Obrázky na stránke
PDF
ePub

aut circumstantiarum nota, quæ certum tempus præ se ferat. Ex hac porro quadruplicis classis disistinctione id commodi eveniet, quod antea observabamus, ut studiosus lector ea quæ ad hæreses Donatistarum et Pelagianorum pertinent, uno fere conspectu ac tenore percipiat.

Deinde monendus est lector nonnullos tractatus,qui hactenus in Epistolarum ordinem relati sunt, loco motos a nobis non fuisse, tametsi id non levis momenti rationes suadere videbantur. In eo genere est publicum illud instrumentum, quo Eraclium futurum sibi successorem designat Augustinus, præter aliquot prolixiora opuscula, quæ ab ipso in Retractationibus censentur inter libros. Id vero a nobis præstitum haud fuit, quo vel sic lectorum commodo, quantum fas esset, consuleretur. Verum nihil cunctandum censuimus, quin rejiceretur in Appendicem vulgata illa Altercatio cum Pascentio, quæ CLXXVIII numerabatnr inter Augustini Epistolas. Hanc enim suppositiam esse manifestis constat argumentis, quæ in Admonitione eidem Altercationi præfixa retulimus.

Præterea rem gratiam utilemque studiosis facturos nos arbitrati sumus, si quasdam huc revocaremus Epistolas, non solum quas Augustinus nomine suo misit ad alios, sed ex illis etiam quæ ad ipsum a multis sunt directæ. Sic Timasii et Jacobi, sic Honorii et Theodosii imperatorum, Quodvultdei, Prosperi, Hilarii atque Anonymi ad Augustinum litteras: sicet ab ipso datas ad Pelagium, ad Simplicianum de opere ipsi dicato, ad Aurelium, ad Valerium, ad Claudium, ad Quodvultdeum super libris eorum nomine nuncupatis, quæ hic antea desiderabantur, suo inserendas loco curavimus: uti et catholicorum episcoporum rescripta ad Marcellinum tribunum, occasione collationis Carthaginensis, necnon Epistolam ad Proculum et Cylinnium Gallicanos antistites Leporii causa transmissam: quæ nimirum scripta non minus pro veris ac germanis Augustini fetibus habenda sunt, quam Epistolæ illæ Carthaginensis ac Milevitanæ synodi nomine ad Innocentium directæ, quas uti a S. Doctore dictatas cum aliis ejus Epistolis omne recipiunt.

Huc vero etiam revocandus erat Tractatus de bono Viduitatis, nisi id prohibuisset usus jampridem receptus, qui Libri titulum ei assignat, tametsi vera sit Augustini ad Justitiam Epistola, eoque nomine nulla ejus peculiari mentioin Retractationuin libris habeatur. Ejusdem conditionis estea Epistola quam S. Doctor fidelibus ad suæ dispensationis curam pertinentibus scripsit contra Petilianum, quæ ab Augustini tempore, sicutiin lib. 2 Retractationum, c. 25, testatur, prioris adversus ejusdem hæretici Litteras libri locum obtinuit. Occurrebat præterea Secundini Manichæi ad Augustinum Epistola, quæ ut nihil continet observatione dignum quod eruditorum oculis merito subjiciatur, relicta est in sexto Augustinianorum operum tomo, ob id solum legenda, ut ea plenius intelligantur quæ illic adversus Secundini errores disputat Augustinus. Neque vero editas duntaxat Epistolas recudimus; sed novas aliquot primi damus in lucem : in quibus occurrit Augustini tum presbyteri insignis ad Alypium episcopum Thagastensem Epistola, cujus perquam egregit est argumentum. Jam pridem Christianorum convivia compotationesque in basilicis natali sanctorum per fieri solitas e medio tollere satagebat Augustinus. Ejus hanc in rem verba sunt in Epist. xxnad Aurelium, n. 5: Auferendum est malum non aspere, sed sicut scriptum est, in spiritu lenitatis et mansuetudinis. Non duriter, non modo imperioso ista tolluntur ; magis monendo quam minando. Sic enim agendum est cum multitudine peccantium. Narrat ergo hic quemadmodum per tres dies, nominatimque in Leontii natali die, auctoritatibus ex divina Scriptura petitis, tum precibus, fletibus ac lacrymis apud solemnem concionem instabat, fœda ut hæcce consuetudo ab Ecclesia eliminaretur: quæ ubi paucorum movere animos intellexit, mox acriore studio alia atque alia subjecit hortamenta, et imperata oratione piorum suffragia adhibuit; sic ut Deo donante tandem a compotationibus istis cessatum fuerit. Inter alia vero quæ hic referuntur ecclesiasticæ disciplinæ monumenta, notandi ritus in sanctorum solemnitatibus tam usurpati, nempe sermo habitus ad populum; sacræ lectiones et Psalmorum modulatio alternis vicibus repetitæ ; acta Vespertina sacra, quæ quotidie celebrari solerent.

