Obrázky na stránke
PDF
ePub

aut circumstantiarum mota, quæ certum tempus præ se ferat. Ex hac porro quadruplicis classis disistinctione id commodi eveniet, quod antea observabamus, ut studiosus lector ea quæ ad hæreses Donatistarum et Pelagianorum pertinent, uno fere conspectu ac tenore percipiat. Deinde monendus est lector nonnullos tractatus,qui hactenusin Epistolarum ordinem relati sunt,loco motos a nobis non fuisse, tametsi id non levis momenti rationes suadere videbantur. In eo genere est publicum illud instrumentum, quo Eraclium futurum sibi successorem designat Augustinus, præter aliquot prolixiora opuscula, quæ ab ipso in Retractationibus censentur inter libros. Id vero a nobis præstitum haud fuit, quo vel sic lectorum commodo, quantum fas esset, consuleretur. Verum nihil cunctandum censuimus, quin rejiceretur in Appendicem vulgata illa Altercatio cum Pascentio, quæ cLxxviii numerabatnr inter Augustini Epistolas. Hanc enim suppositiam esse manifestis constat argumentis, quæ in Admonitione eidem Altercationi præfixa retulimus. Præterearem gratiam utilemque studiosis facturos nos arbitrati sumus, si quasdam huc revocaremus Epistolas, non solum quas Augustinus nomine suo misit ad alios, sed exillis etiam quæ ad ipsum a multis sunt directæ. Sic Timasii et Jacobi, sic Honorii et Theodosii imperatorum, Quodvultdei, Prosperi, Hilariiatque Anonymi ad Augustinum litteras: sic et ab ipso datas ad Pelagium, ad Simplicianum de opere ipsi dicato, ad Aurelium, ad Valerium, ad Claudium, ad Quodvultdeum super libris eorum nomine nuncupatis, quæ hic antea desiderabantur, suo inserendas loco curavimus: uti et catholicorum episcoporum rescripta ad Marcellinum tribunum, occasione collationis Carthaginensis, necnon Epistolam ad Proculum et Cylinnium Gallicanos antistites Leporii causa transmissam: quæ nimirum scripta non minus pro veris ac germanis Augustini fetibus habenda sunt, quam Epistolæ illæ Carthaginensis ac Milevitanæ synodi nomine ad Innocentium directæ, quas uti a S. Doctore dictatas cum aliis ejus Epistolis omne recipiunt. Huc vero etiam revocandus erat Tractatus de bono Viduitatis, nisi id prohibuisset ususjampridem receptus, qui Libri titulum ei assignat, tametsi vera sit Augustini adJustitiam Epistola, eoque nomine nulla ejus peculiari mentio in Retractationum libris habeatur. Ejusdem conditionis estea Epistola quam S. Doctor fidelibus ad suae dispensationis curam pertinentibus scripsit contra Petilianum, quæ ab Augustini tempore, sicutiin lib. 2 Retractationum, c. 25, testatur, prioris adversus ejusdem hæretici Litteras libri locum obtinuit. 0ccurrebat præterea Secundini Manichæi ad Augustinum Epistola, quæ ut nihil continet observatione dignum quod eruditorum oculis merito subjiciatur, relicta est in sexto Augustinianorum operum tomo, ob id solum legenda, ut ea plenius intelligantur quæ illic adversus Secundini errores disputat Augustinus. Neque vero editas duntaxat Epistolas recudimus; sed novas aliquot primi damus in lucem: in quibus occurrit Augustini tum presbyteri insignis ad Alypium episcopum Thagastensem Epistola, cujus perquam egregit est argumentum.Jam pridem Christianorum convivia compotationesque in basilicis natali sanctorum per fieri solitas e medio tollere satagebat Augustinus. Ejus hanc in rem verba sunt in Epist. xxil ad Aurelium, n. 5: Auferendum est malum non aspere, sed sicut scriptum est, in spiritu lenitatis et mansuetudinis. Non duriter, non modo imperioso ista tolluntur; magis monendo quam minando. Sic enim agendum est cum multitudine peccantium. Narrat ergo hic quemadmodum per tres dies, nominatimque in Leontii natali die, auctoritatibus ex divinaScriptura petitis, tum precibus,fletibus ac lacrymis apud soleinnem concionem instabat, foeda ut hæcce consuetudo ab Ecclesia eliminaretur : quæ ubi paucorum movere animos intellexit, mox acriore studio aliaatque alia subjecit hortamenta,et imperataoratione piorum suffragiaadhibuit; sic ut Deo donante tandem a compotationibus istis cessatum fuerit. Inter alia vero quæ hic referuntur ecclesiasticæ disciplinæ monumenta, notandi ritus in sanctorum solemnitatibus tum usurpati, nempe sermo habitus ad populum; sacræ lectiones et Psalmorum modulatio alternis vicibus repetitæ; acta Vespertina sacra, quæ quotidie celebrari solerent. Prodeunt simul e tenebris aliæ duæ, quibus numerus Epistolarum Augustini ad Paulinum Nolensem in Possidii indice annotatus completur; breviores quidem illæ, sed Christianæ pietatis ac benevolentiæ sensu plenissimæ. His Paulini litteras et opusculum contra Paganos,quod ab ipso elaborari didicerat Augustinus, ardentissimis votis expertere se contestatur. Proxilior insigniorque est ad Mercatorem Epistola, ex tertia parte olim exhibita in lib. ad Dulcitium, nunc autem primum ex integro data : quæ ut peracre Mercatoris ingenium, ita singularem modestiam Augustini prodit, quisuccensentem quod sibi non rescripsisset, accipit gratantissime. Notandus in ea controversiarum inter Catholicos et Pelagianos status, quod ad quæstionem de Baptismo parvulorum ac de morte peccato retributa pertinet, liquido explicatus. Notanda itidem epocha Litterarum Augustini ad Sixtum et ad Cœlestinum diaconum hic definita. Sed illud in primis observatione dignum est, quod ex eadem epistola intelligimus,nempe catholicos scriptores extra Africam positos sua Augustino scripta, quæ adversus Pelagianos edebant, dirigere solitos fuisse. Hujus quidem rei conjecturam capere licebat ex breviore ad Sixtum Epistola, n. 1. Verum id longe certius liquet ex his Augustini verbi ad Mercatoren : Ego itaque te, fili dileetissime, scribentem mihi vel ad me consideranda tua scripta mittentem, absit ut negligenter accipiam, etc. Jam vero in hacce editione capitnlationes, quæ paucas in Epistolas antehac inductæ erant, retinemus; novas in aliis, ubi commodum videtur, instituimus; porro in omnibus sectiones designamus frequentes, affixis numericis notis, uti jam in primi tomi opusculis fieri cœpit, quo esset deinceps facilior Augustini

