Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][merged small]

A. Charitas Christi quæ urget nos, et absenles licet per unitatem fidei alligat, ipsa fiduciam ad te scribendi pudore depulso præstitit : teque per litteras tuas visceribus meis intimavit, quas et de scholasticis facultatibus effluentes, et de cælestibus fovis dulces, ut animæ meæ medicas et altrices, in quinque libris interim teneo, quos munere benedicti et venerabilis nobis episcopi nostri Alypii, non pro nostra instructione tantum, sed etiam pro Ecclesiæ multarum urbium utilitate suscepimus. Hos igitur nunc libros lection habeo ; in his me oblecto ; de his cubum capio, non illum qui perit, sed qui operatur vitæ æternæ substantiam per fidem nostram, qua accorporamur in Christo Jesu Domino nostro : cum fides nostra, quæ visibilium negligens, invisibilibus inhiat, per charitatem omnia secundum veritatem omnipotentis Dei credentem, litteris et eaeemplis fidelium roboretur. 0 vere sal terræ, quopraecordia nostro ne possint seculi canescere errore, condiuntur ! O lucerna digne supra candelabrum Ecclesiæ posita, quæ late catholicis urbibus de septiformi lychno pastum oleo lætitiæ lumen effundens, densas licet hæreticorum caligines discutis, et lucem veritatis a confusione tenebrarum splendore clarifici sermonis enubilas !

2. Vides, frater unanime, admirabilis in Christo Domino et suscipiende, quam familiariter agnoverim te, quanto admirer stupore, quam magno amore complectar, qui quotidie colloquio litterarum tuarum fruor, et oris tui spiritu vescor. Os enim tuum fistulam aquæ vivæ et venam fontis æterni merito duaeerim, quia fons in te ! aquæ salientis in vutam æternam Christus effectus est (Joan. iv, 14). Cujus desiderio sitivit in te anima mea, et ubertate tui fluminis inebriari terra mea concupivit. Ideoque cum hoc Pentate ucho tuo contra Manichæos me satis armaveris, si quia in alios quoque hostes catholicæ fidei munimina comparasti (quia hostis noster, cui mille nocendi artes, tam variis erpugnandus est telis, quam oppugnat insidiis), quæso promere mihi de armamentario tuo, et conferre non abnuas arma justitiæ. Sum enim laboriosus, et iam nunc sub magno onere peccator *, veteramus in numero peccatorum, sed æterno regi novus in corpore tiro militiæ. Sapientiam mundi miser hucusque miratus sum, et per inutiles litteras reprobatamque prudentiam Deo stultus et mutus fui. Postquam inveteravi inter inimicos meos, et vanmi in cogitationibus meis, levavi oculos meos in montes, ad prap. cepta legis et gratiæ dona suscipiens : unde mihi auaei

[ocr errors]