Prodeunt simul e tenebris aliæ duæ, quibus numerus Epistolarum Augustini ad Paulinum Nolensem in Possidii indice annotatus completur; breviores quidem illæ, sed Christianæ pietatis ac benevolentiæ sensu plenissimæ. His Paulini litteras et opusculum contra Paganos,quod ab ipso elaborari didicerat Augustinus, ardentissimis votis expertere se contestatur.

Proxilior insigniorque est ad Mercatorem Epistola, ex tertia parte olim exhibita in lib. ad Dulcitium, nunc autem primum ex integro data: quæ ut peracre Mercatoris ingenium, ita singularem modestiam Augustini prodit, qui succensentem quod sibi non rescripsisset, accipit gratantissime. Notandus in ea controversiarum inter Catholicos et Pelagianos status, quod ad quæstionem de Baptismo parvulorum ac de morte peccato retributa pertinet, liquido explicatus. Notanda itidem epocha Litterarum Augustini ad Sixtum et ad Cœlestinum diaconum hic definita. Sed illud in primis observatione dignum est, quod ex eadem epistola intelligimus,nempe catholicos scriptores extra Africam positos sua Augustino scripta, quæ adversus Pelagianos edebant, dirigere solitos fuisse. Hujus quidem rei conjecturam capere licebat ex breviore ad Sixtum Epistola, n. 1. Verum id longe certius liquet ex his Augustini verbi ad Mercatorem : Ego itaque te, fili dileetissime, scribentem mihi vel ad me consideranda tua scripta mittentem, absit ut negligenter accipiam, etc. Jam vero in hacce editione capitulationes, quæ paucas in Epistolas antehac inductæ erant, retinemus; novas in aliis, ubi commodum videtur, instituimus; porro in omnibus sectiones designamus frequentes, affixis numericis notis, uti jam in primi tomi opusculis fieri cœpit, quo esset deinceps facilior Augustini

usus, expeditiorque locorum inquisitio. Deinde Epistolarum argumenta, quæ plurima gravissimis scatere erratis historiæque adversari observarant eruditi, castiganda curavimus. Et quanquam consilium nostrum minime sit animi nostri sensa et cogitata doctis obtrudere, temperare non potuimus tamen, quin notatiunculas quasdam annecteremus, tum in præcipuis vulgati textus emendationibus, tum iis in locis qui ad stabiliendam Epistolarum epocham visi sunt idonei. Nihil porro est, quod hic omnia recenseantur menda, quæ sane innumera MSS. exemplarium ope resecuimus. Cur autem omnia resecare non licuerit, id in causa est quod aliquot S. Doctoris Epistolæ unico duntaxat codice MS. eoque non satis emendato continerentur, uti constabit codicum, quibus usi fuimus, Syllabum in fine voluminis adjectum consulenti. Ne quid vero in hac Epistolarum editione, quod nostrum certe esset, desideraretur; quatuor earum indices attexuimus. Primus quidem novum huncce Epistolarum ordinem cum hactenus vulgato comparatum exhibet. Alter vulgatum prius ordinem continet, quatenus ad hunc novum reducitur. Tertius constat eorum nominibus alphabetico ordine digestis, ad quos Augustinus dedit Epistolas, vel a quibus ipse vicissim accepit. Postremus denique Epistolas distribuit in præcipua argumenta quæ in eis tractantur. Statue. ramus aliquando quintam quoque Epistolarum seriem intexere, quæ ordini illi responderet, qui in MSS. codicibus usitatior est. Verum incassus labor et prorsus inutilis fuit, tum ob maximam MSS. codicum varietatem, inter quos nescimus an duos tresve reperias qui inter se hac in re conveniant: tum maxime quod cauci admodum reperiantur,qui media saltem ex parte S.Doctoris contineant Epistolas; adeo ut ex illis nihil certum, nihil fixum ordinatumque possit constitui ; si codices nonnullos exceperis annorum 600 circiter ætatem præferentes, qui Epistolas sex aut septem priores exhibent ea serie, quam editio nes vulgatæ repræsentant, aliis longe diverso nulloque legitimo ordine contextis.

Postremo, uti aliorum tomorum,sic et istius opuscula excipiet rerum et Scripturæ quæ explicantur locorum index, quantum in nobis fuit, sincerus, et studiose comparatus.

Superest igitur ut, quod antea polliciti sumus, novi Epistolarum ordinis rationes hoc loco exhibeamus.

Epistolarum

ORDO CHRONOLOGICUS

ARGUMENTIS DEMONSTRATUS

EPISTOLÆ PRIMÆ CLASSIS,
Quas Augustinus nondum episcopus scripsit, ab anno
Christi 386 ad 395.

