Obrázky na stránke
PDF
ePub

MM M S. AUGUSTINI EPISCOPI

quam ad eum misi(a), intelligit benevolentissima et mansuetissima prudentia tua, quid de illo doleam, quid timeam, quid cupiam. Nec despero affuturum Dominum, ut per te ministrum ejus tantis curarum æstibus liberer.Sane quia multa scriptanostra lecturus es, multo erit mihi gratior dilectio tua, si ex his quæ tibi displicuerint, emendaveris mejustus in misericordia, et argueris me. Non enim talis es, cujus oleo timeam impinguari caput meum. Fratres non solum qui nobiscum habitant, et qui ubilibet habitantes Deo pariter serviunt, sed prope omnes quinos in Christolibenter noverunt, salutant, venerantur, desiderant Germanitatem, Beatitudinem, Humanitatem tuam. Non audeo petere ; sed si tibi ab ecclesiasticis muneribus vacat, vides quid mecum sitiat Africa 1. - EPISTOLA XXVIII * (b). Augustinus Hieronymo, de nova post LXX Veteris Testamenti versione ; deque Petro reprehenso a Paulo ad Galat. ii, e?cpostulans de suscepto hinc patrocinio mendacii officiosi. Domino dilectissimo, et cultu sincerissimo charitatis obsequendo atque amplectendo fratri et compresbytero * HiERONyMo, AugustiNUs. CAPUT PRIMUM. H.Nunquam æque quisquam tam facie cuilibetinnotuit, quam mihi tuorum in Domino studiorum quieta,læta*, et vere exercitatio liberalis.Quanquam ergo percupiam omnino te nosse ; tamen exiguum quiddam tui minus habeo,præsentiam videlicet corporis:quam ipsam etiam posteaquam te beatissimus munc episcopus, tum vero jam episcopatu dignus, frater Alypius vidit, remeansque a me visus est, negare non possum magna ex parte mihi esse relatu ejus impressam ; et ante reditum, cum te ille ibi videbat,ego videbam, sed oculis ejus.Non enim animo me atque illum, sed corpore duos, qui noverit, dixerit,concordia duntaxat et familiaritate fidissima, non meritis quibusille antecellit. Quia ergo me primitus communione spiritus quo in unum nectimur,deinde illiusexorejam diligis;nequaquam impudenterquasi aliquis ignotus commendo Germanitati tuæ fratrem Profuturum (c),quem nostris conatibus,deinde

* Edd., venias et videas quid mecum sentiat Africa. At Mss. carent his verbis venias et, habentque vides quid, etc., ac demum ex iis tres, quid mecum sitiat; quo verbo pulchre alludit Aug. ad siccitatem Africæ, ut facit rursum in Epist. 31, 42. 1 Cisterc. Mss.: Observando atque subsequendo magisque amplectendo, etc., in Domino salutem. * Edd., quieta lætitia. Mss. aliquot, læta. * ln hujus recognitione collati sunt a. bl. bn. cc. j. fs. mr. gg. r. sb. t. vc. decem v. et Am., Bad., Er., Lov. (a) É superiore. (b) Alias 8: quæ autem 28 erat, nunc {66. Scripta an. 394 aut 395. (e) Hic dum proficisci disponit, creatur episcopus et in brevi moritur, ex epistola 71 ; adeoque istæ litteræ, quas primas ad Hieronymum,et a se adhuc presbytero datas ait ibidem Augustinus, perlatæ non sunt hoc tempore.Profuturus porro is esse videtur, qui in lib. de unico Baptismo cont. Petil.c. 16, laudatur Cirtensis episcopus,etad quem directa est Epistola 38. Meminit ejusdem Profuturi Paulinus in epist. 32. Evodius demum in epist. 158, n. 9, Profuturum quem olim in monasterio noverat, apparuisse sibi per somnium, et futurum aliquid prænuntiasse refert.

[ocr errors]

adjutorio tuo vere profuturum speramus ; nisi forte quod talis est, utipse tibi per eum fiam commendatior,quam ille per me. Hactenus fortasse scribere debuerim, si esse vellem epistolarum solemnium more contentus ; sed scatet animus in loquelas communicandas tecum de studiis nostris, quæ habemus in ChristoJesu Domino nostro ; qui nobis multas utilitates at viatica quædam demoustrati a se itineris, etiam per tuam charitatem non mediocritcr mi

nistrare dignatur. CAPUT II.

