Obrázky na stránke
PDF
ePub

seramus (a), non potuimus ultra et officium nostrum suspendere,et desiderium sermonis tui cupidissimum temperare. Scripsimus itaque iterato nunc, si priores ad te litteræ nostræ pervenire meruerunt aut primo, si illis in manus tuas perveniendi felicitas non fuit.

1

2.Sed tu, frater spiritualis 1 omnia judicans, amorem in te nostrum ne pendas officio solo, aut tempore litterarum. Dominus enim testis est, qui unus atque idem operatur in suis ubique charitatem suam, jam abinde nobis, ex quo te beneficio venerabilium episcoporum Aurelii et Alypii, per tua in Manichæos opera cognovimus, ita inditam dilectionem tuam, ut nobis non novam aliquam amicitiam sumere, sed quasi veterem charitatem resumere videremur. Denique nunc etsi sermone, non tamen tanquam et affectu rudes scribimus, teque vicissim spiritu per interiorem hominem, quasi recognoscimus.Nec mirum siet absentes adsumus nobis, et ignoti nosmet novimus; cum unius corporis membra simus, unum habeamus caput,una perfundamur gratia, uno pane vivamus, una incedamus via, eadem habitemus domo. Denique in omne quod sumus,tota spe ac fide,qua stamus in præsenti,nilimur in futurum, tam in spiritu,quam in corpore Domini unum sumus,ne simus nihil si ab uno excidamus.

3. Quantulum ergo est, quod absentia corporali (a) Sub finem an. 394.

i Edd. spiritaliter. At Mss., spiritalis.

nobis invidet nostri,nisi sane fructum istum, quo pascuntur oculi temporrlium exspectatores? quamvis nec corporalis quidem gratia, temporalis in spiritualibus dici debeat, quibus etiam corporum æternitatem resurrectio largietur, ut audemus in virtute Christi et bonitate Dei Patris, vel indigni præsumere. Quare utinam hoc quoque nobis munus annueret gratia Dei, per Dominum nostrum Jesum Christum, ut etiam in carne faciem tuam videremus ! non solum desideriis nostris magnum conferretur gaudium, sed etiam mentibus lumen accresceret,et ex tua copia locupletaretur inopia nostra. Quod quidem et absentibus largiri potes, hac præsertim occasione, qua filii nostri unanimes et charissimi nobis in Domino, Romanus et Agilis, quos ut nos alteros tibi commendamus,in nomine Domini revertentur,opere charitatis impleto; in quo tuæ charitatis affectu specialiter utantur,rogamus. Nosti enim quam celsa promittat Altissimus fratri fratrem adjuvanti. Per hos, si quo me gratiæ, quæ tibi data est, dono remunerarivoles, tuto facies: Sunt enim, velim credas unum cor et una in Domino anima nobiscum. Gratia Dei tecum, ut est, in æternum maneat, frater in Christo Domino unanime,venerabilis, dilectissime,et desiderabilis.Omnes in Christo sanctos,quales tibi cohærere non dubium est,a nobis saluta. Commenda nos omnibus sanctis, ut tecum pro nobis orare dignentur. 1 Mss. quatuordecim, et bonitatis.

SECUNDA CLASSIS

Epistolæ quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis babitam, et ante detectam in Africa Pelagii hæresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410.

EPISTOLA XXXI * (a).

Paulino pro secundis litteris ab eo receptis, grati animi obsequium exhibet, seque Valerio coepiscopum Hipponensem ordinatum esse renuntians, exoptatut in Africam trajicere ipse velit, magno cum sibi solatio, tum cæteris christianis exemplo futurus.

Dominis dilectissimis et sincerissimis, vere beatissimis atque abundantissima Dei gratia præstantissimis fratribus, PAULINO et THERASIÆ, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Cum litteras meas, quibus respondi prioribus vestris, si tamen vestris litteris ullo modo a me responderi potest, celerrime optaverim venire in vestræ Charitatis manus, ut quoquo pacto absens cito possem esse vobiscum, lucrum mihi vestræ epistolæ contulit tarditas mea. Bonus Dominus, qui non tribuitsæpe quod volumus, ut quod mallemus attribuat.Aliud enim est,quod accepta epistola mea scripturiestis,aliud quod non accipiendo scripsistis. Quod cum lætissime legerimus, defuisset nobis certe ista lætitia,si,ut optavimus maximeque voluimus,cito ad vestram Sanctitatem nostræ litteræ perineassent.