lium venit a Domino, qui non secundum iniquitates retribuens, illuminarit cæcum, solvit compeditum, humiliavit erectum male, ut erigeret humiliatum pie. 3. Sequor igitur, non æquis adhuc passibus, magna justorum vestigia si possim orationibus vestris apprehendere, in quo Dei miserationibus apprehensus sum. Rege ergo parvulum in terra reptantem, et tuisgressibus ingredi doce. Nolo enim me corporalis ortus magis quam spiritualis eaeortus ætate consideres. Quippe ætas mihi secundum carnem ea jam est, qua fuit ille ad Apostolis in porta Speciosa, verbi potestate sanatus (Act. iii, 7, et iv, 22). In natalibus autem animæ, illius adhuc mihi tempus infantiae est, quæ intentatis Christo vulneribus immolata, digno sanguine agmi victimam præcucurrit, et dominicam auspicata est passionem. Atque ideo ut infantem adhuc verbo Dei et spirituali ætate lactentem, educa verbis tuis, uberibus fidei, sapientiae, charitatis inhiantem. Si o/ficium commune consideras, frater es ; si maturitatem ingenii tui et sensuum. pater mihi es, etsi forte sis aevo junior, quia te ad maturitatem meriti et honorem semiorum proveaeit ' juvenem cana prudentia. Fove igitur et corrobora me in sacris Litteris, et spiritualibus studiis, tempore, ut diaei, recentem, et ob hoc post longa discrimina, post multa naufragia, usu rudem, viaedum a fluctibus seculi emergentem, tu qui jam solido littore constitutus, tuto * eaccipe sinu, ut in portu salutis, si dignum putas, pariter navigemus. Interea me de periculis vitae istius et profundo peccatorum evadere nitentem, orationibus tuis tanquam tabula sustine, ut de hoc mundo quasi de naufragio nudus evadam. 4. Idcirco enim me levare sarcinis, et vestimentis onerantibus eaeuere curavi, ut undosum hoc, quo inter nos et Deum peccatis interlatrantibus separat, præsentis vitæ salum, omni amictu carnis, et cura diei sequentis, jubente et adjuvante Christo eaepeditus ematem. Neque id me perfecisse glorior ; quod etsi gloriari possem, in Domino gloriarer, cujus est perficere, quod nobis adjacet velle : sed concupiscit adhuc amima mea desuderare judicia Domini. Vide quando assequatur effectu Dei voluntatem *, qui adhuc ipsum desuderare desiderat. Quod in me tamen est, dileaei decorem domus sanctæ, et quantum in me fuit, elegeram abjectus esse in domo Domini. Sed cui placuit segregare me ab utero matris meæ, et ab amicitia carmis et sanguinis ad gratiam suam trahere, eidem placuit inopem me omnis boni meriti, suscitare de terra et de lacu miseriarum, ac de luto fæcis educere, ut collocaret me cum principibus populi sui, et partem meam in tua sorte pomeret, ut te præstante meritis, officio sociatus æquarer *. 5. Præsumptione igitur non mea, sed placito et ordimatione Domini, Fraternitatis tuæ mihi fœdus usurpans,

1 Edd. : Te ad maturitatem meriti homor seniorem proverit et juvenem. Mss. novem : Honore seniorum. At melius duo Vatic. : Et honorem seniorum proverit juvemem.

* Sic in editis. AtMss. plerique : Jam in solido littore. constitisti toto, etc. [constatisti, tuto, etc.]

3 Edd.: Assequatur effectum Dei voluntatum. Mss. duo : Effectum Dei voluntate. Alii duo : Dei voluntatem. Unus e Vatic.: Effectu dei voluntatem. Hunc sequimur.

* Cisterc. Ms.: Officio senatus æquarer, id est munere p resbyteratus.

tanto indignus honore me dignor ; quia te pro tua sanctitate certo scio, nam veritate sapis, non alta sapere, sed humilibus congruere. Ideoque prompte et intime recepturum spero charitatem humilitatis nostræ, quam quidem jam recepisse te per beatissimum sacerdotem Alypium (quia dignatur) patrem nostrum, confido. Is enim sine dubio de se tibi eaeemplum præbuit nos ante notitiam et supra meritum diligendi, qui incognitos sibi mos, et longinqua soli vel sali intercapedine disparatos, spiritu veræ dilectionis, qui ubique et penetrat et effunditur, et videre diligendo potuit, et alloquendo pertimgere. Hic nobis prima affectus sui documenta, et charitatis tuæ pignora in supradicto digno munere librorum dedit. Et quanto studuit impendio, ut Sanctitatem tuam non ipsius tantum verbis, sed plenius eloquentia et fide tua cognitam non possemus amare nediocriter tantopere curasse eumdem credimus, ut nos vicissim ipsius imitatione plurimum diligas. Gratia Dei tecum, ut est, in aeternum maneat optamus, frater in Christo Domino unanime, venerubilis, desiderantissime: totam domum, et omnem comitem, et æmulatorem in Domino sanctitatis tuæ plurimo fratermitatis unanimæ salutamus affectu. Panem unum, quem unanimitatis indicio misimus charitati tuæ, rogamus accipiendo benedicas.

[merged small][ocr errors]

A. Vix reperi occasionem scribendi tibi ; quis credat? Sed mihi tamen Licentium necesse est credere. Nolo te causas rationesque rimari, quæ etiamsi reddi possent, fidei tamen, qua mihi credis, non eas debeo. Nam et litteras tuas non per eas accepi, per quos possem scripta redhibere. Quæ autem petisti ut peterem, curavi per epistolam quantum promendum ' videbatur ; sed quid effecerim tu videris. Quod si nondum effectum est, vel cum sciero, agam instantius, vel cum rursus ipse admonueris. Hactenus quæ hujus vitæ vincula perstrepunt, tecum locutus sim : nunc paucis aecipe pectoris mei æstus de spe tua non transitoria, quonam modo via tibi patescat in Deum.

