Obrázky na stránke
PDF
ePub

niendum esse sentiret, ac si ipse in eodem errore laboraret; non scilicet mentientis astu, sed compatientis affectu? Sicut eo ipso loco generaliter intulit, Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem (I Cor.1x, 22); ut sequens conclusio, Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem (Ibid.), ad hoc referenda intelligatur, ut cujusque infirmitatem tanquam in seipso miseratus appareat. Non enim et cum diceret, Quis infirmatur, et ego non infirmor (II Cor. x1, 29)? infirmitatem alterius simulasse se potius quam condoluisse, volebat intelligi.

7. Quare arripe, obsecro te, ingenuam et vere christianam cum charitate severitatem,ad illud opus corrigendum atque emendandum, et a) díav, ut dicitur, cane. Incomparabiliter enim pulchrior est veritas Christianorum, quam Helena Græcorum. Pro ista enim fortius nostri martyres adversus hanc Sodomam, quam pro illa illi heroes adversus Trojam, dimicaverunt. Neque hoc ideo dico, ut oculos cordis recipias ; quos absit ut amiseris sed ut advertas, quos cum habeas sanos et vigiles, nescio qua dissimulatione avertisti, ut non intenderes quæ consequantur adversa; si semel creditum fuerit, posse honeste ac pie scriptorem1 divinorum Librorum in aliqua sui operis parte mentiri.

CAPUT V. 8. Scripseram hinc jam aliquando ad te epistolam quæ non perlata est, quia nec perrexit cui perferendam tradideram ex qua illud mihi suggestum est, cum istam dictarem, quod in hac quoque prætermittere non debui, ut si alia est sententia tua, eademque est melior, timori meo libenter ignoscas. Si enim aliter sentis, verumque tu sentis (nam nisi verum sit, melius esse non potest), ut non dicam nulla, certe non magna culpa meus error veritati favet, si recte in quoquam veritas potest favere mendacio.

CAPUT VI. – 9. De Origene autem quod rescribere dignatus es, jam sciebam non tantum in ecclesiasticis litteris, sed in omnibus recta et vera quæ invenerimus, approbare atque laudare; falsa vero et prava improbare atque reprehendere. Sed illud de prudentia doctrinaque tua desiderabam, et adhuc desidero, ut nota nobis facias ea ipsa ejus errata, quibus a fide veritatis ille vir tantus recessisse convincitur. In libro etiam quo cunctos, quo rum meminisse potuisti, scriptores ecclesiasticos et eorum scripta commemorasti, commodius, ut arbitror, fieret, si nominatis eis quos hæresiotas esse nosti, quando ne ipsos quidem prætermittere volueris, subjungeres etiam in quibus cavendi essent: quanquam nonnullos etiam præterieris ; quod scire cuperem quo consilio factum sit. Aut si illud volumen forte onerare noluisti, ut commemoratis hæreticis, non adderes in quibus eos catholica damnarit auctoritas; peto ne grave sit litterario labori tuo,quo non mediocriter per Domini Dei nostri gratiam, in latina lingua sanctorum studia et accen

1 Edd.: Posse honeste accipi scriptorem. At. Mss. tredecim Posse honeste ac pie scriptorem. Hanc lectionem amplectimur.

disti et adjuvisti, id quod tibi per humilitatem meam
fraterna charitas indicit, ut si occupationes tuæ si-
nunt, omnium hæreticorum perversa dogmata, qui
rectitudinem fidei christianæ usque ad hoc tempus
vel impudentia vel imperitia vel pervicacia depra-
vare conati sunt, uno libello breviter digesta edas,
in notitiam eorum quibus aut non vacat propter
alia negotia, aut non valent propter alienam lin-
guam tam multa legere atque cognoscere. Diu te
rogarem, nisi hoc soleret esse indicium minus præ-
sumentis de charitate. Hunc interea fratrem nos-
trum Paulum in Christo multum commendo beni-
gnitati tuæ, cujus in nostris regionibus existima-
tioni bonum coram Deo testimonium perhibemus.
EPISTOLA XLI * (a).

