Obrázky na stránke
PDF
ePub

tare voluerimus, et ex aliorum consuetudine alios improbare, orietur interminata luctatio, quæ labore sermocinationis cum certa documenta nulla veritatis insinuet,utique cavendum est,ne tempestate contentionis serenitatem charitatis obnubilet. Quod periculum vitare neglexit, cujus mihi prolixam disputationem, ut ei responderem, cum tuis prioribus litteris existimasti esse mittendam. CAPUT II. — 3. Non autem usque adeo mihi spatia temporum larga sunt, ut ea refellendis singulis sententiis ejus impendam, quæ aliis operibus magis urgentibus explicandis habeo necessaria.Sed eo quote mihi in tuis epistolis ostendis ingenio, quod in te donum Dei admodum diligo, eumdem sermonem cujnsdam, ut scribis, Urbici (a), paulo diligentius ipse considera, et videbis eum pene universam Ecclesiam Christi, ab ortu solis usque ad occasum, verbis injuriosissimis nequaquam lacerare timuisse. Nec dixerim pene universam,sed plane universam. Nam neque ipsis, quorum consuetudinem sibi videtur defendere, invenitur pepercisse Romanis; sed quomodoin eos quoque redundet conviciorum ejus impetus nescit, quoniam non advertit. Nam cum ei argumenta deficiunt, quibus probet sabbatojejunandum, in luxurias epularum et temulenta convivia et nequissimas ebrietates insultabundus invehitur, quasi non jejunare, hoc sitinebriari. Quod si hoc est, quid ergo prodest Romanis sabbato jejunare? quandoquidem aliis diebus quibus non jejunant, necesse est eos,secundum disputationem hujus, ebriosos et ventricolas judicari. Porro, si aliud est gravare corda in crapula etebrietate, quod semper est malum, aliud est autem modestia et temperantia custodita relaxare jejunium, quo certe cum fit die dominico, reprehensorem non habetchristianum ;prandia prius sanctorum a voracitate et ebriositate ventricolarum iste discernat, ne Romanos ipsos quando non jejunant ventricolas faciat, et tunc inquirat, non utrum liceat inebriari sabbato, quo nec die dominico licet ; sed utrum necsabbato jejunandum sit, sicut dominico non solet. 4. Quod utinam sic quæreret, aut sic affirmaret, ut toto terrarum orbe diffusam, exceptis Romanis etadhuc paucis 0ccidentalibus,apertissime non blasphemaret Ecclesiam.Nunc vero quis feratper omnes orientales,et multos etiam occidentales populos christianos de tot tantisque famulis famulabusque Christi,sabbato sobrie modesteque prandentibus, ab isto diciquod in carne sint,et Deo placere non possint, et quod de illis sit scriptum, Recedant iniqui a me, viam eorum nosse nolo ; et quod sint ventricolæ, Judæam Ecclesiæ præponentes, etancillæ filios; et lege non justa, sed voluptaria, consulentes ventri, non disciplinæ succumbentes;et quod caro sint, et mortem sapiant, et cætera hujusmodi: quæ si de uno quopiam Dei famulo diceret, quis eum audire, quis

(a) Cognomen est inditum ab urbe Roma. Hinc Zephirinus papa ab Optato in lib. 4, uti et Siricius a Paulino in epi$t.T4 ad Severum, yocatur Urbicus, et in Conc. Arelat. M de diaconis urbicis agitur, id est Romanis.

PAtRol. XXXIII.