usus, expeditiorque locorum inquisitio. Deinde Epistolarum argumenta, quæ plurima gravissimis scatere erratis historiæque adversari observarant eruditi, castiganda curavimus. Et quanquam consilium postrum minime sit animi nostri sensa et cogitata doctis obtrudere, temperare non potuimus tamen, quin notatiunculas quasdam annecterenus, tum in præcipuis vnlgati textus emendationibus, tum iis in locis qui ad stabiliendam Epistolarum epocham visi sunt idonei. Nihil porro est, quod hic omnia recenseantur menda, que sane innumera MSS. exemplarium ope resecuimus. Cur autem omnia resecare non licuerit, id in causa est quod aliquot S. Doctoris Epistolæ unico duntaxat codice MS. eoque non satis emendato continerentur, uti constabitcodicum, quibus usi fuimus, Syllabum in fine voluminis adjectum consulenti.

Ne quid vero in hac Epistolarum editione, quod nostrum certe esset, desideraretur ; quatuor earum indices attexuimus. Primus quidem novum huncce Epistolarum ordinem cum hactenus vulgato compara. tum exhibet. Alter vulgatum prius ordinem continet, quatenus ad hunc novum reducitur. Tertius constat eorum nominibus alphabetico ordine digestis, ad quos Augustinus dedit Epistolas, vel a quibus ipse vicis. sim accepit. Postremus denique Epistolas distribuitin præcipua argumenta quæ in eis tractantur. Statue. ramus aliquando quiotam quoque Epistolarum seriem intexere, quæ ordini illi responderet, qui in MSS. codicibus usitatior est. Verum incassus labor et prorsus inutilis fuit, tum ob maximam MSS. codicum varietatem, inter quos nescimus an duos tresve reperias qui inter se hac in re conveniant : tum maxime quod cauci adınodum reperiantur,qui media saltem ex parte S.Doctoris contineant Epistolas; adeo ut ex illis nihil certum, nihil fixum ordinatumque possit constitui ; si codices nonnullos exceperis annorum 600 circiterætatem præferentes, qui Epistolas sex aut septem priores exhibent ea serie, quam editio nes vulgatæ repræsentant, aliis longe diverso nulloque legitimo ordine contextis.

Postremo, uti aliorum tomorum,sic et istius opuscula excipiet rerum et Scripturæ quæ explicanturlocorum index, quantum in nobis fuit, sincerus, et studiose comparatus.

Superestigitur ut,quod antea polliciti sumus,novi Epistolarum ordinis rationes hoc loco exhibeamus.