2. Petimus ergo,et nobiscum petit omnis Africanarum Ecclesiarum studiosa societas,utinterpretandis eorum libris,quigræce Scripturas nostras quam op. timetractaverunt, curam atque operam impendere non graveris. Potes enim efficere ut nos quoque habeamus tales illos viros, et unum potissimum, quem tu libentius in tuis litteris sonas. De vertendis autem inlatinam linguam sanctis Litteris canonicis laborare te nollem, nisi eo modo quo Job interpretatus es ; ut signis adhibitis quid inter hanc tuam et Septuaginta, quorum est gravissima auctoritas,interpretationem distet, appareat. Satis autem nequeo mirari; si aliquidadhuc in hebræis exemplaribusinvenitur, quod totinterpretes illiuslinguæ peritissimos fugerit.0mitto enim Septuaginta, de quorum vel consilii vel spiritus majore concordia, quam si unus homo esset, non audeoin aliquam partem certam ferre sententiam, nisi quod eis præeminentem auctoritatem in hoc munere sine controversia tribuendam existimo. Illi me plus movent, qui cum posteriores interpretarentur, et verborum locutionumque hebræarum viam (a) atque regulas mordicus*,utfertur,tenerent, non soluminter se non consenserunt, sed etiam reliquerunt multa, quæ tanto post eruenda et prodendaremanerent. Etautobscura sunt,autmanifesta si enim obscura sunt,te quoqueineis falli potuisse creditur; si'manifesta, illos in eis falli potuisse non creditur. Hujus igitur rei pro tua charitate, expositis causis, certum me facias obsecraverim.

CAPUT III. — Perniciosa simulatio.

3. Legi etiam quædam scripta,quæ tua dicerentur, in Epistolas apostoli Pauli;quarum adGalatas, cum enodare velles,venit in manus locus ille,quo apostolus Petrus aperniciosa simulatione revocatur.Ibipatrocinium mendacii susceptum esse vel abs te tali viro, vel a quopiam, si alius illa scripsit, fateor, non mediocriter doleo,donec refellantur (si forte refelli possunt), ea quæ me movent. Mihi enim videtur exitiosissime credi, aliquod in Libris sanctis haberi mendacium ; id est eos homines,per quos nobis illa Scriptura ministrata est atque conscripta, aliquidin libris suis fuisse mentitos. Alia quippe quæstio est, utrum scriptorem sanctarum Scripturarum mentiri oportuerit: imo vero non alia,sed nulla quæstioest. Admisso enim semel in tantum auctoritatis fastigium * officioso aliquo mendacio, nulla illorum

* Am., Bad.et Mss. omnes, mordacius. At Lov ex Erasmi correctione, mordicus.

[ocr errors]

