Obrázky na stránke
PDF
ePub

litigamus, ne ipsius reginæ, ubi unam fidem etiam de 26. Verumtamen in hujus sabbati jejunio sive ipsa requie retinemus,interiora membra vexemus. prandio,nihil mihi videtur tutius pacatiusque serEtsi enim quia vetera transierunt, cum eis transiit vari,quam ut qui manducat,non manducantem non etiam carnalis vacatio sabbati ; non tamen quia spernat,et qui non manducat,manducantem non jusabbato et dominico sine superstitiosa vacatione dicet:quia neque si manducaverimus abundabimus, prandemus, ideo duobus dominis servimus, quia neque si non manducaverimus egebimus (Rom. XIV, et sabbati el dominici unus est dominus

3) : custodita scilicet eorum inter quos vivimus, et 24. Iste autem qui vetera transisse sic dicit,ut in cum quibus Deo vivimus', in his rebus inoffensa soChristo cederet ara altari, gladius jejunio, precibus sietate.Sicut enim quod ait Apostolus verum est,maignis, pani pecus,poculo sanguis, nescit altaris nomen lum esse hominiqui per offensionem manducat(Ibid., magis Legis et Prophetarum Litteris frequentatum, 20,et I Cor.vm, 8); ita malum est homini qui per ofet altare Deo prius in tabernaculo, quod per Moysen fensionem jejunat. Non itaque simus eis similes, qui factum est,collocatum (Exod. xl,24); aram quoque videntes Joannem non manducantem nec bibentem, in apostolicis Litteris inveniri,ubi Martyres clamant dixerunt: Dæmonium habet. Sed nec rursus eis, qui sub ara Dei (Apoc. vi, 9, 10). Dicit cessisse jejunio videntes Christum manducantem el bibentem,dixe. gladium,non recordans illum quo milites evangelici runt: Ecce homo vorax el vinosus,amicus publicanoarmantur ex utroque Testamento,gladium bis acu- rum et peccalorum (Matth. X1,19). Rem quippe valde tum (Eph. vi, 17,et Hebr. iv, 12). Dicit cessisse preci necessariam his dictis Dominus ipse subjecit, atque bus ignem, quasi non et tunc preces deferebantur ait: El justificata est sapientia in filiis suis (ibid.). in templum,et nunca Christo ignis est missus in mun- Qui sint autem isti,si requiris,lege quod scriptumest: dum (Luc.x11,49). Dicit cessisse pani pecus, lanquam Filii sapientiæ Ecclesia justorum (Eccli. 11, 1.) : il nesciens et tunc in Domini mensa panes proposi. sunt qui quando manducant, non manducantes non tionis poni solere (Exod.xxv,30), et nunc se de agni spernunt; quando non manducant, manducantes immaculati corpore partem sumere. Dicit cessisse non judicant; sed eos plane qui per offensionem non poculo sanguinem,non cogitans etiam nunc se acci. manducant sive manducant, vel spernunt vel judipere in poculo sanguinem (Luc. XX11, 7-20). Quanto cant. ergo melius et congruentius vetera transisse,et nova CAPUT XII.- 27.Et de die quidem sabbati facilior in Christo facta esse sic diceret,ut cederet altare al- causa est, quia et Romana jejunat Ecclesia, et aliæ tari,gladius gladio,ignis igni,panis pani,pecus peco nonnullæ,etiamsi paucæ,sive illi proximæ sive lonri,sanguis sanguini. Videmus quippe in his omnibus ginguæ : die autem dominico jejunare scandalum carnalem vetustatem spirituali cedere novitati. Sic est magnum,maxime posteaquam innotuil detesta. ergo intelligendum est, sive in isto die volubili sep- bilis multumque fidei catholicæ Scripturisque divitimo prandeatur, sive a quibusdam etiam jejune- nis apertissime contraria hæresis Manichæorum,qui tur, tamen sabbato spirituali sabbatum carnale suis auditoribus ad jejunandumistum tanquam concessisse ; quando in isto sempiterna et vera requies stituerunt legitimum diem ; per quod factum est, ut concupiscitur,in illo vacatio temporalis jam supers. jejunium dici dominici horribilius haberetur. Nisi titiosa contemnitur.