Alypius et Augustinus Aurelio gratulantes de
sermonibus quos presbyteri præsente ipso ad po-
pulum habere cæperant, ipsumque rogantes ul
aliqui eorum sermones sibi mittantur.
Domino beatissimo et venerabiliter suscipiendo,
sincerissimeque charissimo fratri, et consacer-
doti papæ AURELIO, ALYPIUS et AUGUSTINUS, in
Domino salutem.

1. Impletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione (Psal. cxxv, 2), nuntiantibus litteris tuis sanctam cogitationem tuam, adjuvante Domino qui eam inspiravit, ad effectum esse perductam, de omnibus ordinatis fratribus nostris, et præcipue de sermone presbyterorum, qui te præsente populo infunditur; per quorum linguas clamat charitas tua majore voce in cordibus hominum, quam illi in auribus: Deo gratias. Nam quid melius et animo geramus, et ore promamus, et calamo exprimamus quam, Deo gratias? Hoc nec dici brevius, nec audiri lætius, nec intelligi grandius, nec agi fructuosius potest. Deo gratias, qui te et tam fideli pectore ditavit erga filios tuos, et id quod in intimo animæ habebas, quod humanus oculus non penetrat, eduxit in lucem, donando tibi, non solum ut bene velles, verum etiam in quibus posset apparere quod velles. Ita plane fiat, fiat: luceant hæc opera coram hominibus,ut videant, gaudeant, glorificent Patrem qui in cœlis est (Matth. v, 16). Talibus delecteris in Domino ipse te pro eis orantem dignetur exaudire, quem tu per eos loquentem non dedignaris audire. Eatur, ambuletur, curratur in via Domini; benedicantur pusilli cum magnis, jucundati in his qui dicunt eis, In domum Domini ibimus (Psal. cxxi, 1): præcedant illi, et sequantur isti, imitatores facti eorum, sicut et illi Christi. Ferveat iter sanctarum formicarum, fragrent opera sanctarum apum, feratur fructus in tolerantia cum salute perseverandi usque in finem. Nec sinat Dominus tentari supra quam possumus ferre, sed faciat cum tentatione etiam exitum, ut possimus sustinere (I Cor. x, 13).

1 Ita Mss. omnes. At Edd., et vere sancto papæ. *Emendavimus hanc ad a. bl. bn. bg. cb. ff.g. gg.gv.j. n. s. t. vc. duos a. duos sb. quatuor v. ad Am. Bad. Er. Lov. (a) Alias 77: quæ autem 41 erat, continetur 26. Scripta sub initium episcopatus Augustini.

2. Orate pro nobis, digni exaudiri; cum tanto quippe sacrificio acceditis ad Deum sincerissimæ dilectionis et laudis ejus in operibus vestris: orate ut et in nobis hæc luceant ; quoniam novit ille quem oratis, cum quanto nostro gaudio in vobis luceant. Hæc sunt vota nostra, hæ multitudines solatiorum secundum multitudinem dolorum nostrorum in corde nostro jucundant animam nostram (Psal. xcm, 19). Ita est, quia ita promissum est; ita erit quod restat, sicut promissum est. Obsecramus te per eum qui tibi ista donavit, et populum, cui servis, hac per te benedictione perfudit, ut jubeas singulos quos volueris sermones eorum conscriptos, et emendatos mitti nobis. Nam et ego quod jussisti non negligo, et de Tychonii septem regulis vel clavibus, sicut sæpe jam scripsi, cognoscere quid tibi videatur exspecto (a). Fratrem Hilarinum Hipponensem archiatrum et principalem multum commendamus. Nam de fratre Romano quid satagas novimus, nihilque petendum est nisi ut te pro illo adjuvet Dominus. Amen.

EPISTOLA XLII *.

Augustinus Paulino, flagitans ut litterarum debitum amplius anno integro non redditum exsolvat, mittatque sibi opus adversus Paganos, cum id perfecerit.

