Obrázky na stránke
PDF
ePub

requiramus. Aut si placet, nullo medio interposito, prius nobiscum sive per epistolas, sive per collocutionem atque lectionem, ubi placuerit, conieramus : ne forte intemperantes nonnulli auditores malint quasi nostrum exspectare certamen,quam de nostra salute in nostra collocutione cogitare : ut quod fuerit inter nos terminatum, postea per nos populus noverit ; aut si per epistolas agi placet, ipsæ plebibus recitentur, ut aliquando non plebes, sed plebs una dicatur. Prorsus sicut volueris, sicut jusseris, sicut tibi placuerit, libenter amplector. Et de animo beatissimi et venerabilis mihi patris Valerii nunc absentis tota securitate polliceor hoc eum cum magna lætitia cogniturum: novi enim quantum diligat pacem, et nulla vani fastus inanitate jactetur.

5. Rogo te quid nobis est cum veteribus dissensionibus? Hucusque vulnera illa duraverint, quæ animositas hominum superborum nostris membris inflixit; quorum vulnerum putrefactione etiam dolorem perdidimus, quo solet medicus implorari. Vides quanta et quam miserabili fœditate christianæ domus familiæque turbatæ sint. Mariti et uxores de suo lecto sibi consentiunt, et de Christi altari dissentiunt. Per illum sibi jurant, ut inter se pacem habeant, et in illo habere non possunt. Filii cum parentibus unam domum habent suam, et domum Dei non habent unam. Succedere in eorum hæreditatem cupiunt, cum quibus de Christi hæreditate rixantur. Servi et domini communem Dominum dividunt, qui formam servi accepit, ut omnes serviendo liberaret. Honorant nos vestri, honorant vos nostri. Per coronam nostram nos adjurant vestri, per coronam vestram vos adjurantnostri. Omnium verba suscipimus, neminem offendere volumus. Quid nos solus Christus offendit, cujus membra laniamus? Et homines quidem causas suas seculares apud nos finire cupientes,quando eis necessarii fuerimus, sic nos sanctos et Dei servos appellant, ut negotia terræ suæ peragant: aliquando agamus et nos negotium salutis nostræ et salutis ipsorum, non de auro, non de argento, non de fundis et pecoribus, pro quibus rebus quotidie submisso capite talutamur, ut dissensiones hominum terminemus, sed de ipso capite nostro tam turpis inter nos et perniciosa dissensio est. Quantumlibet capita submittant qui nos salutant, ut eos concordes in terra faciamus, de cœlo usque ad crucem submissum est caput nostrum, in quo concordes non sumus.

6. Rogo te atque obsecro, si estin te aliqua humanitas, quam multi prædicant, hic appareat bonitas tua, si non propter honores transitorios simulatur, ut contremiscant in te viscera misericordiæ, et velis aliquando rem discuti instando nobiscum orationibus, et omnia pacifice conferendo: ne miseræ plebes, quæ nostris honoribus obsequuntur, premant nos obsequiis suis in judicio Dei; sed potius nostra non ficta charitate nobiscum revocatæ ab erroribus et dissensionibus, in veritatis et pacis iti

Mss. sex, turpatæ

nera dirigantur. Opto te eoram oculis Dei beatum esse, domine honorabilis et dilectissime.

EPISTOLA XXXIV * (a).

De juvene, qui matrem cædere solitus, demum et mortem minatus transiit ad Donatistas, abiisque iterato baptizatus est. Quod an Proculeiani episcopi mandato factum sit,uti presbyter ipsius Victor publico officio renuntiarat, inquiri postulat Augustinus, sese interim paratum asserens ad totam, sir Proculeianus velit, schismatis causam placide pertractandam.

Domino eximio meritoque suscipiendo1 atque honorabili fratri EUSEBIO, AUGUSTINUS.

1. Scit Deus, cui manifesta sunt arcana cordis humani, quantum pacem diligo christianam, tantum me moveri sacrilegis eorum factis, qui in ejus dissensione indigne atque impie perseverant; eumque motum animi mei esse pacificum, neque me id agere ut ad communionem catholicam quisquam cogatur invitus, sed ut omnibus errantibus aperta veritas declaretur, et per nostrum ministerium, Deo juvante, manifestata se amplectendam atque sectandam satis ipsa persuadeat.