*Emendata est ad a. bg. bl. bn. c. cc. ff. g. gv, j. n. r. s. t. vc. vd. duos a. duos sb. quinque v. et ad Am. Bad. Er. Lov.

(a) Alias 34: quæ autem 31 erat, nunc 25. Scripta ineunte an. 396.

Nunc vero et hæc habere scripta, et illa sperare rescripta,gaudio cumulatiore delectat. Ita nec nostra culpa accusari potest, et Domini largior benignitas fecit quod nostro desiderio conducibilius essejudicavit.

2. Sanctos fratres Romanum et Agilem,aliam epistolam vestram, audientem voces atque reddentem, et suavissimam partem vestræ præsentiæ, sed qua vobis visendis inhiaremus avidius, cum magna in Domino jucunditate suscepimus. Unde, aut quando, aut quomodo vel vos præstare, vel nos possemus exigere, ut nos de vobis tanta scribendo doceretis, quanta eorum ore didicimus? Aderat etiam, quod nulli chartæ adesse potest, tantum in narrantibus gaudium, ut per ipsum etiam vultum oculosque lo. quentium, vos in cordibus eorum scriptos cum ineffabililætitia legeremus. Hoc quoque amplius erat, quod pagina quælibet quantacumque bona scripta contineat,nihilipsa proficit, quamvis ad profectum explicetur aliorum:hanc autem epistolam vestram, fraternam scilicet animam, sic in eorum colloquio legebamus, ut tanto beatior appareret nobis,quanto uberius conscripta esset ex vobis. Itaque illam ad ejusdem beatitatis imitationem, studiosissime de vobis omnia percunctando, in nostra corda transcripsimus.

3. Necideo tamen eos tam cito a nobis,licet ad vos remeantes, sine molestia passi sumus Videte enim,

quæso vos, quibus quatiebamur affectibus. Tanto utique dimittendi erant velocius, quanto vobis impensius obedire cupiebant; sed quanto id cupiebant magis, tanto vos nobis præsentius exhibebant: eo quippe indicabantquam chara vestra viscera essent: tanto igitur eos minus dimittere volebamus,quanto justius ut dimitterentur instabant. O rem non ferendam,nisi a nobis iste discessione non discederemus, nisi unius essemus corporis membra, unum haberemus caput, una perfunderemur gratia, uno pane viveremus,una incederemus via,eadem habitaremus domo! Cur enim non eisdem etiam verbis uteremur? Agnoscitis 1 enim,credo, hæc esse ex epistola vestra (a). Sed cur potius hæc vestra sint verba quam mea, quæ utique quam vera sunt, tam nobis ab ejusdem capitis communione proveniunt ? Et si aliquid proprium vobis donanum habent, tanto magis ea sic dilexi, ut obsiderent viam pectoris mei, neque a corde ad linguam meam verba transire sinerent, donec tanto priora, quanto sunt vestra, procederent. Sancti fratres et dilecti Deo,nostraque invicom membra, quis dubitet nos uno spiritu vegetari, nisi qui non sentit qua nobis dilectione vinciamur?

4. Vellem tamen scire, utrum hanc absentiam corporalem vos patientius quam nos faciliusque toleretis? Si ita est, fateor, non amo istam fortitudinem vestram, nisi forte quia nos tales sumus, ut minus a vobis desiderari, quam vos desiderare debeamus.In me certe si esset patientia vestræ absentiæ perferendæ, displiceret mihi; segniter enim agerem ut vos viderem: quid autem absurdius, quam fortitudine fieri segniorem ? Sed qua Ecclesiæ cura tenear, ex hoc vestra charitas oportet attendat, quod beatissimus pater Valerius, qui, vos nobiscum quantum salutet, quantumque sitiat, audietis ex fratribus, nec presbyterum me esse suum passus est, nisi majorem mihi coepiscopatus sarcinam imponeret (b). Quod quidem quia tanta ejus charitate, tantoque populi studio Dominum id velle credidi, nonnullis jam exemplis præcedentibus, quibus mihi omnis excusatio claudebatur, vehementer timui excusare. Sed quanquam jugum Christi per seipsum lene sit, et sarcina levis (Matth. x1, 30); tamen propter nostram asperitatem atque infirmitatem,si quid me mordet hoc vinculum, atque urget hoc unus,ineffabiliter mihi aliquanto vestræ præsentiæ solatio,tolerabilius et portabilius redderetur,quos audio curis ejusmodi expeditiores liberioresque vivere (c).Quare

1 Omnes Edd. ferunt, agnoscis, corrupte profecto. M. In prius Edd., puriora, Sed melius in Mss., priora. (a) Ex Epist. xxx, n. 2.