Prodit nunc primum (b) ex corticeo codice, qui olim Narbonensis ecclesiæ fuit, nunc vero est illustris familiæ Phimarconensis:

Dominis laudabilibus in Christo sanctissimis fratribus PAULINO et THERASIE, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

Num etiam hoc sperari aut exspectari posset, ut per fratrem Severum rescripta flagitaremus, tamdiu tam ardentibus nobis a vestra Charitate non reddita? Quid est quod duas æstates easdemque in Africa sitire cogamur? Quid amplius dicam ? O qui res vestras quotidie donatis, debitum reddite. An forte quod adversus dæmonicolas te scribere audieram, atque id opus vehementer desiderare me ostenderam (c), volens perficere ac mittere, tanto tempore ad nos epistolas distulisti ? Utinam saltem tam opima mensa jam annosum ab stilo tuo jejunium meum excipias: quæ si nondum parata est, non desinemus conqueri, si nos dum illud perficis, non interim reficis. Salutate fratres, maxime Romanum et Agilem. Hinc qui nobiscum sunt vos salutant, et aprum nobiscum irascuntur, si parum diligunt. EPISTOLA XLIII ** (d).

Quanta impudentia Donatistæ persistant in suo schismate, tot judiciis convicti. Dominis dilectissimis et merito prædicandis fratribus

Antehac inedita, prodit ex corticeo codice Phimarco nensi.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

GLORIO, ELEUSIo, Felicieus, GRAMMATICO et cæteris omnibus quibus hoc gratum est, AUGUSTINUS. CAPUT PRIMUM. - 1. Dixit quidem apostolus Paulus: Hæreticum hominem post unam correptionem devita, sciens quia subversus est ejusmodi, et peccat, et est a semetipso damnatus (Tit. ш, 10, 11). Sed qui sententiam suam, quamvis falsam atque perversam, nulla pertinaci animositate defendunt, præsertim quam non audacia præsumptionis suæ pepererunt, sed a seductis atque in errorem lapsis parentibus acceperunt, quærunt autem cauta sollicitudine veritatem, corrigi parati, cum invenerint; nequaquam sunt inter hæreticos deputandi. Tales ergo vos nisi esse crederem, nullas fortasse vobis litteras mitterem. Quanquam et ipsum hæreticum quamlibet odiosa superbia tumidum et pervivacia malæ contentionis insanum, sicut vitandum monemus, ne infirmos et parvulos fallat; ita non abnuimus,quibuscumque modis possumus corrigendum. Unde factum est ut etiam ad nonnullos Donatistarum primarios scriberemus, non communicatorias litteras, quas jam olim, propter suam perversitatem ab unitate catholica quæ toto orbe diffusa est, non accipiunt; sed tales privatas, qualibus nobis uti etiam ad Paganos licet, quas illi etsi aliquando legerunt, respondere tamen eis sive noluerunt, sive, ut magis creditur, nequiverunt. Ubi nobis satis visum est implevisse nos officium charitatis, quam non solum nostris, sed et omnibus nos debere sanctus Spiritus docet, qui nobis ait per Apostolum Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat in charitate, in invicem et in omnes (I Thess. 111, 12). Monet etiam alio loco, in modestia corripiendos diversa sentientes; Ne forte, inquit, det illis Deus pænitentiam ad cognoscendam veritalem, et resipiscant de diaboli laqueis, captivati ab ipso in ipsius voluntatem (11 Tim. 11, 25, 26).

2. Hæc prælocutus sum, ne quis me existimet impudentius vobis quam prudentius scripta misisse, et hoc modo vobiscum de negotio animæ vestræ aliquid agere voluisse, quia nostræ communionis non estis cum tamen si de negotio fundi, aut alicujus pecuniariæ litis dirimendæ vobis aliquid scriberem, nemo fortasse reprehenderet. Usque adeo charus est hic mundus hominibus, et sibimet ipsi viluerunt! Erit ergo mihi ad defensionem testis hæc epistola in judicio Dei, qui novit quo animo fecerim, et qui dixit: Beati pacifici, quia ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. v, 9).