2. Mi Licenti, etiam atque etiam recusantem et formidantem compedes sapientiae, timeo te rebus mortalibus validissime et perniciosissime compediri. Nam sapientia qnos primo alligaverit, et exercitatoriis quibusdam laboribus edomuerit, solvit postea *, liberatisque sese donat ad fruendum; et quos primo temporalibus nexibus erudiverit, post æternis amplexibus alligat ; quo vinculo nec jucundius nec so

[ocr errors]

lidius cogitari quidquam potest. Prima hæc aliquan- ì tulum dura esse confiteor ; illa vero ultima nec dura dixerim, quia dulcissima sunt ; nec mollia,quia firmissima; quid igitur nisi quod dici non potest, sed creditamen et sperari eiamari potest ? Vincula vero hujus mundi asperitatem habent veram jucunditatem falsam ; certum dolorem, incertam voluptatem; durum laborem, timidam quietem ; rem plenam miseriæ, spem beatitudinis inanem. Hisne tu inseris et collum et manus et pedes, cum et honoribus hujuscemodi subjugari affectas, et facta tua non aliter fructuosa existimas, et ambis inhærere, quo non modo invitatus sed nec compulsus quidem ire debuisti ? Hic tu fortasse Terentiani servi mihi responsum dederis : Ohe, tu verba fundis hic sapientia ! (Terentius in Adelphis.) Cape igitur ut fundam potiusquam effundam. Aut si ego canto, tu autem ad aliam vocem saltas, nec sic quidem me pœnitet. Habet enim suam hilaritatem ipsa cantatio, etiam cum ad eam membra non movet, cui plena charitatis modulatione cantatur. Verba quædam in epistolis tuis me moverunt, I sed de his tractare, cum factorum vitæque totius tuæ cura excoquat, ineptum putavi.

Carmen (a) Licentii ad Augustinum præceptorem.

3. Arcanum Varronis iter scrutando profundi
Mens hebet, adversamque fugit conterrita lucem.
Nec mirum, jacet omnis enim mea cura legendi
Te non dante manum, et consurgere sola veretur.
Nam simul ut perplexa viri compendia tanti
Volvere suasit amor, sacrosque attingere sensus,
Quis numerùm dedit ille tonos, mundumque tonando
Disseruit canere, et pariles agitare choreas,
Implicuit varia nostrum caligine pectus,
Induxitque animo rerum violentiâ nubem. |
Inde figurarum positas sine pulvere formas
Posco à mens, aliasque graves offendo tenebras.
Ad summam *, astrorum causas clarosque meatus,
0bscuros quorum ille situs per nubila monstrat.
Sic jacui nutans, ut talem omnino ruinam,
Nec qui nos prohibet latebras agnoscere cœli,
Nec persona daret functorum freta cavernis.
Protea namque ferunt veterum commenta Pelasgum,
Qui dum sollicitis non vult aperire futura,
Spumat aper, fluit unda, fremit leo, sibilat anguis,
Captum aliquando tamen in munera parva volucrum.
At mihi, qui nimium curis gravioribus angor,
Dulcia quæque animæ, subdulcia pabula quæro,
Varronis responsa latent. Quod supplice cántu
Præsidium nymphamve rogem et flumina poscam ?
An te voce vocem, clari quem rector 0lympi
Fontibus infantum præfecit, et abdita jussit
Ubertate animi longe ructare fluenta ?
Ferto magister opem, ac tu tu ne desere vires
Invalidas, mecumque sacras subvertere glebas
Incipe : tempus enim, nisi me mortalia fallunt,
Labitur, in seniumque trahit. Tibi noster Apollo
Cordo replet, patremique suum patremque deorum
Conciliat, legemque bonam, pacemque cruentam
Monstrat, et abducto velamine singula pandit.
Viginti emensus nam longos forsitan orbes
Solis eras, cum te ratio pulcherrima mundi,
Ditior imperiis, et nectaré dulcior omni
Corripuit, statuitque vagum, medioque locavit,
Omnibus unde aciem posses intendere rebus.
0 bone, carpe iter annorum, sapientia quamtum
Crescit amore sui, inveniens nova culmina semper.
Perge viam qua te soboles præclara tonantis
Perducit, sternens in planos ardua campos.
Et cum luciferos praecordia vesper in ortus
Distulerit, sanctumque super benedixerit ignem,

