Obrázky na stránke
PDF
ePub

ne salutis æternæ, cum cæteris innumerabilibus 1. Lectis litteris Reverentiæ tuæ, et earum perlaconservis meis sum. Quod si volens facio, merce. tore interrogato quæ interroganda restabant, vehedem habeo : si autem invitus, tantum dispensatio menter dolui sic te voluisse agere cum marito, ut mihi credita est ; neque enim esse salutis illius dis. ædificium continentiæ, quod in eo jam construi pensatorem per verbum ac Sacramentum, jam hoc ceperat, amissa perseverantia in adulterii ruinam est etiam esse participem. Nam si per bonos non miserabiliter laberetur. Cum enim lugendus esset, dispensaretur, non recte Apostolus diceret. Imi- si post continentiam votam Deo, jamque actu ipso tatores mei estole sicut et ego Chrisli (1 Cor. iv, 1, moribusque susceptam, reverteretur ad conjugis 16). Rursus si per malos non dispensaretur, non carnem ; quanto magis nunc demersus in interide quibusdam Dominus diceret : Quæ dicunt, fa- tum profundiorem lugendus est, qui tam abrupta cite; quæ autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, dissolutione mechatur, iratus tibi, perniciosus et non faciunt (Matth. xxii, 3). Multi ergo dispen- sibi, tanquam in te acerbius sævial, si ipse pereat ? satores sunt, per quorum ministerium pervenitur Hoc autem tantum mali accidit, dum tu ejus aniad æternam salutem : sed quæritur inter dispensa- mum non qua debuisti moderatione tractasti : quia tores ut fidelis quis inveniatur (1 Cor. iv, 2); et inter etsi carnali consortio jam ex consensu vobis non ipsos fideles, in quorum me numero ille qui non fal. miscebamini, in cæteris tamen rebus conjugali oblitur computet, alius est sic, alius autem sic (Id. vii, sequio viro tuo mulier servire debuisti ; præsertim 7), sicut unicuique Deus partitus est mensuram cum ambo essetis membra corporis Christi. Et utifidei (Rom. XI, 3).

que si maritum infidelem fidelis habuisses, agere 3. Itaque, frater charissime atque dulcissime, pa- te conversatione subdita oportuit, ut eum Domino scat te Dominus potius sapientiæ floribus, et vivi lucrareris, sicut Apostoli monuerunt. fontis haustibus irriget. Si quid autem per operulam 2. Omitto enim quod ipsam continentiam,

, meam religiosissimo studio tuo conferri posse ar- illo nondum volente, non secundum sanam doc. bitraris, quia et capacem te esse intelligo, et avidum trinam te suscepisse cognovi. Neque enim corposentio; magis in alia nostra opuscula, quæ multis ris tui debito fraudandus fuit, priusquam ad volaminibus comprehenduntur, tibi animus inten

illud bonum, quod superat pudicitiam conjugadendus est, quam per epistolas aliquid sperandum lem, tuæ voluntati voluntas quoque ejus accedret; quod tuum desiderium possit explere. Aut certe in

nisi forte non legeras nec audieras attenderas vel præsentia sume quod potero, quam te puto tuam

non atlenderas Apostolum dicentem : Bonum est nobis ideo non exhibere, quia non vis : quid enim homini mulierem non tangere : propter fornimagnum est, adjuvante Domino, ut homo liber a

cationes aulem unusquisque uxorem suam habeat cujusquam loci munere venias ad nos, sive nobis

et unaquæque suum virum habeat. Uxori vir debicum diu futurus, sive peracto saltem pauxillo

tum reddat, similiter autem et uxor viro. Uxor temporis rediturus

non habet potestatem corporis sui, sed vi : simililer 4. Ecce pene factum est, quod in quinque versu- autem et vir non habet potestatem corporis sui, sed um tuorum tertio posuisti, ut magis loquacem quam

mulier. Nolite fraudare invicem, nisi ex consensu eloquentem haberes epistolam meam. Quod autem

ad tempus, ut vacetis orationi ; et iterum ad idipin quinto atque ultimo versu septem pedes sunt, nes

sum estole, ne vos tentet Satanas propter internpecio utrum numerus tuum fefellit auditum, an ex

rantiam vestram (I Cor. vii, 1-17). Secundum hæc periri voluisti utrum ego adhuc ista dijudicare

verba apostolica, etiamsi se ipse continere voluismeminerim, quæ forte jam obliti sunt qui talium

set, et tu noluisses, debitum tibi reddere cogeretur; aliquando studiosi, postea plurimum in ecclesias

et illi Deus imputaret continentiam, si non suæ, sed ticis litteris profecerunt.

