Obrázky na stránke
PDF
ePub

alogia,quod verbum ex græca lingua usurpatum est, nisi cum epulis indulgetur, ut a rationis tramite devietur? Unde animalia ratione carentia dicuntur aloga, quibus similes sunt ventri dediti: propter quod, immoderatum convivium, quo mens, in qua ratio dominatur, ingurgitatione vescendi ac bibendi quodammodo obruitur,alogia nuncupatur. Insuper etiam propter cibum ac potum, non mentis, sed ventris alogia diei dominici dicit esse cantandum : Saturasti, Domine,animam inanem,et potasti animam sitientem. O virum spiritualem! o carnalium reprehensorem! o magnum jejunatorem,et non ventricullorem Ecce qui nos admonet ne lege ventris legem Domini corrumpamus,ne panem cœli vendamus esca terrera, et adjungit. Quia esca A dam paradiso periit, esca Esau primatum amisit. Ecce qui dicit: Est enim Satanæ usitata calumnia,tentatio ventris,quimodicum suadet ut auferat totum. Et horum,inquit, interpretatio præceptorum ventricolas minus incurvat.

12. Nonne his verbis suis id agere videtur, ut etiam die dominico jejunetur? Alioquin sanctior erit sabbati dies,quo Dominus in monumento requievit,quam dominicus, quo a mortuis resurrexit. Sanctius est enim profecto sabbatum, si secundum verba hujus,in sabbato per jejunium peccatum omne vitatur,et quod diebus aliis contractum est, aboletur : in dominico autem per escam ventris tentatio non cavetur, et diabolicæ calumniæ locus datur,et paradiso peritur, et primatus amittitur. Quid ergo est,quod rursus sibi ipse contrarius admonet, ut non prandio modesto, sobrio, christiano, reficiamur dominico die, sed in alogia lætantes plaudentesque cantemus: Saturasti, Domine, animam inanem, el potasti animam silientem?Nempe si tunc non erramus,quando jejunamus, etaliorum sex dierum errores tunc abluimus, cum sabbato jejunamus; nullus erit die dominico deterior,nullus sabbato melior.Crede,dilectissime frater, nemo legem, sicut iste, intelligit, nisi qui non intelligit. Si enim Adam non cibus, sed prohibitus cibus perdidit (Gen. 111, 6),et Esau nepotem sancti Abrahæ non esca,sed usque ad contemptum sacramenti quod in primatu suo habuit, concupita esca damnavit (Gen. xxv, 33, 34): sic a sanctis et fidelibus pie prandetur, quemadmodum a sacrilegis et incredulis impie jejunatur. Præponitur autem dies dominicus sabbato fide resurrectionis, non consuetudine refectionis, aut etiam vinolentæ licentia cantionis.

CAP. VI.-13. Moyses,inquit,quadragenta diebus panem non manducavit,nec bibit aquam. Cur autem hoc dixerit,subjungit atque ait: Ecce Moyses amicus Dei,nubis inquilinus,delator Legis,et populi dux,ter bina sabbata jejunio celebrans non offensam, sed meritum collocavit.Numquid attendit quid hinc possit consequenter opponi ? Quia utique si Moysi jejunantis propterea poni exemplum,quoniam in illis quadraginta diebus ter bina,sicut loquitur, sabbata jejunavit, et ex hoc vult persuadere ut sabbato jejunetur; ex hoc ergo persuadeatutet dominico jejunetur, quia in illis quadraginta diebus nihilominus Moyses ter binos dominicos jejunavit. Sed addit ac dicit, Et

adhuc cum Christo dominicus dies imminent Ecclesiæ servabatur: quod cur dixerit, nescio. Si enim propterea quia multo magis jejunandum est, posteaquam venit cum Christo dominicus dies ; ergo,quod absit,etiam ipso dominico jejunetur. Si autem timuit ne propter dierum quadraginta jejunium objiceretur etiam dominico jejunandum, et ideo addidit quod adhuc cum Christo imminenti Ecclesiæ dies dominicus servabatur, ut videlicet ea causa intelligatur jejunasse Moyses etiam die qui sequitur sabbatum, quia nondum venerat Christus, per quem factus est ipse dies dominicus,quo non expediat jejunari: cur ipse Christus quadraginta diebus similiter jejunavit? cur non in illis diebus quadraginta, ter binis qui sequebantur sabbatum, jejunium solvit, ut jam dominici diei prandium commendaret etiam aute resurrectionem suam,sicut sanguinem suum potandum dedit ante passionem? Vides certe dierum quadraginta jejunium, quod iste commemorat, sic ad rem non pertinere ut sabbato jejunemus, quomodo ad rem non pertinet et dominico jejunemus.