1 Mss. tres, adsumam. Non male.
(a) Alias Epistola xl.

Sis memor ipse mei : bibuiam qui ponitis aurem
Legibus invictis, contundite pectora palmis,
Sternite membra solo, meritosque ciete dolores,
Et prohibete nefas, Deus imperat omnibus unum,
Admonet antistes, venturaque fulmina * terrent.
O mihi transactes revocet si pristina soles
Lætificis aurora rotis, quos libera tecum
0tia tentantes, et candida jura bonorum,
Duximus italiae medio, montesque per altos !
Non me dura gelu prohiberent frigora cano,
Nee fera tempestas Zephyrùm, fremitusque Borini,
Quin tua sollicito premerem vestigia passu.
Hoc opus ut jubeas tantum, cruor irriget artus,
Solstitio Neuros, bruma sectabimur Istrum.
Ignotus Garamas solvet mihi vincula gentis *.
Xampaeosque lacus fugiens Hypaneius amnis *
Callipidum Scythicas resonat spumosus ad undas.
Ibimus et Leucos, qua Leucia solus in ortus
Tenditur : et vasti deserta cacumina Cassi,
Queis Epidamneas æquat sibi Cassia rupes,
Unde quiescentem auroram, currusque solutos,
Sopitamque diem media sub nocte viderem,
Te suadénte petam : nec enim labor aut metus ullus
Terret, ubi insontes precibus Deus audit apertis.
Et nunr: Romulidum sedes et inania tecti
Culmina, bacchatasque domus, vanosque tumultus
Desererem, et totus semel in tua corda venirem,
Ni mens conjugio incumbens retineret euntem.
Crede meis, o docte, malis, veroque dolori,
Quod sine te nullos promittunt carbasa portus,
Erramusque procul turbata per æquora vitæ.
Praecipites densa veluti caligine nautæ,
Quos üror australis, stridens et flatus ab Euro
Perculit, et raptis privavit turbo magistris ;
Protinus abruptis miseri volvuntur in undis:
Non forus aut proræ, non lintea deinde procellas
Ferre valent, ratioque jacet stupefacta regendi :
Sic me ventus agit, volvuntque cupidinis æstus
In mare lethiferum, nec terræ protinus absunt.
Sed mecum reputans, tua candida verba, magister,
Hæc magis esse reor tibi credere : callida res est,
Decipit, atque animis molitur retia nostris.
Præteritos oblitus euim, præsentia præsto
Nunc tibi, chare, tuo nos nunc de pectore lapsi.
Heu mihi quo ferar, unde velim tibi pandere mentem !
Ante sub Ægeo aptabunt * pia tecta palumbes.
Et versa halcyone componet in arbore nidos ;
Esuriens vitulos alet ante leæna sequaces,
Atque impasta diu teneros lupa nuuriet agnos.
Mutantesque suis divisum partibus orbem,
Aut Barcœus alet faurum, aut Hyrcania sauros * ;
Ante Thyesteis iterum male territa mensis,
lnterrupta dies refugos vanescet in ortus ;
Ante dábunt imbres Nilum, super æthera damæ
Errabunt, montesque canent, et flumina plaudent,
Quam mihi post tergum veniant tua dona, magister.
Arcet amor, copulamque tenet communis honesti.
Hic, hic regnat amicitiæ decus hoste fugato.
Nam neque propter opes vitreas, aurumque rebelle,
Jungimus assensus animorum : nam neque vulgi
Nos fortuna ruens, quæ separat ardua, junxit.
Sed labor interiora legens, vulgata libellis,
Atque animis inventa tuis, et nobile dogma
Indictum, contraque bonus responsa relatus.
Et mea Calliope, quamvis te cominus altum
Horreat, et vultus abscondat, inutile tractans ;
Hoc tamen, hoc animi vinclum, nexusque fideles,
Non qui montosis firmatas rupibus Alpes
Fregii, et Italicas pressit cum mœnibus urbes,
Rumperet, aut nostro terreret robore quidquam.
1te procul latires tumidis anfractibus 0xi,
Aut ab Aremphæis Rhiphæos aut oppida Caspi,
Cimmeriasqué domos sejungere flumine largo :
Maeotidumque plagae, Pontus quas obruit Helles,
Europæ atque Asiæ longe discrimina tendant.
Nonne boum per utrumque latus armenta fatigans
Finibus abscidit Thalario Dodona Mlolossos,