[ocr errors]

(b) Possidius, c. 8: Episcopatum, inquit, suscipere contra morem Ecclesiæ suo vivente episcopo presbyter <recusabat; dumque illi fieri solere ab omnibus suaderetur, atque id ignaro transmarinis et Africanis Ecclesiæ exemplis probaretur, compulsus atque coac<<tus succubuit...Quod in seipso postea fieri non debuisse << ut vivo suo episcopo ordinaretur, et dixit et scripsit, propter concilii universalis (Nicæni) vetitum, » Porro hanc dignitatem adeptus est an. 395, juxta Prosp. Chron. imminente Christi Natali, ex Homil. 25 inter 50. (c) Paulinus tunc Nolæ ab ecclesiasticis curis liber agebat. Quippe in Barcinonensi Ecclesia presbyterum se consecrari vix consensit demum ea conditione, sicuti ad Severum in epist.6 scribit,ut eidem Ecclesiæ non alligaretur:

non impudenter ego rogo vos, et postulo, et flagito, ut in Africam majore talium hominum siti, quam siccitatis nobilitate laborantem, venire dignemini.

5. Scit Deus quia non solum propter desiderium meum, neque solum propter eos qui vel per nos vestrum propositum, vel undecumque fama prædicante didicerunt,sed etiam propter cæteros qui partim non audiunt, partim audita non credunt, tamen possunt comperta diligere, vos istis terris etiam corporaliten adesse cupimus. Quamvis enim sedulo atque misericorditerid agitis, tamen etiam coram hominibus regionum nostrarum luceant opera vestra, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum, qui in colisest (Id., v, 16). Piscatores vocante Domino, quod naviculas et retia dimiserunt, omnia se dimisisse, et Dominum secutos esse, etiam commemorando lætati sunt (Id., xix, 27). Et revera omnia contemnit,qui non solum quantum potuit,sed etiam quantum voluit habere, contemnit. Sed in eo quod cupiebatur,oculi Dei testes sunt ; in eo quod habebatur, et hominum. Nescio quo autem modo, cum superflua et terrena diliguntur, arctius adepta quam concupila constringunt. Nam unde tristis ille discessit, qui consilium vitæ æternæ consequendæ quærebat a Domino, cum audisset vendenda esse omnia sua, et distribuenda pauperibus. et habendum thesaurum in cœlo, si vellet esse perfectus, nisi quia magnas, ut Evangelium loquitur, habebat divitias? (Luc. xvm, 22, 23). Aliud est enim, nolle incorporare quæ desunt, aliud jam incorporata divellere illa velut cibi repudiantur, illa velut membra præciduntur. Quanto igitur et quantum mirabili gaudio nostris temporibus christiana charitas conspicit, per Domini Evangelium cum lætitia fieri,quod ex ore Domini cum tristitia dives audivit ?

6. Quanquam nullis verbis explicem conceptionem ac parturitionem cordis mei; tamen quia prudenter et pie intelligitis non esse istam vestram, hoc est humanam, sed in vobis Domini gloriam ; nam et inimicum cautissime, intuemini, devotissimeque agitis,ut tanquam discipuli Christi humiles corde ac mites sitis; utilius enim terrena opulentia tenetur humiliter, quam superbe relinquitur: quia ergo recte intelligitis non hanc esse vestram, sed Domini gloriam, videtis quam parva et exigua dixerim. Dixi enim de laudibus Christi, quibus sunt linguæ impares Angelorum. Hanc ergo Christi gloriam etiam oculis nostrorum hominum cupimus admoveri, in uno conjugio proposita utrique sexui calcandæ superbiæ, non desperandæ perfectionuis exempla. Nescio si quid quam misericordius agitis, quam si tantum, nolitis latere, quod tales estis, quantum tales esse voluistis.

7.Vetustinum impiis quoque miserabilem puerum vestræ benignitati charitatique commendo: causas calamitatis et peregrinationis ejus audietis ex ipso.