14. Prorsus non attendit,quid ei de die dominico possit opponi, quando sicut accusanda sunt ebriosa convivia, et omnis vorax ac temulenta luxuries,sic accusat prandia sabbatorum, cum possint et ipsa esse modestorum atque sobriorum. Et ideo non est illi ad singula respondendum,quoniam pro sabbati prandio vitia luxuriæ reprehendendo, eadem atque eadem sæpe dicit;aliud non inveniendo quod dicat, nisi quod inaniter et ad rem non pertinens dicit. Utrum non sit sabbato jejunandum quæritur,non utrumsabbato non sit luxuriandum; quod nec dominico faciunt qui Deum timent,quamvis in illo utique non jejunent. Quis autem diceret quod iste ausus est dicere? Quomodo, inquit, pro nobis, aut per nos rata erunt Deo, aut digna, quæ nos sanctificata die ad peccatum cogant? Sanctificatam diem sabbati confitetur, et ad peccatum dicit cogi homines, quia prandetur. Ac per hoc secundum istum, aut dies dominicus sanctificatus non est, et incipit esse sabbatum melius; aut si est et dominicus dies santificatus, ad peccatum cogimur, quia prandemus.

CAP. VII. — 15. Et conatur testimoniis probare divinis sabbato jejunandum: sed unde hoc probet omnino non invenit. Manducavit,inquit, et bibit Jacob vinum,et satiatus est,et recessit a Deo salutari suo et ceciderunt una die viginti tria millia (Exod. xxvII, 6,8,28) quasi dictum sit, Prandit sabbato Jacob, et recessita Deo salutari suo. Et Apostolus quando com. memoravit cecidisse tot millia, non ait: Neque prandeamus sabbato, sicut illi pranderunt; sed ait: Neque fornicemur,sicut quidam eorum fornicati sunt,el ceciderunt una die viginti tria millia. Quid sibi etiam vultquod ait: Sedit autem populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere? (1 Cor. x, 8, 7.) Posuit quidem et Apostolus hoc testimonium, sed ut a servitute idolorum,non a sabbati prandio prohiberet.Sabbato autem illud factum esse,iste non probat, sed ut libitum est suspicatur.Sicut autem fieri potest utjejunetur, et cum jejunium solvitur, si quis ebriosus

est, tunc inebrietur; ita fieri potest ut non jejunetur, et si temperantes sunt homines, modestissime prandeatur.Quid est ergo quod sabbati volens persuadere jejunium,adhibet Apostolum testem dicentem, Nolite inebriari vino, in quo et omnis luxuria (Eph. v, 18); quasi diceret: Nolite prandere sabbato, quia ibi est omnis luxuria. Sicut autem hoc præceptum apostolicum ne inebrientur vino, in quo est omnis luxuria, observatur a christianis Deum timentibus, quando prandetur die dominico, ita observatur quando prandetur et sabbato.