[ocr errors][merged small]

$; Arabas ? nec pacis fœdus amicum
Sidonios inter mansit regnümque Pelopum,
Sacrilegosque Phryges, quamvis pro tempore cunctis
Hospitio commune fuit. Quid denique fratrum
Dissidium, pugnasque canam ? quid honesta parentum
Verbera, quid matrum furias, natosque superbos ?
Est etiam superum concors discordia rerum,
Totque fluunt ritus, quot dat sententia leges.
Nec tenel unus amor, non si mihi murmura centum
Det Boreas, totidemque animas, centumque per ora
Lingua rigens adamànte fremat, memorare valebo
Quæ sociata prius veterum natura locorum
Distulit, et tereti limavit glarea mun'o.
Sed nos prætereo, quod âb una exsurgimus urbe,
Quod domus una tulit, quod sanguine tangimur uno
Seclorum, christiana fidés connexuit, et quod
Nos iter immensum disterminat, et plaga ponti
Interfusa coercet ; amor contemnit utrumque.
Gaudia qui spernens oculorum, semper amico
Absenti fruitur ; quoniam de corde profundo
Pendet, et internæ rimatur pabula fibræ.
Interea venient quæcumque futura bonorum
Scripta salutiferi sermoniis, et illa priorum
Æquiparanda favis, reputans quæ pectore in alto,
Cohcéptum in lucem vomuisti hectáreum mel,
Præsentem ipsa mihi te reddent, si mihi morem
Gesseris, et iibros quibus in te lenta recumbit
Musica tradideris, nam ferveo totus in illos.
Annue, sic nobis verum ratione patescat,
Sic plus Eridano fluat, et contagia mundi
Nequicquam volitent nostri circum arva coloni.

4(a). Si versus tuus momentisinordinatis perversus esset,si suis legibus non staret,si mensuris imparibus aures auditoris offenderet, puderet te certe, nec differres, nec desisteres donec ordinares, corrigeres, statueres,æquares versum tuum,discendo et agendo artem metricam acerrimo studio, et labore quolibet: quid cum inordinatus ipse perverteris, cum legibus Dei tui ipse non stas, neque in agenda vita honestis tuorum votis, et huic ipsi eruditioni tuæ concinis, abjiciendum post tergum putas et negligendum ? Quasi præ sono linguæ tuæ sis tibi vilior, et incompositis moribus quod offendis aures Dei levius sit, quam si incompositis syllabis tuis grammatica succenseret auctoritas. Scribis :

0 mihi transactos revocet si pristina soles
Lætificis aurora rolis, quos libera tecum
Otia tentantes, et candida jura bonorum,
Duximus Italiæ medio, montesque per altos ;
Non me dura gelu }$?' frigora cano,
Nec fera tempéstas Zephyrûm fremitusque Borim,
Quin tua sollicito premerem vestigia passu.
Hoc opus, ut jubeas tantum.

Me miserum, si ego non jubeo, et non cogo atque impero, si non rogo ac supplico. Sed siaures tuæ adversus meas voces clausæ sunt, ori tuo pateant, pateant carmini tuo ; exaudi teipsum, durissime, immanissime, surdissime. Quo mihi linguam auream et cor ferreum? quibus ego non carminibus, sed lamentationibus sufficiam plangere carmina tua, in quibus video, quam animam, quod ingenium non mihi liceat apprehendere, et immolare Deo nostro ? Exspectas ut ego jubeam, sis bonus, sis quietus, sis beatus; quasiquidquam mihi dierum gratiusillucescat, quam utingenio tuo fruarin Domino, aut vere tu nesciasquam te esuriam et sitiam, aut non hoc ipso id carmine fatearis. Revoca animum quo ista scripsisti, nunc mihi dic: Hoc opus, ut jubeas tantum.Ecce jussum meum: da mihite, sihoc opus est tantum; da Domino meo te, qui omnium nostrum dominus est,