Epistolarum
ORDO CHRONOLOGICUS

ARGUMENTIS DEMONSTRATUS

EPISTOLÆ PRIMÆ CLASSIS,
Quas Augustinus nondum episcopus scripsit, ab anno

Christi 386 ad 395.
I. – Scripta circa finem an. 386.
Ut primum locum in Retractationibus tenent libri
contra ddcademicos, in agro Cassiciaco scripti ab Au-
gustino paulo post ipsius conversionem:ita cæteras
ipsius Epistolas bicjure præcedit illa,quæ eorumdem
librorum occasione data fuit ad Hermogenianum. An-
nus vero quoisthæc epistola, sive libri iidem prodie-
ruot, hac ratione investigatur. Exorsus fuerat id
operis Augustinus aliquanto tempore ante suum nata-
lítium diem, qui in 13 novemb. incidebat, ex lib. 1.
Retractationum, c. 2. Cum autem id opus absolveret,
trigesimum tertium ætatis annum agebat, uti sub
ejusdem operis finem lib. 3, c. 20, n. 43, testatur.
Jam vero Possidius, cap.31, fidem facit vixisse Au-
gustinum annos septuaginta sex. Nullusquehactenus
in dubium revocavit, quin ejus obitus in 28 augusti
an. 430, juxta Prosperi chronicon, inciderit. līlum
igiturpatum fuisse oportet 13 novemb. an.354, con-
versam autem sæculo secessisse in villam Cassicia
cum an. 386, eodemque labente anno libros de Aca-
demicis edidisse ; quatuor circiter menses ante ba.
ptisnum, quem insequenti anno percepit.

Quanquam hæc facilis et expedita chronologiæra tio videatur, in ea tamen constituenda necesse est paulamimmorari. Nam quoniam ex lib. 3 contra Petil. litt.c. 25, liquet Augustinum non repetiisse Africam, nisi post Maximi tyranni necem, quæ exeunte julio vel augusto an. 388 contigit; cumque ex lib. 9 Con ess. capp. 8, 10, 11, æque certum sit Monnicam ad

Ostia Tiberina,cum Augustinus in Africam post baptismumin Paschali solemnitate Mediolani perceptum remearet, seseque simulnavigationi instaurarent,ex hac vita migrasse, anno ætatis ipsius Augustini 33, hinc fit ut viri eruditi in diversas abeantopiniones; velintque alii Possidium, ubi Augustinum annos 76 vixisse scribit, ipsius annos ex Consulum fastis pumerare, proque anno primo perbreve illud computare spatium temporis a die 13 novemb. quo in lucem editus est Augustinus, ad diem 1 januarii ; tum pro septuagesimo sexto id censere quoda1 diejanuarii ad 28 augusti extenditur. Sicque Augustinum natum esse 13 novemb. an. 335, conversum an. 387, baptizatum an. 388, et reipsa vixisse annos non 76, sed 74 supra novem aut decem menses. Dicuntalii augustinum, tum in lib. 3 contra Academicos, supra laudato loco, tu in cap. 10 lib. 1 Soliloquiorum (quod etiam opus antesuum baptisma perfecit), ubi se 33 annum agere profitetur, non inchoatum currentemve annum, sed transactum prorsus et elapsum intelligere. Sic enim suos annos numerare solitum suspicantur ex lib. 6 Confess. c. 11, in quo se tricenariam ætatem gerere ait, posteaquam c.6 meminit se laudes Imperatoris recitasse, illum ipsum panegyricum esse rati, quem Bautoni consulatum ineunti dixit Kal.jap. an. 383, ex lib. 3 cont. Petil. litt. c. 23, licet verisimilius sit hanc aliam fuisse panegyrim, quam Imperatoris laudes appellat. Horum igitur calculo pertinet Augustini ortus ad an.354, conversio secessusque ad an, 387; baptisma denique refertur ad an. 388, quojam Augustinus, ætatis 33 expleto anno, tricesimus quartum decurrebat.

Verum bæ quæ septentiæ verba Augustini Possi

diique a genuino sensu per vim detorquent, nulla id exigente causa. Quid enim obstat quominus intelliganuus Augustino sub matris obitum ad suos navigare paranti moram allatam fuisse aliquo casu ? quidve cogit credere ipsum statim ab obitu matris in Africam solvisse, cum id minime dicat ? Quin potius in 4 Retractat. libro, capp. 7, 8,9, recenset opuscula post baptismum a se Romæ conscripta, quibus profecto pefticiendis sat esse non potuisset tantillum temporis, duo in Urbe ante matris suæ mortem resedisset ; quando quidem ab itineris labore, quem Mediolano rediens cum suis toleraverat, mondum recreatus erat, cum ad 0stia Tiberina pervenit : lllic enim, inquit, post longi itineris laborem instaurabamus nos navigagationis. Qua propter ejus commoratio Romæ non ante, sed post obitum Monnicæ reponenda, credendumque est quidpiam ei fuisse impedimento, quominus in Africam tam cito remearet. Nam illius temporis historia prodit Maximum tyrannum hoc ipso anno 387, circiter mensem augustum infesto agmine descendisse in Italiam, et pulso ex ea Walentiniano, Africam pariter occupasse. Fieri ergo potuit ut de his certior factus Augustinus, cum ægritudine matris,cujus obitum in mensem augusto citeriorem referre nihil vetat, ad 0stiaTiberina detineretur, mutato subinde consilio, hujus tumultus exitum opperiri Romæ statuerit, ubi a civilis belli cladibus tütior quam Thagaste degere poterat. Ad hæc si Augustini conversionem referas in annum 387, dicere cogeris eum in secessu prope Mediolanum ruri quievisse, illa ipsa tempestate, qua universa Italia Maximo invadente turbabatur ; et ex ea Walentinianus Imperator expellabatur, hoc est in medio belli turbine, qui circa Mediolanum præcipue detonabat, cum in ea ürbe Comitatus Imperatoris plerumque resideret : quæ tempore censet Baronius ex Ambrosii verbis intelligi posse Mediolanenses cives de fuga cogitasse. II. — Scripta circa idem tempus.