non devitare deberet? Cum vero hisopprobriis atque malediclis insectatur Ecclesiam per totum mundum fructificantem atque crescentem et die sabbati pene ubique prandentem, admoneo quisquis est, ut sese cohibeat. Nam cujus me nomen ignorare voluisti, profecto de illo me judicare noluisti. CAPUT III. —5. Filius hominis,inquit, sabbati Dominus est : in quo maxime, bene, quam male facere licet(Matth. xii, 8-12). Siergo male facimus,quando prandemus; nullo die dominico bene vivimus. Quod autem fatetur Apostolus sabbato manducasse,et dicit, ut tunc jejunaretur temporis non fuisse, propter quod ait Dominus, Venient dies ut auferatur sponsus ab eis,et tuncjejunabunt filii sponsi(ld. ix, 15), quia tempus gaudii, et tempus est luctus(Eccle. iii,4), primum attenderedebuit,quodillic Dominus dejejunio, non de sabbati jejunio loquebatur. Deinde cum vult intelligi luctumjejunio,cibo gaudium deputandum, cur non cogitat, quidquid est illud quod significare Deus voluit in eo quod scriptum est, eum die septimo requievisse ab omnibus operibus suis (Gen. 11,2), non ibi luctum significatum fuisse, sed gaudium ? Nisi forte dicturus est, in illarequie Dei et sanctificatione sabbati gaudium Judæis, luctum significatum esse Christianis. Et tamen nec quando sanctificavit Deus diem septimum, quia in illo requievit ab omnibus operibus suis, aliquid de jejunio vel prandio sabbati expressit; nec cum postea populo Hebræo de ipsius diei observatione mandavit, aliquid de alimentis vel sumendis vel non sumendis locutus est. Vacatio tantum homini a suis, vel a servilibus operibus imperatur: quam prior populus in umbra accipiens futurorum, sic vacavit ab operibus, quemadmodum nunc Judæos vacare conspicimus; non, ut putatur, Judæis carnalibus non recte intelligentibus quod recte intelligunt Christiani. Neque enim melius hoc intelligimus quam Prophetæ, qui tamen eo tempore, quo ita fieri oportuit, servaverunt hanc sabbati vacationem, quam Judæi putant adhuc esse servandam.Undeillud est,quod lapidare Deus hominem jussit, qui sabbato ligna collegerat (Num. xv, 35); nusquam autem legimus lapidatum, vel aliquo dignum suppliciojudicatum, sive jejunantem sabbato, sive prandentem. Quid tamen horum duorum quieti conveniat, quid labori, iste ipse viderit, qui gaudium manducantibus, luctum jejunantibus deputavit, vela Domino deputari intellexit,ubi dejejunio respondens ait: Non possunt lugere filii sponsi, quamdiu cum eis est sponsus (Matth. ix, 15). 6. Quod autem propterea dicit sabbato Apostolos manducasse, quia nondum erat tempus ut sabbato jejunarent;quod scilicet veterum traditio prohibebat: numquid ergojam erat tempus ut sabbato non vacarent? Nonne et hoc traditio veterum prohibebat, et vacare cogebat ? et tamen eo ipso sabbati die, quo Christi legimus manducasse discipulos, vulserunt utique spicas (Id. xii, 1); quod sabbato non licebat, quia veterum traditio prohibebat. Videat igitur ne forte congruentius ei respondeatur ideo Dominum die illo a discipulis hæc duo fieri voluisse; unum de

[ocr errors]

spicis vellendis, alterum de alimentis sumendis ; ut illud esset adversus eos qui sabbato volunt vacare, hoc autem adversus eos qui cogunt sabbato jejunare : cum iliud mutato tempore jam snperstitiosum esse significasset, hoc autem utroque tempore liberum esse voluisset. Neque id confirmando dixerim, sed quie ei multo aptius, quam sunt ea quæ loquitur, responderi possit ostenderim. CAPUT IV. —7. Quomodo, inquit, non cum Pharisæo damnabimur, bis in sabbato jejunantes ? tanquam Pharisæus ideo damnetur, quia bis in sabbato jejunabat, et non qui super Publicanum se tumidus extollebat(Luc. xviii, ! I, 12).Potestautem iste dicere etiam illos, qui omnium fructuum suorum decimas dant pauperibus, cum Pharisæo damnari, quiahoc quoque ille inter sua opera prædicabant; quod cupimus a multis fieri christianis, et vix paucissimos invenimus : aut vero qui non fuerit injustus, adulter et raptor, cum Pharisæo damnabitur ; quia ille se talem non essejactabat ; quod certe quisquis sentit, insanit.Porro sihæc sine dubio bona,quæ sibi Pharisæus inesse commemorabat, non habenda suntcum superbiente jaclantia quæ in illo apparebat ; sed tamen habenda sunt cum pietate humili quæ in illo non erat : sic et bis in sabbato jejunare, in homine qualis fuerat ille Pharisæus, infructuosum est; in homine autem humiliter fideli, vel fideliter humili, religiosum est : quamvis evangelica Scriptura non dixerit damnatum Pharisæum, sed magis justificatum dixit Publicanum. 8. Verum si hoc modo putat iste intelligendum quod ait Dominus, Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisæorum, non intrabitis in regnum caelorum (Matth.v, 21), et nisi amplius quam bis in sabbato jejunemus, hoc præcepto non possimus implere ; bene quod septem dies sunt qui volumine temporum per sua vestigia revocantur. Cum ergo ex his biduum quisque detraxerit,ne sabbato dominicoque jejunet, remanent dies quinque in quibus Pharisæum superare possit bis in sabbatojejunantem.Puto enim quod si terin sabbatoquisjejunat, jam superat Pharisæum,quibisin sabbatojejunabat. Quod si et quater,veletiam ut nullus dierum, excepto sabbato et dominico,prætermittatur,in hebdomade quinquiesjejunetur,quod multi tota vita sua faciunt, maxime in monasteriis constituti ; non solum Pharisæus qui his in sabbato jejunabat, verum etiam christianus quiquarta et sexta* et ipso sabbato jejunare consuevit,quod frequenter Romana plebs facit, in labore jejunii superabitur:ettamen nescio quis iste, ut dicis,Urbicus disputator,etiamsiquis quinque continuis præter sabbatum et dominicum diebus ita jejunet,ut nullo die omninoreficiatcorpus,eumcarnalem vocat, quasi cibus et potus cæteris diebus non pertineat ad carnem ; et ventricolam judicat, quasi solius sabbati prandium descendat in venlrem. CAPUT V. — 9. Huic sane non sufficit quodadvin