librorum particularemanebit, quæ non ut cuique videbitur vel ad mores difficilis vel ad fidem incredibilis, eadem perniciosissima regula ad mentientis auctoris consilium officiumque referatur. 4. Sienim mentiebaturapostolus Paulus cum apostolum Petrum objurgans diceret,Si tu cum sis Judaeus,gentiliter et non judaice vivis, quemadmodum gentes cogis judaizare? et recte illi videbatur Petrus fecisse, quem non recte fecisse et dixit et scripsit, ut quasianimos tumultuantium deliniret(Gal.m, 11-14); quid respondebimus,cum exsurrexerintperversi homines,prohibentes nuptias,quos futuros ipse prænuntiavit (I Tim. iv,3), et dixerinttotum illud, quod idem apostolus de matrimoniorum jure firmando locutus est (l Cor.vii,10-16),propter homines qui dilectione conjugum tumultuari poterant,fuisse mentitum ; scilicet non quod hoc senserit, sed ut illorum placaretur adversitas? Non opus est multa commemorare. Possunt enim videri etiam de laudibus Dei esse officiosa mendacia, ut apud homines pigriores dilectio ejus ardescat; atque ita nusquam certa erit in Libris sanctis castæ veritatis auctoritas. Nonne attendimus eumdem apostolum cum 'ingenti cura commendandæ veritatis dicere: Si autem Christus mom resurreacit, inanis est prædicatio nostra, inanis est et fides vestra:invenimur autem et falsi testes Dei; quia testimonium dirimus adversus Deum, quod suscitavit Christum, quem non suscitavit (Id.xv, 14, 15)? Si quis huic diceret: Quid in hoc mendacio perhorrescis,cum id dixeris, quod etiam si falsum sit, ad laudem Dei maxime pertinet ? Nonne hujus detestatus insaniam, quibus posset verbis et significationibus,in lucem penetralia suicordis aperiret, clamans non minore aut fortasse etiam majore scelere in Deo landari falsitatem,quam vituperari veritatem? Agendum est igitur ut ad cognitionem divinarum Scripturarum talis homo accedat, qui.de sanctis Libris tam sancte et veraciter existimet,ut nolit aliqua eorum parte delectariper officiosa mendacia,potiusque id, quod non intelligit,transeat,quam cor suum præferat illi veritati. Profecto enim cum hoc dicit, credi sibi expetit, et id agit, ut divinarum Scripturarum auctoritatibus non credamus. 5. Et ego quidem qualibuscumque viribus, quas Dominussuggerit,omniailla testimonia,quæ adhibita sunt astruendæ utilitati mendacii, aliter oportere intelligiostenderem, utubique eorum firmaveritas doceretur.Quam enim testimonia mendacia esse non debent,tam non debent favere mendacio.Sed hoc intelligentiæ relinquo tuæ.Admota enim lectioni diligentiori consideratione,multo id fortasse faciliusvidebis quam ego. Ad hanc autem considerationem coget te pietas,qua cognoscis fluctuare auctoritatem Scripturarum divinarum,ut in eis quod vult quisque credat,quod non vult non credat, si semet fuerit persuasum aliqua illos viros,per quos nobis hæc ministrata sunt, in scripturis suis officiose poluisse mentiri. Nisi forte regulas quasdam daturus es, quibus noverit:mus ubi oporteat mentiri, ubi non oporteat. Quod si fieri potest, nullo modo mendacibus du

biisque rationibus id explices,quæso ; nec me onerosum aut impudentem judices, per humanitatem veracissimam Domini nostri. Nam, ut non dicam nulla, certe non magna culpa meus error veritati favet,si recte in te potest veritas favere mendacio.

CAPUT IV.

6. Multa alia cum sincerissimo corde tuo loqui cuperem,et de christiano studio conferre; sed huic desiderio meo nulla epistola satis est. Uberiusidipsum possum per fratrem,quem miscendum et alendum dulcibus atque utilibus sermocinationibus tuis misisse me gaudeo. Et tamen, quantum vellem, nee ipse (quod pace ejus dixerim) forsitam capit; quanquam nihilo me illi prætulerim. Ego enim me fateor tui capaciorem; sed ipsum video fieri pleniorem, quo me sine dubitatione antecellit: et posteaquam redierit, quod Domino adjuvante prosperatum iri spero, cum ejus pectoris abs te cumulati particeps fuero, non est impleturus, quod in me adhuc vacuum erit atque avidum sensuum tuorum. Ita fiet ut et ego etiam tunc egentior sim, ille copiosior.Sane idem frater aliqua scripta nostra fert secum; quibus legendis si dignationem adhibueris, etiam sinceram atque fraternam severitatem adhibeas quæso.Non enim aliter intelligo quod scriptum est, Emendabit me justus in misericordia, et arguet me ; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal.cxL,5): nisi quia magis amat objurgator sanans, quam adulator unguens caput. Ego autem difficillime bonus judex lego quod scripserim, sed aut timidior recto,aut cupidior. Video etiam interdum vitia mea; sed hæc malo audire a melioribus *, ne cum me recte fortasse reprehendero,rursus mihi blandiar, et meticulosam potius mihi videar in me, quam justam tulisse sententiam.

EPISTOLA XXIX * (a).

Augustinus presbyter, Alypio Thagastensi episcopo, narrans quibus adhortationibus obtinuerit demum ut Hipponenses catholiciabhorrerent a luacuriosis conviviis, quæ in sanctorum natalitiis apud Africanas Ecclesias celebrare mos erat.

Epistola Presbyteri Hipponensium-regiorum ad AlypiuM episcopum Thagastensium, de die Natalis Leontii (b) quondam episcopi Hipponensis.