tuæ cedens infirmitati, ne in adulterii "damnabile 3. Psalterium a sancto Hieronymo translatum ex

flagitium caderes, maritalem tibi concubitum non hebræo non habeo. Nos autem non interpretati su

negaret : quanta magis te, quam magis subjectam mus, sed codicum latinorum nonnullas mendosita

esse decuerat, ne ipse quoque in adulterium diates ex græcis exemplaribus emendavimus. Unde

bolica tentatione traheretur, in reddendo hujusmofortassis fecerimus aliquid commodius quam erat, di debito voluntati ejus obtemperare convenerat, non tamen tale quale esse debebat. Nam etiam cum tibi voluntatem continendi acceptaret Deus, nunc, quæ forte nos tunc præterierunt, si legentes quia propterea non faceres, ne periret maritus ? moverint, collatis codicibus emendamus. Ita illud

3. Sed hoc, ut dixi, omitto, quoniam postea tibi quod perfectum est, tecum nos quoque requirimus.

nolenti sibi ad reddenda conjugalia debita consenEPISTOLA CCLXII (a).

tire, ad eadem continentiæ pacta ipse consensit, et Augustinus Ecdiciæ, quæ nesciente viro suo bona sua in eleemosynam distribuerat,et vidualem habi

tecum continentissime diu vixit, suoque consensu tum induerat, correctionem adhibet quam acer

a peccato illo quo ei debitum carnis negabas, ipse rimam, injungensul super his faciat satis viro suo. te absolvit. Non ergo jamin tua causa ista vertitur Dominæ religiosismæ filiæ ECDICIE", AUGUSTINUS, questio, utrum redire debeas ad concubitum viri. in Domino salutem.

Quod enim Deo pariconsensu ambo voveratis, perVetusti Cdd. Germ. et Corb., Egdigiæ.

sevcranter usque in finem reddere ambo debuistis : * Recognita ad a. a. bg. bl. c. cc. cb. if. 8. 88.gv. l. D. r. s. sb. vc. 2 t. 4 v. et Edd.

a quo proposito si lapsus est ille, tu saltem cons(a) Alias 199 : quæ autem 262 erat, nunc 229.

tantissime persevera. Quod te non exhortarer, nisi quia tibi ad hocipse consenserat. Nam si nunquam lis quid acquisiveras, quando lucrata fueras virum tenuisses ejus assensum, numerus te nullus defen- tuum, ut tecum Christo sanctiore castitate servi. disset annorum, sed post quantumlibet tempusme ret; intellige per illas eleemosynas tuas, quibus consuluisses nihil tibi aliud responderem, nisi cor ejus eversum est, quanto graviore damno perquod ait Apostolus, Uxor non habet potestatem cor- cussa fueris, quam sunt illa lucra, quæ cælestia poris sui, sed vir:de qua potestate sic tibijam permi. cogitabas. Si enim habetibi inagnum locum panis serat continentiam, ut eam tecum etipse susciperet. fractus esurienti, quantum locum ibi credenda est 4. Sed illud est quod minus te observasse con