2. Quid enim exsecrabilius, quæso te, ut alia taceam, quam id quod nunc accidit? Corripitur ab episcopo suo juvenis, crebris cædibus matris insanus, et impias manus nec illis diebus, cum etiam severitas legum sceleratissimis parcit, a visceribus unde natus est revocans. Minatur eidem matri se in partem Donati transiturum, et eam quam incredibili furore solet cædere perempturum. Minaturei, transit ad partem Donati, rebaptizatur furens, et in maternum sanguinem fremens albis vestibus candidatur. Constituitur intra cancellos eminens atque conspicuus, et omnium gementium oculis matricidii meditator tanquam renovatus opponitur.

3 Hæccine tandem tibi placent, vir gravissime? Nequaquam hoc de te crediderim: novi considerationem tuam. Cæditur mater carnalis in membris qui. bus genuit et nutrivit ingratum; prohibet hoc Ecclesia mater spiritualis, cæditur et ipsa in Sacramentis quibus genuitet nutrivitingratum. Nonne tibi videtur dixisse parricidaliter frendens:Quid faciam Ecclesiæ quæ me prohibet cædere matrem meam? inveni quid faciam: injuriis quibus potest etiam ipsa feriatur; fiat in me aliquid unde membra ejus doleant. Vadam mihi ad eos qui noverunt exsufflare gratiam in qua illi natus sum, destruere formam quam in utero ejus accepi. Ambas matres meas sævis cruciatibus torqueam: quæ me posterior peperit, efferat prior. Ad hujus dolorem,spiritualiter moriar; ad illius cædem, carnaliter vivam. Quid aliud exspectamus, vir honorabilis Euse. bi,nisi ut in miseram mulierem, senectute decrepitam, viduitate destitutam, a cujus cædibus in Catholica prohibebatur, jam donatista securus armetur? Quid enim aliud furibundo corde concepit, cum diceret 1 Mss. sex habent, suspiciendo.

Ad hanc castigandam collati sunt a bg. c. cc. ff.g.gv. n. r. s. sb. t. duo vc, quatuor v. et Am. Bad. Er. Lov. (a) Alias 168: quæ autem 31 erat, nunc 31. Scripta post superiorem.

matri: Transferam me in partem Donati, et bibam sanguinem tuum ? Ecce jam conscientia cruentus, veste dealbatus perfecit partem pollicitationis suæ ; restat pars altera, ut matris sanguinem bibat. Si ergo placentista, urgeatur a clericis et sanctificatoribus suis,utintra octavas suas totum quod vovit ex solvat. 4. Potens est quidem dextera Dominiquæ furorem illius a mesira vidua et desolata compescat, et eum, quibus modis novit, a tam scelerata dispositione deterreat; verumtamen ego tanto animi dolore percussus, quid facerem nisi saltem loquerer? An vero ista illi faciunt, et mihi dicitur. Tace? Avertat a me Dominus hancamentiam, ut cum ipse mihi imperet per Apostolum suum, et dicat ab episcopo refellioportere docentes quæ non oportet (Tit. 1, 9), ego illorum indignationibus territus taceam? Quod enim publicis Gestis hærere volui tam sacrilegum nefas, ad hoc utique volui, ne me quisquam, maxime in aliis civitatibus tibi opportunum fuerit, ista deplorantem fingere aliquid arbitretur, quando etiam apud ipsam Hipponem jam dicitur, non hoc Proculeianum mandasse quod publicum renuntiavit officium.