1.De negotio interim quod non curare non possum nihil certum scribere potui,absente fratre Machario, qui cito dicitur rediturus; et quod Deo adjuvante peragi potuerit,peragetur. De nostra autem pro eis sollicitudine,quanquam fratres nostri cives quiaderant securos suos* facere possent; tamen digna res epis

* Mss. quatuor, senioribus. Unus, majoribus.

* Forte leg. securos vos. .

* Edita nunc primum, et post editionem recognita ad antiquissimum èxemplar bibliothecæ PP. Cisterciensium S. Crucis in Jerusalem in Urbe.

(a) Porro qnae alias 29 erat, nunc 167. Scripta an. 395.

(b) Laudatur S. Leontius in sermone 13 de divers. c. 2, diciturque condidisse basilicam appellatam ex ipsius nomine Κά. qua in basilica pronuntiali sermones aliquot Augustini prænotantur.

[ocr errors]

olari colloquio, quo nos invicem consolamur, a Domino præstita est; inquo promerendo multum nos adjutos esse credimus ipsa vestra sollicitudine,quae profecto sine deprecatione pro nobis esse non potuit. 2. Itaque ne prætermittamus vestræ Charitati narrare quid gestum sit,ut nobiscum Deo gratias agatis de accepto beneficio,qui nobiscum preces de accipiendo fudistis: cum post profectionem tuam nobis nuntiatum esset tumultuarihomines,et dicere se ferre non posse utilla solemnitas prohiberetur(a),quam Lætitiam nominantes, vinolentiæ nomen frustra comantur abscondere, sicut etiam te præsente jamjam nuntiabatur; opportune nobis accidit occulta ordimatione omnipotentis Dei, ut quarta feria illud in Evangelio capitulum consequenter tractaretur: Nolite dare sanctum canibus, neque projeceritis margaritas vestras anteporcos (Matth.vn,6).Tractatum est ergo de canibus et de porcis,ita ut et pervicaci latratu adversus Dei præcepta rixantes,et voluptatum carnalium sordibus dediti erubescere cogerentur; conclusumque ita,utviderentquam esset nefarium intra ecclesiæ parietes id agere noumine religionis, quod in suis domibus si agere perseverarent, a sancto et margaritis ecclesiasticis eos arceri oporteret. 3. Sed hæc quamvis grate accepta fuerint, tamen quia pauci convenerant, non erat satisfactum tanto negotio. Iste autem sermo cum ab eis qui aderant, pro cujusque facultate ac studio, foris ventilaretur, multos habuit contradictores. Postea vero quam dies Quadragesimæ illuxisset, et frequens multitudo ad horam tractationis occurrit, lectum est istud in Evangelio, ubi Dominus de templo expulsis venditoribus animalium, et eversis mensis nummulariorum, dixit domum Patris sui pro domo orationum speluncam latronum esse factam (Id. xxi, 12): quod capitulum, cum eos intentos proposita vinolentiæ quæstione feci, et ipse quoque recitavi, adjunxique disputationem, qua ostenderem quanto commotius et vehementius Dominus noster ebriosa convivia, quæ ubique sunt turpia, de templo expelleret, unde sic expulit concessa commercia, cum ea venderentur,quæ sacrificiis illo tempore licitis essent necessaria; quærens ab eis, quibus similiorem putarent speluncam latronum, necessaria vendentibus, an immoderate bibentibus. 4. Et quoniam mihi præparatæ lectiones suggerendæ tenebantur,adjunxi deinde ipsum adhuc carnalem populum Judæorum, in illo templo, ubi nondum corpus et sanguis Domini offerebatur, non solum vinolenta, sed nec sobria quidem unquam celebrasse convivia; nec eos publice religionis nomine inebria. tosinveniri in historia, nisi cum festa fabricato idolo 1

' Mss., fabrieato dolo [fabricationis idoli].

(a) Exstat Hipponensis concilii anno 393"celebrati canon concilio }' arthaginensi insertus, « Ut nulli epis• copi vel clerici in ecclesia conviventur... Populi etiam « ab hnjusmodi conviviis,quantum fieri potest, prohibeantur: » qui canon procurante haud dubie Augustino tunc presbytero editus fuit.Quippe Aurelium Carthaginensem paulo ante contestatus erat in Epist.22, ut viis omnibus occurreret huic malo per totam Africam dudum grassanti: idque ipsi nisi concilii auctoritate tolli non posse insinuarat.