<< In sacerdotium tantum Domini, inquit, non etiam « in locum Ecclesiæ dedicatus. » Quapropter Barcinone in die Natali Domini ordinatus, inde se Nolam recepit post Pascha insequentis anni, 393 videlicet, aut 394. Hujus vero loci episcopatum ante annum 409 suscepisse ipsum non liquet. Vide not, in Epist. 95.

Nam et propositum ejus, quo serviturum se esse pollicetur Deo, tempus prolixius, et ætas robustior, et transactus timor certius indicabunt. Tres libros, atque utinam tam grandis quæstionis ita explicatores ut grandes, tanto minus metuens in te laborem legendi, quanto ardorem perspicio diligendi, misi Sanctitati et Charitati taæ; nam quæstio eorum de Libero Arbitrio est. Hos autem non habere, aut omnes non habere fratrem Romanianum scio, per quem propre omnia,quæ quibuslibet auribus accommodata scribere potui,studio in nos tuo non apportanda dedi, sed legenda indicavi. Habebat enim jam ille omnia, secumque gestabat: per eum autem prima rescripta transmisi (a). Credo jam expertam Sanctitatem tuam sagacitate spirituali,quam tibi Dominus tribuit, quid ille vir boni animo gerat, et quæ in illo infirmitate pars claudicet. Unde humanitati et charitati tuæ tam ipsum quam filium ejus,legisti, ut spero, qua sollicitudine commendaverim,et quanta mihi necessitudine copulati sint. Ædificet eos per te Dominus.Quod ab illo magis petendum est: nam id tu quam velis novi.

8. Adversus Paganos te scribere didici ex fratribus. si quid de tuo pectore meremur, indifferenter mitte ut legamus. Nam pectus tuum tale Domini oraculumest, ut ex eo nobis tam placita, et adversus loquacissimas quæstiones explicatis sima dari responsa præ sumamus. Libros beatissimi papæ Ambrosii credo habere Santitatem tuam, eos autem multum desidero, quos adversus nonnullos imperitissimos et superbissimos, qui de Platonis libris Dominum profecisse contendunt, diligentissime et copiosissime scripsit (b).

9. Beatissimus frater Severus de condiscipulatu1 nostro Milevitanæ antistes Ecclesiæ, bene apud eamdem civitatem fratribus cognitus, debito nobiscum officio Sanctitatem vestram salutat. Fratres quoque omnes nobiscum Domino servientes, tam id faciunt quam vos desiderant ; tam vos desiderant, quam vos diligunt, et tam diligunt, quas estis boni. Panis quem misimus, uberior benedictio fiet, dilectione accipientis vestræ benignitatis. Custodiat vos Dominus ab ista generatione in æternum (Psal. x1, 8), domini dilectissimi et sincerissimi, vere benigni, et abundantissima Domini gratia præstantissimi fratres. EPISTOLA XXXII* (c).

Paulinus Romaniano, gratulans Ecclesiæ Hipponensi quod Augustinum meruit episcopi collegam. Licen tium, pro quo scripserat Augustinus, hortatur et prosa et carmine, ut contempto aulæ fastu se dedicet Christo.

Domino merito, prædicabili et honorando fratri ROMANIANO, PAULINUS et THERASIA.

1. Pridie quam has daremus, reversis ex Africa fratribus nostris, quorum exspectatione nos pendere vidisti,

Edd., condisciplinatu. At Mss. octodecim, condiscipulatu.

Castigata est ad a. bg. bl. bn. c. cc. ff. g. gv. j. n. r. s. sb. t. vc. vd. quinque v. et ad Am. Bad. Er. Lov. (a) Epist. 27.

(b) Non exstant hi libri Ambrosii.

(c) Alias 36: quæ autem 32 erat, nunc 27. Scripta paulo post superiorem.

optatissime sanctorum et charissimorum vivorum,inde epistolas receperamus, id est Aurelii, Alypii, Augustini, Profuturi, Severi, jam omnium pariter episcoporum. Ergo tot sanctorum talium recentissimis sermonibus gratulantes, properavimus ad te nostram referre lætitiam, ut tibi quoque expectatum in peregrinatione sollicita gaudium festivissimis conferremus indiciis. Si forte eadem de venerabilibus et amantissimis viris per aliarum adventus navium comperisti, per nos etiam repetita accipe, et quasi renovata hilaritate rursus exsulta. Quod si primus hic a nobis tibi nuntius veniet, gratulare tantam nobis in tua patria charitatem Christo donante parlam, ut quidquid illic divina Providentia gerat, mirabilis semper, ut scriptum est, in sanctis suis (Psal. LXVII, 36), vel primi, vel cum primis sciamus.

