Obrázky na stránke
PDF
ePub

niendum esse sentiret, ac si ipse in eodem errore laboraret;non scilicet mentientis astu,sed compatientis affectu ? Sicut eo ipso loco generaliterintulit, Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem (I Cor. ix, 22); ut sequens conclusio, Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem (Ibid.), ad hoc referenda intelligatur, ut cujusque infirmitatem tanquam in seipso miseratus appareat. Non enim et cum diceret, Quis infirmatur, et ego non infirmor (II Cor. xi, 29)? infirmitatem alterius simulasse se potius quam condoluisse, volebat intelligi. 7. Quare arripe, obsecro te, ingenuam et vere christianam cum charitate severitatem,adillud opus corrigendum atque emendandum, et πα) ενωδίαν, ut dicitur, cane. Incomparabiliter enim pulchrior est veritas Christianorum, quam Helena Græcorum. Pro ista enim fortius nostri martyres adversus hanc Sodomam, quam pro illa illi heroes adversus Trojam, dimicaverunt. Neque hoc ideo dico, ut oculos cordis recipias ; quos absit ut amiseris : sed ut advertas, quos cum habeas sanos et vigiles, nescio qua dissimulatione avertisti, ut non intenderes quæ consequantur adversa ; si semel creditum fuerit, posse honeste ac pie scriptorem! divinorum Librorum in aliqua sui operis parte mentiri. CAPUT V. — 8. Scripseram hinc jam aliquando ad te epistolam quæ non perlata est, quia nec perrexit cui perferendam tradideram : ex qua illud mihi suggestum est, cum istam dictarem, quod in hac quoque prætermittere non debui, ut si alia est sententia tua, eademque est melior, timori meo libenter ignoscas. Si enim aliter sentis, verumque tu sentis (nam nisi verum sit, melius esse non potest), ut non dicam nulla, certe non magna culpa meus error veritati favet, si recte in quoquam veritas potest favere mendacio. CAPUT VI. — 9. De Origene autem quod rescribere dignatus es, jam sciebam non tantum in ecclesiasticis litteris, sed in omnibus recta et vera quæ invenerimus, approbare atque laudare ; falsa vero et prava improbare atque reprehendere. Sed illud de prudentia doctrinaque tua desiderabam, et adhuc desidero, ut nota nobis facias ea ipsa ejus errata, quibus a fide veritatis ille vir tantus recessisse convincitur. ln libro etiam quo cunctos, quo. rum meminisse potuisti, scriptores ecclesiasticos et eorum scripta commemorasti, commodius, ut arbitror, fieret, si nominatis eis quos hæresiotas esse nosti, quando ne ipsos quidem prætermittere volueris, subjungeres etiam in quibus cavendi essent : quanquam nonnullos etiam præterieris ; quod scire cuperem quo consilio factum sit. Aut si illud volumem forte onerare noluisti, ut commemoratis hæreticis, non adderes in quibus eos catholica damnarit auctoritas; peto ne grave sit litterario laborituo,quonon mediocriter per Domini Dei nostri gratiam, in latina lingua sanctorum studia et accen

.* Edd. : Posse honeste accipi seriptorem. At. Mss. tredecim : Posse honeste ac pie scriptorem. Hanc lectionem amplectimur.

disti et adjuvisti, id quod tibi perhumilitatem meam fraterna charitas indicit, ut si occupationes tuæ sinunt, omnium hæreticorum perversa dogmata, qui rectitudinem fidei christianæ usque ad hoc tempus vel impudentia vel imperitia vel pervicacia depravare conati sunt, uno libello breviter digesta edas, in notitiam eorum quibus aut non vacat propter alia negotia, aut non valent propter alienam linguam tam multa legere atque cognoscere. Diu te rogarem, nisi hoc soleret esse indicium minus præsumentis de charitate. Hunc interea fratrem nostrum Paulum in Christo multum commendo benignitati tuæ, cujus in nostris regionibus existimationi bonum coram Deo testimonium perhibemus.

EPISTOLA XLI ' (a). Alypius et Augustinus Aurelio gratulantes de sermonibus quos presbyteri praesente ipso ad populum habere cæperant, ipsumque rogantes ut aliqui eorum sermones sibi mittantur.