[blocks in formation]

exsolverent (Eacod. xxxii,6). Quæ cum dicerem, eodicem etiam accepi, et recitavi totum illum locum. Additi etiam cum dolore quo potui,quoniam ApostoIus ait,addiscernendum populum christianum a duritie Judæorum, Epistolam suam non in tabulis lapideis scriptam, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. 111, 3), cum Moyses famulus Dei, propter illos principes, binas lapideas tabulas confregisset (Eacod. xxxm, 19), quomodo non possemus istorum corda confringere, qui homines Novi Testamenti, sanctorum diebus celebrandis ea vellent solemniter exhibere, quæ populus Veteris Testamenti et semel et idolo celebravit. 5. Tunc reddito Exodi codice, crimen ebrietatis, quantum tempus sinebat,exaggerans,sumpsi apostolum Paulum,et inter quæ peccata posita esset ostendi, legens illum locum, Si quis frater nominetur aut fornicator, aut idolis serviens, aut avarus, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapaae ; cum ejusmodi nec cibum sumere (I Cor.v, 1 1); ingemiscendo admonens cum quanto periculo convivaremur cum eis qui vel in domibus inebriarentur*, Legi etiam illud quod non longointervallo sequitur: Nolite errare; neque fornicatores,neque idolis servientes,neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici,neque raptores regnum Dei possidebunt.Et hæc quidem fuistis; sed abluti estis,sed justificati estis in nomine Domini Jesu Christi, et spiritu Dei nostri (Ibid., vi, 9-11). Quibus lectis, dixi ut considerarent quomodo possent fideles audire, sed abluti estis, qui adhuc talis concupiscentiæ sordes, contra quas clauditur regnum cœlorum, in corde suo, id est, in interiore Dei templo esse patiuntur. Inde ventum est ad illud capitulum : Convenienlibus ergo vobis in unum, non est dominicam caenam celebrare: unusquisque enim proprium caenam praesumit in manducando ; et alius quidem esurit,alius ebrius est. Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum ? an Ecclesiam Dei contemnitis (Ibid., xi, 20-22)? quo recitato diligentius commendavi, ne honesta quidem et sobria convivia debere in ecclesia celebrari; quandoquidem Apostolus non dixerit, Numquid domos non habetis ad inebriandos vos? ut quasi tantummodo inebriari in ecclesia non liceret: sed, ad manducandum et bibendum,quod potest honeste fieri,sed præter ecclesiam,ab eis qui domos habent, ubi alimentis necessariis refici possint ; et tamen nos ad has angustias corruptorum temporum et diffluentium morum esse perductos, ut iis nondum modesta convivia, sed saltem domesticum regnum ebrietatis optemus. 6. Commemoravi etiam Evangelii capitulum quod pridie tractaveram, ubi de pseudoprophetis dictum est : Eac fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. vii • 16), Deinde in memoriam revocavi fructus eo loco non appellatos, nisi opera ; tum quæsivi inter quos fructus nominata esset ebrietas, et recitavi illud ad

[ocr errors]