Subsequitur epistola ad Zenobium, illum ipsum, ut

uidem hobs videtur, cui nuncupati sunt libri de $: editi exeunte anno 386. Confer hanc epistolarum lib. 2 de Ordine, cap. 7, n. 20, quo loco dicit Augustinus, secum sæpe de rerum ordine contulisse Zenobium, ipsumque tunc temporis peregre profectum fuisse significat. Hac autem in epistola desiderat absentem Zenobium, optatque ut disputationem cum ipso inchoatam simul absolvant.

III. — Scripta an. 387.

Quæ hic ordine tertia est, ad Nebridium data prodiit haud multo post Soliloquiorum opus, quod sub initium anni 387 perfectum fuit: quippe id operis a se recens editum esse innuit Augustinus, n. !. Quid ait, si Soliloquia legisset Nebridius, lætaretur multo eacundantius, nec tamen reperiret plus aliquid quod me appellaret, quam bea:um. Et n. 4 ; Nihil autem horum fieri posse, Soliloquia nostra jam continent. Ex quibus verbis intelligitur libros de Academicis, de Beata vita, aliosque exeunte anno 386, et ineunte 387 ante Soliloquia ab Augustino compositos, Nebridio legenti arrisisse, iitgestie ntis animi motu velutabreptus continere se non potuerit, quominus eum beatum nuncuparet. Hæc itaque epistola in iis numeranda est, de quibus Augustinus in lib. 9 Conf. cap. 4, dicit: Ibi, id est, apud Cassiciacum, quid egerim in litteris..... cum absente Nebridio, testante epistolæ. Scilicet Augustinum illuc secedentem secutus non erat Nebridius ; Amicitiae enim nostræ cesserat, inquit Augustinus in lib. 8 Conf. c. 6, ut omnium nostrum familiarissimo Verecundo Mediolanensi civi et grammatico subdoceret. Hinc porro est quod in extrema parte epistolæ aliquot illi de verborum conjugationibus quæsti unculat proponit. IV. — Scripta circa idem tempus. Ex eodem agro Cassiciaco dedit epistolam hic quartam ad Nebriduum qua illi satisfäciebat inquirenti quantum in secessu profecisset. Exciderunt reliquæ Epistolæ ab Augustino per id otii ad Nebridium dictatæ, quas majori numero atque impensiori studio

