium faciamus injuriam. Ita fit ut inter quos amicos non est rerum consensio divinarum, nec humanarum plena esse possit ac vera. Necesse est enim ut aliter quam oportet humana æstimet qui divina contemnit, nec homi. nem recte diligere noverit quisquis eum non diligit qui hominem fecit. Proinde non dico, nunc mihi plenius amicus es, qui eras ex parte; sed quantum ratio indicat, nec ex parte eras, quando nec in rebus humanis mecum amicitiam veram tenebas. Rerum quippe divinarum, ex quibus recte humana pensantur, socius mihi nondum eras; sive quando necipse in eis eram, sive posteaquam ego eas utcumque sapere cœpi, a quibus tu longe abhorrebas.

3. Nolo autem succenseas, nec tibi videatur absurdum quod illo tempore cum in vana hujus mundi æstuarem, quamvis me multum amare videreris, nondum eras amicus meus; quando nec ipse mihi amicus eram, sed potius inimicus: diligebam quippe iniquitatem; et vera quidem divina sententia est qua scriptum est in sanctis Libris, Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. x, 6). Cum ergo odissem animan meam, verum amicum quomodo habere poteram, ea mihi optantem in quibus ipse meipsum patiebar inimicum? Cum vero benignitas et gratia Salvatoris nostri illuxit mihi, non secundum merita mea, sed secundum ipsius misericordiam; tu ab hac alienus, quomodo esse poteras amicus meus, qui unde beatus esse possem penitus ignorabas, et non in hoc me amabas, in quo mihi ipse jam fueram utcumque amicus effectus?

4. Gratias itaque Deo, quod te mihi amicum fa

cere tandem aliquando dignatur. Nunc enim nobis propter eos fiunt ista, qui vivunt, prius est ut tu, est rerum humanarum et divinarum cum benevo. qui consolari ejus laude desideras, ita vivas, ut lentia et charitate consensio in Christo Jesum Do- illic ubi ipsa est, esse merearis. Neque enim dubimino nostro, verissima pace nostra. Qui duobus to quod eam non credas ibi esse, ubi illæ sunt quæ præceptis cuncta præconia divina conclusit, dicens: vel adulteriis lectulum conjugalem polluerunt, vel Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et nullo conjugio deligatæ fornicatione fluxerunt. ex tota anima tua, et ex tota menle tua; et, Diliges Quare, de illius laude viro longe dissimili quasi fuproximum luum tanquam leipsum. In iis duobus gare velle mæstitiam, adulatio est, non consolatio. præceptis tota Lex pendelet Prophetæ (Matth. XXII Nam si eam diligeres sicut ipsa te dilexit, servasses 37-40). In illo primo rerum divinarum, in hoc se- ei quod tibi ipsa servavit. Et cum illa, si prior obiiscundo rerum humanarum est cum benevolentia se, nullo modo credenda sit cuiquam fuisse nupet charitate consensio. Hæc duo si mecum firmis- tura ; nonne si vere obitum ejus laudibus ejus sime teneas, amicitia nostra vera ac sempiterna consolandus doleres, ne unam quidem ac licitam erit ; et non solum nos in vicem, sed ipsi etiam Do- post illam conjugem quæreres ? mino sociabit.

2. Hic tu dicturus es : Quid mecum aspere agis ? 5. Quod ut fiat, exhortor gravitatem et pruden- quid dure objurgas ? Nonne inter hæc verba ecce tiam tuam ut jam etiam fidelium Sacramenta per- senuimus, dum vita ducitur prius finienda quam cipias : decet enim ætatem, et congruit, quantum corrigenda ? Vis ut ignoscam exitiabili securitati credo, moribus tuis. Memento quid mihi dixeris tuæ : quanto satius tuignoscis, si non amabili, certe profecturo, comicum quidem de Terentio, si reco- miserabili sollicitudini meæ? Inimico quidem anilis, versum, sed tamen aptissimum et utilissimum : mo Tullius invehebatur, et longe alia erat terre. Nunc hic dies vitam aliam affert, alios mores postulat.

nam rempublicam gubernantis intentio, et tamen (Ter. Andr. Act. 1, Sc. 2.) ait : Cupio, Patres conscripti, me esse clementem ; Quod si veraciter dixisti, sicut de le dubitare non

cupio in tantis reipublicæ periculis non dissolulum debeo ; jam profecto sic vivis ut sis dignus Baptis.

videri (Cic. pro S. Rosc.). Quanto justius ego dico, mo salutari remissionem præteritorum accepere

cum ipse noveris quam tibi amicum animum geram,

in æternæ civitatis servitio constitutus minister peccatorum. Nam omninonon est cui alteri præter Dominum Christum dicat genus humanum :

verbi sacramentique divini : cupio, frater Corneli,

me esse clementem ; cupio in tantis tuis meisque Te duce si qua manent sceleris vestigia nostri,

periculis non dissolutum videri ? Irrita perpetua solvent formidine terras. (Virg. Eclog. 4.)