forte aliquis idoneus sit nulla refectione interposita CAP. XI. — 25.Cætera que sequuntur,quibus suam ultra hebdomadem perpetuare jejunium, utjejunio disputationem iste concludit,sicut alia quædam quæ quadraginta dierum, quantum potuerit, appropininde commemoranda non arbitratus sum, multo ma- quet, sicut aliquos fecisse cognovimus.Nam et adip. gis ad causam non pertinent,in qua de jejunio sab- sum quadragenarium numerum pervenisse quembati vel prandio disputatur. Sed ea tibi ipsi,maxime dam,a fratribus fide dignissitis nobis asseveratum si ex iis quæ a me dicta sunt aliquid adjuvaris, ad. est. Quemadmodum enim veterum patrum tempo. vertenda et judicanda dimitto. Si autem quoniam ribus, Moyses et Elias nihil contra prandia sabba. huic quantum potui sufficienter respondisse me pu torum fecerunt,cum diebus quadraginta jejunaveto, de hac re sententiam meam quæris,ego in evan- runt; ita qui potuerit septem dies jejunando tran: gelicis et apostolicis Litteris, totoque instrumento sire, non sibi ad jejunandum elegit dominicum diem, quod appellatur Testamentum Novum,animo id re. sed in iis eum invenit, quos jejunaturum se vovit volvens, video præceptum esse jejunium.Quibus au. plurimos dies. Jejunium tamen etiam continuatum tem diebus non oporteatjejunare,et quibus oporteat, si in hebdomade solvendum est, nullo congruenpræcepto Domini vel apostolorum non invenio defi. tius quam dominico die solvitur. Si autem post nitum.Ac per hoc sentio,non quidem ad obtinendam, hebdomadem corpus reficitur, non utique ad jejuquam fides obtinet atque justitia? in qua est pulchri. nandum dies dominicus eligitur ; sed in numero, tudo filiæ regis intrinsecus,sed lamen ad significan- quem voveri placuit, invenitur. dam requiem semptiernam ubi est verum sabbatum, 28. Nec illud moveat quod Priscillianistæ, Manirelaxationem quam constrictionem jejunii aptius chæorum simillimi,ad jejunandum die dominico 80convenire.

lent testimonium de Apostolorum Actibus adhibere,

1 Editi, quam fides optinet æque justitiam. Al. Mss. Corb. et Germ. habent, quam fides obtinet atque justitia, et me. rito: nam verbum obtinet,ad requiem sempiternam refertur.

Edd.omittunt: El cum quibus Deo vivimus, quæ verba ex novem Mss. restituuntur.