conscriptas fuisse ex allato loco lib. 9 Conf. subintelligimus. W. — Scripta oirca fin. an. 388. Quinta est ea quam a Nebrudio recepit, cum esset Thagaste in Africa ; quo ex Italia rediit post Maximi tyranni necem, quæ an. 388, mense julio vel augusto accidit. Miratur Nebridius Augustinum se Thagastensium civium negotiis interpellatum non jmatienter ferre, doletque nondum redditam ipsi uisse, quam tantopere exoptabat, a mundanis curis cessationem. Videtur itaque collocanda isthæc epistola in fine ejusdem anni 388, aut in sequentis anni exordio. Nam Augustinus Thagastem reversus, haudquaquam sustinuit, quin conceptum jam inde a suo Tbaptismate consilium secedendi cum amicis in agros, quos ad Thagastem possidebant, exsequeretur quamprimum liceret. Et reipsa illic in secessu, a sejam alienatis curis sæcularibus, transegit ferme triennium,ex Possidio, cap.3, donec Hipponem data quadam occasione profectus, ibi presbyter ordinaretur, quod anno 39t ineunte contigit. Attamen dici potest ipsum suo etiam in secessu, cum nimium ille et a civibus suis amaretur, et ex æquo cives suos redamaret, suscepisseinterdum curam graviorum negotiorum, quæ ad ipsum perferebantür. VI, VII. — Scripta circa initium an. 389. Sextæ epistolæ tempus utcumque habetur ex Auustini rescripto proxime subsequente, ubi, n. 4, erecundum familiarem quondam, suum appellat. Nempe Augustinus apud Mediolanum existens de Verecundo, si illic adhuc in vivis ageret, non sic loqueretur; et multo minus apud Cassiciacum, ubi ipse in Verecundi villa versabatur. Neque de cætero videtur referenda utraque epistola ad illud tempus, quo Romæ morabatur Augustinus, licet Verecùndus per id temporise vivis excesserit; tum quia istud cum voce quondam non congruit, tum quia nullum ejuscemodi litterarii commercii, quod tunc Augustino cum Nebridio intercesserit, indicium nobis suppetit. Sic er§. epislolas sexlam Webridii et septiinam Aug. ad ebridium, illis jam in Africa constitutis scriptas fuisse colligimus. VIII-XIV. — Scriptæ circa idem tempus. ldem porro de reliquis epistolis quas ad se vicissim miserunt, id est octava, nona, decima, undecima, duodecima, tertia decima et quartadecima,longe magis liquet. Quanquam enim temporis articulum quo singulæ datæ fuerunt, haud expeditum sit distincte assignare: is tamen ordo quem hic inter se tenent facile constituitur ex mutuo earum respectu. Ad extremum id certo certius est, omnes ad Nebridium epistolas ante annum 391 prodiisse. Quippe de obitu Nebridii scribit Augustinus in libro9Confessionum, c. 3 n. 6 : Quem non multo post conversionem nostram et regenerationem per baptismum.... carne solvisti. Quibus verbis aperte docemur mortuum fuisse Nebridium, antequam ad presbyterium assumeretur Augustinus. Atqui ad id munus assumptus fuitanno 39f ex eruditorum observatione, duobus nixa Possidii testimoniis qui primum cap. 3, fidem facit Augustinum ex Italia in Africam regressum in secessu Thagastensi fermetriennioconstitisse,tumque ordinatum fuisse presbyterum apud Hipponem. Porro regressus est Augustinus anno, ut diximus, 388, Tpost Maximi necem. Deinde cap. 31 ipsum clericatu vel in episcopatu annis ferme quadraginta, scilicet ad diem usque 28augusti anni 430, vixisse testatur. Porro illa ipsius ordinatio nonnullis quadragesima incipiente, nobis aliquanto ante dierum spatio facta videtur : quippe cum Augustinus presbyteratu suscepto se virium suarum in eo munere atquein divini vérbi prædicatione periculum fecisse in epistola xxi, innuat, ob idque à Valerio episcopo flagitare se dicat dierum aliquot inducias et facultatem ad Pascha usque secedendi, ut sacris Litteris, in quibus minus péritum se jam tum intelligebat, operam navet. XV. — Scripta circa an. 390. Epistolam ad Romanianum, quæ hic ordine quinta decimaest,scriptam ab Augustinojam episcopo cre

didit Baronius, adeoque ex hacipsa ad annum 142,ob. hic scribit Augustinus n. 4, ut sanari prorsus nisi servavit episcopos consuevisse scribere litterasin ta- concilii auctoritate non posset. bellis eburneis velin chartis; raro vero nec nisi char

XXIII. - Scripta circa idem tempus. tæinopia in membranis. Sed quando in ea S. Doctor Vigesima tertia ad Maximinum vel ipsa inscriptione librum de vera Religione Romaniano,cui maximedi- intelligitur scripta ab Augustino, cum adhuc prescabatur, absolutum esse, ipsique propediem trans byteresset,quo autem anno minimecompertuin est. mittendum renuntiat; pertinet dubio proculad illud XXIV, XXV. – Scriptæ sub fin. an. 394, ante hiemem. tempus quod Augustioi presbyteratum proximean Paulini suntduæ subsequentes epistolæ,abipso ex tecessit. Nam istum librumin Retractationibus pos urbe Nola in Africam, anno 394 transmissæ ; altera tremum inter eos recenset Augustinus, quos non Aly pio patri, id est, episcopo.Hanc enim dignitatem dum presbyter edidit. Certe hic idem liber erat unus ipsi coinpetere didicerat haud dubie ex litteris, quas ex quinque illis quos Alypius ante annum 395,adeo ab Alypio se recepisse profitetur.Altera autem Auguque ante Augustini episcopatum dono misit Pau stino fratri,quem scilicet presbyterum adhuc agere lino, de quibus in epistola xxiv et xxvII.

audiverat,cuique,utaitn. 4, officio sociatus,sive juxta XVI, XVII. - Scriptæ circa an. 390.

Cisterciensein MS.officio senatus æquabatur. Atque ex Septima decima ad Maximum Madaurensem, a quo priore quidem epistola,n.2, habemus hanc simulcum litteras prius acceperat Augustinus, data videtur ex illa datam fuisse. Ex principio vero epistolæ xxx, Thagastensi secessu.Quod colligimus non modo ex quam ad Augustinum subinitium anni 395 indubieo quod nonnullam Augustino cum ethnico illo con tanter scripsit Paulinus, hanc eamdem ad Augusti. suetudinem fuisse indigitet ; fortean quia non pro num, scilicet vigesimam qnintam; imo et alteram cul ab invicem agebant, cum esset Madaura Tha ad Alypium, hic vigesimam quartam ante hiemem gasti finitima: sed præsertim ex eo quod nullum aut superiorem, id est autumno anni 39+ directam episcopatus aut sacerdotii ejus exstet in ea vesti fuisse certe cognoscimus. gium ; quodque idolorum cultus (qui sub initium XXVI. - Scripta forle ineunte an. 395, et missa cum an. 391, Imperatorum lege prohibitus fuit) adhuc

sequente. publicus foret, ut hic passim ipse subinnuit. Unde Vigesima sexta Augustiniestad Licentium discipulicet inferre scriptam fuisse anno 390.