5. Quid autem modestius agere possumus, quam ut tam gravem causam, per te tamen agam, virum et clarissima dignitate præditum, et considerantissima voluntate tranquillum ? Peto igitur, sicut jam petivi per fratres nostros bonos atque honestos viros quos ad tuam Eximietatem misi, ut quærere digneris utrum Proculeiani presbyter Victor non hoc ab episcopo suo mandatum acceperit, quod officio publico renuntiavit; anforte cum et ipse Victor aliud dixerit, falsum illi apud Acta prosecuti fuerint, ut ipsam totam quæstionem dissensionis nostræ placide pertractemus, ut error qui jam manifestus est, manifestius innotescat, libenter amplector. Audivi enim quod dixerit, ut sine tumultu populari adsint nobiscum deni ex utraque parte graves et honesti viri, et secundum Scripturas, quid in verosit, perquiramus. Nam illud quod rursus eum dixisse nonnulli ad me pertulerunt, cur non ierim Constantinam,quando ibi plures ipsi erant, vel me debere ire Milevim ', quod illic, sicut perhibent, concilium proxime habituri sunt, ridiculum est dicere, quasi ad me pertineat cura propria, nisi Hippo. nensis Ecclesiæ. Mihi tota hujus quæstionis ratio maxime cum Proculeiano est. Sed si forte imparem se putat, cujus voluerit college sui imploret auxilium. In aliis enim civitatibus tantum agimus, quod ad Ecclesiam pertinet, quantum vel nos permittunt, vel nobis imponunt earumdem civitatum episcopi, fratres et consacerdotes nostri.

6. Quanquam et iste qui se tot annorum episcopum dicit, quid in me tirone timeat, quominus mecum velit conferre sermonem, non satis intelligo: si doctrinam liberalium litterarum,quas forte ipse aut non didicit, aut minus didicit, quid hoc pertinet ad eam quæstionem, quæ vel de sanctis Scripturis, vel documentis ecclesiasticis aut publicis discutienda est, in quibus ille per tot annos versatur, unde in eis deberet esse peritior? Postremo est hic frater et 1 Mss. sex, Mileum. Bad. Am., Milenum. Er., Milevum.

collega meus, Samsucius episcopus Turrensis ecclesiæ, qui nullas tales didicit, quales iste dicitur formidare ipse adsit, agat cum illo. Rogabo eum, et, ut confido in nomine Christi, facile mihi concedet, ut suscipiat in hac re vicem meam, et eum Dominus pro veritate certantem, quamvis sermone impolitum, tamen vera fide eruditum, sicut confidimus, adjuvabit. Nulla ergo causa est, cur ad alios nescio quos deferat, ne inter nos quod ad nos pertinet peragamus. Nec tamen, ut dixi, etiam illos defugio, si eorum ipse poscit auxilium.

EPISTOLA XXXV' (a).

Rursus interpellat Eusebium, ut clericorum donatistarum licentiam curet coercendam per Proculeianum episcopum : alioquin ut de se nullus queratur, si hanc illi perferri in notitiam per codices publicos fecerit. Domino eximio meritoque suscipiendo et dilectissimo fratri EUSEBIO, AUGUSTINUS.

1. Non ego recusanti voluntati tuæ judicium, sicut dicis, inter episcopos subeundum molestus exhortator aut deprecator imposui. Quod quidem etiamsi suadere voluissem, possem fortasse facile ostendere quam valeas judicare inter nos in tam manifesta atque aperta causa, et quale sit illud quod facis, ut, non auditis partibus,jam ferre non dubites pro una parte sententiam, qui judicium reformidas; sed hoc, ut dixi, interim omitto. Nihil autem rogaveram aliud honorabilem benignitatem tuam, quod quæso tandem in hac saltem epistola digneris advertere, nisi ut quæreres a Proculeiano, utrum hoc ipse dixerit Victori presbytero suo, quod ab eo sibi dictum publicum officium renuntiavit; an forte qui missi sunt, non quod a Victore audierunt,sed falsum Gestis persecuti sint; deinde quid illi de tota ipsa quæstione inter nos discutienda videretur. Arbitror autem non judicem fieri eum, qui rogatur ut interroget aliquem, et quod ei responsum fuerit rescribere dignetur. Hoc ergo etiam nunc rogo ut facere non graveris, quia litteras meas, sicut etiam expertus sum, non vult accipere; quod si voluisset, non utique per tuam Eximietatem id agerem. Cum autem id non vult, quid possum mitius agere, quam ut per te talem virum, et qui eum diligis, interrogetur aliquid, unde me tacere mea sarcina prohibet? Quod autem mater a filio cæsa, tuæ gravitati displicuit; Sed ille, dixisti, si sciret, a communione sua tam nefarium juvenem prohibiturus esset, breviter respondeo : modo cognovit, modo prohibeat.