cum esset apostolus Paulus in Troade.Sic enim scriptum est: In una autem sabbati congregatis nobis frangere panem, Paulus disputabat illis, eaciturus alia die, produæitque sermonem usque ad medium noctis(Act.xx,7).Deindecum descendisset de coenaculo,ubicongregati erant,ad resuscitandum adolescentem, qui gravatus somno defenestra cecideratet mortuus ferebatur, deipso Apostolo Scriptura sicloquitur:Ascendens autem,inquit,cum fregissetpanem atquegustasset, satisque esset allocutus usque ad diluculum, sic profectus est (Ibid., 14). Absit ut hoc sic accipiatur, tanquam solerent Apostoli dominicodie solemniterjejunare. Unaenim sabbatitunc appellabatur dies, qui nunc dominicus appellatur, quodin Evangeliis apertius invenitur. Nam dies resurrectionis Domini,prima sabbatiaMatthæo,a cæteris autem tribus una sabbati dicitur (Matth.xxviii,4;Marc.xvi, 2;Luc.xxiv,!; et Joan. xx, 1);quem constat eum esse, qui dominicus postea appellatus est. Aut ergo post peractum diem sabbati, noctisinitio fuerant congregati, quæ utique nox jam ad diem dominicum, hoc est ad unam sabbati pertinebat ; etita eadem nocte fracturus panem, sicut frangitur in sacramento cor. poris Christi, produxit sermonem usque ad medium noctis, ut post sacramenta celebrata, rursus usque addiluculum alloquens congregatos, quoniam multum festinabat, ut lucescente proficisceretur dominico die: aut certesi in una sabbati non pernoctem, sed per diem hora dominici fuerant congregati; eo ipso quo dictum est, Paulus disputabat illis, eari turus alia die, expressa est causa producendi sermonis, quia fuerat exiturus, et eos sufficienter instruere eupiebat. Non ergo solemniter die dominico jejunabant,sed necessarius sermo, quistudiiferventissimi audiebaturardore, reficiendi corporis causa interrumpendus esse non visus est profecturo Apos. tolo, qui eos, propter alios suos usquequaque dis. cursus, vel alias nunquam, vel rarissime visitabat; præsertim quia tunc exillis terris sicut consequentia docent, ita discessurus erat, ut jam non esset eos in carne visurus. Ac per hoc magis ostenditur dominicis diebus solita illis non fuisse jejunia, quia ne hoc crederetur, curavit scriptor libri causam producendi sermonisexponere; nt sciremus si aliquanecessitas oriatur, urgentiori actioni non esse prandium præferendum : quamvis ab istis avidissime audientibus, et ipsum fontem cogitantibus profecturum, atque ideo magna siti non aquæ, sed verbi sine satietate quidquid influebat haurientibus, non tantum carnaleprandium,verum etiam cœna contempta est. 29. Sed tunc quamvis dominico die solita illis jejunia non fuissent,non erat tamen Ecclesiæ tam insignis offensio, si aliqua tali necessitate, qualem apostolus Paulus habuit,die toto dominico usque ad medium noctis, vel etiam usque ad diluculum reficere corpora non curarent.Nunc vero posteaquam hæretici, maxime impiissimi Manichæi*,jejunia dieido' Am. Bad. Er. et Mss. sex, prætermissa voce Manichæi, habent, maxime impiissimi jejunia.

minici non aliqua necessitate occurrente peragere, sed quasi sacra solemnitate statuta dogmatizare cœperunt et innotuerunt populis christianis ; profecto nec tali necessitate, qualem Apostolus habuit, existimo faciendum esse quod fecit, ne majus malum incurratur in scandalo, quam bonum percipiatur ex verbo. Quidquid tamen causæ vel necessitatis exstiterit, cur homo christianus die dominico jejunare cogatur, sicut etiam illud in Actibus Apostolorum invenimus, in naufragii periculo, ubi et ipse Apostolus navigabat, quatuordecim diebus, ac per hoc duobus dominicis jejunatum (Act. xxvu, 33); nullo modo dubitare debemus, dominicum diem,quando non plures dies sine ulla refectione continuandi voventur, inter jejuniorum dies non esse ponendum. CAPUT XIII. — 30. Cur autem quarta et sexta maxime jejunet Ecclesia, illa ratio reddi videtur, quod considerato Evangelio, ipsa quarta sabbati, quam vulgo quartam feriam vocant,consilium reperiuntur ad occidendum Dominum fecisse Judæi. Intermisso autem uno die, cujus vespera Dominus Pascha cum discipulis manducavit, qui finis fuit ejus dici quem vocamus quintam sabbati, deinde traditus est ea nocte quæ jam ad sextam sabbati,qui dies passionis ejus manifestus est, pertinebat. Hic dies primus azymorum fuit a vespera incipiens. Sed Matthæus evangelista quintam sabbati dicit fuisse primam diem azymorum ; quia ejus vespera sequente, futura erat coena paschalis, qua cœna incipiebat azymum et ovis immolatio manducari. Ex quo colligitur quartam sabbati fuisse, quando ait Dominus: Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hoministradetur ut crucifigatur(Matth. xxvi, 2): ac per hoc dies ipsejejunio deputatus est, quia, sicut Evangelista sequitur et dicit, Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas, et consilium fecerunt ut Jesum dolo temerent et occiderent (Ibid. 3, 4). Intermisso autem uno die, de quo dicitEvangelium, Prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Jesum dicentes : Ubi vis paremus tibicomedere pascha (Ibid., 17)? hoc ergo die intermisso, passus est Dominus, quod nullus ambigit, sexta sabbati ; quapropter et ipsa sexta rectejejunio deputatur: jejuniaquippe humilitatem significant. Unde dictum est : Et humiliabam in jejunio animam meam (Psal. xxxiv, 13). 34. Sequitur sabbatum, quo die caro Christi in monumento requievit, sicut in primis operibus mundi requievit Deus die illo ab omnibus operibus suis. Hinc exorta est ista in reginæ illius veste varietas, ut alii, sicut maxime populi Orientis, propter requiem significandam mallent relaxarejejunium, alii propter humilitatem mortis Domini jejunare, sicut Romanaetnonnullæ Occidentis Ecclesiæ.Quod quidem unodie,quoPascha celebratur propter renovandam rei gestæ memoriam, qua discipuli humanitus mortem Domini doluerunt, sic ab omnibus jejunatur, ut etiam illi sabbati jejunium devotissime celebrent, quicæterispertotum annum sabba