[ocr errors]
[ocr errors]

cendum Pharisæum jam sufficit,utterin sabbato jejunetur; sed excepto dominico sex cæteris diebus ita jejunare compellit,ut dicat:Antiqua remota labe,duo in carne una. Christi jam sub disciplina manentes, non debent cum filiis sine lege et eum principibus Sodomorum,et cum plebe Gomorrhæ sabbatorum voluptaria convivia eacercere ; sed cum sanctimoniæ incolis ac Deo devotis solemni et ecclesiastico jure magis ac magis legitime jejunare,ut seae dierum vel levis error, jejunii,orationis et eleemosynæ fontibus abluatur, quo possimus dominica alogia refecti ommes aequali corde digne cantare : Saturasti, Domine, animam inanem, et potasti animam sitientem. Ista dicenset a frequentia jejunandi solulm diem dominicum excipiens, non tantum Orientis et Occidentis populos christianos, in quibus sabbato nemo jejunat; verum et ipsam Romanam Ecclesiam improvidus et incautus accusat. Cum enim dicit, sub disciplina Christi manentes, non debere cum filiis sine lege,cum principibus Sodomæ, cum plebe Gomorrhæ voluptaria sabbatorum eacercere convivia, sed cum sanctimoniæ incolis ac Deo devotis, solemni et ecclesiastico jure magis ac magis legitime jejunare ; ac deinde definiens quid sit legitimejejunare, subjungitetdicit, ut seae dierum vel levis error,iejunii, orationis et eleemosynæ fontibus abluatur: profecto eos qui minus quam sex diebusin hebdomadejejunant, non putat legitime exercere jejunium, nec Deo esse devotos, nec maculas erroris, quæ de ista mortalitate contrahuntur, abluere. Videant ergo Romani quid agant, quia etiam ipsi nimium contumeliose hujus disputatione tractantur; apud quos omnibus istis sex diebus, præter paucissimos clericos aut monachos, quotusquisque invenitur, qui frequentet quotidiana jejunia ? maxime quia ibi jejunandum quinta sabbati non videtur. 10. Deinde quæro : si uniuscujusque diei vel levis error ipsius diei jejunio solvitur vel abluitur ; sic enim dicit, ut seae dierum vel levis error,jejunii quoque fontibus abluatur ; quid faciemus de illo errore qui subrepserit dominico die, in quo scandalum est jejunare ? Aut si die ipso nullus Christianis error obrepit, videat homo iste qui ventricolas tanquam magnusjejunator accusat, quantum honoris et utilitatis ventribus tribuat, situnc non erratur, quando prandetur.An forte injejunio sabbati tantum bonum constituit, ut aliorum sex dierum, hoc est, ipsius etiam dominici vel levem, sicut dicit, errorem, solumjejunium sabbati possitabolere, et soloipso die non erretur, quototo utiquejejunatur? Quid estergo quod diem dominicum sabbato, velut christiano jure, præponit? Ecce secundum ipsum dies sabbati umulto sanctior invenitur, in quo et non erratur, cum ejus toto spatiojejunatur,eteodemjejunio sex cæterorum dierum, ac per hoc ipsius dominici error abluitur: puto quod tibi non placet ista præsumptio. 1 I. Jamvero cum se hominem spiritualem videri velit,ettanquam carnales,pransores sabbati accuset, attende quemadmodumdominicideinon parcoprandio reficiatur, sed alogia delectetur. Quid est aulem alogia,quodverbumexgræca lingua usurpatum est, nisi cum epulis indulgetur, ut a rationis tramite devietur ? Unde animalia ratione carentia dicuntur aloga, quibus similes sunt ventri dediti : propter quod, immoderatum convivium, quo mens, in qua ratio dominatur, ingurgitatione vescendiac bibendi quodammodo obruitur,alogia nuncupatur.Insuper etiam propter cibum ac potum, non mentis,sed ventris alogia diei dominici dicit esse cantandum : Saturasti, Domine,animam inanem,et potasti animam sitientem. O virum spiritualem ! o carnalium reprehensorem! o magnumjejunatorem,etnon ventricullorem !Ecce qui nos admonetnelege ventris legem Domini corrumpamus,ne panem coeli vendamus esca terrera, etadjungit. Quia esca Adam paradiso periit, esca Esau primatum amisit. Ecce qui dicit: Est enim Satanæ usitata calumnia,tentatio ventris,quimodicum suadet ut auferat totum.Et horum,inquit, interpretatio præceptorum ventricolas minus incurvat. A2. Nonnehisverbis suis id agere videtur, utetiam die dominico jejunetur? Alioquin sanctior erit sabbatidies,quoDominus in monumentorequievit,quam dominicus, quo a mortuis resurrexit. Sanctius est enim profecto sabbatum,si secundum verba hujus,in sabbato perjejunium peccatum omne vitatur,etquod diebus aliis contractum est, aboletur: in dominico autem per escam ventris tentatio non cavetur, et diabolicæ calumniæ locus datur,et paradisoperitur, et primatusamittitur.Quid ergo est,quod rursus sibi ipse contrarius admonet,ut non prandio modesto, sobrio, christiano, refieiamur dominico die, sed in alogia lætantes plaudentesquecantemus: Saturasti, Domine, animam inanem, et potasti animam sitientem?Nempesitunc non erramus,quandojejunamus, etaliorum sex dierum errores tunc abluimus, cum sabbato jejunamus; nullus erit die dominico deterior,nullus sabbatomelior.Crede,dilectissime frater, nemo legem, sicut iste,intelligit, nisi qui non intelligit. Si enim Adam non cibus, sed prohibitus cibus perdidit(Gen. 111, 6),et Esau nepotem sancti Abrahæ non esca,sed usque ad contemptum sacramentiquod in primatu suo habuit, concupita esca damnavit (Gen.xxv, 33, 34): sic a sanctis et fidelibus pie prandetur, quemadmodum a sacrilegis et incredulis impie jejunatur. Præponitur autem dies dominicus sabbato fide resurrectionis, non consuetudine refectionis, aut etiam vinolentæ licentia cantionis. CAP. VI. — 13. Moyses,inquit,quadragenta diebus panem non manducavit,nec bibit aquam.Cur autem hoc dixerit,subjungit atque ait: Ecce Moyses amicus Dei,nubisinquilinus,delator Legis,et populi duae,ter binasabbata jejunio celebrans non offensam, sed meritum collocavit.Numquid attendit quid hinc possit consequenteropponi?Quia utique si Moysi jejunantis propterea poni exemplum,quoniamin illis quadragintadiebuster bina,sicutloquitur,sabbatajejunavit, et ex hoc vult persuadere ut sabbato jejunetur;exhoc ergo persuadeatutetdominico jejunetur, quiainillisquadragintadiebus nihilominus Moyses verbimos dominicos jejunavit. Sed additacdicit, Et