2. Addo etiam aliud: Subdiaconus quondam Spaniensis Ecclesiæ, vocabulo Primus cum ab accessu indisciplinato sanctimonalium prohiberetur, atque ordinata et sana præcepta contemneret, a clericatu remotus est, et ipse irritatus adversus disciplinam Dei transtulit se ad illos, et rebaptizatus est. Duas

[merged small][ocr errors][merged small]

ipsius stans in medio fundo catholicæ ac laudabilis feminæ, voce impudentissima post nos clamavit, quod traditores et persecutores essemus; quod convicium etiam in illam feminam jaculatus est, quæ communionis est nostræ, in cujus medio fundo stabat ; quibus vocibus auditis, non solum meipsum a lite refrenavi, sed etiam multitudinem, quæ me comitabatur, compescui. Et tamen si dicam, Quæratur qui sint vel fuerint traditores vel persecutores; respondetur mihi: Disputare nolumus, et rebaptizare volumus. Nos oves vestras insidiantibus morsibus luporum more deprædemur; vos, si boni pastores estis, tacete. Quid enim aliud mandavit Proculeianus, si vere ipse mandavit ? Si Christianus es, serva hoc judicio Dei, nisi nos faciamus, tu tace. Ausus est etiam idem presbyter homini rusticano conductori fundi ecclesiæ comminari.

5. Hæc quoque omnia per te, quæso noverit Proculeianus; coerceat insaniam clericorum suorum, unde, honorabilis Eusebi, non apud te tacui. Dignaberis itaque non quid tu de his omnibus sentias, ne tibi arbitreris a me judicis onus imponi, sed quid illi respondeant mihi rescribere. Misericordia Dei te incolumen tueatur, domine eximie et merito suscipiende ac dilectissime frater.

EPISTOLA XXXVI′ (a).

Augustinus Casulano presbytero,refellens Urbici, id est cujusdam e Romana urbe, dissertationem pro sabbati jejunio, scriptam perquam imperitissime. Dilectissimo et desiderantissimo fratri et compresbytero CASULANO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. CAPUT PRIMUM. 1. Nescio unde sit factum, ut primis tuis litteris meas non redderem : non tamen contemptu id me fecisse scio. Nam et studiis tuis et ipso sermone delector, teque in ista ætate juvenili proficere in verbo Dei et abundare ad ædificationem Ecclesiæ, et optojet exhortor. Nunc vero scriptis tuis alteris sumptis, quibus tibi tandem aliquando responderi jure charitatis, in qua unum sumus, fraterno et æquissimo flagitas, differendum tuæ dilectionis ulterius desiderium non putavi, et inter arctissimas occupationes meas suscepi isto me debito apud te absolvere 1.

eliam sanctimoniales concolonas suas' de fundo catholicorum Christianorum, sive idem transtulit, sive illum secutæ, etiam ipsæ tamen rebaptizatæ sunt; et nunc cum gregibus Circumcellionum inter vagabundos greges feminarum, quæ propterea maritos habere noluerunt ne habeant disciplinam, in detestabilis vinolentiæ bacchationibus superbus exultat,gaudens latissimam sibi apertam esse licentiam malæ conversationis, unde in Catholica prohibebatur. Et hoc fortasse Proculeianus ignorat. Ergo per tuam gravitatem atque modestiam eidem in notitiam perferatur ; jubeat eum, qui non ob aliud illam communionem delegit,nisi quia in Catholica clericatum amiserat, propter inobedientiam et perditos mores, a sua communione removeri.