[ocr errors]

I. Scripta circa finem an. 386.

Ut primum locum in Retractationibus tenent libri contra Adcademicos, in agro Cassiciaco scripti ab Augustino paulo post ipsius conversionem: ita cæteras ipsius Epistolas hic jure præcedit illa,quæ eorumdem librorum occasione data fuit ad Hermogenianum. Annus vero quo isthæc epistola, sive libri iidem prodierunt, hac ratione investigatur. Exorsus fuerat id operis Augustinus aliquanto tempore ante suum natalitium diem, qui in 13 novemb. incidebat, ex lib. 1 Retractationum, c. 2. Cum autem id opus absolveret, trigesimum tertium ætatis annum agebat, uti sub ejusdem operis finem lib. 3, c. 20, n. 43, testatur. Jam vero Possidius, cap. 31, fidem facit vixisse Augustinum annos septuaginta sex. Nullusque hactenus in dubium revocavit, quin ejus obitus in 28 augusti an. 430, juxta Prosperi chronicon, inciderit. Illum igitur natum fuisse oportet 13 novemb. an. 354, conversum autem sæculo secessisse in villam Cassicia cum an. 386, eodemque labente anno libros de Academicis edidisse ; quatuor circiter menses ante baptismum, quem insequenti anno percepit.

Quanquam hæc facilis et expedita chronologiæ ratio videatur, in ea tamen constituenda necesse est paulum immorari. Nam quoniam ex lib. 3 contra Petil. litt. c. 25, liquet Augustinum non repetiisse Africam, nisi post Maximi tyranni necem, quæ exeunte julio vel augusto an. 388 contigit; cumque ex lib. 9 Coness. capp. 8, 10, 11, æque certum sit Monnicam ad

Ostia Tiberina,cum Augustinus in Africam post baptismum in Paschali solemnitate Mediolani perceptum remearet, seseque simul navigationi instaurarent.ex hac vita migrasse, anno ætatis ipsius Augustini 33, hinc fit ut viri eruditi in diversas abeant opiniones; velintque alii Possidium, ubi Augustinum annos 76 vixisse scribit, ipsius annos ex Consulum fastis Dumerare, proque anno primo perbreve illud computare spatium temporis a die 13 novemb. quo in lucem editus est Augustinus, ad diem 1 januarii; tum pro septuagesimo sexto id censere quod a1 diejanuarii ad 28 augusti extenditur. Sicque Augustinum natum esse 13 novemb. an. 355, conversum an. 387, baptizatum an. 388, et reipsa vixisse annos non 76, sed 74 supra novem aut decem menses. Dicunt alii Augustinum, tum in lib. 3 contra Academicos, supra laudato loco, tu in cap. 10 lib. 1 Soliloquiorum (quod etiam opus ante suum baptisma perfecit), ubi se 33 annum agere profitetur, non inchoatum currentemve annum, sed transactum prorsus et elapsum intelligere. Sic enim suos annos numerare solitum suspicantur ex lib. 6 Confess. c. 11, in quo se tricenariam ætatem gerere ait, posteaquam c. 6 meminit se laudes Imperatoris recitasse, illum ipsum panegyricum esse rati, quem Bautoni consulatum ineunti dixit Kal. jan. an. 385, ex lib. 3 cont. Petil. litt. c. 25, licet verisimilius sit hanc aliam fuisse panegyrim, quam Imperatoris laudes appellat. Horum igitur calculo pertinet Augustini ortus ad an. 354, conversio secessusque ad an, 387; baptisma denique refertur ad an. 388, quo jam Augustinus, ætatis 33 expleto anno, tricesimum quartum decurrebat.

Verum hæ quæ sententiæ verba Augustini Possi

diique a genuino sensu per vim detorquent, nulla id conscriptas fuisse ex allato loco lib. 9 Conf. subinexigente causa. Quid enim obstat quominus intelliga. telligimus. mus Augustino sub matris obituni ad suos navigare

V. Scripta oirca fin. an. 388. paranti moram allatam fuisse aliquo casu ? quidve Quinta est ea quam a Nebridio recepit, cum esset cogit credere ipsum statim ab obitu matris in Afri- Thagaste in Africa ; quo ex Italia rediit post Maximi cam solvisse, cuin id minime dicat ? Quin potius in tyranni necem, quæ ap. 388, mense julio vel au1 Retractat, libro, capp. 7,8,9, recenset opuscula post gusto accidit. Miratur Nebridius Augustinum se Tha. baptismum a se Romæ conscripta, quibus profecto gastensium civium negotiis interpellatum non impeiticiendis sat esse non potuissettantillum temporis, patienter ferre, doletque nondum redditam ipsi quo in Urbe ante matris suæ mortem resedisset; fuisse, quam tantopere exoptabat, a mundanis quando quidem ab itineris labore, quem Mediolano curis cessationem. Videtur itaque collocanda isthæc rediens cum suis toleraverat, nondum recreatus erat, epistola in fine ejusdem anni 388, aut in sequentis cum ad Ostia Tiberina pervenit : Illic enim, inquit, anniexordio. Nam Augustinus Thagastem reversus, post longi itineris laborem instaurabamus nos naviga- haudquaquam sustinuit, quin conceptum jam inde gationis. Qua propter ejus commoratio Romæ non a suo baptismate consilium secedendi cum amicis ante, sed post obitum Monnicæ reponenda, creden- in agros, quos ad Thagastem possidebant, exseque. dumque est quidpiam ei fuisse impedimento, quo- retur quamprimum liceret. Et reipsa illic in secessu, minus in Africamtam cito remearet.