adhuc cum Christo dominicus dies imminent Ecclesiæ servabatur: quod cur dixerit, nescio. Si enim proptereaquia multo magisjejunandum est,posteaquam venit cum Christo dominicus dies; ergo,quod absit,etiam ipso dominico jejunetur.Si autem timuit nepropter dierum quadragintajejunium objiceretur etiam dominico jejunandum, et ideo addidit quod adhuc cum Christoimminenti Ecclesiæ dies dominicusservabatur, ut videlicet ea causaintelligatur jejunasse Moyses etiam die qui sequitur sabbatum, quia nondum venerat Christus, per quem factus est ipse dies dominicus,quo non expediat jejunari: cur ipse Christus quadraginta diebus similiter jejunavit ? cur non in illis diebus quadraginta, ter binis qui sequebantur sabbatum, jejunium solvit, ut jam dominici diei prandium commendaret etiam ante resurrectionem suam,sicut sanguinem suum potandum dedit ante passionem ? Vides certe dierum quadraginta jejunium, quod iste commemorat, sic ad rem inon pertinere ut sabbato jejunemus, quomodo adrem non pertinetet dominico jejunemus. 14. Prorsus non attendit,quid ei de die dominico possit opponi, quando sicut accusanda sunt ebriosa convivia, et omnis vorax ac temulenta luxuries,sic accusat prandia sabbatorum, cum possint et ipsa esse modestorum atque sobriorum.Et ideo non est illi ad singula respondendum,quoniam pro sabbati prandiovitialuxuriæ reprehendendo, eadem atque eadem sæpedicit;aliud non inveniendo quod dicat, nisi quod inaniter et ad rem non pertinens dicit. Utrum non sit sabbato jejunandum quæritur, non utrumsabbatonon sit luxuriandum; quod nec dominicofaciunt qui Deum timent,quamvis in illo utique non jejunent.Quis autem diceret quod iste ausus est dicere?Quomodo, inquit, pro nobis, aut per nos rata erunt Deo, aut digna, quæ nos sanctificata dieadpeccatum cogant ? Sanctificatam diem sabbati confitetur, et ad peccatum dicit cogi homines, quia prandetur. Ac per hoc secundum istum, aut dies dominicus sanctificatus non est, et incipit esse sabbatum melius; aut si estet dominicus dies santificatus, ad peccatum cogimur, quia prandemus. CAP. VII. — 15. Et conatur testimoniis probare divinis sabbato jejunandum: sed unde hoc probet omnino non invenit. Manducavit,inquit, et bibit Jacob vinum,et satiatus est,et recessit a Deo salutari suo et ceciderunt una die viginti tria millia (Eacod. xxvii, 6,8,28): quasi dictum sit,Prandit sabbato Jacob, et recessita Deo salutari suo.EtApostolus quando commemoravit cecidisse tot millia, non ait: Neque prandeamus sabbato, sicut illi pranderunt; sed ait: Nequefornicemur,sicut quidam eorum fornicati sunt,et ceciderunt una die viginti tria millia.Quid sibi etiam vultquod ait: Sedit autem populus manducare et bibere, et surreacerunt ludere? (l Cor. x, 8, 7.) Posuit quidem et Apostolus hoc testimonium,sed ut a servitute idolorum,nonasabbati prandio prohiberet.Sabbato autem illud factum esse,iste non probat,sed ut libitum est suspicatur.Sicut autem fieri potest utjejunetur, etcumjejunium solvitur, si quis ebriosus est, tunc inebrietur; ita