tis prandent; utrumque videlicet significantes, et in uno anniversario die luctum discipulorum, et cæteris sabbatis quietis bonum. Dno quippe sunt, quæ justorum beatitudinem,et omnis miseriæ finem sperari faciunt, mors et resurrectio mortuorum. In morte requies est, de qua dicitur per Prophetam: Plebs mea intra in cellaria tua ; abscondere pusillum donec transeat ira Domini (lsai. xxxi, 20). In resurrectione autem in homine toto, id est, in carne et spiritu perfecta felicitas.Hinc factum est ut horum duorum utrumque non significandum putaretur labore jejunii, sed potius refectionishilaritate, excepto paschali uno sabbato, quo discipulorum, sicut diximus, luctus propter rei gestæ memoriam fuerat jejunio prolixiore signandus. CAPUT XIV. — 32. Sed quoniam non invenimus, ut jam supra commemoravi, in evangelicis et apostolicis Litteris,quæ ad Novi Testamenti revelationem proprie pertinent, certis diebus aliquibus evidenter præceptum observanda esse jejunia,et ideo resquoqueista,sicut aliæ plurimæ quasenumerare difficile est, invenit in veste illius filiæ regis, hoc est Ecclesiæ, varietatis locum;indicabo tibi quid mihi dehoc requirenti responderit venerandus Ambrosius,aquo baptizatus sum,Mediolanensis episcopus. Nam cum in eadem civitate mater mea mecum esset, et nobis adhuc catechumenis parum ista curantibus,illa sollicitudinem gereret utrum secundum morem nostræ civitatis sibi esset sabbatojejunandum,an Ecclesiæ Mediolanensis more prandendum,ut hac eam cunctatione liberarem,interrogavihoc supradictum hominem Dei. At ille: Quid possum, inquit, hinc docere amplius quam ipse facio ? Ubi ego putaveram nihil eum ista responsione præcepisse, nisi ut sabbato pranderemus; hoc quippe ipsum facere sciebam : sed ille secutus adjecit, Quando hic sum, non jejuno sabbato ; quando Romae sum, jejuno sabbato: et ad quamcumque Ecclesiam veneritis, inquit, ejus morem servate,si patiscandalum non vultis aut facere. Hoc responsum retuli ad matrem, eique suffecit, nec dubitavitesse obediendum:hoc etiam nos secuti $umus. Sed quoniam contingit, maxime in Africa, ut una Ecclesia vel unius regionis Ecclesiæ, alios habeant sabbatoprandentes, alios jejunantes; mos eorum mihi sequendus videtur,quibuseorum populorum congregatio regenda commissa est.Quapropter si consilio meo, præsertim quia in hac causa plus forte quam satis fuit,te petente atque urgente, locutus sum, libenter acquiescis; episcopo tuo in hac re noli resistere, et quod facit ipse, sine ullo scrupulo vel disceptatione sectare. EPISTOLA XXXVII* (a).