habere misericordia, qua homo eripitur diabolo,tantristor, quia tanto humilius et obedientius ei obse- quam leoni rugienti, et quem devoret inquirenti? qui in domestica conversatione debuisti, quanto 7. Neque hocita dicimus, ut si quisquam scandaille religiosius tibi rem tam magnam etiam imitando lizatus fuerit de bonis operibus nostris, ab eis deconcesserat. Nom enim quia pariter temperabatis sistendum putemus; sed alia causa est alienarum, a commixtione carnali, ideo tuus maritus esse des- alia necessarium in societate aliqua personarum ; titerat ; imo vero tanto sanctius inter vos conjuges alia fidelis, alia infidelis; alia parentum erga filios, manebatis, quanto sanctiora concorditer placita alia filiorum erga parentes : alia postremo ea, quæ servabatis. Nihil ergo de tua veste, nihil de tuo in his rebus vel maxime intuenda est, viri et uxoauro vel argento vel quacumque pecunia, aut re- ris, ubi mulierem conjugatam non licet dicere, Fa. bus ullis terrenis tuis sine arbitrio ejus facere de- cio quod volo de meo ; cum et ipsa non sit sua, buisti, ne scandalizares hominem qui Deo tecum sed capitis sui, hoc est viri sui (Eph. V, 23). Nam majora voverat, et ab eo quod de tua carne licita sic quædam, utcommemorat apostolus Petrus, mupotestate posset exigere, continenter abstinuerat. lieres sanctæ quæ in Deum sperabant,ornabant se,

5. Denique factum est ut vinculum continentiæ, subjectæ suis viris : sicut Sara obsequebatur Abrahæ, quo se dilectus ille innexuerat, contemptus abrum- dominum eum vocans, cujus,inquit,faclæ estis filiæ peret, et iratus tibi non parceret sibi. Sicut enim (I Pelr. III, 5,6) ; cum ad Christianas, non ad Jumihi retulit perlator epistolæ tuæ, cum cognovis

dæas feminas loqueretur. set quod omnia vel pene omnia quæ habebas, nes- 8. Quid autem mirum si pater communem filium cio quibus duobus transeuntibus monachis tanqnam nolebat hujus vitæ sustentaculis a matre nudari, pauperibus eroganda donaveris ; tuncille detestans ignorans quid seclaturus esset, cum in ætate granieos lecum, et non Dei servos, sed domus alienæ diuscula esse cæpisset ; utrum monachi profespenetratores, et tuos captivatores et deprædatores sionem, an ecclesiasticum ministerium, an conputans, tam sanctam sarcinam quam tecum subie- jugalis necessitudinis vinculum ? Quamvis enim rat, indignatus abjecit. Infirmus enim erat, et ideo ad meliora excitandi et erudiendi sint filii sanctibi, quæ in communi proposito fortior videbaris, torum, unusquisque tamen proprium donum habel non erat præsumptione turbandus, sed dilectione a Deo; alius sic, alius autem sic (1 Cor. VII, 7). Nisi portandus : quia etiamsi ad ipsas eleemosynas lar- forte talia prospiciens et præcavens reprehenden. gius faciendas forte pigrius movebatur, posset et dus est pater, cum beatus Apostolus dicat : Quisista condiscere, si tuis inopinatis non feriretur ex- quis autem suis et maxime domesticis non providet, pensis, sed exspectatis invitaretur obsequiis, ut fidem denegat, el est infideli deterior (I Tim. v, 8). etiam hoc quod temere sola fecisti, multo consul- Cum vero de faciendis ipsis eleemosynis loquere. tius dilectione concordi, multoque ordinatius et tur, ait : Non ut aliis refectio sit, vobis autem angu. honestius ambo faceretis ; nec blasphemarentur stia (II Cor. vm, 13). Pariter ergo consilium de servi Dei, si tamen hoc fuerunt, qui marito absente omnibus haberetis, pariter moderaremini quid theatque nesciente, ab ignota muliere et ab aliena saurizandum esset in cælo, quid ad vitæ hujus uxore tanta sumpserunt ; et laudaretur Deus in sufficentiam vobis et vestris vestroque filio relinoperibus vestris, quorum esset tam fida societas, quendum, ne aliis esset refectio, vobis autem an. ut a vobis communiter teneretur, non solum sum- gustia. Et in his disponendis atque faciendis, si ma castitas, verum etiam gloriosa paupertas. quid tibi forte melius videretur suggereres viro re