fieri potest ut non jejunetur, et si temperantes sunt homines,modestissime prandealur.Quid estergo quod sabbati volens persuadere jejunium,adhibet Apostolum testem dicentem, N0lite inebriari vino, in quo et omnis luacuria (Eph. v, 18) ; quasi diceret : Nolite prandere sabbato,* quia ibi est omnis luxuria. Sicut autem hoc præceptum apostolicum ne inebrientur vino, in quo est omnis luxuria, observatur a christianis Deum timentibus, quando prandetur die dominico, ita observatur quando prandetur et sabbato. 16. Ut eaepressius,inquit, errantibus contradicam, nemo jejunio Deum, etsi non promeretur, offendit ; porro et non offendere promereri est. Quis hoc disceret, nisi qui nollet considerare quid diceret ? Ergo Pagani quando jejunant, non ideo magis offendunt Deum: aut si de christianis voluit quod dixit intelligi, quis non Deum offendet, si velit cum scandalo totius quæ ubique dilatatur Ecclesiæ, die dominico jejunare? Deinde subjicit testimonia de Scripturis ad causam quam suscepit nihil valentia. Jejunio, inquit, Elias paradiso donatus in corpore regnat: quasijejunium non prædicenl qui sabbato non jejunant, sicut jejunium prædicant, qui tamen die dominico non jejunant; aut Elias eo tempore jejunaverit, quo populus Dei etiam sabbatojejunabat. Quod autem respondimus de quadraginta diebus jejuniiMoysi,hoc deputa esse responsum et de quadraginta diebus Eliæ.Jejumio,inquit, Daniel leonum siccam rabiem illæsus evasit: quasi legerit quod sabbatojejunaverit,aut etiam cum ipsis leonibus sabbato fuerit; ubi tamen legimus quod et pranderit. Jejunio, inquit, trium fida germanitas ignibus coruscanti carceri dominata, rogi hospitio susceptum Dominum adoravit. Hæc exempla sanctorum, nec ad persuadendum cujuscumque diei jejunium valent ; quanto minus sabbati? Quandoquidem non solum non legitur tres viros sabbato fuisse missos in caminum ignis ardentem ; sed ne illud quidem legitur, tamdiu illic eos fuisse ut possit quisquam dicere eos jejunasse, imo vero vix unius horæ spatium est,quoeorum confessio hymnusque cantatur: nec amplius inter illas flammas innoxias deambulaverunt, quam canticum illud terminaverunt. Nisi forte ab isto etiam unius horæ spatiumjejunio deputatur.Quod si ita est, non habet quod succenseat pransoribus sabbati: usque ad horam enim prandii, multo quam in illo camino prolixiusjejunatur. 17. Adhibet et illud Apostoli testimonium,ubi ait : Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia et paae, et gaudium in Spiritu sancto (Rom. xiv,67); et regnum Dei, Ecclesiam vult intelligit in qua Deus regnat.Obsecro te, numquid hoc agebat Apostolus,cum ista loqueretur,ut sabbato achristianis jejunaretur? Sed nec de ipso cujuscumque diei jejunio loquebatur,cum hæc diceret. Dictum est enim adversus eos qui, more Judæorum,secundum veterem Legem in observatione quorumdam ciborum putabant esse munditiam, et ad eorum fratrum admonitionem, perquorum, escam et potum indifferenter acceptum scandalizabantur infirmi. Ideo cum dixisset : Noli