Galatas:Manifesta autem sunt opera carnis,quae sunt fornicationes,immunditiae, luacuriae, idolorum servitus, vemeficia,inimicitiae, contenfiones, æmulationes, animositates, dissensiones, hæreses, invidiae, ebrielates, comessationes, et his similia; quae praedico vobis, sicut praediari, quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt (Gal. v, 19). Post quæ verba interrogavi quomodo de fructu ebrietatis agnosceremur christiani,quos defructibus agnosci Dominusjussit. Adjunxi etiam legendum quod sequitur, Fructus autem spiritus est charitas,gaudium,paae,longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia (Ibid.,22):egique ut considerarentquam esset pudendum atque plangendum,quod de illis fructibus carnis non solum privatim vivere,sed etiam honorem Eccle. siæ deferre cuperent,etsi potestas daretur,totum tam magnæ basilicæ spatium turbis epulantium ebriorumque complerent ; de spiritualibus autem fructibus,ad quos et divinarum Scripturarum auctoritate et nostris gemitibus invitarentur, nolunt afferre Deo munera,et his potissimum celebrare festa sanctorum. 7. Quibus peractis, codicem reddidi, et imperata oratione, quantum valui, et quantum me ipsum perieulum urgebat, et vires administrare Dominus dignabatur, constitui eis ante oculos commune perieulum,et ipsorum qui nobis commissi essent, et nostrum qui de illis rationem reddituri essemus pastorum principi, per cujus humilitatem, insignes contumelias, alapas, et sputain faciem, et palmas, et spineam coronam, et crucem ac sanguinem obsecravi, ut si se ipsi aliquid offendissent, vel nostri misererentur, et cogitarent venerabilis senis Valerii circa me ineffabilem charitatem, qui mihi tractandi verba veritatis tam periculosum onus non dubitarit propter eosimponere, eisque sæpe dixerit quod orationes ejus exauditæ essent de nostro adventu;quos non utique ad communem mortem vel spectaculum mortis illorum,sed ad communem conatum in æternam vitam ad se venisse lætatus est.Postremo etiam dixi certum esse me,et fidere in eum qui mentiri nes. cit, qui per os prophetæ sui pollicitus est de Domino nostro Jesu Christo dicens, Si reliquerint filii ejus legem meam, et in praeceptis meis non ambulaverint, si justificationes meas profanaverint, visitabo in virga facinora eorum,et in flagellis delictaeorum; nmisericordiam autem meam non auferam (Psalm. Lxxxviii, 31-34): in eum ergo me fidere, quod si hæc tanta quæ sibi essent lecta et dicta contemnerent, visitaturus esset in virga et in flagello, nec eos permissurus cum hoc mundo damnari. In qua conquestione sic actum, ut pro negotii atque periculi magnitudine tutor et gubernator noster animos facultatem præbebat. Non ego illorum lacrymas meis lacrymis movi ; sed cum talia dicerentur, fateor, eorum fletu præventus meum abstinere non potui. Et cum jam pariter flevissemus, plenissima spe correctionis illorum, finis sermonis mei faetus est. 8. Postridie (a) vero, cum illnxisset dies cui solebant fauces ventresque se parare, nuntiatur mihi

(a) Præter istam natalis S. Leontii solemnitatem, quæ in

nonnullos, eorum etiam qui sermoni aderant,nondum a murmuratione cessasse, tantumque in eis valere vim pessimæ consuetudinis,ut ejus tantum voce uterentur et dicerent: Quare modo? Non enim, antea qui hæc non prohibuerunt,christiani nou erant.Quo audito, quas majores commovendi eos machinas præpararem, omnino nesciebam : disponebam tamen, si perseverandum putarent, lecto illo loco de propheta Ezechiele, Explorator absolvitur, si periculum denuntiaverit, etiamsi illi quibus denuntiatur, cavere noluerint (Ezech. xxxm, 9), vestimenta mea excutere atque discedere.Tum vero Dominus ostendit quod nos non deserat, et quibus modis in se ut præsumamus hortetur : namque ante horam qua exhedram ascenderemus,ingressi sunt ad me iidem ipsi quos audieram de oppugnatione vetustæ consuetudinis fuisse conquestos : quos blande acceptos, paucis verbis in sententiam sanam transtuli ; atque ubi ventum est ad tempus disputationis omissa lectione quam præparaveram, quia necessaria jam non videbatur, de hac ipsa quæstione pauca disserui, nihil nos nec brevius nec verius posse afferre adversus eos qui dicunt, Quare modo? nisi et nos dioamus, Vel modo. 9. Verumtamen ne illi,qui ante nos tam manifesta imperitæ multitudinis crimina vel permiserunt vel prohibere non ausi sunt,aliqua a nobis affici contumelia viderentur, exposui eis qua necessitate ista in Ecclesia viderentur exorta (a): scilicet post persecutiones tam multas, tamque vehementes, cum facta pace,turbæ Gentilium in christianum nomen venire cupientes hoc impedirentur, quod dies festos cum idolis suis solerent in abundantia epularum et ebrietate consumere, nec facile ab his perniciosissimis et tam vetustissimis voluptatibus se possent abstinere, visum fuisse majoribus nostris, ut huic infirmitatis parti interim parceretur,diesque festos,post eos quos relinquebant, alios in honorem sanctorum martyrum vel non simili sacrilegio, quamvis siimili luxu celobrarentur : jam Christi nomine colligatis, et