(a) Alias Epistola 41. (Quatre.)

qui tibi illud donavitingenium.Nam ego quid sum, nisi servus tuus per ipsum, et conservus sub ipso ? 5. An ipse non jubet? audi Evangelium: Stabat, inquit, Jesus, et clamabat (Joan. vu, 37) : Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis,et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est. (Matth. xi, 28-30). Si hæc non audiuntur, aut usque ad aures audiuntur, exspectasne, Licenti, ut Augustinusjubeat conservo suo, et non plangat potius frustra jubere Dominum suum ; imo non jubere, sed invitare et rogare quodammodo, ut qui laborant reficiantur ab eo ? Sed videlicet fortissimo et præfidenti collo, jugum mundi jugo Christi est jucundius : qui si laborare nos cogeret, vide quis cogeret, qua mercede cogeret. Vade in Campaniam, disce Paulinurn egregium et sanctum Dei servum, quam grandem fastum seculi hujus, tanto generosiore, quanto humiliore cervice incunctanter excusserit, ut eam subderet Christi jugo, sicut subdidit; et nunc illo moderatoreitineris sui quietus et modestus exsultat. Vade, disce quibus opibus ingenii sacrificia laudis ei offerat, refundens illi quidquid boni accepit ex illo, ne amittat omnia, si non in eo reponat a quo hæc habet. 6. Quid æstuas ? quid fluctuas? quid imaginationibus mortiferarum voluptatum aurem accommodas, et avertis a nobis ? Mentiuntur, moriuntur, in mortem trahunt. Mentiuntur, Licenti: Sic nobis, sicuti optas, verum ratione patescat ; Sic plus Eredano fluat. Non dicit verum nisi Veritas: Christus estveritas ; veniamus ad eum, ne laboremus. Ut ipse nos reficiat, tollamusjugum ejus supernos, etdiscamus ab eo quoniam mitis est et humilis corde, et inveniemus requiem animabus nostris. Jugum enim ejus lene est, et sarcina ejus levis est. Ornari abs te diabolus quaerit. Si calicem aureum invenisses in terra, donares illum Ecclesiæ Dei. Accepisti a Deo ingenium spiritualiter aureum, et ministras inde libidinibus, et in illo satanæ propinas teipsum ! Noli, obsecro ; sic aliquando sentias quam misero et miserando pectore hæc scripserim ; et miserearis jam mei, si tibi viluisti. EPISTOLA XXVII * (a).

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

An vero tolerat? Cur ergo me excruciat desiderium tui apud ipsam intus animam?Nam si molestias oorporis paterer, et si non perturbarent æquitatem animi mei, recte illas tolerare dicerer ; cum autem non æquo animo fero quod te non video, intolerabile est istam appellare tolerantiam. Sed quando tu talis es, esse sine te fortasse intolerabilius toleraretur. Bene est ergo, quia æquo animo ferre non possum, quod si æquo animo ferrem, æquo animo ferendus non essem. Mirum est, sed tamen verum, quod mihi accidit : doleo quod te non video, et me ipse consolatur dolor. Ita mihi displicet fortitudo qua patienter fertur absentia bonorum, sicuties. Nam etJerusalem futuram desideramus utique,et quanto impatientius desideramus ipsam, tanto patientius sustinemus omnia propter ipsam. Quis igitur potest nod gaudere te viso, ut possit quandiu te non videt, non dolere ! Ergo neutrum possum, et quoniam si possem, immaniter possem, non posse delector, atque in eo quod delector nonnullum solatium est. Dolentem itaque me non sedatus, sed consideratus consolatur dolor. Ne reprehendas, quæso, sanctiore gravitate qua prævales, et dieas non recte me dolere, quod adhuc te non noveritu, cum animum mihi tuum, hoc est teipsum interiorem aspiciendum patefeceris. Quid enim si uspiam te vel in terrena tua civitate didicissem fratrem et dilectorem meum, et tantum in Domino ac talem virum, nullumne me dolorem sensnrum fuisse arbitrareris, si non sinerer nosse domuin tuam ? Quomodo ergo non doleam, quod nondum faciem tuam novi, hoc est domum animæ tuæ, quam sicut meam novi ? 2. Legi enim litteras tuas fluentes lac et mel, præferentes simplicitatem cordis tui, in qua quæris Dominum sentiens de illo in bonitate, et afferentes 1 ei claritatem et honorem. Legerunt fratres, et gaudent infatigabiliter et ineffabiliter, tam uberibus et tam excellentibus donis Dei, bonis tuis. Quotquoteas legerunt, rapiunt, quia rapiuntur cum legunt. Quaum suavis odor Christi, et quam fragrat ex eis, dici non potest. Illæ litteræ cum te offerunt ut videaris, quantum nos excitant ut quæraris ; nam et perspicabilem faciunt et desiderabilem. Quanto enim præsentiam tuam nobis quodammodo exhibent, tanto absentiam nos ferre non sinunt. Amant te omnes in eis, et amariabs te cupiunt. Laudatur et benedicetur Deus, cujus gratia tu talis es. Ibi excitatur Christus, ut ventos et maria tibi placare dignetur tendenti ad stabilitatem suam. Videtur a legentibus ibi conjux, non dux* ad mollitiem viro suo, sed ad fortitudinem redux in ossa viri sui ; quam in tuam unitatem redactam et redditam, et spiritualibus tibi tanto firmioribus, quanto castioribus nexibus copulatam, officiis vestræ Sanctitati debitis, in te uno resalutamus *. lbi cedri Libani ad terram depositæ, et in