3. Plebs mulierum excubat lateribus tuis, crescit Quod ex Cumæo, id est, ex Sibyllino carmine se

in dies pellicum numerus ; ejusdem autem numeri

dominum, imo vero servum insatiabili per tot scorfassus est transtulisse Virgilius ; quoniam fortassis

ta libidine diffluentem, et laudes defunctæ castæ etiam illa vates aliquid de unico Salvatore in spiritu audierat, quod necesse habuit confiteri. æc tibi,

conjugis a nobis, velut ad mitigandam mestitiam

suam, jure amicitiæ flagitantem episcopi patienter domine merito suscipiende, et in Christo dilectissi.

audimus ? Qui cum esses, non dicam catechume. me ac desiderantissime frater, sive pauca, sive forsitan multa sint, utcumque occupatissimus scripsi :

nus, sed in errore nobiscum perniciosissimo cons

titutus juvenis, junioribus nobis, ab hoc te vitio tua sumere rescripta desidero, et te nomen dedisse inter competentes, vel daturum esse, jamjamque

temperantissima voluntate correxeras, quo non

post longum tempus sordidius, revolutus, deinde cognoscere. Dominus Deus noster, in quem cre. didisti, et hic et in futuro sæculo te conservet, do

in extremo vitæ periculo baptizatus, non dicam, te

sene, sed etiam nobis certe jam senibus et insumine merito suscipiende, et in Christo dilectissime

per episcopis, nondum emendaris. Vis de bone ac desiderantissime frater.

uxoris morte per nos consolari : nos de hac tua EPISTOLA CCLIX' (a).

veriore morte quis consolatur ? An quia non posAugustinus Cornelio scortis dedito, admonens illum

sumus oblivisci tanta erga nos merita tua, ideo ut Cyprianæ uxoris defunctæ pudicitiam imitetur,

cruciandi adhuc sumus moribus tuis, ideo contesi velit illius impetrare laudes.

mnendi, et pro nihilo habendi, quando geminus ad

te de te ? Sed fatemur nos non esse aliquid ad te Domine dilectissimo, et honorabili fratri Cornelio, corrigendum ac sanandum ; Deus attendatur, ChrisAUGUSTINUS.

tus cogitetur, Apostolus audiatur dicens : Tollens 1. Scripsisti mihi ut ad te aliquam prolixam epis- ergo membra Christi, faciam membra meretricis tolam consolatoriam darem, quod graviter optimæ (1 Cor. vi, 15) ? Si qualiscumque episcopi amici tui uxoris morte movereris, sicut sanctum Paulinum verba spernis in corde tuo, corpus Domini tui coad Macarium fecisse meministi. Et illa quidem ani- gita in corpore tuo : postremo, quomodo : de die ma in societatem recepta fidelium atque castarum, in diem differendo peccas, cum extremum diem laudes nec curat, nec quærit humanas ; sed quia

tuum nescias ?

4. Nunc propabo quas tu ab ore nostro laudes * Correcta ad a, bg. bl. c. cc. ff. 8.gv.j. n. r. s. sb. t. vc. quatuor v. et Edd.

• Mss. quinque Gallic. et duo Vatic., quoniam Alii (a) Alias 125 : quæ autem 259 erat, punc 151.

quatuor, quia.

antistes, non ut prælargi pectoris pusillum libamen acciperem, sed ut ingens divitis ubertim flumen haurirem. Thesaurum sapientiæ desideravi, sed minus accepi quam volui, licet minus non debet dici, sed munus, quod oraculum legis contulerit Augustinus, sacrator justitiæ, instaurator spiritualis gloriæ, dispensator salutis æternæ. Tam tibi mundanus orbis notus est, quam notatus ; tam tu ei cognitus, quam probatus. Opto itaque sapientiæ floribus pasci, et vivi fontis haustibus irrigari : præsta cupientiquod utique prosit. Potest enim seminudi roboris velamen genitale viridari, si meruerit tuis sensim fluentis augeri. Itaque humilitatis meæ præsentiam spondeo non tam stilo quam voto, si Venerabilita'is tuæ scripta pro visu 1, relegero. Divina te clementia tueatur annis innumeris, domine venerabilis.

:

Cur mihi fons orbis parvo sermone meavit ?
An minus apta suis speravit corda fluentis ?
Cum pateat mens omnis aquis, spectetque loquacem
Relligionis opem gratos da sensibus imbres,
Exspectat quos plena tides Christi de stipite pendens.
EPISTOLA CCLXI * (a).