a sejam alienatis curis sæcularibus, transegit ferme Nam illius temporis historia prodit Maximum tyran- triennium,ex Possidio, cap. 3, donec Hipponem data pum hoc ipso anno 387, circiter mensem augustum quadam occasione profectus, ibi presbyter ordina. infesto agmine descendisse in Italiam, et pulso ex ea retur, quod anno 391 ineunte contigit. Attamen dici Valentiniano, Africam pariter occupasse. Fieri ergo potest ipsum suo etiam in secessu, cum nimium ille potuit ut de his certior factus Augustinus,cum ægri- et a civibus suis amaretur, et ex æquo cives suos reiudine matris,cujus obitumin mensem augusto cite- damaret, suscepisse interdum curam graviorum nerioreni referre nihil vetat, ad Ostia Tiberina detinere- gotiorum, quæ ad ipsum perferebantur. tur, mutato subinde consilio, hujus tumultus exitum

VI, VII. – Scripta circa initium an. 389. opperiri Romæ staluerit, ubi a civilis belli cladibus Sextæ epistolæ tempus utcumque habetur ex Aututior quam Thagaste degere poterat. Ad hæc si Au- gustini rescripto proxime subsequente, ubi, n. 4, gustini conversionem referas in annum 387, dicere Verecundum familiarem quondam, suum appellat. cogeris eum in secessu prope Mediolanum ruriquie- Nempe Augustinus apud Mediolanum existens de Vevisse, illa ipsa tempestate, qua universa Italia Maximo recundo, si illic adhucin vivis ageret, non sic loqueinvadente turbabatur; et ex ea Valentinianus Impe- retur;et multo minus apud Cassiciacum, ubi ipse in rator expellabatur, hoc est in medio belli turbine, Verecundi villa versabatur. Neque de cætero videtur qui circa Mediolanum præcipue detonabat, cum in ea referenda utraque epistola ad illud tempus, quo Rourbe Comitatus Imperatoris plerumque resideret : mæ morabatur Augustinus, licet Verecundus per id quæ tempore censet Baronius ex Ambrosii verbisin- temporis e vivis excesserit; tum quia istud cum voce telligi posse Mediolanenses cives de fuga cogitasse. quondam non congruit, tum quia nullum ejuscemodi II. Scripta circa idem tempus.

sitterarii commercii, quod tunc Augustino cum Ne

bridio intercesserit, indicium nobis suppetit. Sic erSubsequitur epistola ad Zenobium, illum ipsum, ut

go epistolas sextam ebridii et septimam Aug. ad Ordine, editi exeunte anno 386. Confer hanc episto

Nebridium, illis jam in Africa constitutis scriptas

fuisse colligimus. larum lib. 2 de Ordine, cap. 7, n. 20, quo loco di

VIII-XIV. cit Augustinus, secum sæpe de rerum ordine conlu

Scriptæ circa idem tempus. lisse Zenobium, ipsumque tunc temporis peregre

Idem porro de reliquis epistolis quas ad se vicisprofectum fuisse significat. Hac autein in epistola

sim miserunt, id est octava, nona, decima, undecidesiderat absentem Zenobium, optatque ut dispu

ma, duodecima, tertia decima et quarta decima,lontationem cum ipso inchoatam simul absolvant.

ge magis liquet. Quanquam enim temporis articu

lum quo singulæ datæ fuerunt, haud expeditum sit Ill. – Scripta an. 387.