CAPUT II.3. Ergo ut meminisse dignamini,cum essemus in vestra civitate, et nonnulla vobiscum de communione christianæ unitatis ageremus, prolata sunta partibus vestris Gesta quædam, quibus recitatum est quod septuaginta ferme episcopi Cæcilianum quondam nostræ communionis episcopum Carthaginensis Ecclesiæ cum suis collegis et ordinatoribus damnaverunt. Ubi etiam Felicis Aptungitani1 (a)

1 Bad. Am. Er. et unus e Vatic. Mss. habent, Felici. Alius Vatic., Felicibus grammaticis.

Apud Am. Er. et MSS. decem scribitur: Felicis Autumnitani.

judicatum (a), atque illos recessisse superatos, et in eadem tamen perversitate mansisse. Nec de Felicis Aptungitani causa negligentiam consecutam, sed ad ejusdem principis jussionem proconsularibus Gestis etiam ipsum fuisse purgatum (b).

5. Sed quia hæc omnia dicebamus tantum, non etiam legebamus, minus profecto vobis agere videbamur, quam de nostra1 exspectabatis instantia. Quod ubi sensimus, ad ea quæ legenda promiseramus, non distulimus mittere. Quæ omnia, dum excurrimus ad Ecclesiam Gelizitanam, inde ad vestrum oppidum reversuri, bidui non pleni intermissione venerunt, atque ut nostis, quantum tempus admisit, uno die recitata sunt vobis. Primo ubi Secundus Tigisitanus confessos traditores a collegio suo removere non ausus est, cum quibus postea non confessum et ab. sentem Cæcilianum aliosque suos collegas damnare ausus est: deinde Gesta proconsularia, ubi Felix diligentissimo examine probatus est innocens. Hæc ante meridiem vobis lecta esse meministis. Post meridiem vero recitavimus preces eorum ad Constantinum, datisque ab eo judicibus Gesta ecclesiastica in Romana urbe habita, quibus illi improbati sunt, Cæcilianus autem in episcopali honore firmatus. Postremo Constantini imperatoris litteras, quibus omnia multo maxime testatissima claruerunt.

[ocr errors]

causa multo præ cæteris invidiosius et criminosius ventilata est. Quæ cum essent cuncta perlecta, respondimus non esse mirandum, si homines qui tunc illud schisma fecerunt, non sine confectione Gestorum, eos in quos fuerant ab æmulis et perditis concitati, absentes causa incognita, temere damnandos esse putaverunt.Nos autem alia habere Gesta ecclesiastica (b),in quibus Secundus Tigisitanus, qui tunc agebat in Numidia primatum, præsentes et confessos traditores reliquit Deo judicandos, et eos in episcopalibus sedibus, sicuti erant, manere permisit, quorum nomina inter damnatores Cæciliani numerantur; cum etiam Secundus ipse concilii ejusdem principatum teneret, ubi absentes quasi traditores per eorum sententias damnavit, quibus præsentibus et confessis ignovit.

4. Deinde diximus,aliquanto post Majorini ordinationem, quem contra Cæcilianum nefario scelere levaverunt, erigentes altare contra altare, et unitatem Christi discordiis furialibus dissipantes, eos petiisse a Constantino tunc imperatore judices episcopos, qui de suis quæstionibus quæ in Africa exortæ pacis vinculum dirimebant, arbitro1 medio judicarent (c). Quod posteaquam factum est, præsente Cæciliano et illis qui adversus eum navigaverant, judicante Melchiade tunc Romanæ urbis episcopo, cum collegis suis quos ad preces Donatistarum miserat Imperator, in Cæcilianum nihil probari potuisse, ac per hoc, illo in episcopatu confirmato, Donatum qui adversus eum tunc aderat improbatum. Quibus peractis rebus, cum illi omnes in pertinacia scelestissimi schismatis permanerent, post apud Arelatum (d) memoratum imperatorem eamdem causam diligentius examinandam terminandamque curasse. Illos vero ab ecclesiastico judicio provocasse, ut causam Constantinus audiret. Quo posteaquam ventum est, utraque parte assistente, innocentem Cæcilianum fuisse

(a) Hic porro Felix ordinarat Cæcilianum,quem schismaticorum factio collecta Carthagine an. Christi 311 absentem damnavit, falso accusatum quod fuisset a traditoribus, iis nimirum qui Scripturas sacras in persecutione prodidissent, ordinatus, quodque diaconus cum esset, victum afferri martyribus in custodia constitutis prohibuisset, ex Brevic. collat. die 3, c. 14, n. 26. 1 Bad. Er. et Mss. novem, arbitrio medio.