2. Non autem tantum hoc scribimus gratulandum, quod episcopatum Augustinus acceperit, sed quod hanc Dei curam meruerint Africanæ Ecclesiæ, ut verba cœlestia Augustini ore perciperent, qui ad majorem Dominici muneris gratiam novo more provectus, ita consecratus est, ut non succederet in cathedra episcopo, sed accederet. Nam incolumi Valerio Hipponensis Ecclesiæ episcopo 1, coepiscopus Augustinus est. Est ille beatus senex, cui purissimam mentem nulla unquam liventis invidiæ macula suffudit, dignos sui cordis pace nunc ab altissimo fructus capit, ut quem successorem sacerdotii sui simpliciter optebat, hunc mereatur tenere collegam. Credine hoc potuit antequam fieret ? Sed in hoc quoque Omnipotentis opere dici evangelicum illud potest: Hominibus hæc ardua; apud Deum autem omnia possibilia (Luc. XVIII, 27). Exsultemus itaque et lætemur in eo qui facit mirabilia solus, et qui facit unanimes habitare in domo, quoniam ipse respexit humilitatem nostram, et visitavit in bono plebem suam: qui erexit cornu in domo David pueri sui, et nunc exaltavit cornu Ecclesiæ suæ in electis suis, ut cornua peccatorum, sicut per prophetam spondet, hoc est Donatistarum Manichæorumque, confringat.

3. Utinam hæc nunc Domini tuba, qua per Augustinum intonat, filii nostri Licentii pulset auditus, sed ut illa audiat aure, qua Christus ingreditur, de qua non rapit Dei semen inimicus! Tunc vere si summus Christi pontifex Augustinus videbitur, quia se tunc et exauditum sentiet ab excelso, si quem tibi dignum genuit in litteris, hunc et sibi digne filium pariat in Christo. Nam et nunc, velim credas, flagrantissima de ipso nobis sollicitudine scripsit. Credimus in omnipotentem Christum, quod adolescentis nostri votis carnalibus spiritualia vota Augustini prævaleant. Vincetur vel invitus (mihi crede); vincetur piissimi parentis fide, ne mala victoria vincat, si maluerit in perniciem suam vincere, quam pro salute superari. Ne vacuum fraternæ humanitatis officium videretur, de (a) buccellato christianæ expeditionis, in cujus procinctu quotidie ad frugalitatis

[blocks in formation]

annonam militamus, panes quinque tibi pariter et filio nostro Licentio misimus. Non enim potuimus a benedictione secernere, quem cupimus eadem nobis gratia penitus annectere. Paucis tamen et ad ipsum loquamur, ne neget sibi scriptum quod de se tibi scriptum est. Eschino enim dicitur, quod audit Mitio. Sed quid de alienis loquar, cum de proprio cuncta possimus, et aliena loqui non soleat esse sani capitis? quo Dei gratia sano et salvo sumus, quibus caput est Christus. Incolumem et ætate quamplurima, et beatum semper cum tota domo tua, ut cupimus, habeamus in Christo, domine frater, merito honorandissime et desiderantissime.

4. Audi ergo, filii, legem patris tui, id est fidem Augustini, et noli repellere consilia matris tuæ, quod æque nomen in te Augustini pietas jure sibi vindicat, qui te tantillum gestavit sinu suo, et a parvulis primo lacte sapientiæ secularis imbutum, nunc etiam spiritualibus lactare et enutrire Domino gestit uberibus. Quoniam te adultum ætate corporea, in spiritualibus adhuc cunabulis vagientem, videt adhuc infantem verbo Dei, vixdum in Christo primis passibus et vestigio titubante repentem, si tamen Augustini doctrina tanquam manus matris el ulna nutricis instabilem regat parvulum. Quem si audias et sequaris, ut rursum te sermone Salomonis alliciam, Fili, coronam accipies gratiarum tuo vertici (Prov. Iv, 9). Et tunc vere eris ille non phantasmate somniatus, sed ab ipsa veritate formatus consul et pontifex, vacuas imagine falsi operis implente Christo solidis suæ operationis effectibus. Vere enim pontifex et vere consul, Licenti, eris, si Augustini vestigiis propheticis et apostolicis disciplinis, ut sacrato beatus Elisæus Eliæ, ut illustri Apostolo Timotheus adolescens, adhæreas, indivulso per itinera divina comitatu, ut et sacerdotium corde perfecto discas mereri, et populis ad salutem magistro ore consulere.