distincte assignare : is tamen ordo quem hic interse Quæ hic ordine tertia est, ad Nebridium data pro- tenent facile constituitur ex mutuo earum respectu. diit haud multo post Soliloquiorum opus, quod sub Ad extremum id certo certius est, omnes ad Nebriinitium anni 387 perfectum fuit: quippe id operis a dium epistolas ante annum 391 prodiisse. Quippe de se receos editum esse innuit Augustinus, n. i. Quid obitu Nebridii scribit Augustinus in libro 9 Confessioait, si Soliloquia legisset Nebridius, lætaretur multo num, c. 3 n. 6 : Quem non multo post conversionem nosexundantius, nec tamen reperiret plus aliquid quod me tramet regenerationem per baptismum.... carne soloisti. appellaret, quam beaium. Et n. 4 ; Nihil autem horum Quibus verbis aperte docemur mortuum fuisse Nefieri posse, Soliloquia nostra jam continent. Ex quibus bridium, antequam ad presbyterium assumeretur verbisjntelligitur libros de Academicis, de Beala vita, Augustinus. Atqui adid munus assumptus fuitanno aliosque exeunte anno 386, et ineunte 387 ante Soli- 391 exeruditorum observatione, duobus nixa Possiloquia ab Augustino compositos, Nebridio legenti dii testimoniis qui primum cap. 3, fidem facit Augusarrisisse,litgestiintis animimotu velutabreptus con- tinum ex Italia in Africam regressum in secessu Thatinere se non potuerit, quominus eum beatum nun- gastensi fermetriennioconstitisse,tumque ordinatum cuparet. Hæc itaque epistola in iis numeranda est, fuisse presbyterum apud Hipponem. Porro regresde quibus Augustinus in lib. 9 Conf.cap. 4, dicit: Ibi, sus est Augustinus anno, ut diximus, 388, post id est, apud Cassiciacum, quid egerim in litteris..... Maximi necem. Deinde cap. 31 ipsum clericatu vel in cum ahsente Nebridio, testante epistolæ. Scilicet Augus- episcopatu annis ferme quadraginta, scilicet ad djem tinum illuc secedentem secutus non erat Nebridius; usque 28 augusti anni 430, vixisse testatur. Porroilla Amicilio enim noslræ cesserat, inquit Augustinus in ipsius ordinatio nonnullis quadragesima incipiente, lib. 8 Conf. c. 6, ut omnium nostrum familiarissimo nobis aliquanto ante dierum spatio facta videtur : Verecundo Mediolanensi civi et grammalico subdocerel. quippe cum Augustiņus presbyteratu suscepto se viHinc porro est quod in extrema parte epistolæ ali- rium suarum in eo munere atquein divini verbi præ. quot illi de verborum conjugationibus quæsti uncu- dicatione periculum fecisse in epistola xxi, innuat, lat proponit.

ob idque a Valerio episcopo flagitare se dicat dieIV. - Scripta circa idem tempus.

rum aliquot inducias et facultatem ad Pascha usque Ex eodem agro Cassiciaco deditepistolam hic quar. secedendi, ut sacris Litteris, in quibus minus peritam ad Nebridium qua illi satisfaciebat inquirenti tum se jam tum intelligebat, operam navet. quantum in secessu profecisset. Exciderunt reliquæ

XV. – Scripta circa an. 390. Epistolæ ab Augustino per id otii ad Nebridium di- Epistolam ad Romanianum, quæ hic ordine quinta ctalæ, quas majori numero atque impensiori studio decima est,scriptam ab Augustinojam episcopo cre

didit Baronius, adeoque ex hac ipsa ad annum 142,observavit episcopos consuevisse scribere litteras in tabellis eburneis vel in chartis; raro vero nec nisi chartæ inopia in membranis. Sed quando in ea S. Doctor librum de vera Religione Romaniano,cui maxime dicabatur, absolutum esse, ipsique propediem transmittendum renuntiat; pertinet dubio procul ad illud tempus quod Augustini presbyteratum proxime antecessit. Nam istum librum in Retractationibus postremum inter eos recenset Augustinus, quos nondum presbyter edidit. Certe hic idem liber erat unus ex quinque illis quos Alypius ante annum 395, adeoque ante Augustini episcopatum dono misit Paulino, de quibus in epistola xxiv et xxvII.

XVI, XVII. Scriptæ circa an. 390. Septima decima ad Maximum Madaurensem, a quo litteras prius acceperat Augustinus, data videtur ex Thagastensi secessu.Quod colligimus non modo ex eo quod nonnullam Augustino cum ethnico illo consuetudinem fuisse indigitet; fortean quia non procul ab invicem agebant, cum esset Madaura Thagasti finitima: sed præsertim ex eo quod nullum aut episcopatus aut sacerdotii ejus exstet in ea vestigium; quodque idolorum cultus (qui sub initium an. 391, Imperatorum lege prohibitus fuit) adhuc publicus foret, ut hic passim ipse subinnuit. Unde licet inferre scriptam fuisse anno 390.

XVIII-XX. Scriptæ circa idem tempus. Epistolæ proxime subsequentes, ad Caelestinum, ad Gaium, ad Antoninum, in quarum inscriptione nullum nominisuo dignitatis titulum adjunctum assumit Augustinus, ab eo adhuc laico videntur datæ. Id vero etiam confirmatur ex stilo, qui ut in primis ipsius scriptis, paulo elegantior est; nec non ex ordine quo in vetustis codicibus reperiuntur collocatæ, videli. cet juxta priores quindecim epistolas, adeo ut nec desint MSS. qui præter illas prorsus nihil contineant: cujuscemodi perantiquus liber in bibliotheca Germanensi asservatur.

XXI. - Scripta sub ineuntem an. 391. Epistola vigesima prima nihil aliud est, quam supplex ille libellus quem episcopo Valerio porrexit Augustinus aliquanto post suam ordinationem, postulans ut quia jam vires suas huic obeundo muneri inferiores expertus fuerat, concederetur sibi parvum tempus, velut usque ad Pascha, quo Scripturarum sacrarum studio totus vacaret. Hæc igitur epistola sub initium anni 391, quo presbyterum creatum Augustinum fuisse probavimus, collocari debet. XXI. - Scripta circa an. 392.