In antiquis Cdd. scribitur plerumque, Militiades. (b) Gesta notat apud Cirtam an. 305 confecta in concilio episcoporum undecim sive duodecim quibus præsidebat Secundus, tunc Numidiæ primas, non cathedræ, sed antiquitatis jure. Quippe in Africæ provinciis primatus haud erat certæ sedi addictus, præterquam in Proconsulari, in qua Carthaginensis episcopus ea præeminentia perpetuo gaudebat. De præfato Cirtensi concilio agit Optatus in lib. I contra Parmenianum, ejusque Acta refert Augustinus in lib. 3 cont. Cresconium, c. 27, n. 30, ubi tamen error est in Consulum designatione, castigandus ex Brevic. collat. die 3, c. 17, n. 31.

(c) Judices petierunt episcopos ex Gallia; quippe quæ « ab hoc, ut aiebant, facínore» traditionis de quo agebatur, « immunis » erat. Dati sunt Maternus Agrippinensis, Rheticius Augustodunensis, et Marinus Arelatensis missique Romam cum aliis quindecim episcopis Italis ; quorum in consessu Melchiades Papa Cæcilianum innocentem esse pronuntiavit, ex Optato in lib. 1 advers. Parmenianum, anno scilicet 313, juxta Aug. in lib. post. Collat., c. 35, n. 56.

(d) In concilio 1 Arelatensi, anno 314.

CAP. III. — 6. Quid vultis amplius, homines; quid vultis amplius? Non de auro et argento vestro agitur; non terra, non prædia, non denique salus corporis vestri in discrimen vocatur: de adipiscenda vita æterna et fugienda morte æterna compellamus animas vestras. Expergiscimini aliquando : non in aliqua obscura quæstione versamur, non recondita secreta rimamur, quibus penetrandis vel nulla vel rara humana corda sufficiant; res in aperto est. Quid eminet clarius ? quid cernitur citius? Dicimus temerario concilio, quamlibet numerosissimo,innocentes absentesque fuisse damnatos. Probamus hoc proconsularibus Gestis, quibus ab omni traditionis crimine alienus judicatus est ille, quem maxime criminosum a vestris prolata concilii Gesta sonuerunt. Dicimus a traditoribus confessis,in eos qui traditores dicerentur,dictas fuisse sententias. Probamus hoc ecclesiasticis Gestis ubi nominatim declarantur, in quibus Secundus Tigisitanus ea quæ cognovit, velut contuitu pacis ignovit, et cum quibus postea non * cognovit, discissa pace damnavit. Unde apparuit eum etiam primo non paci consuluisse, sed sibi timuisse. Objecerat ei namque Purpurius Limatensis' quod etiam ipse, cum detent us esset a curatore et (a) Ab imperatore apud Medielanum, anno 316, ex lib. post Collat., c. 33, n. 56.

1 Ms. unus e vatic., vestra.

2 Ita Mss. et antiquiores Edd. At Lov., posteaquam cognovit.

Sic in Mss. plerisque, necnon apud Optatum. At in Edd. Lov. Er. etc., scribitur, Liniacensis. In Ms. Gervas., Laniatensis.

(b) Proconsulis Heliani sive Æliani sententia in Gestis boc loco laudatis dicta secundum Felicem Aptungitanum, refertur in lib. 3 cont. Crescon., c. 70, n. 81. De iisdem Actis proconsularibus mentionem facit Optatus Milevit. Pertinent ad an. Chr. 314, teste Augustino in lib. post Collat., c. 33, n. 56.

ordine ut Scripturas traderet, dimissus est, utique pravitas et perversitas innotescet,missaque tractanon frustra, nisi quia tradidit, aut tradi aliquid jus- toria' super eorum nomine per totum orbem tersit.Hanc ille suspicionem satis probabilem metuens, rarum, quacumque jam Christi Ecclesia dilata est, accepto consilio a minore Secundo consanguineo ab omnibus Ecclesiis eorum communio præcidetur, suo, consultisque exteris qui cum eo erant episco- ne aliquis error in Cathedra Ecclesiæ Carthaginisopis, manifestissima crimina Deo judicanda dimisit, riatur.Tum demum securi episcopum alium plebi atque ita paci prospexisse visus est ; quod falsum Carthaginis ordinabimus, cum a tota Ecclesia isti erat, cum sibi prospexerit.