Domino beatissimo et venerabiliter suscipiendo, sincerissimeque charissimo fratri, et consacerdoti ' papæ AURello, ALYPIUs et AUGUsTiNUs, in Domino salutem.

1. Impletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione (Psal. cxxv, 2),nuntiantibus litteris tuis sanctam cogitationem tuam, adjuvante Domino qui eam inspiravit, ad effectum esse perductam, de omnibus ordinatis fratribus nostris, et præcipue de sermone presbyterorum, qui te præsente populo infunditur ; per quorum linguas clamat charitas tua majore voce in cordibus hominum, quam illi in auribus : Deo gratias. Nam quid melius et animo geramus, et ore promamus, etcalamo exprimamus quam, Deo gratias? Hoc nec dici brevius, nec audiri lætius, nec intelligi grandius, nec agi fructuosius potest. Deo gratias, qui te et tam fideli pectore ditavit erga filios tuos, et id quod in intimo animæ habebas, quod humanus oculus non penetrat, eduxit in lucem, donando tibi, non solum ut bene velles, verum etiam in quibus posset apparere quod velles. Ita plane fiat, fiat: luceant hæc opera coram hominibus,ut videant,gaudeant,glorificent Patrem qui in cœlis est , Matth. v, 16). Talibus delecteris in Domino : ipse te pro eis orantem dignetur exaudire, quem tu per eos loquentem non dedignaris audire. Eatur, ambuletur, curratur in via Domini ; benedicantur pusilli cum magnis, jucundati in his qui dicunt eis, In domum Domini ibimus (Psal. cxxi, 1): præcedant illi, et sequantur isti, imitatores facti eorum, sicut et illi Christi. Ferveat iter sanctarum formicarum, fragrent opera sanctarum apum, feratur fructus in tolerantia cum salute perseverandi usque in finem. Nec sinat Dominus tentari supra quam possumus ferre, sed faciat cum tentatione etiam exitum, ut possimus sustinere (I Cor. x, t3).

[ocr errors]

2. Orate pro nobis, digni exaudiri ; cum tanto quippe sacrificio acceditis ad Deum sincerissimæ dilectionis et laudis ejus in operibus vestris: orate ut et in nobis hæc luceant ; quoniam novit ille quem oratis, cum quanto nostro gaudio in vobis luceant. Hæc sunt vota nostra, hæ multitudines solatiorum secundum multitudinem dolorum nostrorum in corde nostro jucundant animam nostram (Psal. xciii, (9). Ita est, quia ita promissum est; ita erit quod restat, sicut promissum est. Obsecramus te per eum qui tibi ista donavit, et populum, cui servis, hac per te benedictione perfudit, ut jubeas singulos quos volueris sermones eorum conscriptos, et emendatos mitti nobis. Nam et ego quod jussisti non negligo, et de Tychonii septem regulis vel clavibus, sicut sæpe jam scripsi, cognoscere quid tibi videatur exspecto (a). Fratrem Hilarinum Hipponensem archiatrum et principalem multum commendamus. Nam de fratre Romano quid satagas novimus, nihilque petendum est nisi ut te pro illo adjuvet Dominus. Amen.

EPISTOLA XLII ".

Augustinus Paulino, flagitans ut litterarum debi

tum amplius anno integro non redditum eaesol

vat, mittatque sibi opus adversus Paganos, cum

id perfecerit.

Prodit nunc primum (b) ex corticeo codice, qui olim Narbonensis ecclesiæ fuit, nunc vero est illustris familiæ Phimarconensis :

Dominis laudabilibus in Christo sanctissimis fratribus PAULiNo et TheRAsiae, AugustiNUs, in Domino salutem. Num etiam hoc sperari aut exspectari posset, ut per fratrem Severum rescripta flagitaremus, tamdiu tam ardentibus nobis a vestra Charitate non reddita? Quid est quod duas æstates easdemque in Africa sitire cogamur? Quid amplius dicam ? 0 qui res vestras quotidie donatis, debitum reddite. An forte quod adversus dæmonicolas te scribere audieram, atque id opus vehementer desiderare me ostenderam (c), volens perficere ac mittere, tanto tempore ad nos epistolas distulisti ? Utinam saltem tam opima mensa jam annosum ab stilo tuo jejunium meum excipias: quæ si nondum parata est, non desinemus conqueri, sinos dum illud perficis, non interim reficis. Salutate fratres, maxime Romanum et Agilem. Hinc qui nobiscum sunt vos salutant, et aprum nobiscum irascuntur, si parum diligunt. EPISTOLA XLIII ** (d).

[merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

GloRio, EleUsio, FelicieUs, GaAMMATico * et cæteris omnibus quibus hoc gratum est, AUGUsTiNus. CAPUTPRIMUM. — 1. Dixit quidem apostolusPaulus : Hæreticum hominem post unam correptionem devita, sciens quia subversus est ejusmodi, et peccat, et est a semetipso damnatus (Tit. iii, 10, 14). Sed qui sententiam suam, quamvis falsam atque perversam, nulla pertinaci animositate defendunt,præsertimquam non audacia præsumptionis suæ pepererunt, sed a seductis atque in errorem lapsis parentibus acceperunt, quærunt autem cauta sollicitudine veritatem, corrigi parati, cum invenerint; nequaquam sunt inter hæreticos deputandi. Tales ergo vos nisi esse crederem, nullas fortasse vobis litteras mitterem. Quanquam et ipsum hæreticum quamlibet odiosa superbia tumidum et pervivacia malæ contentionis insanum, sicut vitandum monemus, ne infirmos et parvulos fallat; ita non abnuimus,quibuscumque modis possumus corrigendum. Unde factum est ut etiam ad nonnullos Donatistarum primarios scriberemus, non communicatorias litteras, quas jam olim, propter suam perversitatem ab unitate catholica quæ toto orbe diffusa est, non accipiunt ; sed tales privatas, qualibus nobis uti etiam ad Paganos licet, quas illi etsi aliquando legerunt, respondere tamen eis sive noluerunt, sive, ut magis creditur, nequiverunt. Ubi nobis satis visum est implevisse nos officium charitatis, quam non solum nostris, sed et omnibus nos debere sanctus Spiritus docet, quinobis ait per Apostolum : Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat in charitate, in invicem et in omnes (I Thess. i11, 12). Monet etiam alio loco, in modestia corripiendos diversa sentientes ; Ne forte, inquit, det illis Deus pœnitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant de diaboli laqueis, captivati ab ipso in ipsius voluntatem (II Tim. 11, 25, 26). 2. Hæc prælocutus sum, ne quis me existimet impudentius vobis quam prudentius scripta misisse, et hoc modo vobiscum de negotio animæ vestræ aliquid agere voluisse, quia nostræ communionis non estis : cum tamen si de negotio fundi, aut alicujus pecuniariæ litis dirimendæ vobis aliquid scriberem, nemo fortasse reprehenderet. Usque adeo charus est hic mundus hominibus, et sibimet ipsi viluerunt ! Erit ergo mihi ad defensionem testis hæc epistola in judicio Dei, qui novit quo animo fecerim, et qui dixit : Beati pacifici, quia ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. v, 9). TCÀPUT II. - 3. Ergo ut meminisse dignamini,cum essemus in vestra civitate, et nonnulla vobiscum de communione christianæ unitatis ageremus, prolata sunt apartibus vestris Gesta quædam, quibusrecitatum est quod septuagintaferme episcopi Cæcilianum quondam nostræ communionis episcopum Carthaginensis Ecclesiæ cum suis collegis et ordinatoribus damnaverunt. Ubi etiam Felicis Aptungitani • (a) ' Bad. Am. Er. et unus e Vatic. Mss. habent, Felici.

Alius Vatic., Felicibus grammaticis.