16. Ut expressius,inquit, errantibus contradicam, nemo jejunio Deum, etsi non promeretur, offendit; porro et non offendere promereri est. Quis hoc disceret,nisi qui nollet considerare quid diceret ? Ergo Pagani quando jejunant, non ideo magis offendunt Deum: aut si de christianis voluit quod dixit intelligi, quis non Deum offendet, si velit cum scandalo totius quæ ubique dilatatur Ecclesiæ, die dominico jejunare? Deinde subjicit testimonia de Scripturis ad causam quam suscepit nihil valentia. Jejunio, inquit, Elias paradiso donatus in corpore regnat : quasi jejunium non prædicent qui sabbato non jejunant, sicut jejunium prædicant, qui tamen die dominico non jejunant; aut Elias eo tempore jejunaverit, quo populus Dei etiam sabbatojejunabat. Quod autem respondimus de quadraginta diebus jejunii Moysi,hoc deputa esse responsum et de quadraginta diebus Eliæ.Jejunio,inquit, Daniel leonum siccam rabiem illæsus evasit: quasi legerit quod sabbato jejunaverit, aut etiam cum ipsis leonibus sabbato fuerit; ubi tamen legimus quod et pranderit. Jejunio, inquit, trium fida germanitas ignibus coruscanti carceri dominata, rogi hospitio susceptum Dominum adoravit. Hæc exempla sanctorum, nec ad persuadendum cujuscumque diei jejunium valent; quanto minus sabbati? Quandoquidem non solum non legitur tres viros sabbato fuisse missos in caminum ignis ardentem; sed ne illud quidem legitur, tamdiu illic eos fuisse ut possit. quisquam dicere eos jejunasse, imo vero vix unius horæ spatium est,quo eorum confessio hymnusque cantatur: nec amplius inter illas flammas innoxias deambulaverunt, quam canticum illud terminaverunt. Nisi forte ab isto etiam unius horæ spatium jejunio deputatur.Quod si ita est, non habet quod succenseat pransoribus sabbati: usque ad horam enim prandii, multo quam in illo camino prolixius jejunatur.

17. Adhibet et illud Apostoli testimonium,ubi ait : Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax, et gaudium in Spiritu sancto (Rom. xiv,67) ; et regnum Dei, Ecclesiam vult intelligit in qua Deus regnat. Obsecro te, numquid hoc agebat Apostolus, cum ista loqueretur, ut sabbato a christianis jejunaretur? Sed nec de ipso cujuscumque diei jejunio loquebatur,cum hæc diceret. Dictum est enim adversus eos qui, more Judæorum,secundum veterem Legem in observatione quorumdam ciborum putabant esse munditiam, et ad eorum fratrum admonitionem, perquorum escam et potum indifferenter acceptum scandalizabantur infirmi. Ideo cum dixisset : Noli

illum in esca tua perdere,pro quo Christus mortuus est (Ibid., 15); et,Non ergo blasphemetur bonum nostrum (Ibid., 16); tunc adjunxit: Non enim est regnum Dei esca et potus. Nam sicut iste verba hæc Apostoli intelligit, ut regnum Dei, quod est Ecclesia, non sit in esca et potu,sed in jejunio; non dico, sabbatis jejunare,sed nunquam omnino cibum ac potum sumere deberemus, ne de isto Dei regno unquam recederemus. Puto autem quia isto confitentc, aliquanto religiosius die dominico ad Ecclesiam pertinemus, quando tamen et ispo concedente prandemus.

CAP. VIII. — 18. Cur, inquit, sacrificium potiori Domino charum murmuramus offerre, quod spiritus desiderat et angelus laudat? deinde adjungit angeli testimonium dicentis: Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna (Tob. xii, 8). Quid dixerit, potiori Domino, nescio, nisi forte scriptor erravit, et te fugit, ut quod mihi legendum misisti non emendares. Sacrificium ergo Domino charum, jejunium vultintelligi, quasi de jejunio versetur hæc quæstio, et non de jejunio sabbati. Neque enim dominicus dies sine sacrificio, quod Deo charum est, peragitur, quia non jejunatur. Sequitur adhuc et ingerit testimonia a causa, quam defendendam suscepit, penitus aliena. Immola, inquit, Deo sacrificium laudis (Psal. XLIX, 14); et istam vocem divini psalmi volens ad quod agitur nescio quomodo connectere Utique, inquit, non sanguinis aut ebrietatis convivium, quo non laudes debitæ Deo, sed blasphemiæ diabolo suffragante silvescunt. O improvidam præsumptionem! Non ergo immolatur sacrificium laudis dominico die, quia non jejunatur; sed agitur ebrietatis convivium, et blasphemiæ diabolo suffragante silvescunt. Quod si nefas est dicere; intelligat non jejunium significari in eo quod scriptum est: Immola Deo sacrificium laudis. Jejunium quippe certis diebus, et maxime festis non agitur. Sacrificium vero laudis ab Ecclesia toto orbe diffusa diebus omnibus immolatur. Alioquin quod nullus, non dico christianus, sed nec insanus dicere auderet, dies illi quinquaginta post Pascha usque ad Pentecosten quibus non jejunatur,erunt secundum istum a sacrificio laudis alieni, quibus tantummodo diebus in multis ecclesiis,in omnibus autem maxime cantatur Alleluia ; quam vocem laudis esse nullus christianus,quamlibet imperitus,ignorat.