fuerint separati : ne forte cum alius modo fuerit 7. Nam si in ejus corde cogitatio pacis habitaret, ordinatus, non ei communicetur ab Ecclesia transnon apud Carthaginem postea cum traditoribus, marina, quia iste ab honore depositus non videbitur, quos præsentes atque confessos Deo dimiserat, dam- quem jam ordinatum fama celebravit, et ad eum naret crimine traditionis, quos absentes apud eum commeare communicatorias litteras fecit ; atque nemo convicerat.Tanto magis enim timere debuit ne ita magnum scandalum schismatisin unitate Chrispax unitatis violaretur, quanto erat Carthago civi- tijam pacatis temporibus oriatur, dum præpropere tas ampla et illustris, unde se per totum Africæ cor- nostras volumus præcipitare sententias, et non conpus malum quod ibi esset exortum, tanquam a ver- tra Cæcilia num, sed contra orbem terrarum, qui ei tice effunderet. Erat etiam transmarinis vicina re- per ignorantiam communicat, altare alterum erigionibus et fama celeberrima nobilis: unde non me- gere audeamus. diocris utique auctoritatis habebat episcopum, qui 9. Huic tam sano rectoque consilio quisquis inposset non curare conspirantem multitudinem ini- frenis obtemperare noluisset, quid esset facturus? micorum,cum se videret et Romanæ Ecclesiæ,in qua aut quomodo aliquem absentium collegarum esset semper apostolicæ cathedræ viguit principatus, et dampaturus, cum in potestate Acta concilii non cæteris terris, unde Evangelium ad ipsam Africam haberet, contradicente primate ? Quod si tanta et yenit, per communicatorias litteras esse conjunctum adversus primam sedem seditio nasceretur,et nonubi paratus esset causam suam dicere, si adversarii nulli damnare jam vellent quos volebat ille difejus ab eo illas Ecclesias alienare conarentur. Quia ferri, quanto melius a talibus inquieta et impacata ergo venire noluitad hospitium collegarum, quos a molientibus, quam a totius orbis communione suis inimicis contra veritatem suæ causæ perversos

dissentiretur ? Sed quia non erant quæ in Cæciesse sentiebat vel suspicabatur, vel, ut ipsi asserunt, lianum et ordinatores ejus transmarino judicio simulabat, tanto magis Secundus, si veræ pacis cus- probarentur, propterea nec priusquam in eum tos esse voluisset, cavere debuit ne damnarentur sententias dicerunt, deferre voluerunt, nec posteaabsentes, quijudicio eorum omnino interesse nolue- quam dixerent, perseveranter id agere ut Ecclesiæ runt. Neque enim de presbyteris aut diaconis autin- transmarinæ in notitiam perferretur, quorum traferioris ordinis clericis, sed de collegis agebatur, qui ditorum in Africa damnatorum communionem vipossent aliorum collagerum judicio, præsertim tare deberet. Quia siid facere tentavissent,adessent apostolicarum Ecclesiarum,causam suam integram sibi Cæcilianus et cæteri, et suam causam adversus reservare; ubi contra eos sententiæ dictæ in absen- fallaces criminatores, apud transmarinos ecclesiastes, nullo modo aliquid valerent, quando eorum judi. ticos judices diligentissima discussione purgarent. cium non primo aditum postea deseruerunt, sed sus- 10. Itaque concilium illud perversum atque nefa. pectum semper habitum nunquam adire veluerunt. rium, maxime ut creditur traditorum fuit, quibus . 8. Hæc res maxime sollicitare debuit Secundum confessis Secundus Tigisitanus ignoverat : ut quoqui tuncerat primas,si propterea concilium regebat, niam de traditione fama crebruerat, infamatis aliis ut paci consuleret ; facile enim fortassis rabida in a se averterent suspicionem, et cum homines per absentes ora placata vel frenata comprimeret, sidi- Africam totam credentes episcopis, falsa de ingoceret: Videtis, fratres, post tantam stragem persecu- centibus loquerentur, quod damnati essent apud tionis, misericordia Dei a principibus sæculi pacem Carthaginem traditores, tanquam in nebula mendaesse concessam;non debemus nos christiani et epis- cissimirumoris, ipsi qui vere tradiderantlatitarent. copi unitatem disrumpere Christianam, quam jam Unde videtis, charissimi, fieri potuisse,quod verisipaganus non insequitur inimicu. Itaque aut istas mile nou esse quidam vestrum dicebant, ut qui omnes causas,quas clades turbulentissimi temporis