3. Etenim ego, si Domino placet, istum modum servo, ut quisquis apud eos propter disciplinam degradatus ad Catholicam transire voluerit, in humiliatione pœnitentiæ recipiatur, quo et ipsi eum forsitan cogerent, si apud eos manere voluisset. Ab eis vero considera,quæso te, quam exsecrabiliter fiat,ut quos male viventes ecclesiastica disciplina corripimus, persuadeatur eis ut ad lavacrum alterum veniant, atque ut id accipere mereantur, Paganos se esse respondeant; quæ vox ne procederet de ore christiano,tantus sanguis martyrum fusus est:deinde quasi renovati et quasi sanctificati, disciplinæ quam ferre non potuerunt, deteriores facti, sub specie novæ gratiæ, sacrilegio novi furoris insultent. Aut si male facio, per tuam benevolentiam ista corrigenda curare, de me nullus queratur si hæc illi perferri in notitiam per codices publicos fecero,qui mihi negari, ut arbitror, in Romana civitate (a) non possunt.Nam cum Deus imperet ut loquamuret prædicemus verbum, et docentes quæ non oportet refellamus, et instemus opportune atque importune, sicut dominicis et apostolicis Litteris probo (11 Tim.iv,2, et Tit. 1,9-11), nullus hominum mihi silentium de his rebus persuadendum arbitretur. Violenter autem vel latrocinanter si quid audendum putaverint, non deerit Dominus ad tuendam Ecclesiam suam, qui jugo suo in gremio ejus toto orbe diffuso omnia terrena regna subjecit.

4. Nam cum ecclesiæ quidam colonus filiam suam, quæ apud nos fuerat catechumena, et ab illis seducta est invitis parentibus, ut ibi baptizata etiam sanctimonialis formam susciperet, ad communionem catholicam paterna vellet severitate revocare, et ego feminam corruptæ mentis nisi volentem, et libero arbitrio meliora deligentem suscipi noluissem ; ille rusticus etiam plagis instare cœpit, ut sibi filia consentiret; quod statim omnimodo fieri prohibui : ta. men per Spanianum trauseuntibus nobis, presbyter

1 Sic Lov. et plerique Mss. At. Bad. Am. et Er. habent, cum colonis suis.

2 Lov., violenti autem vel latrocinantes. At Am. Bad et Er.. violenter autem vel latrocinanter.

(a) Hipponem intellige, quæ Romanæ civitatis seu coloniæ jure gaudebat. Nam et Romana civitas appellatur in lib. 2 cont. litteras Petil., c. 83. n. 184; et colonia in lib. 22 de Civ. Dei, c. 8.

2. Quod ergo me consulis, utrum liceat sabbato jejunare respondeo, si nullo modo liceret, profecto quadraginta continuos dies nec Moyses, nec Elias, necipse Dominus jejunasset. Verum ista ratione concluditur, etiam dominico die non illicitum esse jejunium. Et quisquis tamen hunc diem jejunio decernendum putaverit, sicut quidam jejunantes sabbatum observant, non parvo scandalo erit Ecclesiæ, nec immerito. In his enim rebus de quibus nihil certi statuit Scriptura divina, mos populi Dei, vel instituta majorum prolege tenenda sunt. De quibus si dispu

1 Vatic. fres, exsolvere. Alii, absolvere. Castigata est ad bl. cb. ff. gg. m. rm. vc. quatuor v. et ad Am. Bad. Er. Lov.

(a) Alias 86 quæ vero 36 erat, nunc 32. Scripta forte an. 396 aut init. 397.

tare voluerimus, et ex aliorum consuetudine alios improbare, orietur interminata luctatio, quæ labore sermocinationis cum certa documenta nulla veritatis insinuet, utique cavendum est,ne tempestate contentionis serenitatem charitatis obnubilet. Quod periculum vitare neglexit, cujus mihi prolixam disputationem, ut ei responderem, cum tuis prioribus litteris existimasti esse mittendam.