* Apud Am. Er. et MSS. decem scribitur :

Felicis Autumnitani.

causa multo præ cæteris invidiosius et criminosius judicatum (a), atque illos recessisse superatos, et in ventilata est. Quæ cum essent cuncta perlecta, eadem tamen perversitate mansisse. Nec de Felicis respondimus non esse mirandum, si homines qui Aptungitani causa negligentiam consecutam, sed tunc illud schisma fecerunt, non sine confectione ad ejusdem principis jussionem proconsularibus Gestorum, eos in quos fuerant ab æmulis et perdi. Gestis etiam ipsum fuisse purgatum (6). tis concitati, absentes causa incognita, temere dam- 5. Sed quia hæc omnia dicebamus tantum, non nandos esse putaverunt.Nos autem alia habere Ges-. etiam legebamus,minus profecto vobis agere videbata ecclesiastica (6),in quibus Secundus Tigisitanus, mur, quam de nostra? exspectabatis instantia.Quod qui tunc agebat in Numidia primatum, præsentes ubi sensimus,ad ea quælegenda promiseramus,non et confessos traditores reliquit Deo judicandos, et distulimus mittere. Quæ omnia, dum excurrimus ad eos in episcopalibus sedibus, sicuti erant, manere Ecclesiam Gelizitanam, inde ad vestrum oppidum permisit, quorum nomina inter damnatores Cæci. reversuri, bidui non pleni intermissione venerunt, liani numerantur ; cum etiam Secundus ipse con atque ut nostis, quantum tempus admisit, uno die cilii ejusdem principatum teneret, ubi absentes recitata sunt vobis. Primo ubi Secundus Tigisitanus quasi traditores per eorum sententias damnavit, confessos traditores a collegio suo removere non quibus præsentibus et confessis ignovit.

ausus est, cum quibus postea non confessum et ab. 4. Deinde diximus,aliquanto post Majoriniordina sentem Cæcilianum aliosque suos collegas damnare tionem, quem contra Cæcilianum nefario scelere le ausus est:deinde Gesta proconsularia, ubi Felix dilivaverunt, erigentes altare contra altare, et unitatem gentissimo examine probatus estinnocens. Hæcante Christi discordiis furialibus dissipantes, eos petiisse meridiem vobis lecta esse meministis. Post meria Constantino tunc imperatore judices episcopos, diem vero recitavimus preces eorum ad Constantiqui de suis quæstionibus quæ in Africa exortæ pacis num, datisque ab eo judicibus Gesta ecclesiastica in vinculum dirimebant, arbitro'medio judicarent(c). Romana urbe habita, quibus illi improbati sunt, Quod posteaquam factum est, præsente Cæciliano et Cæcilianus autem in episcopali honore firmatus. illis qui adversus eum navigaverant, judicante Mel- Postremo Constantini imperatoris litteras, quibus chiade : tunc Romanæ urbis episcopo, cum collegis omnia multo maxime testatissima claruerunt. A sais quos ad preces Donatistarum miserat Imperator, CAP. III. – 6. Quid vultis amplius, domi in Cæcilianum nihil probari potuisse, ac per hoc, illo quid vultis amplius ? Non de auro et argento vestro in episcopatu confirmato, Donatum qui adversus agitur ; non terra, non prædia, non denique salus eum tunc aderat iouprobatum. Quibus peractis re- corporis vestri in discrimen vocatur:de adipiscenda bus, cum illi omnesin pertinacia scelestissimi schis- vita æterna et fugienda morte æterna compellamus matis perınanerent, post apud Arelatum (d) memora- animas vestras. Expergiscimini aliquando : non in tum imperatorem eamdem causam diligentius aliqua obscura quæstione versamur, non recondita examinandam terminandamque curasse. Illos vero secreta rimamur, quibus penetrandis vel nulla vel ab ecclesiastico judicio provocasse, ut causam Cons rara humana corda sufficiant; res in aperto est. tantinus audiret. Quo posteaquam ventum est, utra. Quid eminet clarius ? quid cernitur citius ? Dicimus que parte assistente, innocentem Cæcilianum fuisse temerario concilio, quamlibet numerosissimo,inno

centes absentesque fuisse damnatos. Probamus hoc

proconsularibus Gestis, quibus ab omni traditionis (a) Hic porro Felis ordinarat Cæcilianum,quem schis crimine alienusjudicatus est ille, quem maxime crimaticorum factio collecta Carthagine an. Christi 311 absentem damnavit, falso accusatuin quod fuisset a

minosum a vestris prolata concilii Gesta sonuerunt. traditoribus, iis nimirum qui Scripturas sacras in porse Dicimus a traditoribus confessis,in eos qui traditores cutione prodidissent, ordinatus, quodque diaconus cum esset, victum afferri martyribus in custodia constitu

dicerentur,dictas fuisse sententias.Probamus hocectis prohibuisset, ex Brevic. collat. die 3, c. 14, n. 26. clesiasticis Gestis ubi nominatim declarantur,in qui. Bad. Er. et Mss. novem, arbitrio medio. i lo antiquis Cdd. scribitur plerumque, Mililiades.