Effluxerant ab ejus ordinatione dies bene multi, cum epistolam vigesimam secundam ad Aurelium scripsit presbyter Augustinus. Jam tum enim erecto Hipponensi monasterio fratrum cœtus coalescere cœperat, ex n. 1. Hac epistola respondet litteris quibusdam, quæ hodie non exstant,receptis ab Aurelio; cui Carthaginensis Ecclesiæ regimen recens commissum esse indigitat, ubi meminit spei, quam secum probi quique conceperant, fore ut Deus Africanarum ecclesiarum ægritudinibus collata in ipsum auctoritate, medelam aliquando tandem adhibeat. Sicque omnino familiari suo rescribit, ut facile credas Aurelium ab ipso per litteras instanter petiisse, ut sibi sub novo onere laboranti,qua consiliis opportunis,qua emissis ad Deum precibus subveniret. Quocirca existimare licet Aurelium, qui anno 388, cum eum ex Italia rediens Augustinus apud Carthaginem vidit ex lib. 22 de Civ. Dei, cap.8, diaconi Carthaginensis munus obibat non citius anno 391, episcopali dignitate auctum fuisse. Et reipsa antecessor ipsius Genethlius concilio Carthaginensill præfuit anno 390,die 19 maii. Deinceps vero,id est,anno 393, concilium Hipponense die 8 octobris, aliaque insequentium annorum Africana concilia,sub Aurelio habita prænotantur. Cæterum hac ipsa, qua de agimus, epistola permotum credi. mus Aurelium ad cogendum istud concilium Hipponense,quo ejus auctoritate comessationes quibus Afri pietatis prætextu in ecclesiis vacabant, prohiberet. Tanta nimirum erat pestilentia hujus mali, ut

hic scribit Augustinus n. 4, ut sanari prorsus nisi concilii auctoritate non posset.

XXIII. - Scripta circa idem tempus.

Vigesima tertia ad Maximinum vel ipsa inscriptione intelligitur scripta ab Augustino, cum adhuc presbyteresset, quo autem anno minime compertum est. XXIV, XXV. Scriptæ sub fin. an. 394, ante hiemem. Paulini sunt duæ subsequentes epistole, ab ipso ex urbe Nola in Africam, anno 394 transmissæ ; altera Aly pio patri, id est, episcopo. Hanc enim dignitatem ipsi competere didicerat haud dubie ex litteris, quas ab Alypio se recepisse profitetur. Altera autem Augustino fratri,quem scilicet presbyterum adhuc agere audiverat,cuique, ut ait n. 4, officio sociatus,sive juxta Cisterciensen MS.officio senatus æquabatur. Atque ex priore quidem epistola, n.2, habemus hanc simul cum illa datam fuisse. Ex principio vero epistolæ xxx, quam ad Augustinum sub initium anni 395 indubitanter scripsit Paulinus, hanc eamdem ad Augustinum, scilicet vigesimam quintam; imo et alteram ad Alypium, hic vigesimam quartam ante hiemem superiorem, id est autumno anni 39 directam fuisse certe cognoscimus.

XXVI. Scripta forte ineunte an. 395, et missa cum sequente.

Vigesima sexta Augustini est ad Licentium discipulum quondam suum. Laudat,n.5, Paulinum tanquam sibi tunc temporis notissimum. Quapropter eam forte scripserit post acceptas superiores Paulini litteras, postque visum illum, quem Paulinus ad ipsum salutandum direxerat. Porro in epistola proxime subsequente, n. 6, recordatur hujus ad Licentium scriptæ, eamque eadem occasione, sive ejus saltem exemplum Paulino ipsi legendum transmittit.

XXVII. Scripta circa ineunt. an. 395. Vigesima septima ad Paulinum epistola sub initium anni 395 anobis collocatur. Quippe acceptis litteris Paulini sibi ante hiemem scriptis, hanc illi epistolam perferendam Augustinus tradidit Romaniano,utin.4, significat qui Romanianus, Licentii supra nominati pater, in Italiam rei familiaris et domesticæ causa navigabat; forte verno tempore prædicti anni 395, certe Augustino nondum episcopo, ex epist. xxx11

et xxxII.

XXVIII. Scripta an. 394 aut 395.

Sub initium epistolæ vigesimæ octavæ ad Hieronymum laudatur Alypius, episcopalem dignitatem post suum ab Hieronymo regressum jam consecutus. Porro Alypii profectionem in Palæstinam ad annum 393 revocat Baronius; promotionem ejusdem ad episcopatum, in annum 39. Est igitur epistola hoc anno 394, aut certe anno 395 scripta; non serius, cum eam Augustinus scripserit nondum episcopus, ex epist. LXXI, C. 1, n. 2. Huc facit quod Hieronymi de Petro reprehenso a Paulo sententiam hic improbatam exagitat itidem Augustinus (tacito tamen auctoris nomine), in libro de Mendacio, capp. 5 et 20, quod opusculum in Retract. lib. 1, inter illa quæ scripsit nondum episcopus, postremo loco reponit.