[merged small][ocr errors]

charitate amplectendo patri SiMPLiciANo (b), AUGUsTiNUs, in Domino salutem. 1. Plenas bonorum gaudiorum litteras, quod sis memor mei, meque ut soles diligas,magnæque gratulationi tibi sit quidquid in me donorum suorum Dominus conferre dignatus est misericordia sua, non meritis meis, missas munere Sanctitatis tuæ accepi: in quibus affectum in me paternum de tuo benignissimo corde non repentinum et novum hausi, sed expertum sane cognitumque repetivi, domine beatissime, et venerabiliter sincerissima charitate amplectende. 2. Unde autem tanta exorta est felicitas litterario labori nostro, quo in librorum quorumdam conscriptione sudavimus, ut a tua Dignatione legerentur ? nisi quia Dominus, cui subdita est anima mea, consolari voluit curas meas, et a timore recreare, quo me in talibus operibus necesse est esse sollicitum, necubi forte indoctior vel incautior, quamvis in planissimo campo veritatis, offendam. Cum enim tibi placet quod scribo, novi cui placeat; quoniam quis te inhabitet novi. Idem quippe omuium munerum spiritualium distributor atque largitor per tuam sententiam confirmabit obedientiam meam.Quidquid enim habentilla scripta delectatione tua dignum, in meo ministerio dixit Deus, Fiat, et factum est: in tua vero approbatione vidi Deus quia bonum est (Gen. 1, 3, 4). 3. Quæstiunculas sane, quas mihi enodandas jubere dignatus es, etsi mea tarditate implicatus non intelligerem, tuis meritis adjutus aperirem. Tantum illud quæso, ut pro mea infirmitate depreceris Deum, et sive in iis quibus me exercere benigne paterneque voluisti, sive in aliis quæcumque nostra in tuas sanctas manus forte pervenerint, quia sicutDei data, sic etiam mea et rata cognosco, non solum curam legentis impendas, sed etialm censuram corrigentis assumas. Vale. EPISTOLA XXXVIII * (a). Augustimus Profuturo, de toleranda adversa valetudine ; de morte Megalii, et de cohibenda ira. Fratri PRofUtURo AUGUsTiNiJs. M. Secundum spiritum, quantum Domino placet, atque vires ipse præbere dignatur, recte sumus ; corpore autem, ego in lecto sum. Nec ambulare enim, nec stare, nec sedere possum, rhagadis vel exochadis dolore et tumore (b). Sed etiam sic, quoniam id Domino placet,quid aliud dicendum est, nisi quia recte sumus?Potius enim siid nolumus quod ille

(b) Simplicianus Ecclesiæ Mediolanensisantistes beatissimo successit Ambrosio, ex lib. 2 Retract., c. 4, nempe anno 397. Nam Ambrosius pridie Paschatis, juxta scriptorem ipsius vitæ Paulinum, defunctus est ; die scilicet 4 aprilis ex Martyrologiorum fide : porro autem Pascha in 5 aprilis incidit an. 397. * Recognita est ad a. a. bg. bl. c. cc. ff. g. gv. n. r. s. t. vc. vd. duos sb. quatuor W. ad Am. Bad. Er. Lov. (a) Alias 149 : qùae autem 38 erat, nunc 243. Scripta circa medium an. 397. (b) Rhagades et exochades a medicis referuntur inter vitia, sedis : ragas scilicet a verbo resso rumpo, fissura est circa sedem in venis, quæ a sanguinis fluofe dicuntur hæmorrhoides ; eaeochas vero ab erecho emince, tuumor est in sede, venis iisdem prominentibus.

vult,nosculpandi sumus,quam ille non recte aliquid vel facere vel sinere existimandus est. Nosti hæc omnia : sed quia mihi es alter ego, quid libentius tecum loquerer, nisi quod mecum loquor ? Commendamus ergo sanctis orationibus tuis et dies et noctes nostras, ut oretis pro nobis, ne diebus intemperanter utamur, ut noctes æquo animo toleremus, ut etiamsi ambulemus in medio umbræ mortis, nobiscum sit Dominus ne timeamus mala.