6. Nunc autem inconsiderata festinatione attende verenter, ejusdemque auctoritatem tanquam tui quid feceris. Ut enim de illis monachis, a quibuste capitis sequererisobedienter; ut omnes qui sanum ipse non ædificatam,sed spoliatam esse conqueritur, sapiunt ad quos posset hoc bonum vestrum fama ego bene sentiam,nec homini præira turbatum ocu. perferre, de domus vestræ fructu ac pace gaudelum habenti, contra Dei fortasse famulos facile con- rent, et adversarius reveretur nihil habens de vobis sentiam;numquid tantum bonum est, quod paupe

dicere pravi. rum carnem largioribus eleemosynis refecisti, 9. Porro si de faciendis eleemosynis et in paupequantum malum est, quod viri tui mentem a tam res impendendis rebus tuis, de quo bono opere et bono proposito subruisti ? An cujusquam tibi tem- magno tam evidentia præcepta sunt Domini, cum poralis salus charior esse debuerat, quam hujus viro tuo fideli et tecum sancta continentiæ pacta æterna ? Nonne si ampliorem misericordiam cogi- servante consilium communicare deberes, ejustans, ideo pauperibus res tuas erogare differes, ne demque non spernere voluntatem ; quanto magis scandalizatus maritus tuus Deo periret, uberiores de habitu atque vestitu nihil tibi præter ejus arbi fibi Deus eleemosynas imputaret ? Proinde si reco- rium mutandum vel usurpandum fuit, unden ibil divinitus legimus imperatum ? Scriptum est quidem, vulnerati sanguinem cordis. Et scribe ad eum samulieres esse debere in habitu ornato ; aurique tisfactionem, petens veniam,quia in eum peccasti, circumpositio, et intortio crinium, et cætera hu- quod præter ejus consilium et volentatem de rebus jusmodi quæ vel ad inanem pompam vel ad illece- tuis fecisti, quod faciendum putasti, non ut te ponibram formæ adhiberi solent ·, merito reprehensa teat tribuisse pauperibus, sed eum tui boni operis sunt (I Tim. 11, 9). Sed est quidam pro modulo participem et moderatorem habere noluisse.Promitte personæ habitus matronalis a viduali veste dis- de cætero in adjutorio Domini, si et illum suæ turtinctus, qui potest fidelibus conjugatis salva reli- pitudinis pænituerit, et continentiam quam deseruit gionis observantia convenire. Hunc te maritus si repetiverit, te illi, sicut decet, in omnibus servitudeponere noluit, ne te velut viduam illo vivente ram ; ne forte, ut ait Apostolus, det illi Deus peejactares, puto quia non fuerat in hac re usque ad nitentiam, et resipiscat de diaboli laqueis, a quo dissensionis scandalum perducendus, magis ino- captivus tenetur secundum ipsius voluntatem (II bedientiæ malo, quam ullius abstinentiæ bono. Tim. 11, 25, 26). Filium autem vestrum, quoniam Quid enim est absurdius, quam mulierem de humili de legitimis cum et honestis nuptiis suscepistis, veste viro superbire, cui te potius expediret obtem- magis in patris quam in tua esse potestate quis perare candidis moribus, quam nigellis vestibus nesciat ? Et ideo ei negari non potest, ubicumque repugnare ? Quia etsi te indumentum monachæ de- illum esse cognoverit, et jure poposcerit : ac per lectabat, etiam hoc gratius posset marito observato hoc ut secundum tuam voluntatem in Dei possit exoratoque sumi, quam illo inconsulto contemp- nutriri et erudiri sapientia, necessaria est illi etiam toque presumi. Quod si omnino non sineret, quid vestra concordia. tuo proposito deperiret ? Absit ut hinc displiceres

EPISTOLA CCLXIII“ (a). Deo, quod conjuge tuo nondum defuncto, non in- Augustinus Sapidæ virgini, renuntial se accepisse duereris sicut Anna, sed sicut Susanna.

tunicam ipsius manibus contextam fratri, quem 10. Neque enim et ille, qui tecum jam cæperat ipsa mortuum lugebat; jamque eam, quod Sapida custodire tam magnum continentiæ bonum,etiamsi præberi sibi solalium expetierat, induisse: cæteconjugale non viduale voluisset ut acciperesindu- rum adhortans ad uberiorem verioremque consolamentum, ad indecentem quoque te compulisset or- tronem usurpandam ex Scripturarum divinarum natum: quo etsi aliqua dura conditione cogereris, fide. posses habere in superbo cultu cor humile. Nempe Domine religiosissimæ et sanctæ filiæ SAPIDÆ, Auapud patres, Estherilla regina Deum timens, Deum