XXIX. Scripta an. 395.

Ad annum eumdem 395 referre visum est eximiam lam Alypio datam epistolam, quæ ex vetustissimo codice RR. PP. Cisterciensium S. Crucis in Jerusalem in Urbe nunc primum vulgatur. Neque vero serius collocanda fuit, quando eam scripsit Augustinus eo tempore quo adhuc in presbyteri munere merebatur quippe labente hoc ipso anno ad episcopale munus evectus fuit.Neque etiam citius: quia eamdem episcopalis muneris dignitatem ipsi Alypio, qui hic Thagastensium episcopus dicitur, ante annum 394 collatam fuisse nullo argumento apparet. Enimvero non adeo recens hoc munus adiverat Alypius, uti satis intelligitur ex illis verbis Augustini n. 12: Magna sane ex parte vobiscum requiescimus cum alacritate fernoris, quia spiritualis Ecclesiæ Thagastensium tam crebra nobis dona nuntiantur.Necnon ex eo quod in eadem epistola,n.2,significatur, ipsum Alypium Hippone, ubi certe relicta Ecclesia sua haud

quaquam peregrinatus fuisset novitius episcopus, Augustinus B. Ambrosii discipulus, mira facundia docprofectum esse nuperrime, et quidem non multo trinaque excellens, Hippone-regio in Africa episcopus post ineuntem annum, si nimirum isthæc epistola ordinatur. Et quotquot Augustini gesta scripsere, referatur ad initium Quadragesimæ,neque librarii hanc omnes adeo liquidam auctoritatem velut epoerratum sit in exemplari, ubi legitur : Postea vero cham chronologicam ratam, fixam minimeque duquam dies Quadragesimæ illuxisset.In quam lectionem biam habuere : unde ob conjecturam, quantumvis nonnihil suo loco annotatur.

nostro judicio validam, religio est ab illa discedere. XXX. — Scripta an. 395.

Igitur epistolam hancce ad Paulinum, ab Augustino Trigesimam epistolam scripsit Paulinus antequam recens episcopo datam, ad anni 396 exordium reroAugustini rescríptum, quæ superius est xxvii epis- cari oportuit. Hinc etiam superiorum inferiorumque tola, a Romaniano recepisset.Nempe vir ille sanctus aliquot epistolarum tempus, uti probe intelligis, incredibili Augustini desiderio ex ipsius lectione in- uno anno citius quam alias videri posset, figencensus, cum nuntiuni quem ante hiemem in Afri- dum fuit. cam transmiserat, in itinere videret remorari, ac de XXXII. - Scripta paulo post superiorem. litteris suis perlatis dubius foret, officium suum diu- Reversis ex Africa Romano et Agili, non continuit tius suspendere non valuit; sed ad Augustinum se- sese Paulinus, quin continuo nuntios gratissimos cundas litteras dedit Romano el Agili, ut sui in exinde acceptos de sanctis viris, atque in primis eum animi studium et observantium, simulque ejus de Augustini ad episcopatum provectione, commuvisendi desiderium flagrantissimum testaretur. nicaret cum Romaniano, ad quem banc epistolam EPISTOLA SECUNDÆ CLASSIS,

trigesimam secundam postera die dedit super ea Quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Car- ipsa re, de qua apud illum, prout sanctum Dei

thaginensem cum Donatistis habitam et ante detectam hominem lætari par erat, gratulatur. in Africa Pelagii hæresim scripsit, ab anno Christi XXXIII. - Scripta initio episcopatus Augustini. 396 ad 410.

Epistolam trigesimam tertiam ad Proculeianum XXXI. Scripta ineunte an. 396.

Donatistarum apud Hipponem episcopum, presby. Epistolam ad Paulinum hic tricesimam primam jam terne an episcopuscum esset, scripserit Augustinus, demum episcopus Augustinus, acceptis posteriori- haud liquido salis argumento decerni potest. Facibus Paulinilitteris reddidit,per Romanum et Agilem lius tamen crediderimus ipsum jam tum episcopum ei continuo referendam. In hac epistola de sua ad fuisse, obid maxime quod de honoribus n. 5 scribit, episcopatum promotione certiorein fecit Paulinum, quos illis deferebant homines causas suas sæculares, quoille intelligeret sede profectione in Italiam ejus inquit, apud nos finire cupientes, quando eis necessari invisendi causa, cogitare non posse ; ipsumque ec- fuerimus, pro quibus rebus quotidie submisso capite clesiasticis curis expeditiorem, nondum enim epis- salutamur. Non enim comperiri arbitramur, eos copus erat paulinus, ad trajiciendum in Africam qui tantum sacerdotes essent aut debuisse aut invitaret. Porro autem contigit Augustini promotio potuisse negotia et lites plebis dirimere, nisi forte imminente Domini Natali ex Homil. 25, inter 50,c.3, quibus ob gravem causam demandata fuisset isatque certo certius ante annum 397, quo concilium thæc provincia, uti abipso Augustino postea demanCarthanigense III, die prima septembris aut28 au- data fuit presbytero Eraclio, sed postulata prius gusti celebratum sancivit, ut ordinandis episcopis plebis assensione, eique suo jam in episcopatu vel clericis decreta Conciliorum prælegantur, quæ successori designato. Utut sit, non serius initio sui nimirum sanctio constituta fuit ipsius Augustini episcopatus eam epistolam dedit; quippe cum rogatu, qui et eidem concilio subscripsit.