2. Quod senex Megalius (a) defunctus sit,jam vos audisse quis dubitet? Erant enim a depositione corporis ejus, cum hæc scriberem, dies ferme viginti quatuor. Utrum jam videris *, disponebas enim,successorem primatus ejus, si fieri potest, nosse volumus.Non desunt scandala, sed neque refugium; non desunt moerores,sed neque consolationes. Atque inter hæc quam vigilandum sit, ne cujusquam odium cordis intima teneat,neque sinat ut oremus Deum in cubiculo nostro clauso ostio (Matth.vi,6),sed adversus ipsum Deum claudat ostium, nosti, optime frater : subrepit autem, dum nulli irascenti ira sua videtur injusta. Ita enim inveterascensira fit odium, dum quasi justi doloris admixta dulcedo, diutius eam in vase detinet, donec totum acescat, vasque corrumpat.Quapropter multo melius, nec juste cuiquam irascimur, quam velut juste irascendo in ali cujus odium iræ occulta facilitate delabimur. In recipiendis enim hospitibus ignolis, solemus dicere, multo esse melius malum hominem perpeti, quam forsitan per ignorantiam excludi bonum,dum cavemus ne recipiatur malus : sed in affectibus animi contra est.Nam incomparabiliter salubrius est etiam iræjuste pulsantinonaperire penetrale cordis,quam admittere non facile recessuram, et perventuram de surculo ad trabem. Audet quippe impudenter etiam crescere citius quam putatur. Non enim erubescit in tenebris, cum super eam sol occiderit (Eph. iv, 26). Recolis certe qua cura et quanta sollicitudine ista scripserim, si recolis quid mecum nuper in itinere quodam locutus sis.

3. Fratrem Severum, et qui cum eo sunt, salutamus. Etiam fortasseipsis scriberemus, si per festinationem perlatoris liceret. Peto autem ut apud eumdem fratrem nostrum Victorem, cui ago etiam apud tuam Sanctitatem gralias quod Constantinam cum pergeret indicavit, petendo adjuves propter negotium quod ipse novit, de quo gravissimum pondus pro ea re multum deprecantis Nectarii majoris patior, per Calamam remeare ne gravetur: sic enim promisit mihi. Vale.

* Lov., inveneris. At Bad. Am. Er. et Mss. quatuordecim, jam videris.

(a) Hic Megalius Calamensis episcopus et Numidiæ primas, cui in episcopatu forte Possidius, in primatu autem, uti ex conc. Carthaginensi anni 397 intelligitur, Crescentiamus successit, S. Augustinum ordinavit episcopum; cum in eum tamen adhuc presbyterum epistolam scripsisset iratus,cujus injuriæ veniam deprecatus in episcoporum concilio calumniam et falsitatem scripto condemnavit, ex lib.3 cont. litt. Petiliani, c. 16, n. 19; lib. 3 cont. Cresconium, c. 80, n. 92, et lib. 4 cont. eumdem, c. 64. n. 79. etc. Huc forlean respiciunt qu;e post renuntiatam Megalii mortem subjicit Augustinus : « Non desunt scandala, » etc.

EPISTOLA XXXIX * (a). Hieronymus Augustino, commendans illi Præsidium, et salvere jubens Alypium. Domino vere sancto et beatissimo papae AUGUsTiNo, HiERoNYMus, in Christo salutem. CAP. PRIMUM.— I. Anno præterito, per fratrem nostrum Asterium hypodiaconum Dignationi tuæ epistolam miseram, promptum reddens salutationis officium ; quam tibi arbitror redditam. Nunc quoque per sanctum fratrem meum Præsidium diacomum, obsecro primum ut memineris mei : deinde ut bajulum litterarum habeas commendatum, et mihi scias germanissimum, et in quibuscumque necessitas postulaverit, foveas atque sustentes; non quo aliqua re (Christo tribuente) indigeat, sed quo bonorum amicitias avidissime eaepetat, et se in his conjungendis maacimum putet beneficium consecutum. Cur autem ad Occidentem navigaverit, ipso poteris narrante cognoscere. CAP. II. — 2. Nos in monasterio constituti, variis hinc inde fluctibus quatimur, et peregrinationis molestias sustinemus. Sed credimus in eo qui diacit, « Confidite; ego vici mundum » (Joan. xvi, 33),quod tpso tribuente et præsule, contra hostem diabolum victoriam consequamur. Sanctum et venerabilem fratrem nostrum papam Alypium, ut meo obsequio salutes, obsecro. Sancti fratres, qui nobiscum in monasterio Domino servire festimant, oppido te salutant. Incolumem te et memorem mei, Christus Deus noster tueatur omnipotens, domine vere sancte et suscipiemde papa. EPISTOLA XL ** (b). Augustinus Hieronymo detitulo vulgati ab ipso libri de Scriptoribus ecclesiasticis:tum de Petro reprehenso non mendaciter a Paulo,de quo jam eidem scripsit Epistolam 28. Hortatur postremo ut prodat Origenis et singulorum hæreticorum errata. Domino dilectissimo, et cultu sincerissimo charitatis observando atque amplectendo fratri, et compresbytero HiERoNYMO, AUGUsTiNUs. CAP. PRIMUM.— M. Habeo gratiam quod pro subscripta salutatione, plenam mihi epistolam reddidisti, sed breviorem multo quam ex te vellem sumere, tali viro, a quo tempora quantalibet occupet, nullus sermo prolixus est. Quanquam itaque nos negotiorum alienorum,eorumque secularium,curis circumstemur ingentibus; tamen epistolæ tuæ brevitati facile non ignoscerem, nisi cogitarem quam paueioribus verbis meis redderetur. Quare, aggredere, quæso, istam nobiscum litterariam collocutionem, ne multum ad nos disjungendos liceat absentiæ corporali: quanquam simus in Domino Spiritus unitate conjuncti, etiamsi ab stilo quiescamus, et taceamus. Et libri quidem, quos de horreo domi* Recensita est ad a. b. cc. fs. j. mr. r. sb. t. tt. vc. decem v. et Am. Bad. Er. Lov. ** Hanc recognovimus ad a. bl. bn. cc. fs. j. mr. r. sb. t. tt. vc. movem v. ad Am. Bad. Er. Lov. (a) Alias 17 : quæ autem 39 erat, nunc 26. Scripta