illum in esca tua perdere,pro quo Christus mortuus est (Ibid., 15); et,Non ergo blasphemetur bonum nostrum (Ibid., 16) ; tunc adjunxit: Non enim est regnum Dei esca et potus. Nam sicut iste verba hæc Apostoliintelligit, ut regnum Dei, quod est Ecclesia, non sit in esca et potu,sed in jejunio ; non dico, sabbatisjejunare,sed nunquam omnino cibum ac potum sumere deberemus, ne de isto Dei regno unquam recederemus. Puto autem quia isto confitentc, aliquantoreligiosius die dominico ad Ecclesiam pertinemus,quando tamen etispo concedente prandemus.

CAP. VIII. — {8. Cur, inquit, sacrificium potioru Domino charum murmuramus offerre, quod spiritus desiderat et angelus laudat ? deinde adjungit angeli testimonium dicentis : Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna (Tob. xii, 8). Quid dixerit, potiori Domino, nescio, nisi forte scriptor erravit, et te fugit, ut quod mihi legendum misisti non emendares. Sacrificium ergo Domino charum, jejunium vultintelligi, quasi dejejunio versetur hæc quæstio, et non de jejunio sabbati. Neque enim dominicus dies sine sacrificio, quod Deo charum est, peragitur, quia non jejunatur. Sequitur adhuc et ingerit testimonia a causa, quam defendendam suscepit, penitus aliena. Immola, inquit, Deo sacrificium laudis (Psal. xLix, 14) ; et istam vocem divini psalmi volens ad quod agitur nescio quomodo connectere : Utique, inquit, non sanguinis aut ebrietatis convivium, quo non laudes debitæ Deo, sed blasphemiæ diabolo suffragante silvescunt. 0 improvidam præsumptionem! Non ergo immolatur sacrificium laudis dominico die, quia non jejunatur; sed agitur ebrietatis convivium, et blasphemiæ diabolo suffragante silvescunt. Quod si nefas est dicere ; intelligat non jejunium significari in eo quod scriptum est: Immola Deo sacrificium laudis. Jejunium quippe certis diebus, et maxime festis non agilur. Sacrificium vero laudis ab Ecclesia totoorbe diffusa diebus omnibus immolatur. Alioquin quod nullus, non dico christianus, sed nec insanus dicere auderet, dies illi quinquaginta post Pascha usque ad Pentecosten quibus non jejunatur,erunt secundum istum a sacrificio laudis alieni, quibus tantummodo diebus in multis ecclesiis,in omnibus autem maxime cantatur Alleluia; quam vocem laudis esse nullus christianus,quamlibelimperitus,ignorat.