5. Sat hoc monitis et hortatui: modico enim sermone et labore te arbitror, mi Licenti, ad Christum posse inci· tari, jam a pueris ad studia veritatis et sapientiæ, quod utrumque vere est Christus, et omnis boni summum bonum venerabilis Augustini spiritu et ore flammatum. Qui si parum apud te pro te valuit, quid ego tanto intervallo posterior, et omnium illius opum pauper, efficiam? Sed quia et illius facultatis polentia, et tui ingenii humanitate confisus, pleniora atque majora in te spero elaborata quam elaboranda, ausus sum hiscere duplici gratia, ut et illi viro debita charitate compararer1 in sollicitudine tui, et inter eos qui salutem tuam diligunta, vel contestato numerarer affectu. Nam effectus2 in tui perfectione palmam Augustino potissimum destinatam scio. Vereor, fili, ne aures tuas asperitate temerarii sermonis offenderim, et per aures animo etiam tuo tædii mei vulnus intulerim. Sed in mentem venit epistola tua, qua te musicis familiarem modis intellexi (a): a quo studio ego ævi quondam tui non abhorrui. Itaque mihi ad tuam mentem,si in aliquo exulcerassem, deliniendam remedium, litteras tuas recordatus reperi, ut te ad Dominum harmoniæ omniformis artificem, modulamine carminis evo

Edd., devincta charitate compararet. Mss. octo, de vita et charitate. Alii sex debita charitate.

2 Mss. duodecim affectus.

(a) Carmen licentii contentum epist. 26.

carem. Quæso te ut aure audias, neque causam salutis tuæ in verbis mei spernas; sed piam curam et mentem paternam etiam in despiciendis sermonibus libenter accipias, quibus insitum Christi nomen, quod est supra omne nomen, hanc deberi venerationem facit, ut non possit a credente contemni.

CARMEN ELEGIACUM PAULINI AD LICENTIUM.

Quare age, rumpe moras, et vincla tenacia secli :
Nec metuas placidi mite jugum Domini.
Pulchra quidem, sed mira vagis præsentia rerum
Mentibus, at sapiens non stupet ista animas.
Nunc te solicitat variis malesuada figuris,
Heu validos etiam vertere Roma potens ;
Sed tibi, nate, precor, semper pater Augustinus
Occurset, cunctas Urbis ad illecebras.
Illum tanta inter fragilis discrimina vitæ
Aspiciens, et habens pectore, tutus eris.
Hoc tamen et repetens iterumque iterumque monebo,
Ut fugias duræ lubrica militiæ,

Blandum nomen honos, mala servitus, exitus æger
Quem nunc velle juvat, mox voluisse piget.

Scandere celsa juvat, tremor est descendere celsis :

Si titubes, sumina pejus ab arce cades.

1

Nunc tibi falsa placent bona, nunc rapit omnibus auris
Ambitus, et vitreo fert cava fama sinu.
Ast ubi te magno damno succinxerit empto
Baltheus, et sterilis fregerit inde labor,
Serus et incassum spes accusabis inanes,

Et modo quæ nectis, rumpere vincla voles :
Tunc reminisceris frustra patris Augustini
Contempsisse dolens veridicos monitus.
Quare si sapiens, et si pius est puer, audi,

Et cape verba patrum, consiliumque senum.
Quid retrahis fera colla jugo? mea sarcina lenis,
Suave jugum Christi est, vox pia, crede Deo :
Et caput adde jugis, da mollibus ora capistris,
Demissosque levi subde humeros oneri.
Nunc potes hoc, dum liber agis, dum nulla retentant
Vincula, nulla thori cura, nec altus honor.
Hæc bona libertas, Christo servire, et in ipso
Omnibus esse supra non dominis hominum,
Non vitiis servit, non regibus illa superbis,
Tantum qui Christo se dederit Domino.
Nec tibi nobilitas videatur libera, quam nunc
Sublimem attonita conspicis Urbe vehi.
Quam cernis tanta sibi libertate videri,
Ut dedignetur flectere colla Deo.
Multis ille miser mortalibus, et quoque servis
Servit, et ancillas ut dominentur, emit.
Norunt eunuchos et magna palatia passi,