• tantæ auctoritatis jugo subditis salutaria sobrietatis

præcepta traderentur, quibus jam propter præcipientis honorem ac timorem resistere non valerent;

mense februario, sive post diem Quadragesimæ supra n. 3 designatum proxime occurrebat hoc anno 395, quo Pascha in 25 martii incidit; altera celebrabatur circa festum Ascensionis, uti liquet ex Sermone 13 de divers. habito eo die, qui Ascensione Domini, et ipsius Leontii depositione solèmnis erat. Quanquam supra n. 3 suspicari quis possit legendum esse, dies quadragesima illua isset, id est dies Ascensionis : maxime quia conviviis et compotationibus, quibus sese dedere Catholici cupiebant, quibusque toto iî, die dediti Donatistæ fuerunt, nusquam hic jeJunii quadragesimalis religionem Augustinus opposuit. (a) Hanc ipsam ob causam Gregorius Thaumaturgus, teste Vitae ipsius scriptore Gregorio Nysseno, institutis in honorem sanctorum martyrum diebus festis indulsit, ut sese in iis fideles exhilararent. Eodem consilio adductus est Gregorius I papa, ut hæc in lib. 9, epist. 74, Mellito abbali Britanniami pergenti commendaret : « Et quia boves « solent in sacrificio d;emonum multos occidere, debet « eis etiam hac de re aliqua solemnitas immutari, ut die « dedicationis vel natalitiis sanctorum marlyrum,.. reli« giosis conviviis solemnitatem celebrent... ut dum eis • áliqua exterius gaudia reservantur, ad interiora gau« dia consentire facilius valeant. »

quocirca jam tempus esse, ut qui non se audent negare christianos, secundum Christi voluntatem vivere incipiant, ut ea quæ ut essent christiani concessa sunt, cum ' christiani sunt, respuantur. 10. Deinde hortatus sum ut transmarinarum Ecclesiarum, in quibus partim ista recepta nunquam sunt, partim jam per bonos rectores populo obtemperante correcta (a), imitatores esse vellemus. Et quoniam de basilicabeatiapostoli Petri, quotidianæ vinolentiæ proferebantur exempla (b) ; dixi primo audisse nos sæpe esse prohibitum, sed quod remotus si locus ab episcopi conversatione, et in tanta civitate magna sit carnalium multitudo, peregrinis præsertim, qui novi subinde veniunt tanto violentius, quanto inscitius illam consuetudinem retinentibus, tam immanem pestem nondum compesci sedarique potuisse.Verumtamen nos si Petrum apostolum honoraremus, debere præcepta ejus audire, et multo devotius Epistolam in qua voluntas ejus apparet, quam basilicam in qua non apparet, intueri ; statimque accepto codice recitavi ubi ait : Christo enim passo pro nobis per carnem, et vos eadem cogitatione armamini; quia qui passus est carne, desiit a carne, ut jam non hominum desideriis, sed voluntate Dei reliquum tempus in carne vivat.Sufficit enim vobis præteritum tempus voluntate homimum perfecisse, ambulantes in libidinibus, desideriis ebrietate, comessationibus et nefandis idolorum servitutibus (I Petr. iv, {-3). Quibus gestis, cum omnes uno animo in bonam voluntatem ire contempta mala consuetudine cernerem, hortatus sum ut meridiano tempore divinis lectionibus et psalmis interessent ; ita illum diem multo mundius atque sincerius placere celebrandum ; et certe de multitudine convenientium facile posse apparere, qui mentem, et qui ventrem sequeretur. Ita lectis omnibus sermo terminatus est. 11. Pomeridiano autem die, major quam ante meridiem affuit multitudo, et usque * ad horam qua cum episcopo egrederemur, legebatur alternatim et psallebatur;nobisque egressis duo psalmilecti sunt. Deinde me invitum, qui jam cupiebam peractum esse tam periculosum diem, jussum compulit senex ut aliquid eis loquerer(c). Habuibrevem sermonem, quo gratias agerem Deo. Et quoniam in hæretico* Ms., qui. Forte leg. quia. * Sic ex Mss. [eisque]. (a) Ambrosium laudât in lib. 6Confess. c. 2, qui Mediolani cibos ad sanctorum memorias afferri vetuerit, ut • ne « ulla occasio se ingurgitandi daretur ebriosis, et quia « illa quasi pærentalia superstitioni Gentilium essent • simillima. » (b) Pammachius in uxoris suæ Paulinæ funere an. circiter 397, profusiores epulas pauperibus in S. Petri basilica apposuisse laudatur a Paulino in epist. ad eum scripta, apud Paulinum illustrat. pag. 29, 30. (c) In sermone 252 (de duabus piscat.), c. 4. « In ista, « inquit, civitate, fratres mei, nonne experti sumus, « quod recordatur nobiscum Sanctitas vestra, quanto « periculo nostro de ista basilica ebriositates expulerit « Deus ? Nonne seditionne carnalium pene iuergebatur « nobiscum navis? » quae verba tamen aliquanto sunt duriora, quam ut referri possint ad id quod Hippone gestum hic narratur, videnturque dicta potius apud Üarthaginem,