CAPUT II. - 3. Non autem usque adeo mihi spatia temporum larga sunt, ut ea refellendis singulis sententiis ejus impendam, quæ aliis operibus magis urgentibus explicandis habeo necessaria. Sed eo quo te mihi in tuis epistolis ostendis ingenio, quod in te donum Dei admodum diligo, eumdem sermonem cujusdam, ut scribis, Urbici (a), paulo diligentius ipse considera, et videbis eum pene universam Ecclesiam Christi, ab ortu solis usque ad occasum, verbis injuriosissimis nequaquam lacerare timuisse. Nec dixerim pene universam, sed plane universam. Nam neque ipsis, quorum consuetudinem sibi videtur defendere, invenitur pepercisse Romanis ; sed quomodo in eos quoque redundet conviciorum ejus impetus nescit, quoniam non advertit. Nam cum ei argumenta deficiunt, quibus probet sabbato jejunandum, in luxurias epularum et temulenta convivia et nequissimas ebrietates insultabundus invehitur, quasi non jejunare, hoc sit inebriari. Quod si hoc est, quid ergo prodest Romanis sabbato jejunare? quandoquidem aliis diebus quibus non jejunant, necesse est eos,secundum disputationem hujus, ebriosos et ventricolas judicari. Porro, si aliud est gravare corda in crapula et ebrietate, quod semper est malum, aliud est autem modestia et temperantia custodita relaxare jejunium, quo certe cum fit die dominico, reprehensorem non habet christianum ; prandia prius sanctorum a voracitate et ebriositate ventricolarum iste discernat, ne Romanos ipsos quando non jejunant ventricolas faciat, et tunc inquirat, non utrum liceat inebriari sabbato, quo nec die dominico licet; sed utrum necsabbato jejunandum sit, sicut dominico non solet.

4. Quod utinam sic quæreret, aut sic affirmaret, ut toto terrarum orbe diffusam, exceptis Romanis et adhuc paucis Occidentalibus, apertissime non blasphemaret Ecclesiam. Nunc vero quis ferat per omnes orientales, et multos etiam occidentales populos christianos de tot tantisque famulis famulabusque Christi,sabbato sobrie modesteque prandentibus, ab isto dici quod in carne sint,et Deo placere non possint, et quod de illis sit scriptum, Recedant iniqui a me, viam eorum nossenolo; et quod sint ventricolæ, Judæam Ecclesiæ præponentes, et ancillæ filios; et lege non justa, sed voluptaria, consulentes ventri, non disciplinæ succumbentes; et quod caro sint, et mortem sapiant, et cætera hujusmodi : quæ si de uno quopiam Dei famulo diceret, quis eum audire, quis

(a) Cognomen est inditum ab urbe Roma. Hinc Zephirinus papa ab Optato in lib. 1, uti et Siricius a Paulino in epist. 1 ad Severum, vocatur Urbicus, et in Conc. Arelat. 1 de diaconis urbicis agitur, id est Romanis.

PATROL. XXXIII.

non devitare deberet? Cum vero his opprobriis atque maledictis insectatur Ecclesiam per totum mundum fructificantem atque crescentem et die sabbati pene ubique prandentem, admoneo quisquis est, ut sese cohibeat. Nam cujus me nomen ignorare voluisti, profecto de illo me judicare noluisti.

CAPUT III.-5. Filius hominis,inquit, sabbati Dominus est: in quo maxime, bene, quam male facere licet (Matth. x11, 8-12). Si ergo male facimus, quando prandemus ; nullo die dominico bene vivimus. Quod autem fatetur Apostolus sabbato manducasse, et dicit, ut tunc jejunaretur temporis non fuisse, propter quod ait Dominus, Venient dies ut auferatur sponsus ab eis,et tunc jejunabunt filii sponsi(ld. ix, 15), quia tempus gaudii, et tempus est luctus (Eccle. 1,4), primum attendere debuit,quod illic Dominus de jejunio, non de sabbati jejunio loquebatur. Deinde cum vult intelligi luctum jejunio, cibo gaudium deputandum, cur non cogitat, quidquid est illud quod significare Deus voluit in eo quod scriptum est, eum die septimo requievisse ab omnibus operibus suis (Gen. 11,2), non ibi luctum significatum fuisse, sed gaudium? Nisi forte dicturus est, in illa requie Dei et sanctificatione sabbati gaudium Judæis, luctum significatum esse Christianis. Et tamen nec quando sanctificavit Deus diem septimum, quia in illo requievit ab omnibus operibus suis, aliquid de jejunio vel prandio sabbati expressit ; nec cum postea populo Hebræo de ipsius diei observatione mandavit, aliquid de alimentis vel sumendis vel non sumendis locutus est. Vacatio tantum homini a suis, vel a servilibus operibus imperatur: quam prior populus in umbra accipiens futurorum, sic vacavit ab operibus, quemadmodum nunc Judæos vacare conspicimus; non, ut putatur, Judæis carnalibus non recte intelligentibus quod recte intelligunt Christiani. Neque enim melius hoc intelligimus quam Prophetæ, qui tamen eo tempore, quo ita fieri oportuit, servaverunt hanc sabbati vacationem, quam Judæi putant adhuc esse servandam.Unde illud est, quod lapidare Deus hominem jussit, qui sabbato ligna collegerat (Num. xv, 35); nusquam autem legimus lapidatum, vel aliquo dignum supplicio judicatum, sive jejunantem sabbato, sive prandentem. Quid tamen horum duorum quieti conveniat, quid labori, iste ipse viderit, qui gaudium manducantibus, luctum jejunantibus deputavit, vel a Domino deputari intellexit, ubi de jejunio respondens ait: Non possunt lugere filii sponsi, quamdiu cum eis est sponsus (Matth. ix, 15).