essent de sua traditione confessi, causamque suam inflixit Ecclesiæ, Deo judici dimittamus: aut si aliqui impetravissent Deo dimitti oportere, iidem judices in vobis sunt qui certa istorum criminaita noverint, damnatoresque tanquam traditorum absentium utea facile valeantedocere,negantesque convincere, postea consedissent. Magis enim amplexi sunt occaet talibus communicare formidant, pergant ad fra- sionem,qua possent alios falsa criminatione perfuntres et collegas nostros transmariparum Ecclesia- dere, et conversasin eos linguas hominum ab inquirum episcopos, et ibi prius de istorum factis et con- sitione criminum suorum hoc modo declinare. Alio. tumacia conquerantur, quod ad judicium colle

1 In MSS. aliquot, tractoria,quæ hic nihil aliud est quam garım Afrorum male sibi corscii venire noluerunt, synodica epistola. Nonnunquam vero diploma est publicæ ut inde illis denuntietur ut veniant, ibique objectis

evectionis usurpandæ,ut in Constantini Ediclo ad Abla

vium PP. quo jubet tractorias dari episcopis ad Arelarespondeant. Quod si non fecerint, ibi etiam eorum tense concilium venientibus.

quin si fieri non posset ut quisque mala quæ ipse committeret,in aliojudicaret, non diceret quibusdam Paulus apostolus: Propterea inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim alium judicas, temetipsum condemnas ; eadem enim agis, quæ judicas. (Rom. 11,1.) Quod illi omnino fecerunt, ut hæc verba apostolica integre in eos apteque conveniant.

11. Non ergo tunc Secundus, quando eorum crimina Deo dimisit, paci unitatique consuluit: alioquin magis hoc apud Carthaginem provideret, ne schisma fieret, ubi nullus aderat cui confesso crimen donare cogeretur; sed quod erat facillimum, tota conservatio pacis esset absentes nolle damnare.Itaque injuriam facerent innocentibus,etiamsi eis non convictis,neque confessis,neque omnino præsentibus ignoscere voluissent. lile quippe accipit veniam, cujus culpa certissima est. Quanto ergo immaniores et cæciores fuerunt, qui ea se putaverunt posse damnare, quæ incognita nec donare potuissent? Sed illic cognita dimissa sunt Deo, ne alia quærerentur: hic incognita damnata sunt, ut illa tegerentur. Sed dicet aliquis : Cognoverunt. Quod etsi concedam,etiam sic absentibus utique parci oportebat. Neque enim judicium deseruerant,ubi nunquam omnino constiterant;nec in illis solis episcopis Afris erat Ecclesia, ut omne judicium ecclesiasticum vitasse viderentur, qui se judicio eorum præsentare noluissent. Millia quippe collegarum transmarina restabant, ubi apparebat eos judicari posse, qui videbantur Afros vel Numidas collegas habere suspectos. Ubi est enim quod Scriptura clamat: Antequam interroges, ne vituperes quemquam ; et cum interrogaveris, corripe juste (Eccli. x1, 7). Si ergo nec vituperari, nec corripi nisi interrogatum Spiritus sanctus voluit ; quanto sceleratius non vituperati aut correpti, sed omnino damnati sunt, qui de suis criminibus nihil absentes interrogari poluerunt?