circa an. 397. (b) Alias 9 : quæ autem 40 erat, continetur 26. Scripta mico elaborasti, pene totum te nobis exhibent. Si enim propterea te non novimus, quia faciem tui corporis non vidimus: hoc modo nec ipse te nosti; nam tu quoque non vides eam.Si autem tibi non ob aliud notus es,nisi quia nosti animum tuum; et nos eum non mediocriter novimus in litteris tuis,in quibus benedicimus Domino, quod tibi,et nobis, omnibusque fratribus, qui tua legunt, te talem dedit. CAP. II. — 2. Liber quidam tuus inter cætera non diu est ut venit in manus nostras : quæ si ejus inscriptio, nescimus adhuc ; non enim hoc codex ipse, ut assolet, in liminari pagina prætendebat. Epitaphium tamen appellari dicebat frater apud quem inventus est; quod ei nomen tibi placuisse ut inderetur crederemus, si eorum tantum vel vitas, vel scripta ibi legissemus, qui jam defuncti essent. Cum vero multorum et eo tempore quo scribebatur,et nunc usque viventium, ibi commemorentur opuscula; miramur cur hunc ei titulum vel imposueris, vel imposuisse credaris. Sane utiliter a te conscriptum eumdem librum satis approbamus. CAP. III. — 3. In expositione quoque Epistolæ Pauli ad Galatas,invenimus aliquid quod nos multum moveat.Si enim ad Scripturas sanctas admissa fuerint velut officiosa mendacia, quid in eis remanebit auctoritatis ? quæ tandem de Scripturis illis sententia proferetur, cujus pondere contentiosæ falsitatis obteratur improbitas? Statim enim ut protuleris; si aliter sapit qui contra nititur, dicet illud, quod prolatum erit, honesto aliquo officio scriptorem fuisse mentitum. Ubi enim hoc non poterit, si potuit in ea narratione, quam exorsus Apostolus ait, Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior (Gal. t,20), credi affirmarique mentitus eo loco ubi dixit de Pefro et Barnaba: Cum viderem quia non recte ingrediuntur ad veritatem Evangelii (Ibidem,ii, 14)? Si enim recte illi ingrediebantur, iste mentitus est ; si autem ibi mentitus est, ubi verum dixit ? An ibi verum dixisse videbitur, ubi hoc dixerit, quod lector sapit; cum vero contra sensum lectoris aliquid occurrerit, officioso mendacio deputabitur ? Non enim deesse poterunt causæ, cur existimetur non solum potuisse, verum etiam debuisse mentiri, si huic regulæ conceditur locus. Non opus est hanc causam multis verbis agere, præsertim apud te, cui sapienter providenti dictum sat est. Nequaquam vero mihi arrogaverim ut ingenium tuum, divino dono aureum, meis obolis ditare contendam ; nec est quisquam te magis idoneus, qui opus illud emendet. CAP. IV.—4. Neque enim a me docendus es quomodo intelligatur quod idem dicit,Factus sum Judæis tanquam Judæus, ut Judæos lucrifacerem (1 Cor. ix, 20); et eaetera quæ ibi dicuntur compassione misericordiæ, non simulatione fallaciæ. Fit enim tanquam ægrotus qui ministrat ægroto; non cum se febres habere mentitur,sed cum animo condolentis cogitat quemadmodum sibi serviri vellet, si ipse ægrotaret. Nam utique Judæus erat; Christianus autem factus, non Judæorum Sacramenta