lum quondam suum. Laudat,n.5, Paulinum tanquam XVIII-XX. – Scriptæ circa idem tempus.

sibi iunc temporis notissimum. Quapropter eam Epistolæ proxime subsequentes, ad Cælestinum, ad forte scripserit post acceptas superiores Paulini litGaium, ad Antoninum,in quaruminscriptione nullum teras, postque visum illum, quem Paulinus ad nomiai suv dignitatis titulum adjunctum assumit Au ipsum salutandum direxerat.Porroin epistola progustinus, ab eo adhuc laico videntur datæ. Id vero xime subsequente, n. 6, recordatur hujus ad Licenetiain confirmatur ex stilo, qui ut in primis ipsius tium scriptæ, eamque eadem occasione, sive ejus scriptis, paulo elegantior est; nec non ex ordine quo saltem exemplum Paulinoipsi legendum transmittit. in vetustis codicibus reperiuntur collocatæ, videli.

XXVII. – Scripta circa ineunt. an. 393. cet juxta priores quindecim epistolas, adeo ut nec Vigesima septimaad Paulinum epistola subinitium desiat MSS. qui præter illas prorsus nihil conti anni 393 a nobis collocatur. Quippe acceptis litteris neant : cujuscemodi perantiquus liber in biblio- Paulini sibiante hiemem scriptis, hancilli epistolam theca Germanensi asservatur.

perferendam Augustinus tradidit Romaniano,utin.4, XXI. – Scripta sub ineuntem an. 391.

significat :qui Romanianus, Licentii supra nominati Epistola vigesima prima nihil aliud est, quam sup pater, in Italiam rei familiaris et domesticæ causa plex ille libellus quem episcopo Valerio porrexit Au- navigabat ; forte verno tempore prædicti anni 393, gustinus aliquanto post suam ordinationem, postu. certe Augustino nondum episcopo, ex epist. XXXII laos ut quia jam vires suas huic obeundo muneri et xxxII. inferiores expertus fuerat,concederetur sibi pardum

XXVIII. - Scripta an. 394 aut 395. tempus, velut usque ad Pascha, quo Scripturarum Subinitium epistolæ vigesimæ octavæ ad Hieronysacrarum studio totus vacaret. Hæc igitur epistola mum laudatur Alypius, episcopalem dignitatem post sub initium aoni 391, quo presbyterum creatum suum ab Hieronymo regressum jam consecutus. Augustinum fuisse probavimus, collocari debet. Porro Alypii profectionem in Palæstinam ad annum XXI. – Scripta circa an. 392.

393 revocat Baronius; promotionem ejusdem ad Effluxerant ab ejus ordinatione dies bene multi, episcopatum, in annum 394. Est igitur epistola hoc cum epistolam vigesimam secundam ad Aurelium anno 394, aut certe anno 395 scripta ; non serius, seripsit presbyter Augustinus. Jam tum enim erecto cum eam Augustions scripserit nondum episcopus, Hipponensi monasterio fratrum cætus coalescere cæpe ex epist. LXXI, c. 1, n. 2. Huc facit quod Hieronymi rat, ex n. 1. Hac epistola respondet litteris quibus de Petro reprehenso a Paulo sententiam hic impro. dam, quæ hodie non exstant,receptis ab Aurelio; cui batam exagitat itidem Augustinus (tacito tamen Carthaginensis Ecclesiæ regimen recens commissum auctoris nomine), in libro de Mendacio, capp. 5 et esse indigitat, ubi meminit spei, quam secum probi 20, quod opusculum in Retract. lib. 1, inter illa quique conceperant,fore ut Deus Africanarum eccle- quæ scripsit nondum episcopus, postremo loco siarum ægritudinibus collata in ipsum auctoritate, reponit. medelam aliquando tandem adhibeat.Sicque omnino