19. Confitetur tamen etiam ipso die dominico non in ebrietate, sed in jucunditate pranderi, cum dicit debere nos ex Judæis et Gentibus multos christianos nomine,fide paucos electos, vespertino sabbatoruin incenso, pro pecudum victimis jejunium Deo placitum laudibus immolare, cujus fervore cremata deficiant opera delictorum. Et mane, inquit, exaudiat nos a nobis auditus, et erunt nobis domus ad manducandum et bibendum, non in ebrietate, sed in jucunditate, dominica celebritate perfecta. Tunc ergo eulogia,non ut superius ait, alogia celebratur.Sed quid eum offendit sabbati dies,quem Dominus sanctificavit,ignoro, ut in eo non putet posse manducari et bibi cum tali jucunditate quæ careat ebrietate; cum sic ante sabba

tum jejunare possimus,quomodo dicit ante dominicum sabbato jejunandum: an continuo biduo pranderi nefas esse arbitratur? Videat ergo quanta afficiat contumelia ipsam quoque Romanam Ecclesiam, ubi et his hebdomatibus,in quibus quarta et sexta et sabbato jejunatur, tribus tamen diebus continuis,dominico scilicet ac deinde secunda et tertia prandetur.

20. Ovium vitam certum est,inquit, arbitrio pendere pastorum: sed « Væ qui dicunt quod bonum malum, et tenebras lucem, et lucem tenebras,et amarum dulce, et dulce amarum » (Isai. v, 20).Quid sibi velint hæc verba ejus,non satis intelligo. Si enim hæc, ut scribis, sic Urbicus dicit; in Urbe plebs pendens expa. storis arbitrio cum episcopo sua jejunat sabbato. Si autem sic ad te ista scripsit,quia in epistola tua et ipse quiddam tale scripsisti; non tibi persuadeat urbem christianam sic laudare sabbato jejunantem, ut cogaris orbem christianum damnare prandentem. Cum enim dicit: Væ qui dicunt quod bonum malum, et tenebras lucem, et lucem tenebras,et amarum dulce, et dulce amarum, jejunium sabbati volens intelligi bonum et lucem et dulce,prandium vero,malumet tenebras et amarum; quis eum dubitat in omnibus christianis sabbato'prandentibus universum orbem damnare terrarum? Nec se ipse respicit, nec quid dicat attendit, ut scriptis suis ab ista præcipiti cohi. beatur audacia. Continuo quippe subjunxit, Nemo ergo vos judicet in esca aut in potu (Coloss. u, 16): quod ipse utique facit, qui sabbato sumentes escam potumque sic arguit. Quantum erat, ut hinc ei veniret in mentem etiam illud quod idem apostolus alibi dicit: Qui manducat, non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non judicet? (Rom. XIV, 3.) Istum modum, hoc temperamentum, quo scandala devitaret, inter jejunantes sabbato et manducantes teneret, ut et ipsum non manducantem manducans quisque non sperneret, etipse non manducans manducantem non judicaret.

1

CAPUT IX.-21. Petrus etiam,inquit, Apostolorum caput, cœlijanitor, et Ecclesiæ fundamentum, exstincto Simone qui diaboli fuerat nonnisi jejunio vincendi figura,idipsum Romanos edocuit, quorum fides annuntiatur universo orbi terrarum. Numquid ergo cæteri Apostoli prandere Christianos contra Petrum docuerunt in universo orbe terrarum? Sicut itaque inter se vixerunt concorditer Petrus et condiscipuli ejus,sic inter se concorditer vivant sabbato jejunantes quos plantavit Petrus, et sabbato pradentes quos plantaverunt condiscipuli ejus. Est quidem et hæc opinio plurimorum, quamvis eam perhibeant esse falsam plerique Romani, quod apostolus Petrus cum Simone mago die dominico certaturus, propter ipsum magnæ tentationis successus, pridie cum ejusdem urbis Ecclesia jejunaverit, et consecuto tam prospero gloriosoque successu, eumdem morem tenuerit, eumque imitatæ sint nonnullæ Occidentis Ecclesiæ. Sed si, ut iste dicit,Simon magus figura erat diaboli,