Et quisquis Romam, sponte miser, patitur:
Quanto sudoris pretio, damnoque decoris

Contest ibi chlamydis, hic honor officii.
Nec tamen ipse potens, qui celsior omnibus esse
Emerit, ut nulli serviat, assequitur.
Cum bene se tota dominum jactaverit Urbe,
Servit dæmoniis, si simulacra colit.
Proh dolor! hos propter remoraris in Urbe, Licenti
Et regnum Christi spernis, ut his placeas:
Hos vocitas dominos, curva et cervice salutas,
Quos ligni servos conspicis et lapidis !
Nomine divino argentum venerantur et aurum,
Relligio est quod amat morbus avaritiæ,
Imprecor hos ut amet, qui non amat Augustinum,
Non colat et Christum, cui placet hos colere.
Inde ait ipse Deus, dominis non posse duobus
Serviri; quoniam mens placet una Deo :
Una fides, Deus unus, et unicus e Patre Christus,
Haud duplex uni servitus est domino.
Quanta etenim cœlo ac tersis distantia, tanta est
Cæsaris et Christi rebus et imperiis.
Tollere humo, sed nunc dum Spiritus hos regit artus,
Mente polum penetra, nil mora carnis obest.
Corporeis jam nunc morere actibus, et bona vitæ
Coelestis liquido præmeditare animo.

Spiritus es, quanquam tenearis corpore, si nunc
Mente pia victor carnis opus perimas.
Hæc tibi, chare puer, fido compulsus amore
Scripsi; si recipis, suscipiere Deo.

2

Ita in potioribus Mss. At in excursis, damnosus cinxerit æstu.

Edd., fidei. At Mss. quindecim, fido.

Crede Augustinum tibi nunc in me geminatum,
Sume duos una cum pietate patres.
Spernimur? abstraheris majore dolore duobus :
Adimur? pignus dulce duobus eris.
In te læta patrum sudavit cura duorum,

El tibi magnus honos lætificasse duos.
Sed me Augustino, cum copulo, non meritorum
Jacto parem, solo comparo amore tui.

Nam quid ego effundam, rorans tibi paupere rivo?
Me præter, gemino flumine prolueris ;
Frater Alypius est, Augustinusque magister,
Sanguinis hic consors, hic sator ingenii.
Tanto fratres vales et præceptore, Licenti,

Et dubitas pennis talibus astra sequi ?
Quidquid agas (nam te nec speret mundus amicum).
Non daberis terræ, debita Christo anima.
Tu thalamos licet, et celsos mediter is honores,
Nunc olim Domino restituere tuo.
Credo unum vincent justi duo peccatorem,

Et tua fraternæ vota preces abigent.

Ergo redi, qua voce parens, qua sanguine frater,
Ambo sacerdotes te remeare jubent.

Ad tua te retrahunt, nam nunc aliena petescis1;
Hæc mage, quæ retinent regna tui, tua sunt.
Hæc repete, his inhia, externis ne contere tempus,
Si tua nolueris, quisquam aliena dabit?
Non eris ipse tuus, missusque per extera longe
Sensibus heu proprii pectoris exsul ages.
Sollicitum satis hæc nato cecinisse parentem,
Dum tibi quæ mihimet, vel volo, vel metuo.
Hæc tibi, si recipis, feret olim pagina vitam:
Si renuis, eadem hæc pagina testis erit.
Incolumem mihi te, fili charissime, Christus
Annual, et servum det sibi perpetuo.
Vive, precor, sed vive Deo: nam vivere mundo
Mortis opus; viva est vivere vita Deo .

EPISTOLA XXXIII * (a).

Augustinus Proculeiano partis donatianæ apud
Hipponem episcopo, invitans illum ut mutua
collatione, schisma componatur.
Domino honorabili et dilectissimo PROCULeiano 3,
AUGUSTINUS.