XXIX. - Scripta an. 395. familiari suo rescribit, ut facile credas Aurelium ab Ad annum eumdem 395 referre visum est eximiam ipso per litteras instanter petiisse, ut sibi sub novo lam Alypio datam epistolam, quæ ex vetustissimo onerelaboranti,qua consiliis opportunis,qua emissis codice RR. PP. Cisterciensium S. Crucis in Jerusaad Deuin precibus subveniret. Quocirca existimare lem in Urbe nunc primum vulgatur. Neque vero selieet Aurelium, quianno 388, cum eum ex Italia re- rius collocanda fuit, quando eam scripsit Augustidiens Augustinus apud Carthaginem vidit ex lib. 22nus eo tempore quo adhuc in presbyteri munere de Cip.Dei,cap.8, diaconi Carthaginensis munus obi- merebatur : quippe labente hoc ipso anno ad episbat non citius anno 391, episcopali dignitate auctum copale munus evectus fuit.Neque etiam citius : quia fuisse. Et reipsa aptecessoripsius Genethlius concilio eamdem episcopalis muneris dignitatem ipsi Alypio, Carthaginensill præfuit anno 190,die 19 maji. Dein qui hic Thagastensium episcopus dicitur,ante annum ceps vero, id est, anno393, concilium Hipponense die 394 collatam fuisse nullo argumento apparet. Enim8 octobris, aliaquein sequentium annorum Africana vero non adeo recens hoc munus adiverat Alypius, concilia,sub Aurelio habita prænotantur. Cæterum uti satis intelligitur ex illis verbis Augustini n. 12: hac ipsa, qua de agimus, epistola permotum credi. Magna sane ex parte vobiscum requiescimus cum alamus durelium ad cogendum istud concilium Hip- critate fervoris, quia spiritualis Ecclesiæ Thagasten. podense,goo ejus auctoritate comessationes quibus sium tam crebra nobis dona nuntiantur.Necnon ex eo Afri pietatis prætextu in ecclesiis'vacabant, prohi- quod in eadein epistola,n.2, significatur, ipsum Alyberet. Tanta nimirum erat pestilentia hujus mali, ut pium Hippone, ubi certe relicta Ecclesia sua haud.

quaquam peregrinatus fuisset novitius episcopus, proféctum esse nuperrime, et quidem non multo post ineuntem annum, si nimirum isthæc epistola feferatur ad initium Quadragesimæ, neque librarii erratum sit in exemplari, ubi legitur : Postea vero quam dies Quadragesimae illucisset.Inquam lectionem nonnihil suo loco annotatur. XXX. — Scripta an. 395. Trigesimam epistolam scripsit Paulinusantequam Augustini rescriptum, quæ superius est xxvii epistola,a Romaniano recepisset.Nempe vir ille sanctus incredibili Augustini desiderio ex ipsius lectione incensus, cum nuntium quem ante É in Africam transmiserat, initimere videret remorari, ac de litteris suis perlatis dubius foret, officium suum diutius suspendere non valuit; sed ad Augustinum secundas T litteras dedit Romano et Agili, ut sui in eum animi studium et observantium, simulque ejus visendi desiderium flagrantissimum testaretur. EPISTOLÆ SECUNDÆ CLASSIS, Quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam et ante detectam in Africa Pelagii haeresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410. XXXI. — Scripta ineunte an. 396. Epistolam ad Paulinum hic tricesimam primam jam demum episcopus Augustinus, acceptis posterioribus Paulinilitteris reddidit,per Romanum et Agilem ei continuo referendam. In hac epistola de sua ad episcopatum promotione certiorem fecit Paulinum, quoille intelligeret sede profectione in Italiam ejus invisendi causa, cogitare non posse ; ipsumque ecclesiasticis curis expeditiorem, nondum enim episcopus erat paulinus, ad trajiciendum in Africam invitaret. Porro autem contigit Augustini promotio imminente Domini Natali ex Homil. 25, inter 50,c.3, atque certo certius ante annum 397, quo concilium Carthanigense III, die prima septembris aut28 augusti celebratum sancivit, ut ordinandis episcopis vel clericis decreta Conciliorum prælegantur, quæ nimirum sanctio constituta fuit ipsius Augustini rogatu, qui et eidem concilio subscripsit. Verum de amnis 395 et 396,uter illorum Augustini ordinationeinsignitus sit, res est apud nos haud satis explorata. Et quidem facile inclinaret animus in annum 396, quoniam librorum quos, ut ait lib. 2 Retract, c. 1, episcopus elaboravit, primi duo sunt ad Simplicianum, quem in epistola nuncupatoria et initio libri I, titulo Patris exornat: qui titulus indicare videtur jam Simplicianum successise B. Ambrosio, cujus tamen obitus nonnisi anno 397, die 4 aprilis contigit. Sed demus Augustinum pro singulari in tantum virum observantia, non eum alia nuncupatione donaturum, quamvis solum presbyter foret, utpote quem ipse in lib. 8 Confess. c. 2, S. Ambrosii spiritualem patrem nominat: quid quod de iis libris loquens, constanter dicit eos se nunc ad Simplicianum Mediolanensis Ecclesiæ antistitem, nunc ad Simplicianum episcopum S. Ambrosii successorem scripsisse, ut lib. 2 Retrac. c. {, et lib. de Prœdest SS. c. 4, et lib. de domo Persev. c. 10, modo etiam quod a se Simplicianus Mediolanensis episcopus aliquando quæsivit pertractasse, sic lib. ad Dulcit. q.6 ? Quo fit ut eosdem libros in annum 397 referat Joan. Rivius haud dubius sane simplicianum jam tum esse episcopum : qua in re Baronii sententiam videtur secutus. Jam itaque si ordinationem Augustini ante annum 396 constituerimus, fateamur necesse erit, ipsum annos propemodum duos a scribendo abstinuisse : quod vix credi possit de sancto illo doctore, qui cúras, quas fratribus suis impendere tenebatur, in hoc pötissimum reponebat, ut eorum in Christo laudabilibus studiis, lingua ac stilo suo, quas όigas in eo charitas agitabat, maæime serviret, sicuti loquitur ipse in lib. 3 de Trinit. c. M. Adde quod supra laudatos ad Simplicianum libros a se inipso exordio episcopatus sui scriptos fuisse, in lib. de Prædest, SS. c. 4 testatur. Attamem Prosper sub Olibrio et Probino coss. id est anno Chr. 395 scribit :