' In Edd., afferens. At Mss. sexdecim, afferentes.

* Sic 21 Mss. At vulgati habent : ad stabilitatem suam dignetur. Ibi conjuac excitatur, non duae, etc.

* In prius Edd. uno ore salutamus. In Ms. uno Vutic., una memte resalutamus. At in aliis vatic., tribus, et in quindecim Gallic. exhibetur lectio quam eligimus.

[ocr errors]

arcæ fabricam compagine charitatis erectæ, mundi hujus fluctus imputribiliter secant. Ibi gloria ut acquiratur, contemnitur, et mundus ut obtineatur, relinqnitur. lbi parvuli, sive etiam grandiusculi filii Babylouis eliduntur ad petram, vitia scilicet confusionis superbiæque secularis. 3. Hæc atque hujusmodi suavissima et saoratissima spectacula litteræ tuæ præbent legentibus;litteræ illæ, litteræ fidei non fictæ, litteræ spei bonæ, litteræ puræ charitatis. Quomodo nobis anhelant sitim tuam,et desideriuum defectumque animæ tuæ in atria Domini ! quid amoris sanctissimi spirant! quantam opulentiam sinceri cordis exæstuant ! quas agunt gratias Deo ! quasimpetrant aDeo ! Blandiores sunt, an ardentiores; luminosiores, an fecundiores? Quid enim est, quod ita nos mulcent, ita accendunt ita compluunt et ita serenæ sunt?quid est, quæso te, aut quid tibi pro eis rependam, nisi quia totus suum tuus in eo cujus totus es ? Si parum est, plus certe non habeo. Tu autem fecisti ut non mihi parum videatur, qui me in illa epistola tantis laudibus honorare dignatus es, ut cum tibi me refundo, si parum hoc putem, tibi non credidisse convincar. Pudet me quidem tantum boni de me credere, sed plus piget tibi non credere. Est quod faciam : non me credam talem qualem putas, quouiam non agnosco ; et credam me abs te diligi, quoniam sentio et plane percipio : ita nec in me temerarius, nec in te ingratus extitero. Et cum me tibi totum offero, paruum non est : offero enim quem vehementissime diligis ; et offero, si non qualem me esse arbitraris, cum taunem pro quo, ut talis esse merear deprecaris. Hoc enim magis jam peto facias, ne minus optes mihi adjici ad id quod sum, dum me existimas jam esse quod mod sum. 4. Ecce charissimus tneus est, et ab ineunte adolescentia mihi familiariter amicissiunus(a) quihanc Eximietati tuæ ac præstantissimæ Charitati epistolam apportat.Hujus nomen est in libro de* Religioue, quem tua Sanctitas,quantum litteris indicas,libentissime legit: factus est enim tibi etiam tanti viri, qui tibi eutn misit, commendatione jucundior. Neque tamen huic tam familiari amico tmeo velim credas, quæ de ine forte laudans dixerit. Sensi enim etiam ipsum sæpe non mentiendi studio, sed amandi propensione falli judicantem, et arbitrarijanu me accepisse quædam,quibus accipiendis a Domino patente ore cordisinhiarem. Et si hoc in os meum, quis non conjiciat quanta de me absente melioraquam veriora lætus effundat ? Librorum autem nostrorum copiam faciet venerabili studio tuo : nam nescio me aliquid,sive ad eorum quiextra Ecclesiam Dei sunt, sive ad aures fratrum scripsisse, quod ipse non habeat. Sed tucum legis, mi sancte Pauline, non te ita rapiant quae per nostram infirmitatem veritas loquitur, ut ea quæ ipse Ioquor minus diligenter advertas; ne dum