19. Confitetur tamen etiam ipso die dominico non in ebrietate, sed injucunditate pranderi, cum dicit debere nos ex Judæis et Gentibus multos christianos nomine,fide paucos electos, vespertino sabbatorum incenso,pro pecudum victimisjejunium Deo placitum laudibus immolare, cujus fervore cremata deficiant opera delictorum. Et mane, inquit, eæaudiat nos a nobis auditus,et erunt nobis domus ad manducandum et bibendum, non in ebrietate, sed in jucunditate, dominica celebritate perfecta.Tunc ergo eulogia, non ut superius ait,alogia celebratur.Sed quid eum offendit sabbati dies,quem Dominus sanctificavit,ignoro, ut in eo non putet posse manducari et bibi cum tali jucunditate quæ careat ebrietate; cum sic ante sabba

tum jejunare possimus,quomodo dicitante domini. non plane sabbatarius aut dominicarius, sed quoticum sabbato jejunandum:an continuo biduo pran- dianus est ille tentator; nec tamen adversus eum deri nefas esse arbitratur ? Videat ergo quanta affi- quotidie jejunatur, quando et diebus dominicis ciat contumelia ipsam quoque Romanam Ecclesiam, omnibus,e quinquaginta post Pascha,et per diverubiet his hebdomatibus,in quibus quarta et sexta et sa loca diebus solemnibus martyrum et festis quisabbato jejunatur, tribus tamen diebus continuis,do- busque prandetur:et tamen diabolus vincitur, si ocuminico scilicet ac deinde secunda et tertia prandetur. li nostri sint semper ad Dominum, ut ipse evellat de

20.Ovium vitam cerlum est, inquit, arbitrio pendere laqueo pedes nostros (Psal. xxiv, 15); et sive manpastorum: sed « qui dicunt quod bonum malum, ducamus sive bibimus, sive quodcumque facimus, et tenebras lucem,et lucem tenebras,et amarum dulce, omnia in gloriam Dei faciamus;et quantum in nobis et dulce amarum » (Isai. v, 20). Quid sibi velint hæc est,sine offensione simus Judæis et Græcis et Ec. verba ejus,non satis intelligo. Sienim hæc, ut scri- clesiæ Dei (I Cor. x, 31, 32). Quod parum cogitant, bis, sic Urbicus dicit; in Urbe plebs pendens ex pa. qui cum offensionemanducant, vel cum offensione storis arbitrio cum episcopo suajejunat sabbato. Si jejunant, et per utramlibet intemperantiam scandaautem sic ad te ista scripsit,quia in epistola tua et la concitant, quibus non superatur diabolus, sed ipse quiddam tale scripsisti; non tibi persuadeatur- lætatur. bem christianam sic laudare sabbatojejunantem, ut 22. Quod si respondetur, hoc docuisse Jacobum cogaris orbem christianum damnare prandentem. Jerosolymis, Ephesi Joannem,cæterosque aliis locis, Cumenim dicit: qui dicunt quod bonum malum, quod docuit Romæ Petrus,id est ut sabbato jejuneettenebras lucem, et lucem tenebras,et amarum dulce, tur,sed ab hac doctrina terras cæteras deviasse, atel dulce amarum, jejunium sabbati volens intelligi que id ea Romam stetisse : et e contrario refertur bonum et lucem et dulce,prandium vero,malum et Occidentis potius aliqua loca in quibus Roma est, tenebras et amarum; quis eum dubitat in omnibus non servasse quod Apostoli tradiderunt ; Orientis christianis sabbato prandentibus universum orbem vero terras, unde coepit ipsum Evangelium prædicari, dampare terrarum ? Nec se ipse respicit, nec quid in eo quod ab omnibus simul cum ipso Petro Apos. dicat attendit, ut scriptis suis ab ista præcipiti cohi. tolis traditum est, ne sabbato jejunetur, sine aliqua beatar audacia. Continuo quippe subjunxit, Nemo varietate mansisse:interminabilisestista contentio, ergo vos judicet in esca aut in potu (Coloss. 11, 16): generans lites, non finiens quæstiones. Sit ergo una quod ipse utique facit, qui sabbato sumentes escam fides universæ quæ ubique dilatatur Ecclesiæ, tan. potumque sic arguit. Quantum erat,ut hinc ei veni- quam intus in membris,etiamsi ipsa fidei unitas quiret in mentem etiam illud 1 quod idem apostolus busdam diversis observationibus celebratur, quialibi dicit : Oui manducat, non manducantem non bus nullo modo quod in fide verum est impeditur. spernat ; et qui non manducat, manducantem non Omnis enim pulchritudo filiæ regis intrinsecus judicet ? (Rom. xiv, 3.) Istum modum, hoc tempera. (Psal. xliv, 14): illæ autem observationes quæ variæ mentum, quo scandala devitaret, inter jejunantes celebrantur, in ejus veste intelliguntur ; unde ibi dicisabbato et manducantes teneret, ut et ipsum non tur,In fimbriis aureis circumamicta varietate (Ibid., manducantem manducans quisque non sperneret, 15).Sed ea quoque vestis ita diversis celebrationibus etipse non manducansmanducantem non judicaret. varietur, ut non adversis contentionibus dissipetur.