adhuc in vivis ageret Valerius, atque ipse in Verum de annis 395 et 396, uter illorum Augustini proxime subjecta epistola, quam postea scripsit, ordinationeinsignitus sit, res est apud nos haud sa- sese adhuc tironem in episcopatu confiteatur. tis explorata. Et quidem facile inclinaret aniinus

XXXIV. - Scripta post superiorem in annum 396, quoniam librorum quos, ut ait lib. 2 Igitur in epistola trigesima quarta ad Eusebium, Retract, c. 1, episcopus elaboravit, primi duo sunt ad n. 6, sic loquitur Augustinus : Quanquam et iste qui Simplicianum, quem in epistola nuncupatoria et ini- se tot annorum episcopum dicit, quid in me tirone tio libri !, titulo Patris exornat:qui titulus indicare timeat, quominus mecum velit conferre sermonem. non videtur jam Simplicianum successise B. Ambrosio, satis intelligo : quibus verbis primum episcopatus cujus tamen obitus nonnisi anno 397, die 4 aprilis sui tempus sigpat, docetque Proculeiani mutatum contigit. Sed demus Augustinum pro singulari in esse animum, cui jam aliud placeret, quam quod tantum virum observantia, non eum alia nuncupa- de eo sibi renuntiatum fuisse dicebat in superiore tione donaturum, quamvis solum presbyter foret, epistola, n. 2, quod nimirum vellet bonis viris seden. utpote quem ipse in lib. 8 Confess. c.2, s. Ambrosii tibus conferre cum Augustino ; atque hinc episspiritualem patrem nominat:quid quod de iis libris tolæ hujus ordo tempusque asseritur. loquens, constanter dicit eos se nunc ad Simplicia

XXXV. - Scripta post superiorem. num Mediolanensis Ecclesiæ antistitem, nunc ad Sim- Ejusdem temporis est trigesima quinta, ad eumplicianum episcopum S. Ambrosii successorem scrip- dem Eusebium paulo post superiorem data. sisse, ut lib. 2 Retrac. c. 1, et lib. de Pradest SS. C. XXXVI. Scripta forie an. 396 aut sub initium 397. 4, et lib. de dono Persev. c. 10, modo etiam quod a se Epistolæ trigesimæ sexte ad Casulanum ætatem an Simplicianus Mediolanensis episcopus aliquando quæsi- vere assecuti fuerimus, judicabunt alii ex his verbis vit pertractasse, sic lib. ad Dulcit. q.6 ? Quo fit ut cap. 14, n. 32 : Indicabo sibi quid mihi de hoc requieosdem libros in annum 397 referat Joan. Rivius renti responderit venerandus Ambrosius, a quo baplizahaud dubius sane simplicianum jam tum esse epis- lus sum, Mediolanensis episcopus. Quæ verba inducere copum : qua in re Baronii sententiam videtur secu- possunt, ut credatur scripta ab Augustino ante Amtus. Jam itaque si ordinationem Augustini ante brosii obitum, qui pridie Paschatis contigit an. 397. annum 396 constituerimus, fateamur necesse erit, Cui opinioni quia in epistola nihil usquam occurrit ipsum annos propemodum duos a scribendo abs- quod refragetur, visum est illam referre inter epistinuisse : quod vix credi possit de sancto illo doc- tolas quas sub initium episcopatus sui dictavit. tore, qui curas, quas fratribus suis impendere tene.

XXXVII. – Scripta circa an. 397. batur, in hoc potissimum reponebat, ut eorum in Epistola trigesima septima præfigi solet libris QueeChristo laudabilibus studiis, lingua ac stilo suo, quas stionum ad Simplicianum, quorum occasione scripta bigas in eo charitas agitabat, maxime serviret, sicuti fuit. Porro hos libros ad annum circiter 397 pertiloquitur ipse in lib. 3 de Trinit. c. 1. Adde quod nere communis opinio est. De his satis jam supra supra laudatos ad Simplicianum libros a se in ipso diximus ad epist. XXXI. exordio episcopatus sui scriptos fuisse, in lib. de XXXVIII. – Scripta circa medium an. 397. Prædest, SS. c. 4 testatur. Attamen Prosper sub Oli- Epistola trigesima octava scripta fuit exacto probrio et Probino coss. id est anno Chr. 395 scribit : pemodum mense a morte Megalii Numidiæ prima

« PredošláPokračovať »