GUSTINUS in Domino salutem. colens, Deo subdita, marito regl alienigenæ non 1. Accepi quod de justis et piis laboribus manuum eumdem secum colenti Deum, tamen subjecta ser- tuarum me accipere voluisti, ne te gravius contristaviebat; quæ cum in extremo periculo, non suotan- rem, quam potius consolandam viderem : præsertum, sed etiam gentis suæ, qui tunc erat populus tim quia hoc ipsum tuum non parvum deputasti Dei, Domino prosterneretur orando,in ipsa oratione esse solatium, si eam, quam germano tuo sancto sua dixit, ita sibi esse ornatum regium, sicut pan- Dei ministro feceras tunicam, ego induerer ; cua num menstrualem (Esther xiv, 16); et ita orantem jam a terra morientium recedens nullis rebus corconfestim exaudivit,qui cordis inspector eam verum ruptibilibus indigeret. Feci ergo quod desiderasti, dicere scivit. Et utique maritum habebat multarum et qualecumque hoc existimaveris, vel quantulummulierum virum, et deorum alienorum falsorumque cumque solatium, tuo erga fratrem pectori non necultorem. Tu autem si et ille in proposito quod te- gavi. Missam abs te tunicam accepi, et quando hæc cum susceperat, perduraret, nec a te oftensus in ad te scripsi, ea me vestirejam cæperam.Bono animo flagitium corruisset, maritum habebas non solum esto ; sed multo melioribus, multoque majoribus fidelem, et verum Deum tecum colentem, sed etiam consolationibus utere, ut nubilum tuicordis humana continentem ; qui proculdubio proposili vestri non infirmitate contractum, serenetur auctoritate divina: immemor, etsi ad conjugalia te cogeret indumenta, et perseveranter ita vive, ut cum fratre vivas; quoad superba tamen ornamenta non cogeret.

niam sic mortuus est tuus frater, ut vivat. 11. Hæc tibi scripsi, quoniam me consulendum 2. Est quidem materies lacrymarum, quod germaputasti, non ut tuum rectum institutum sermone num dilectorem tuum, teque plurimum pro tua vita meo frangerem, sed quod te inorditate et incaute et sacræ virginitatis professione reverentem, diacoagente, viri tui factum (a) dolerem. De cujus repara. num Carthaginensis Ecclesiæ non vides, sicut sotione debes vehementissime cogitare, si veré ad Chri- lebas, intrantem et exeuntem, et in sui ecclesiastici stum vis pertinere. Indue itaque humilitatem men- officii strenuitate versantem; et honorifica illa ab tis, et ut te Deus conservet perseverantem, noli eo verba non audis, quæ tuæ germanitatis sancmaritem contemnere pereuntem. Funde pro illo pias titati, morigero, pio et officioso impendebat affectu. et assiduas orationes, sacrifica lacrymas tanquam Hæc cum cogitantur, et consuetudinis violentia Sic Bad. Am. et Er. quibus suffragantur Mss. magno

requiritur (b), cor pungitur, et tanquam sanguis consensu, nisi quod Gallic. habent ordinato, pro ornalo: cordis fletus exoritur. Sed sursum sit cor, et sicci At apud Lov. sic locus iste refertur : Scriptum est quidem mulieres esse non debere in habitu ornato, aurique cir. cumcompositione et intortione crinium, el cælera quæ, Non reperta in Mss., excepto uno Vatic. etc., et merilo reprehensa sunt.

(a) Alias 248 : quæ autem 263 erat, nunc 230. (a) Forte, fractum, scilicet rectum institutum viri. (b) Forte, recurrit.

erunt oculi. Neque enim quia ista, quæ tibi mœres esse subtracta, suo temporali cursu præterierunt, ideo periit illa charitas qua Timotheus (a) Sapidam dilexit, et diligit: manet illa servata in thesauro suo, et abscondita est cum Christo in Domino. Qui diligunt aurum, numquid perdunt quando recondunt? nonne tunc de illo, quantum fieri potest. securiores fiunt, cum remotum a suis oculis locis tutioribus servant? Itane vero terrena cupiditas munitius se habere putat, si non videat id quod amat; et cœlestis charitas dolet, tanquam amiserit quod in horrea superna præmiserit. Sapida, quod vocaris attende, et quæ sursum sunt sape, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens (Coloss. 111, 1-3); qui pro nobis dignatus est mori, ut viveremus etiam mortui ; et ne mors ipsa ab homine, tanquam consumptura hominem, timeretur; nec mortuorum quisquam, pro quibus vita mortua est, tanquam vitam perdiderit, doleretur. Hæc atque hujusmodi tua sint divina solatia quibus erubescat et cedat humana tristitia.