Cyprianæ desideres. Certe si adhuc in schola rhetorum verba discipulis venderem, prius ab eis mercedem sumerem. Vendere tibi volo laudem pudicissimæ conjugis tuæ ; prius mihi mercedem da, pudicitiam tuam: da, inquam, et accipe. Humanum dico propter infirmitatem tuam ; puto quod non sit apud te digna Cypriana, cujus laudibus anteponis amorem concubinarum tuarum : quod utique facies, si permanere in illo amore, quam ad istas laudes pervenire malueris. Quid mihi vis extorquere poscendo, cum pro te videas esse quod posco? quid precaris subjectus, quod potes jubere correctus? Mittamus munera spiritualia conjugi tuæ ; tu imitationem, ego laudem. Quanquam, sicut supra dixi, laudem ab hominibus jam illa non quærat ; imitationem vero tuam tantum quærit etiam defuncta, quantum te dilexit etiam dissimilem viva. Faciam de illa quod vis, cum tu feceris quod et ego volo et illa.

5. Si enim dives ille superbus atque impius, sicut in Evangelio Dominus loquitur, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, cum malorum meritorum pœnas apud inferos lueret, neque de digito contempti ante januam suam pauperis aquæ stillam impetrare valuisset ; recordatus est quinque fratres suos, et rogavit ad eos eumdem pauperem mitti, cujus requiem in sinu Abrahæ longe prospiciebat, ne et ipsi venirent in illum locum tormentorum (Luc. xvi, 19-28): quanto magis tua conjux te recordatur ? quanto magis te casta non vult ad pœnas venire mochorum, si fratres suos nec superbus ad pœnas venire voluit superborum? et cum frater nollet fratribus in malis se esse conjunctum, quanto minus vult in bonis constituta conjux virum in malis habere separatum? Lege ipsum locum in Evangelio: Christi est vox pia; credo Deo. Doles videlicet conjugem mortuam, et putas, si eam laudavero, quod meis affatibus consolaberis ; disce quod doleas, si cum illa non eris. An magis tibi dolendum est quod a me nondum laudatur, quam mihi quod a te non amatur? Nam utique si amares, cum illa esse post mortem desiderares, quo profecto non eris, siquaqualis estalis eris. Ama ergo cujus exigis laudem, ne quod mendaciter exigis, juste denegem. (Et alia manu :) Dominus nobis præstet de tua salute gaudere, domine dilectissime, et honorabilis frater. EPISTOLA CCLX * (a).

Audax Augustino, flagitans mitti sibi prolixiorem epistolam.

Domino vere prædicabili ac nimium suspiciendo, omnique laudum genere prosequendo patri AuGUSTINO, AUDAX, in Domino salutem.

Habeo gratiam Beatitudini tuæ, quod libenter mei sumpseris tentamenta sermonis: tunc enim bonæ fidei filiis datur auducia, cum paterni fontis imbribus fuerit irrorata. Provocavi itaque te, dulcis

* Epistt. CCLX et CCLXI collatæ cum a. bl. c. cc, ff.
g, gv. j. n. r. s. sb. t. vc. quatuor v. et Edd.
(a) Alias 139: quæ autem 260 erat, nunc 180.

Augustinus Audaci excusat occupationes suas, ad-
monens ut vel intendat evolvendis ipsius libris,
vel præsens audiat ipsum loquentem.
Domino dilectissimo et in Christo prædicando, ni-
miumque desiderabili fratri AUDACI, AUGUSTINUS,
in Domino salutem.

1. Brevem epistolam tuam, sed plane vehementem flagitatricem prolixe epistolæ meæ, non invitus, imo etiam lætus accepi. Non quod facile sufficerem aviditati, sed quod gratulaṛer Charitati tuæ ; quia etsi non de idoneo expetis, bonum est tamen quod expetis. Et ad longam quidem epistolam conscribendam magis mihi otium quam facultas defit occupatissimo scilicet ecclesiasticis curis, a quibus pauculæ temporum stillæ vix recreant, vel cogitantem aliquid, vel ea quæ magis urgent et mihi videntur pluribus profutura dictantem, vel reficientem corporis vires nostræ necessarias servituti. Nam verba non desunt, quibus possit multa charta compleri; sed quod a nobis in eadem sermonis prolixitate desideras, ad hoc me idoneum non esse respondeo. Thesaurum enim sapientiæ te desiderasse dixisti, sed minus accepisse quam voluisti, cum ego ex illo thesauro mendicabunda prece quotidianam stipem rogem, vixque impetrem.

2. Oraculum autem legis quomodo sum, de cujus latis atque abditis penetralibus nescio longe plura quam scio, ejusque multiplices sinus opacosque secessus adire ac penetrare non valeo sicut volo, et me non aliud quam minus dignum esse cognosco? Porro sacrator justitiæ quis ego, cui me sacratum esse permagnum est? Jamvero quod ins tauratorem spiritualis gloriæ me appellas ; da veniam, multum cui loquaris ignoras: ipse quippe adhuc in hac gloria sic instauror, ut de die in diem non solum quantum accedam, sed utrum omnino aliquid accedam, latere me fatear. Dispensator pla

1 Tres. Mss., jussu.

Bad. Am. et undecim Mss., dat.

(b) Alias 140 : quæ autem 261 erat, nunc 209.

« PredošláPokračovať »