1 Lov.: Tantum errat,ut hinc ei evenire timendum sil etiam illud, etc.Atalii Cod. legunt sicut et nos, quantum erat, etc.

non plane sabbatarius aut dominicarius, sed quotidianus est ille tentator; nec tamen adversus eum quotidie jejunatur, quando et diebus dominicis. omnibus,e quinquaginta post Pascha,et per diversaloca diebus solemnibus martyrum et festis quibusque prandetur:et tamen diabolus vincitur, si oculi nostri sint semper ad Dominum, ut ipse evellat de laqueo pedes nostros (Psal. xxiv, 15); et sive manducamus sive bibimus, sive quodcumque facimus, omnia in gloriam Dei faciamus; et quantum in nobis est,sine offensione simus Judæis et Græcis et Ecclesiæ Dei (I Cor. x, 31, 32).Quod parum cogitant, qui cum offensione manducant, vel cum offensione jejunant, et per utramlibet intemperantiam scandala concitant, quibus non superatur diabolus, sed lætatur.

22. Quod si respondetur, hoc docuisse Jacobum Jerosolymis, Ephesi Joannem, cæterosque aliis locis, quod docuit Romæ Petrus,id est ut sabbato jejunetur, sed ab hac doctrina terras cæteras deviasse, atque in ea Romam stetisse : et e contrario refertur Occidentis potius aliqua loca in quibus Roma est, non servasse quod Apostoli tradiderunt; Orientis vero terras, unde cœpit ipsum Evangelium prædicari, in eo quod ab omnibus simul cum ipso Petro Apos. tolis traditum est, ne sabbato jejunetur, sine aliqua varietate mansisse: interminabilis est ista contentio, generans lites,non finiens quæstiones. Sit ergo una fides universæ quæ ubique dilatatur Ecclesiæ, tanquam intus in membris, etiamsi ipsa fidei unitas quibusdam diversis observationibus celebratur, quibus nullo modo quod in fide verum est impeditur. Omnis enim pulchritudo filiæ regis intrinsecus (Psal. XLIV, 14): illæ autem observationes quæ variæ celebrantur,in ejus veste intelliguntur ; unde ibi dicitur, In fimbriis aureis circumamicta varietate (Ibid., 15).Sed ea quoque vestis ita diversis celebrationibus varietur, ut non adversis contentionibus dissipetur.

CAPUT X.-23. Postremo,inquit,si Judæus sabbatum colendo dominicum negat,quomodo Christianus observat sabbatum ? Aut simus Christiani, et dominicum colamus; aut simus Judæi, et sabbatum observemus: « Nemo enim potest duobus dominis servire (Matth.v1,24). Nonne ita loquitur, tanquam sabbati alius dominus sit, alius dominici ? Nec illud audit quod et ipse commemoravit : Dominus est enim sabbati Filius hominis (Luc.v1,5). Quod autem ita nos vultesse a sabbato alienos, sicut Judæi sunt a dominico alieni,nonne tantum errat ut possit etiam dicere, ita nos non debere accipere Legem nec Prophetas, sicutJudæi non accipiunt Evangelium nec Apostolos? Quod qui sapit,quid mali sapit utique intelligis.Sed vetera,inquit,omnia transierunt,et in Christo facta sunt nova (II Cor. v,17): hoc verum est. Nam propterea sicut Judæi sabbatis non vacamus, etiamsi ad significandam requiem quæ illo die significata est, christiana sobrietate et frugalitate servata, jejunii vinculum relaxamus. Et si aliqui fratres nostri requiem sabbati,relaxatione jejunii significandam esse non putant, nequaquam de vestis regiæ varietate

requiramus. Aut si placet, aullo medio interposito,

nera dirigantur. Opto te eoram oculis Dei beatum prius nobiscum sive per epistolas, sive per collocu

esse, domine honorabilis et dilectissime. tionem atque lectionem, ubi placuerit,conieramus :