3. Non quidem succensendum est de charis mortuis dolori mortalium; sed diuturnus dolor non debet esse fidelium. Si ergo contristata es, jam sit satis; nec sic contristeris quemadmodum Gentes, quæ spem non habent 1 (Thess. iv, 12). Non enim contristari prohibuit Paulus apostolus, cum hoc diceret, sed sic contristari quemadmodum Gentes, quæ spem non habent. Nam et Martha et Maria, piæ sorores et fideles, resurrecturum suum fratrem Lazarum flebant, quamvis eum tunc ad hanc vitam rediturum esse nescirent: et ipse Dominus eumdem, quem fuerat resuscitaturus, Lazarum flevit (Joan. xi, 1935); nimirum ut fleamus etiam nos eos mortuos quos ad veram vitam resurrecturos credimus, etsi non jussit præcepto, concessit exemplo. Nec frustra Scriptura dicit in libro Ecclesiastico, In mortuo produc lacrymas, et quasi dira perpessus incipe lamentationem: sed paulo post ait, et consolare propter tristitiam; a tristitia enim procedit mors, et tristitia flectet fortitudinem (Eccli. xxxvi, 16-19).

4. Frater tuus, filia, mente vivit, carne dormit; numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat (Psal. XL, 9)? Deus qui spiritum ejus jam suscepit, restituet ei corpus suum, quod non perdendum abstulit, sed reddendum distulit. Nulla est igitur causa tristitiæ diuturnæ, quia potior est causa lætitiæ sempiternæ. Quandoquidem germani tui nec pars ipsa mortalis, quæ in terra sepulta est, tibi peribit; in qua tibi præsentabatur, per quam te alloquebatur, tecumque colloquebatur; ex qua promebat vocem sic tuis auribus notam, quemadmodum faciem tuis oculis offerebat, ita ut ubicumque sonuisset, etiam non visus soleret agnosci. Hæc enim vivorum sensibus subtrahuntur, ut dolorem faciat absentia mortuorum. Sed quando nec ipsa in æternum corpora peribunt, uti nec capillus capitis peribit (Luc. xxi, 18), et ad tempus deposita sic recipientur, ut

In Lov. editione verba quædam hic exciderant, restituta per nos ex Vatic. exemplari.

(a) Laudalur Timotheus diaconus supra in epist. 110, n. 1; fortean hic ipse frater Sapidæ virginis.

nunquam ulterius deponantur, sed in melius demutata firmentur; profecto major est causa gratulationis in spe inestimabilis æternitatis, quam causa mororis in re brevissimi temporis. Hanc spem non habent Gentes, nescientes Scripturas neque virtutem Dei (Matth. xxп, 29); qui potest perdita reparare, et vivificare mortua, et redintegrare corrupta, et separata iterum jungere, et corrupta atque finita deinceps sine fine servare. Hæc facturum se esse promisit, qui ex his fidem fecit, quæ jam promissa perfecit. Hæc tecum sermocinetur fides tua, quoniam non fraudabitur spes tua, etsi nunc differatur charitas tua: hæc meditare; his uberius et verius consolare. Si enim, quia vestior (quoniam ille non potuit) ea veste quam fratri texueras, te aliquid consolatur; quanto debes amplius et certius consolari, quia cui fuerat præparata, tunc incorruptibili indumento nullo egens, incorruptione atque immortalitate vestietur!

EPISTOLA CCLXIV * (a).