Augustinus B. Ambrosii discipulus, mira facundia doctrinaque excellens, Hippone-regio in Africa episcopus ordinatur. Et quotquot Augustini gesta scripsere, hanc omnes adeo liquidam auctoritatem velut epocham chronologicam ratam, fixam minimeque dubiam habuere : unde ob conjecturam, quantumvis nostro judicio validam, religio est ab illa discedere. Igitur epistolam hancce ad Paulinum, ab Augustino recens episcopo datam, ad anni 396 exordium revocari oportuit. Hinc etiam superiorum inferiorumque aliquot epistolarum tempus, uti probe intelligis, unô anno citius quam alias videri posset, figendum fuit. XXXII. — Scripta paulo post superiorem. Reversis ex Africa Romano et Agili, non continuit sese Paulinus, quin continuo nuntios gratissimos exinde acceptos de sanctis viris, atque in primis de Augustini ad episcopatum provectione, communicaret cum Romaniano, ad quem hanc epistolam trigesimam secundam postera die dedit super ea ipsa re, de qua apud illum, prout sanctum Dei hominem lætari par erat, gratulatur. XXXIII. — Scripta initio episcopatus Augustini. Epistolam trigesimam tertiam ad Proculeianum Donatistarum apud Hipponem episcopum, presbyterne an episcopus cum esset, scripserit Augustinus, haud liquido satis argumento decerni potest. Facilius tamen crediderimus ipsum jam tum episcopum fuisse, ob id maxime quod de honoribus m. 5 scribit, quos illis deferebant homines causas suas saeculares, inquit, apud nos finire cupientes, quando eis necessariu fuerimus, pro quibus rebus quotidie submisso capite salutamur. Non enim comperiri arbitramur, eos qui tantum sacerdotes essent aut debuisse aut potuisse negotia et liles plebis dirimere, nisi forte Ę; ob gravem causam demandata fuisset isthæc provincia, utiabipso Augustino postea demandata fuit presbytero Eraclio, sed postulata prius plebis assensione, eique suo jam in episcopatu successori designato. Utut sit, non serius initio sui episcopatus eam epistolam dedit; quippe cum adhuc in vivis ageret Valerius, atque ipse in proxime subjecta epistola, quam postea scripsit, sese adhuc tironem in episcopatu confiteatur. XXXIV. — Scripta post superiorem. Igitur in epistola trigesima qnarta ad Eusebium, n. 6, sic loquitur Augustinus : Quanquam et iste qui se tot annorum episcopum dicit, quid in me tirone timeat, quominus mecum velit conferre sermonem. non satis intelligo : quibus verbis primum episcopatus sui tempus signat, docetque Proculeiani mutatum esse animum, cui jam aliud placeret, quam quod de eo sibi renuntiatum fuisse dicebat in superiore epistola, n. 2, quod nimirum vellet bonis virissedentibus conferre cum Augustino ; atque hinc epistolæ hujus ordo tempusque asseritur. XXXV. Scripta post superiorem. Ejusdem temporis est trigesima quinta, ad eumdem Eusebium paulo post superiorem data. XXXVI. — Scripta forte an. 396 aut sub initium 397. Epistolæ trigesimæ sexte ad Casulanum ætatem an vere assecuti fuerimus, judicabunt alii ex his verbis cap. 14, n. 32 : Indicabo sibi quid mihi de hoc requirenti responderit venerandus Ambrosius, a quo baptizatus sum, Mediolanensis episcopus. Quæ verba inducere É; credatur scripta ab Augustino ante Amrosii obitum, qui pridie Paschatis contigit an. 397. Cui opinioni quiain epistola nihil usquam occurrit quod refragetur, visum est illam referre inter epistolas quas sub initium episcopatus sui dictavit. XXXVII. Scripta circa an. 397. Epistola trigesima septima præfigi soletlibris Quæstionum ad Simplicianum, quorum occasione scripta fuit. Porro hos libros ad ânnum circiter 397 pertinere communis opinio est. De his satis jam supra diximus ad epist. xxxi. XXXVIII. — Scripta circa medium an. 397. Epistola trigesima octava scripta fuit exacto propemodum mense a morte Megalii Numidiæ prima

« PredošláPokračovať »