circa an. 397.

reliquerat, quæ convenienter ille populus et legitimo tempore quo oportebat, acceperat. Itaque suscepit ea celebranda, cum jam Christi esset Apostolus; sed ut doceret non esse perniciosa iis qui ea vellent, sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire, etiam cum Christo credidissent, non tamen in eis jam constituerent spem salutis; quoniam per Dominum Jesum salus ipsa, quæ illis Sacramentis significabatur, advenerat. Ideoque Gentibus, quod insuetos a fide revocarent onere gravi et non necessario, nullo modo imponenda esse censebat (Act. xv, 28).

5. Quapropter non ideo Petrum emendavit, quod paternas traditiones observaret: quod si facere vellet,nec mendaciter nec incongrue faceret ; quamvis enim jam superflua,tamen solita non nocerent: sed quoniam Gentes cogebat Judaizare (Gal. ni, 14), quod nullo modo posset,nisi ea sic ageret,tanquam adhuc etiam post Domini adventum necessaria saluti forent; quod vehementer per apostolatum Pauli veritas dissuasit. Nec apostolus Petrus hoc ignorabat; sed id faciebat, timens eos qui ex circumcisione erant. Ita et ipse vere correctus est, et Paulus vera narravit, ne sancta Scriptura, quæ ad fidem posteris edita est,admissa auctoritate mendacii,tota dubia nutel et fluctuet. Non enim potest aut oportet litteris explicari, quanta et quam inexplicabilia mala consequantur, si hoc concesserimus. Posset autem opportune minusque periculose demonstrari, si coram inter nos colloqueremur.

6. Hoc ergo Judæorum Paulus dimiserat, quod malum habebant; et in primis illud, quod ignorantes Dei justitiam, et suam justitiam volentes constituere, justitiæ Dei non sunt subjecti (Rom. x, 3). Deinde quod post passionem et resurrectionem Christi, dato ac manifestato Sacramento gratiæ secundum ordinem Melchisedech, adhuc putabant Sacramenta vetera, non ex consuetudine solemnitatis,sed ex necessitate salutis esse celebranda:quæ tamen si nunquam fuissent necessaria, infructuose atque inaniter pro eis Machabæi martyres fierent(II Mach.vii, {). Postremo istud quod prædicatores gratiæ Christianos (a) Judæi tanquam hostes Legis persequebantur.Hos atque hujusmodi errores et vitia, dicit se damna 1 et stercora arbitratum,ut Christum lucrifaceret (Philipp.iii,8);non observationes Legis, si more patrio celebrarentur, sicut et ab ipso celebratæ sunt sine ulla salutis uecessitate, non * sicut Judæi celebrandas putabant,autfallaci simulatione, quod in Petro reprehenderat. Nam si propterea illa Sacramenta celebravit, quia simulavit se Judæum ut illos lucrifaceret; cur non etiam sacrificavit cum Gentibus, quia et iis qui sine Lege erant, tanquam sine Lege factus est, ut eos quoque lucrifaceret, nisi quia et illud fecit, ut natura Judæus, et hoc totum dixit, non ut fallaciter se fingeret esse quod non erat, sed ut misericorditer eis ita subve

1 Sic Mss. prope omnes. At Edd. habent : dicit se dammare, etc.

* Deest non, apud Bad. Am. Er. et plerosque Mss. (a) Forte, Christianæ.

« PredošláPokračovať »