EPISTOLA XXXIV(a). ne forte intemperantes nonnulli auditores malint

De juvene, qui matrem cædere solitus, demum et quasi nostrum exspectare certamen,quam de nostra mortemt minalus transiit ad. Donalistas, abiisque salute in nostra collocutione cogitare : ut quod fue- iteralo baptizatus est. Quod an Proculeiani episcopi rit inter nos terminatum, postea per nos populus mandato factum sit,uti presbyter ipsius Victor punoverit ; aut si per epistolas agi placet, ipsæ ple- blico officio renuntiarat, inquiri postulat Augustibibus recitentur, ut aliquando non plebes, sed plebs nus, sese interim paratum asserens ad totam, sir una dicatur. Prorsus sicut volueris, sicut jusseris, Proculeianus velit, schismatis causain placide sicut tibi placuerit, libenter amplector. Et de ani

pertractandam. mo beatissimi et venerabilis mihi patris Valerii nunc Domino eximio meritoque suscipiendo' atque honoabsentis tota securitate polliceor hoc eum cum ma

rabili fratri EUSEBIO, AUGUSTINUS. goa lætitia cogniturum: novi enim quantum dili- 1. Scit Deus, cui manifesta sunt arcana cordis hugal pacem, et nulla vani fastus inanitate jactetur.

mani, quantum pacem diligo christianam, tantum 5. Rogo te quid nobis est cum veteribus dissen

we moveri sacrilegis eorum factis, qui in ejus dissionibus ? Hucusque vulnera illa duraverint, quæ sensione indigne atque impie perseverant; eumque animositas hominum superborum nostris membris motum animi mei esse pacificum, neque me id inflixit ; quorum vulnerum putrefactione etiam do

agere ut ad communionem catholicam quisquam lorem perdidimus, quo solet medicus implorari. Vi.

cogatur invitus, sed ut omnibus errantibus aperta des quanta et quam miserabili fæditate christianæ

veritas declaretur, et per nostrum ministerium, Deo domus familiæque turbatæ : sint. Mariti et uxores juvante, manifestata se amplectendam atque secde suo lecto sibi consentiunt, et de Christi altari tandam satis ipsa persuadeat. dissentiunt. Per illum sibi jurant, ut inter se pacem 2. Quid enim exsecrabilius, quæso te, ut alia tahabeant, et in illo habere non possunt. Filii cum ceam, quam id quod nuncaccidit? Corripitur abepiparentibus unam domum habent suam, et domum

scopo suo juvenis, crebris cædibus matris insanus, Dei non habent unam. Succedere in eorum hære- et impias manus nec illis diebus, cum etiam seveditatem cupiunt, cum quibus de Christi hæreditate

ritas legum sceleratissimis parcit, a visceribus rixantur. Servi et domini communem Dominum di. unde natus est revocans. Minatur eidem matri se in vidunt, qui formam servi accepit, ut omnes ser- partem Donati transiturum, et eam quam incredibili viendo liberaret. Honorant nos vestri, honorant vos furore solet cædere perempturum. Minatur ei, trannostri. Per coronam nostram nos adjurant vestri, sit ad partem Donati, rebaptizatur furens, et in maper coronam vestram vos adjurantnostri. Omnium

ternum sanguinem fremens albis vestibus candiverba suscipimus, neminem offendere volumus. datur. Constituitur intra cancellos eminens atque Quid nos solus Christus offendit, cujus membrala

conspicuus, et omnium gementium oculis matriniamus? Et homines quidem causas suas seculares cidii meditator tanquam renovatus opponitur. apud nos finire cupientes,quando eis necessarii fue- 3 Hæccine tandem tibi placent, vir gravissime ? rimus, sic nos sanctos et Dei servos appellant, ut Nequaquam hoc de te crediderim : novi considerationegotia terræ suæ peragant: aliquando agamus et nem tuam. Cæditur mater carnalisin membris qui. nos negotium salutis nostræ et salutis ipsorum, non bus genuit et nutrivit ingratum; prohibet hoc Ecclede auro, non de argento, non de fundis et peco- sia mater spiritualis, cæditur et ipsa in Sacramentis ribus, pro quibus rebus quotidie subunisso capite quibus genuitet nutrivitingratum. Nonne tibi videtur talutamur, ut dissensiones hominum terminemus, dixisse parricidaliter frendens:Quid faciam Ecclesiæ sed de ipso capite nostro tam turpis inter nos et quæ me prohibet cædere matrem meam?ioveni quid perniciosa dissensio est. Quantumlibet capita sub- faciam: injuriis quibus potest etiam ipsa feriatur; fiat mittant qui nos salutant, ut eos concordes in terra in me aliquid unde membra ejus doleant. Vadam mifaciamus, de coelo usque ad crucem submissum est hiad eos qui noverunt exsufflare gratiam in qua illi caput nostrum, in quo concordes non sumus. natus sum, destruere formam quam in utero ejus acce