CAPUT IX.-21. Petrus etiam,inquit, Apostolorum CAPUT X. - 23. Postremo,inquit, si Judæus sabba. caput, caeli janitor, et Ecclesiæ fundamentum, exs. tum colendo dominicum negat,quomodo Christianus tinclo Simone qui diaboli fuerat nonnisi jejunio vin- observat sabbatum ? Aut simus Christiani, et domicendi figura, idipsum Romanos edocuit, quorum fides nicum colamus ; aut simus Judæi, et sabbatum obannuntiatur universo orbi terrarum.Numquid ergo servemus : « Nemo enim potest duobus dominis servi. cæteri Apostoli prandere Christianos contra Petrum rer (Matth.vi, 24). Nonne ita loquitur,tanquam sabdocueruntin universo orbe terrarum ? Sicut itaque bati alius dominus sit, alius dominici ? Nec illud auinter se vixerunt concorditer Petrus et condiscipuli dit quod et ipse commemoravit : Dominus est enim ejus,sic inter se concorditer vivantsabbato jejunantes sabbati Filius hominis (Luc.v1,5).Quod autem ita nos quos planta vit Petrus, et sabbato pradentes quos vultesse a sabbato alienos,sicut Judæi sunta domiplantaverunt condiscipuli ejus. Est quidem et hæc nico alieni,nonne tantum errat ut possit etiam dicere, opinio plurimorum,quamvis eam perhibeantesse fal ita nos non debere accipere Legem nec Prophetas, sam plerique Romani,quod apostolus Petrus cum Si sicutJudæi non accipiunt Evangelium nec Apostolos? mone mago die dominico certaturus, propter ipsum Quod qui sapit,quid mali sapit utique intelligis.Sed magnæ tentationis successus, pridie cum ejusdem ur- vetera,inquit,omnia transierunt,et in Christo facta bis Ecclesia jejunaverit, et consecuto tam prospero sunt nova (II Cor.V,17): hoc verum est.Nam propgloriosoque successu, eumdem morem tenuerit, ţerea sicut Judæi sabbatis non vacamus, etiamsi ad eumque imitatæ sint nonnullæ Occidentis Ecclesiæ. significandam requiem quæ illo die significata est, Sed si, ut iste dicit, Simon magus figura erat diaboli, christiana sobrietate et frugalitate servata, jejunii

vinculum relaxamus.Et si aliqui fratres nostri re'Lov.: Tantum errat, ut hinc ei evenire timendum sit etiam quien sabbal,relaxatione,

quiem sabbati,relaxatione jejunii significandam esillud, etc. At alii Cod. legunt sicut et nos, quantum eral, etc. se non putant, nequaquam de vestis regiæ varietate

« PredošláPokračovať »