1. Propter imperitorum hominum vanitates, diutius apud te de titulo epistolæ meæ disputare non debeo. Cum enim nos revocare invicem ab errore conamur, quamvis ante plenissimam discussionem causæ quibusdam videri possit, quis nostrum erret, incertum; servimus tamen invicem nobis, si bono animo nobiscum agimus, ut a perversitate discordiæ liberemur. Quod me sincero corde agere, et cum tremore christianæ humilitatis, etiamsi plerisque hominibus apertum non est, videt tamen ille cui nulla corda clauduntur. Quid autem in te honorare non dubitem, facile intelligis. Non enim errorem schismatis, unde omnes homines, quantum ad me attinet, cupio sanari, dignum honore aliquo existimo: sed te ante omnia, quod ipsius nobis humanæ societatis vinculo astringeris, et quod nonnulla in te præeminent placidioris mentis indicia, quibus nullo modo desperandum est, facile te posse veritatem, cum fuerit demonstrata, complecti, sine ullo æstu dubitationis honorandum puto. Dilectionis autem tantum tibi debeo, quantum nobis imperat ipse qui nos dilexit usque ad crucis opprobrium.

1 Edd., petisses. At. Mss., pelescis.

Ms. Reg., vera est vivere vita Deo. Alii, viva. Apud Bad. Am. Er. et duos Vatic. Mss. Proculiano. Sic etiam in sqq. Epist. scribitur apud Lov. et plerosque Mss.

Ad Mss. a. bg. bl. c. cc. ff. g. gv. r. s. t. vc. duos sb. et quatuor v. recensita est, et ad Edd. Am. Bad. Er. Lov. (a) Alias 147: quæ autem 33 erat, nunc 30. Scripta initio episcopatus Augustini.

2. Sed ne mireris quod apud Benevolentiam tuam tamdiu tacui; non putabam in hac te esse sententia, quam mihi frater Evodius, cui fidem non habere non possum, gaudens indicavit. Nam cum forte contigisset ut in unam domum conveniretis, et sermo inter vos de spe nostra, hoc est de Christi hæreditate ortus esset, ait dixisse Benignitatem tuam, velle te bonis viris sedentibus conferre nobiscum. Quod te multum gaudeo nostræ humilitati offerre dignatum ; neque ullo modo possum tantam occasionem benigni animi tui deserere, ut quantum vires Dominus præbere dignabitur, quæram tecum atque discutiam, quæ causa, quæ origo, quæ ratio in Ecclesia Christi, cui dixit, Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. xiv, 27), tam lugendæ atque plangendæ discissionis extiterit.

3. Audivi quidem de memorato fratre te fuisse conquestum,quod nescio quid tibi contumeliose responderit: quod, quæso te, ne illam contumeliam deputes; quam certum mihi est non de superbo animo processisse; novi enim fratrem meum, sed si quid in disputando pro fide sua, et pro Ecclesiæ charitate dixit fortasse ferventius,quod tua gravitas nollet audero, non illa contumacia, sed fiducia nominanda est. Collatorem enim et disputatorem, non assentatorem et adulatorem se esse cupiebat. Nam hoc est oleum peccatoris, quo propheta non vult impinguari caput; ita enim dicit : Emendabit me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5). Mavult enim severa misericordia justi emendari, quam leni adulationis unctione laudari. Unde eliam illud propheticum est: Qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt (Isai. 1, 12). Ideoque de homine, quem false blanditiæ faciunt arrogantem, recte etiam vulgo dicitur, Crevit caput; impinguatum est enim oleo peccatoris ; hoc est, non aspera veritate corrigentis, sed leni falsitate laudantis. Neque hoc in eam partem peto accipias, quasi ego te a fratre Evodio, tanquam a justo, emendatum intelligi velim. Vereor enim ne me quoque aliquid contumeliose in te dicere existimes, quod vehementer caveo1 quantum possum. Sed justus est ille qui dixit, Ego sum veritas (Joan. xiv, 6). Itaque de cujuslibet ho. minis ore nobis verum cum aliqua asperitate sonuerit, non ab illo homine, qui forte peccator est, sed ab ipsa Veritate, hoc est a Christo, qui justus est, emendamur; ne nostrum caput blandæ, sed perniciosæ adulationis unctio, hoc est oleum peccatoris, impinguet. Quanquam etiamsi frater Evodius aliquantum pro suæ communionis defensione turbatior,aliquid elatius animo commotiore dixissetætati hominis et necessitati causæ te oporteret ignoscere.

4. Illud tamen quod promittere dignatus es, peto memineris, ut sedentibus quos ipse delegeris (dummodo verba nostra non inaniter ventilentur,sed stilo excipiantur, ut et tranquillius et ordinatius disseramus, et si quid forte a nobis dictum de memoria lapsum fuerit,recitatione revocetur),rem tam magnam, etad salutem omnium pertinentem cum concordia

« PredošláPokračovať »