6. Rogo te atque obsecro,si estin te aliqua huma- pi. Ambas matres meas sævis cruciatibus torqueam: nitas, quam multi prædicant, hic appareat bonitas quæ me posterior peperit,efferat prior. Ad hujus dolotua, si non propter honores transitorios simulatur, rem,spiritualiter moriar;ad illius cædem, carnaliter ut contremiscant in te viscera misericordiæ, et ve- vivam. Quid aliud exspectamus, vir honorabilis Euse. lis aliquando rem discutiinstando nobiscum oratio- bi,nisi ut in miseram mulierem,senectute decrepitam, nibus, et omnia pacifice conferendo : ne miseræ viduitate destitutam, a cujus cædibus in Catholica plebes, quæ nostris honoribus obsequuntur, pre- prohibebatur,jam donatista securus armetur? Quid mant nos obsequiis suis in judicio Dei ; sed potius enim aliud furibundo corde concepit, cum diceret nostra non ficta charitate nobiscum revocate ab

* Mss.sex habent, suspiciendo. erroribus et dissensionibus, in veritatis et pacis iti- Ad hanc castigandam collati sunt a bg. c.cc. ff.g.gv.

n. r. $. sb. t. duo vc, quatuor v. et Am. Bad. Er. Lov.

(a) Alias 168 : quæ autem 31. erat, nunc 31. Scripta * Mss. sex, turpatæ

post superiorem

.

matri : Transferam me in partem Donati, et bibam collega meus, Samsucius episcopus Turrensis ecclesanguinem tuum ? Ecco jam conscientia cruentus, siæ, qui nullas tales didicit, quales isté dicitur forveste dealbatus perfecit partem pollicitationis suæ ; midare : ipse adsit, agat cum illo. Rogabo eum, et, restat pars altera, ut matris sanguinem bibat. Si ergo ut confido in nomine Christi, facile mihi concedet, ut placentista, urgeatur a clericis et sanctificatoribus suscipiatin hac re vicem meam, et eum Dominus pro suis,utintra octavas suas totum quod vovitex solvat. veritate certantem, quamvis sermoneimpolitum, ta

4. Potens est quidem dextera Dominiquæ furorem men vera fide eruditum, sicut confidimus, adjuvaillius a mesira vidua et desolata compescat, et eum, bit. Nulla ergo causa est, cur ad alios nescio quos quibus modis novit, a tam scelerata dispositione de- deferat', ne inter nos quod ad vos pertinet peraterreat; verumtamen ego tanto animi dolore percus- gamus. Nec tamen, ut dixi, etiam illos defugio, si sus, quid facerem nisi saltem loquerer ? An vero ista eorum ipse poscit auxilium. illi faciunt, et mihi dicitur. Tace ? Avertat a me Do.

EPISTOLA XXXV“ (a). minus hanc amentiam, utcum ipse mihi imperet per Rursus interpellat Eusebium, ut clericorum donalisApostolum suum, et dicat ab episcopo refellioporte- tarum licentiam curet coercendam per Procure docentes quæ non oportet (Tit. 1, 9), ego illorum leianum episcopum : alioquin ut de se nullus indignationibus territus taceam? Quod enim publi- queratur, si hanc illi perferri in notitiam per cis Gestis hærere voluitam sacrilegum nefas, ad hoc codices publicos fecerit. utique volui, ne me quisquam, maximein aliis civita- Domino eximio meritoque suscipiendo et dilectistibus tibi opportunum fuerit, ista deplorantem fin

simo fratri EUSEBIO, AUGUSTINUS. gere aliquid arbitretur, quando etiam apud ipsam 1. Non ego recusanti voluntati tuæ judicium, sicut Hipponem jam dicitur, non hoc Proculeianum dicis, inter episcopos subeundum molestus exhortamandasse quod publicum renuntiavit officium. torautdeprecatorimposui.Quod quidem etiamsi sua