[blocks in formation]
[merged small][ocr errors]

avidus hauris bona et recta quæ dataministro, non ores pro peccatis eterratis quæ ipse cornmitto. In his enim quæ tibi recte, si adverteris, displicebunt, ego ipse conspicior; in his autem quæ per domum Spiritus quod accepisti,reote tibi placentin libris meis,ille amandus,ille prædicandus est apud quem est fons vitæ,et in cujus lumine videbimus lumen (Psal. xxxv, 10), sine ænigmate, sed facie ad faciem, nunc autem in ænigmate videmus (I Cor. x111, 12). ln his ergo quæ ipse de veteri fermento eructavi, cum ea legens agnosco, me judico cum dolore; in his vero quæ de azymosinceritatis et veritatis domo Dei dixi, exsulto cum tremore. Quid enim habemus, quod non accepimus ? Atenim melior est qui majoribus et pluribus, quam qui minoribus et paucioribus donis Dei dives est. Quis negat? sed rursus melius est, vel de parvo Dei dono gratias ipsi agere, quam sibi agi magno. Hæc ut ex animo semper coufitear, meumque cor a lingua mea non dissonet, ora pro me, frater. 0ra, obsecro, ut non laudari volens, sed laudans invocem Dominum, et ab inimicis ineis salvus ero. 3. Est etiam aliud quo istum fratretn amplius diligas : nam est cognatus venerabilis, et vere beati episcopi Alypii, quem toto pectore ainplecteris, et merito; nam quisquis de illo viro benigne cogitat, de magna Dei misericordia, et de mirabilibus Dei inuneribus cogitat. Itaque cum legisset petitionem tuam, qua desiderare te indicasti ut historiam suam tibi scribat, et volebat facere propter benevolentiam tuam, et nolebat propter verecuudiam suam : quem cum viderem inter amorem pudoremque fluctuantem,omus ab illo in humeros meos transtuli;nam hoc mihi etiam per epistolam jussit. Cito ergo, si Dominus adjuverit,totum Alypium inseram præcordiis tuis;nam hoc sum ego maxime veritus,ne ille vereretur aperire omnia quæ in eum Doininus contulit, ne alicui inimus intelligenti (non enium abs te solo illa legerentur), non divina munera concessa hominibus, sed ipsum prædicare videretur,et tu qui nosti quomodo hæc legas,propter aliorum cavendam infirmitatem fraternæ notitiæ debito fraudareris: quodjam fecissem, jamque illum legeres, nisi profectio fratris improvisa repente placuisset. Quem sic commendo cordi et linguæ tuæ, ut ita comiter ei te præbeas, quasi non nunc illum, sed mecum ante didiceris.Si enim cordi tuo non dubitaverit aperire seipsutn, aut ex omni, aut ex magna parte sanabitur per linguam tuam. Volo enim eum numerosius contundi eorum vocibus, qui amicum non seculariter diligunt. 6. Filium autem ejus, filium nostrum (a), cujus etiam nomen in aliquibus nostris libris invenies, etsi ad tuæ charitatis præsentiam ipse non pergeret, sta{ueram litteris in manum tuatn tradere consolandum, exhortandum, instruendum, non tam oris sono, quam exetnploroboris tui.Ardeo quippe,utdum adhuc ætas ejus in viridi feno est, zizaniaconvertatim frngem, et credat expertis quod experiri periculose desiderat.Nunc ergo ex ejus carmine, et ex epistola

(a) Licentium, cujus nomem in libris cont. Academicos, etc.

« PredošláPokračovať »