6. Quod autem propterea dicit sabbato Apostolos manducasse, quia nondum erat tempus ut sabbato jejunarent;quod scilicet veterum traditio prohibebat: numquid ergojam erat tempus ut sabbato non vacarent? Nonne et hoc traditio veterum prohibebat, et vacare cogebat? et tamen eo ipso sabbati die, quo Christi legimus manducasse discipulos, vulserunt utique spicas (Id. xi, 1); quod sabbato non licebat, quia veterum traditio prohibebat. Videat igitur ne forte congruentius ei respondeatur ideo Dominum die illo a discipulis hæc duo fieri voluisse ; unum de (Cinq.)

spicis vellendis, alterum de alimentis sumendis; ut illud esset adversus eos qui sabbato volunt vacare, hoc autem adversus eos qui cogunt sabbato jejunare cum iliud mutato tempore jam superstitiosum esse significasset, hoc autem utroque tempore liberum esse voluisset. Neque id confirmando dixerim, sed quie ei multo aptius, quam sunt ea quæ loquitur, responderi possit ostenderim.

CAPUT IV.-7. Quomodo, inquit, non cum Pharisæo damnabimur, bis in sabbato jejunantes ? tanquam Pharisæus ideo damnetur, quia bis in sabbato jejunabat, et non qui super Publicanum se tumidus extollebat (Luc. XVIII, 11, 12). Potest autem iste dicere etiam illos, qui omnium fructuum suorum decimas dant pauperibus, cum Pharisæo damnari, quia hoc quoque ille inter sua opera prædicabant; quod cupimus a multis fieri christianis, et vix paucissimos invenimus: aut vero qui non fuerit injustus, adulter et raptor, cum Pharisæo damnabitur; quia ille se talem non esse jactabat ; quod certe quisquis sentit, insanit. Porro si hæc sine dubio bona,quæ sibi Pharisæusinesse commemorabat, non habenda sunt cum superbiente jactantia quæ in illo apparebat; sed tamen habenda sunt cum pietate humili quæ in illo non erat sic et bis in sabbato jejunare, in homine qualis fuerat ille Pharisæus, infructuosum est; in bomine autem humiliter fideli, vel fideliter humili, religiosum est: quamvis evangelica Scriptura non dixerit damnatum Pharisæum, sed magis justificatum dixit Publicanum.

8. Verum si hoc modo putat iste intelligendum quod ait Dominus, Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisæorum, non intrabilis in regnum cælorum (Matth. v, 21), et nisi amplius quam bis in sabbato jejunemus, hoc præcepto non possimus implere; bene quod septem dies sunt qui volumine temporum per sua vestigia revocantur. Cum ergo ex his biduum quisque detraxerit, ne sabbato dominicoque jejunet, remanent dies quinque in quibus Pharisæum superare possit bis in sabbatojejunantem.Puto enim quod si ter in sabbatoquis jejunat, jam superat Pharisæum,qui bis in sabbato jejunabat. Quod si et quater, vel etiam ut nullus dierum, excepto sabbato et dominico,prætermittatur,in hebdomade quinquies jejunetur, quod multi tota vita sua faciunt, maxime in monasteriis constituti; non solum Pharisæus qui his in sabbato jejunabat, verum etiam christianus qui quarta et sexta1etipso sabbato jejunare consuevit,quod frequenter Romana plebs facit, in labore jejunii superabitur ; et tamen nescio quis iste, ut dicis, Urbicus disputator,etiamsi quis quinque continuis præter sabbatum et dominicum diebus ita jejunet,ut nullo die omnino reficiat corpus,eum carnalem vocat, quasi cibus et potus cæteris diebus non pertineat ad carnem ; et ventricolam judicat, quasi solius sabbati prandium descendat in ventrem. CAPUT V.-9. Huic sane non sufficit quod ad vin