5. Quid autem modestius agere possumus, quam dere voluissem, possem fortasse facile ostendere ut tam gravem causam, per te tamen agam, virum et quam valeas judicare inter nos in tam manifesta atclarissima digaitate præditum,et considerantissima que aperta causa, et quale sitillud quod facis, ut, non voluptate tranquillum ? Peto igitur, sicut jam petivi auditis partibus,jam ferre non dubites pro una parte per fratres nostros bonos atque honestos viros quos sententiam, qui judicium reformidas ; sed hoc, ut ad tuam Eximietatem misi, ut quærere digneris utrum dixi, interim omillo. Nihil autem rogaveram aliud Proculeiani presbyter Victor non hoc ab episcopo suo honorabilem benignitatem tuam, quod quæso tanmandatum acceperit, quod officio publico renuntia- demin hac saltem epistola digneris advertere, nisi ut vit; an forte cum et ipse Victor aliud dixerit, falsum quæreres a Proculeiano, utrum hoc ipse dixerit Victoilli apud Acta prosecuti fuerint, ut ipsam totam quæs- ri presbytero suo, quod ab eo sibi dictum publicum tionem dissensionis nostræ placide pertractemus,ut officium renuntiavit ; an forte qui missi sunt, non error quijam manifestus est, manifestius innotescat, quod a Victore audierunt, sed falsum Gestis persecuti libenter amplector. Audivienim quod dixerit, ut sine sint ; deinde quid illi de tota ipsa quæstione inter nos tumultu populari adsint nobiscum deni ex utraque discutienda videretur. Arbitror autem non judicem parte graves et honesti viri, et secundum Scripturas, fieri eum,qui rogatur ut interroget aliquem, et quod quid in vero sit, perquiramus.Nam illud quod rursus ei responsum fuerit rescribere dignetur. Hoc ergo eum dixisse nonnulli ad me pertulerunt, cur non etiam nunc rogo ut facere non graveris, quia litteras ierim Constantinam,quando ibi plures ipsi erant, vel meas, sicut etiam expertus sum, non vult accipere ; me debere ire Milevim", quod illic, sicut perhibent, quod si voluisset, non utique per tuam Eximietatem concilium proxime habituri sunt, ridiculum est dice- id agerem. Cum autem id non vult, quid possum re, quasi ad me pertineatcura propria, nisi Hippo. mitius è agere, quam ut per te talem virum, et qui Densis Ecclesiæ. Mihi tota hujus quæstionis ratio eum diligis, interrogetur aliquid, unde me tacere maxime cum Proculeiano est. Sed si forte imparém mea sarcina prohibet ? Quod autem mater a filio se putat, cujus voluerit collegæ sui imploret auxi- cæsa, tuæ gravitati displicuit ; Sed ille, dixisti, si lium. In aliis enim civitatibus tantum agimus, quod sciret, a communione sua tam nefarium juvenem ad Ecclesiam pertinet, quantum vel nos permittunt, prohibiturus esset, breviter respondeo : modo covel nobis imponunt earumdem civitatum episcopi, gnovit, modo prohibeat. fratres et consacerdotes nostri.

2. Addo etiam aliud: Subdiaconus quondam Spa6. Quanquam et iste qui se tot annorum episco- niensis Ecclesiæ, vocabulo Primus cum ab accessu pim dicit, quid in me tirone timeat, quominus me- indisciplinato sanctimonalium prohiberetur, atque cum velit conferre sermonem, non satis intelligo :si ordinata et sana præcepta contemneret, a clericatu doctrinan liberalium litterarum,quas forte ipse aut remotus est, et ipse irritatus adversus disciplinam non didicit, aut minus didicit, quid hoc pertinet ad Dei transtulit se ad illos, et rebaptizatus est. Duas eam quæstionem, quæ vel de sanctis Scripturis, vel documentis ecclesiasticis aut publicis discutienda

Mss, undecim, differat., Edd., deferat.

Lov., minus. At alii Cad., mitius. est, in quibus ille per tot annos versatur, unde in * Adhibiti sunt in hujus recensione a. bg. bl.c. cc. ff. g. eis deberet esse peritior ? Postremo est hic frater et gv. n. r. s. sb. vc. duo t. quatuor v. et Am. Bad. Er. Lov.

(a) Alias 169 : quæ autem 35 erat, nunc 24. Scripta Mss. sex, Mileum. Bad. Am., Milenum. Er., Milevum. paulo post superiorem.

« PredošláPokračovať »