Consolatur Maximam piam feminam, quæ ægre admodum et perturbato aliquantum animo videbat noxiis erroribus periclitari provinciam suam (forte Hispaniam, ubi « perniciosæ doctrinæ « animas, multo infelicius quam corpora barbaa ricus gladius, trucidabant, » quando inde Orosius in Africam venit, uti dicitur supra in Epist. 166, n. 2, el in Orosii Commonitorio, lom. 6). Honorabili et eximiæ atque in membris Christi laudabili famulæ Dei MAXIMÆ, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Quantum nos tuum studium sanctum lætificat, tantum rursus contristat quod per errores noxios et perniciosissimos provinciam vestram nimium periclitarisignificas. Sed quia ista futura prædicta sunt, mirandum non est quod exsurgant, sed vigilandum ne noceant. Hæc autem Deus liberator noster exsurgere non permitteret, nisi sanctis ejus etiam per hujusmodi tentationes erudiri expediret. Comparant sibi quidem illi sua voluntate perversa, et præsentis meritum cæcitatis et futuri æterni supplicii, si per contumaciam indociles fuerint, seque, cum in hac vita sunt, corrigere atque emendare neglexerint. Verumtamen, sicut ipsi male utuntur bonis Dei qui facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super justos et injustos (Matth. v, 45); qui eos per patientiam suam ad pœnitentiam vocat, cum thesaurizant sibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei (Rom. 11, 4,5): sicut ergo ipsi benignitate et patientia, id est bonis Dei male utuntur, dum non corriguntur ; sic contra, Deus etiam malis eorum bene utitur, non solum ad justitiam suam, qua eis digna in fine retribuet, sed etiam ad exercitationem et provectum sanctorum suorum, ut ex ipsa etiam malorum perversitate boni proficiant, et probentur, et manifestentur; sicut Apostolus ait, Oportet hæreses esse, ut probati manifesti fiant inter vos (I. Cor.xı, 19).

* Correcta ad a. bg. bl. c. cc. ff. g. gv. j. n. r. s. sb. t. 2 vc. 4 v. et Edd.

(a) Alias 141: quæ autem 264 erat, nunc 231.

2. Nam si nullus etiam malorum bonus usus esset Deo ad utilitatem electorum suorum, qui etiam de malo Judæ tantum bonum nobis præstitit, ut Christi sanguine redimeremur; poterat eos aut nasci non permittere, quos malos futuros esse præsciebat, aut in ipso eorum initio malignitatis exstinguere : sed tantum eos permittit esse, quantum novit expedire atque sufficere admonendæ atque exercendæ sanctæ domui suæ. Ideo nostram de illis tristitiam consolatur: quia et ipsa tristitia quam pro illis habemus, nos relevat; illos autem in sua perversitate perseverantes gravat. Gaudium vero quod percipimus quando aliqui ex eis correcti in melius commutantur, et sanctorum societati copulantur, nulli gaudio in hac vita comparari potest. Propterea scriptum est: Fili, si sapiens fueris, libi sapiens eris et proximis tuis ; si autem malus evaseris, solus hauries mala (Prov. ix, 12). Quia cum gaudemus de fidelibus etjustis, et illis et nobis prodest bonum eorum; cum autem contristamur de infidelibus et iniquis, illis solis nocet et eorum malitia et nostra tristitia: nos autem etiam hoc plurimum adjuvat apud Deum, quod pro eis misericorditer contristamur, et pro ipsa tristitia congemiscimus et oramus. Unde honorabilis et in Christo laudabilis famula Dei, et mæstitiam tuam de talibus, et vigilantiam atque cautelam contra tales, quam tuis litteris expressisti, multum approbo et laudo : atque ut in hac via perseveranter ambules, pro meis viribus, quia hoc exigis, et hortor, et moneo ut miserearis eorum tanquam simplex est colomba, caveas autem illos tanquam astuta sicut serpens (Matth. x, 16); desque operam, quantum potes, ut qui tibi adhærent, tecum in recta fide permaneant, aut ad fidem rectam, si forte in aliquo aliqui depravati sunt, corrigantur.