Edd., sexta feria. Mss. carent voce feria hic et aliis locis ubi apud Edd. adjecta est.

cendum Pharisæum jam sufficit, utter in sabbato jejunetur; sed excepto dominico sex cæteris diebus ita jejunare compellit, ut dicat: Antiqua remota labe,duo in carne una. Christi jam sub disciplina manentes, non debent cum filiis sine lege et eum principibus Sodomorum,et cum plebe Gomorrhæ sabbatorum voluptaria convivia exercere ; sed cum sanctimoniæ incolis ac Deo devotis solemni et ecclesiastico jure magis ac magis legitime jejunare,ut sex dierum vel levis error, jejunii,orationis et eleemosynæ fontibus abluatur, quo possimus dominica alogia refecti omnes æquali corde digne cantare : Saturasti, Domine, animam inanem, et potasti animam sitientem. Ista dicens et a frequentia jejunandi solum diem dominicum excipiens, non tantum Orientis et Occidentis populos christianos, in quibus sabbato nemo jejunat; verum et ipsam Romanam Ecclesiam improvidus et incautus accusat. Cum enim dicit, sub disciplina Christi manentes, non debere cum filiis sine lege,cum principibus Sodomæ,cum plebe Gomorrhæ voluptaria sabbatorum exercere convivia, sed cum sanctimoniæ incolis ac Deo devotis, solemni et ecclesiastico jure magis ac magis legitime jejunare; ac deinde definiens quid sit legitime jejunare, subjungit et dicit, ut sex dierum vel levis error,jejunii, orationis et eleemosynæ fontibus abluatur: profecto eos qui minus quam sex diebus in hebdomade jejunant, non putat legitime exercere jejunium, nec Deo esse devotos, nec maculas erroris, quæ de ista mortalitate contrahuntur, abluere. Videant ergo Romani quid agant, quia etiam ipsi nimium contumeliose hujus disputatione tractantur; apud quos omnibus istis sex diebus, præter paucissimos clericos aut monachos, quotusquisque invenitur, qui frequentet quotidiana jejunia? maxime quia ibi jejunandum quinta sabbati non videtur.

10. Deinde quæro : si uniuscujusque diei vel levis error ipsius diei jejunio solvitur vel abluitur ; sic enim dicit, ut sex dierum vel levis error, jejunii quoque fontibus abluatur; quid faciemus de illo errore qui subrepserit dominico die, in quo scandalum est jejunare? Aut si die ipso nullus Christianis error obrepit, videat homo iste qui ventricolas tanquam magnus jejunator accusat, quantum honoris et utilitatis ventribus tribuat, si tunc non erratur, quando prandetur.An forte in jejunio sabbati tantum bonum constituit, ut aliorum sex dierum, hoc est, ipsius etiam dominici vel levem, sicut dicit, errorem, solum jejunium sabbati possit abolere, et solo ipso die non erretur, quo toto utique jejunatur? Quid estergo quod diem dominicum sabbato, velut christiano jure, præponit? Ecce secundum ipsum dies sabbati multo sanctior invenitur, in quo et non erratur, cum ejus toto spatio jejunatur, et eodem jejunio sex cæterorum dierum, ac per hoc ipsius dominici error abluitur: puto quod tibi non placet ista præsumptio.

11. Jam vero cum se hominem spiritualem videri velit,et tanquam carnales, pransores sabbati accuset, attende quemadmodum dominici dei non parco prandio reficiatur, sed alogia delectetur. Quid est autem

« PredošláPokračovať »