seu apud civitatem in qua erant « multi spectatores theatrorum. »

rum basilica audiebamus ab eis solita convivia celebrata, cum adhuc, etiam eo ipso tempore quo a nobis ista gerebantur, illi in poculis perdurarent, dixi diei pulchritudinem noctis comparatione decorari, et colorem candidum nigri vicinitate gratiorem ; ita nostrum spiritualis celebrationis conventum minus fortasse futurum fuisse jucundum,nisi ex alia parte carnalis ingurgitatio conferretur, hortatusque sum ut tales epulas instanter appeterent, si gustassent quam suavis est [Dominus ; illis autem esse metuendum, qui tanquam primum sectantur quod aliquando destruetur, cum quisque comes efficiatur ejus rei quam colit, insultaritque Apostolus talibus dicens, quorum Deus venter (Philipp. 111, 19), cum idem alio loco dixerit : Esca ventri et venter escis ; Deus autem et hunc et illas evacuabit (I Cor. iv, 13). Nos proinde* oportere id sequi quod non evacuatur, quod remotissimum a carnis affectu spiritus sanctificatione retinetur ; atque in hanc sententiam, pro tempore, cum ea quæ Dominus suggerere dignatus est dicta essent, acta sunt vespertina quæ quotidie solent, nobisque cum episcopo recedentibus, fratres eodem loco hymnum dixerunt, non parva multitudine utriusque (a)* ad obscuratum diem manente atque psallente. 12. Digessi vobis quantum breviter potui, quod vos audire desiderasse quis dubitaverit? Orate ut a conatibus nostris omnia scandala et omnia tædia Deus dignetur avertere. Magna sane ex parte vobiscum requiescimus cum alacritate fervoris, quia spiritualis Ecclesiæ Thagastensium tam crebra nobis dona nuntiantur. Navis cum fratribusnondum venit. Apud Hasnam °, ubi est presbyter frater Argentius Circumcelliones invadentes basilicam nostram altare comminuerunt. Causa nunc agitur ; quæ ut pacate agatur et ut Ecclesiam catholicam decet, ad opprimendas linguas hæreseos impacatæ, multum vos petimus ut oretis. Epistolam Asiarchæ misimus. Bealissimi, perseveretis in Domino, memores nostri. Amen. EPISTOLA XXX * (b). Paulinus Augustino, mon recepto ab eo responso, denuo per alios scribit. Domino fratri sancto et unamimo AUGUsTiNo, PAULiNus et ThERAsiA peccatores

H. Jamdudum, frater in Christo Domino mi unamime, ut te in sanctis et piis laboribus tuis nescientem agnovi, absentemque vidi, tota mente compleacus, alloquio quoque familiari atque fraterno per litteras audire properavi *. Et credo in manu, et in gratia Domini sermonem meum ad te fuisse perlatum ; sed morante adhuc puero quem ad te aliosque dilectos aeque Deo salutandos, ante hiemem mi

* Sic legendum [evacuabit : proinde].

* Forte legendum usque.

* Ms., Asmum.

* Forte Leg. adire properavi.

* Hanc recensuiimus ad a. bg. bl. bn. c. cc. ff. g. gv. i; n. r. s. sb. t. vc. vd. duos a. quatuor v. et ad Aim., ad.,Er., Lov.

(a) Forte deest, seaeus.

(b) Alia 33 : quæ autem 30 erat, nunc {72. Scripta circa idem tempus.

« PredošláPokračovať »