3. De homine autem quem suscepit Verbum Dei, cum caro factum est et habitavit in nobis (Joan. 1, 14), emendarem aliquid, si in eo quod credis, falsum aut perversum invenirem. Hoc ergo crede quod credis, quia in illo homine totam naturam nostram suscepit Filius Dei, id est, et animam rationalem et carnem mortalem sine peccato. Infirmitatis enim nostræ particeps factus est, non iniquitatis, ut per infirmitatem communem, solveret iniquitatem nostram, et adduceret nos ad justitiam suam, bibens mortem de nostro, et propinans vitam de suo. Sed si habes aliquam scripturam eorum, in qua asserunt quod huic fidei sit contrarium, dignare eam mittere, ut non solum fidem nostram dicamus, sed eorum quoque perfidiam, quantum possumus, refellamus. Sine dubio enim hoc ipsum, quod perverse et impie sentiunt, aliquibus testimoniis divinarum Scripturarum conantur astruere: in quibus eis ostendendum est quam non recte intelligant Litteras sacras conscriptas ad fidelium salutem; tanquam si quisquam se medicinalibus ferramentis graviter vexet, quæ utique non ad vulnerandum, sed ad sanandum suntinstituta. Multum autem laboravimus et laboramus, quantum Dominus donat, contra diversos errores arguendos. Sed laborum nostrorum opuscula si forte habere desideras, mitte qui tibi descri

bant. Voluit enim Deus ut hoc facillime possis, qui tibi dedit unde possis.

EPISTOLA CCLXV (a).

Augustinus Seleucianæ, de baptismo et pænitentia Petri, contra quemdam novatianum. Religiosissimæ et in Christi dilectione honorandæ famulæ Dei SELEUCIANE, AUGUSTINUS episcopus, in Domino salutem.

1. Lectis litteris tuis de salute vestra lætatus, ad ea quæ scripsisti, repondere non distuli. Et primum miratus sum quomodo dicat novatianus iste Petrum batipzatum non fuisse, cum paulo superius scripseris eum dixisse quod Apostoli fuerint baptizati. Unde illi videatur quod inter Apostolos baptizatos Petrus non fuerit baptizatus, ignoro : et ideo exemplum epistolæ tuæ, ne forsitan tu non habeas, misi tibi, in quo diligentius consideres ad ea me respondere quæ inveni in litteris tuis; si enim notarius non mendose excepit aut scripsit, nescio quale cor habeat qui cum Apostolos baptizatos dicat, Petrum baptizatum negat.

2. Quod autem Petrus dicitur egisse pœnitentiam, cavendum est ne ita putetur egisse, quomodo agunt in Ecclesia qui proprie pœnitentes vocantur. Et quis. hoc ferat, ut primum Apostolorum, inter tales pœnitentes numerandum putemus? Poenituit enim eum negasse Christum, quod ejus indicant lacrymæ : sic enim scriptum est, quia flevit amare (Matth. xxvi, 75). Nondum enim fuerant resurrectione Domini confirmati, et illo adventu Spiritus sancti qui apparuit die Pentecostes, vel illa inspiratione quam demonstravit Dominus posteaquam resurrexit a mortuis, cum insufflavit in eorum faciem, dicens : Accipite Spiritum sanctum (Joan. xv, 22).

3. Unde recte dici potest, quia cum Petrus negavit Dominum, nondum fuerant Apostoli baptizati; non tamen aqua, sed Spiritu sancto. Hoc enim eis dixit postquam resurrexit, et conversatus est cum eis : Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem Spiritu sancto baptizabimini, quem et accepturi estis non post multos hos dies (Act. 1, 5). Aliqui autem codices habent, Vos autem Spiritu sanctoincipietis baptizari: sed sive dicatur, baptiza bimini, sive dicatur, incipietis baptizari, ad rem nihil interest. Nam in quibuscumque codicibus invenitur, baptizabitis, aut, incipietis baptizare, mendosi sunt; qui ex græcis facillime convincuntur. Si autem dicimus aqua non fuisse baptizato, metuendum est ne graviter in eis erremus, ne demus hominibus auctoritatem contemnendi Baptismum; quem usque adeo non contemnendum ipsa apostolica disciplina commendat, ut Cornelius centurio et ii qui cum illo erant, etiam jam accepto Spiritu sancto, fuerint baptizati (Id. X, 48).

4. Sicut antiquijusti si non circumciderentur, non erat eis peccatum; postea vero quam jussit Deus

Ad a. bg. bn. bl. c. cc. cb. ff. g. gg. gv. j. n. r. s. t. tt. vc. duos e. tres. sb. et Edd. recensita. (a) Alias 108: quæ autem 265 erat, nunc 106.

« PredošláPokračovať »