12. Sed tamen isti, qui licet absentium, et nequaquam judicium deserentium, quia nunquam affuerunt,et semper sibi cuneum illum suspectum esse declaraverunt, tamen cognita crimina se damnasse dicunt, quæso vos, fratres mei, quomodo cognoverunt? Respondetis: Nescimus, quandoquidem ipsa cognitio in illis Gestis explicata non est. Sed ego vobis ostendam quomodo cognoverunt. Attendite causam Felicis Aptungitani, et primo legite quam vehementiores in eum fuerunt. Si ergo et cæterorum causam noverant, sicut hujus qui postea innocentissimus diligenti et terribili inquisitione probatus est. Quanto itaque justius et tutius et citius innocentes eos existimare debemus, quorum crimina ab istis levius accusata sunt, et parciore reprehensione damnata, quando ille inventus est innocens, in quem multo immanius sævierunt !

CAP. IV.-13. An forte sicut quidam dixit, quod quidem cum vobis diceretur displicuit, sed tamen prætermittendum non est; ait enim quidam. Non debuit episcopus proconsulari judicio purgari : quasi vero ipse sibi hoc comparaverit,ac non imperator ita quæri jusserit,ad cujus curam,de qua ra

tionem Deo redditurus esset, res illa maxime pertinebat. Arbitrum enim et judicem causæ traditionis et schismatis illi eum fecerant, qui ad eum etiam preces miserant, ad quem postea provocarunt; et tamen judicio ejus acquiescere noluerunt. Itaque si culpandus est quem judex terrénus absolvit, cum ipse sibi hoc non poposcisset; quanto magis culpandi sunt, qui terrenum regem suæ causæ judicem esse voluerunt? Si autem criminis non est provocare ad imperatorem, non est criminis audiri ab imperatore ergo nec ab illo, cui causam delegayerit imperator.Quemdam etiam suspensum equuleo in causa Felicis episcopi amicus ille voluit criminari, ut quis etiam ungulis vexaretur.Numquid poterat Felix contradicere, ne tanta diligentia vel severitate quæreretur, cum ejus causam inveniendam cognitor agitaret? Quid enim erat aliud nolle sic quæri, quam de crimine confiteri? Et tamen ille ipse proconsul inter præconum terribiles voces et cruentas carnificum manus nunquam collegam damnaret absentem, qui judicio ejus se præsentare noluisset, cum haberet aliud quo posset audiri. Aut si damnaret, certe etiam ipsis securalibus 1 legibus pœnas justas et debitas lueret.

CAPUT V. — 14. Quod si Gesta proconsularia displicent,ecclesiasticis credite. Omnia vobis ordine recitata sunt. An forte non debuit Romanæ Ecclesiæ Melchiades episcopus cum collegis transmarinis episcopis illud sibi usurpare judicium,quod ab Afris septuaginta, ubi primas Tigisitanus præsedit, fuerat terminatum?Quid quod nec ipse usurpavit? Rogatus quippe imperator, judices misit episcopos qui cum eo sederent, et de tota illa causa quod justum videretur statuerent.Hoc probamus et Donatistarum precibus, et verbis ipsius imperatoris: utraque enim vobis lecta meministis, et inspiciendi ac describendi licentiam nunc habetis. Legite et considerate omnia. Videte quanta cura pacis atque unitatis conservandæ vel restituendæ cuncta discussa sint; quemadmodum accusatorum persona tractata, et quorumdam eorum quibus maculis improbata sit, præsentiumque vocibus liquido constiterit, nihil eos habuisse quod in Cæcilianum dicerent, sed totam causam in plebem de parte Majorini, hoc est seditiosam et ab Ecclesiæ pace alienatam multitudinem transferre voluisse, ut ab ea videlicet turba Cæcilianus accusaretur, quam solis tumultuosis clamoribus,nulla documentorum attestatione, nullo veritatis examine,ad suam voluntatem animos judicum detorquere posse arbitrabantur ; nisi forte furiosa et poculo erroris atque corruptionis ebria multitudo vera in Cæcilianum crimina diceret, ubi septuaginta episcopi, sicut de Felice Aptungitano constitit, absentes et innocentes collegas, tam insana temeritate damnarunt. Quali enim turbæ illi consenserant, ut adversus innocentes non interrogatos proferrent sententias ; a tali turba etiam rursus accusari Cæcilianum volebant. Sed plane non tales invenera nt judices,quibus illam dementiam persuaderent. 1 Mss. quatuor Vatic., sæcularibus. Alii : secularibus,

« PredošláPokračovať »