bus Secundus Tigisitanus ea quæ cognovit, velut (6) Gesta Dotatapud Cirtaman. 305 confecta in concilio contuitu pacis ignovit, et cum quibus postea non :

contuitu pacis Ignovit, e o episcoporum undecim sive duodecim quibus præsidebat Secundus, tunc Numidiæ primas, non cathedræ, sed an

cognovit, discissa pace damnavit. Unde apparuit tiquitatis jure. Quippe in Africæ provinciis primatus

eum etiam primo non paci consuluisse, sed sibi tibaud erat certæ sediaddictus, præuerquam in Proconsula muisse. Objecerat ei namque Purpurius Limatensis' ri, in qua Carthaginensis episcopus ea præeminentia perpetuo gaudebat. De præfato Cirtensi concilio agit Optātus

quod etiam ipse, cum detentus esset a curatore et in lib. I contra Parmenianum, ejusque Acta refert Augus. (a) Ab imperatore apud Medielanum, anno 316, ex tinus in lib. 3 cont. Cresconium, c. 27, n. 30, ubi tamen lib. post Collat., c. 33, n. 56. error est in Consulum designatione, castigandus ex Bre. 1 Ms. unus e vatic., vestra. vic. collat. die 3, c. 17, n. 31.

Ita Mss. et antiquiores Edd. At Lov., posteaquam (c) Judices petierunt episcopos ex Gallia ; quippe quæ

cognovit. « ab hoc, ut aiebant, facinore » traditionis de quo ageba * Sic in Mss. plerisque, necnon apud Optatum. At in tur, « immunis » erat. Dati sunt Maternus Agrippinensis, Edd. Lov. Er. etc., scribitur, Liniacensis. In Ms. GerRheticius Augustodunensis, et Marinus Arelatensis missi vas., Laniatensis.. que Romam cum aliis quindecim episcopis Italis; quorum (b) Proconsulis Heliani sive Æliani sententia in Gestis in consessu Melchiades Papa Cæcilianum innocentem esse boc loco laudatis dicta secundum Felicem Aptungitapronuntiavit, ex Optato in lib. 1 advers. Parmenianum, num, refertur in lib. 3 cont. Crescon., c. 70, n. 81. De anno scilicet 313, juxta Aug. in lib. post. Collat., c. 35, iisdem Actis proconsularibus mentionem facit Optatus . 56

Milevit. Pertinent ad an. Chr. 314, teste Augustino in (d) In concilio 1 Arelatensi, anno 314.

lib. post Collat., c. 33, n. 56.

ordine ut Scripturas traderet, dimissus est, utique non frustra, nisi quia tradidit, aut tradi aliquid jussit.Hanc ille suspicionem satis probabilem metuens, accepto consilio a minore Secundo consanguineo suo, consultisque exteris qui cum eo erant episcopis, manifestissima crimina Deojudicanda dimisit, atque ita paci prospexisse visus est ; quod falsum erat, cum sibi prospexerit. 7. Nam si in ejus corde cogitatio pacis habitaret, non apud Carthaginem postea cum traditoribus, quos præsentes atque confessos Deo dimiserat, damnaret crimine traditionis, quos absentes apud eum nemo convicerat.Tanto magis enim timere debuit ne pax unitatis violaretur, quanto erat Carthago civitas ampla et illustris, unde se per totum Africæ corpus malum quod ibi esset exortum, tanquam a vertice effunderet. Erat etiam transmarinis vicina regionibus et fama celeberrima nobilis: unde non mediocris utique auctoritatis habebat episcopum, qui posset non curare conspirantem multitudinem inimicorum,cum se videret et Romanæ Ecclesiæ,in qua semper apostolicæ cathedræ viguit principatus, et cæteris terris, unde Evangelium ad ipsam Africam venit,per communicatorias litteras esse conjunctum ubi paratus esset causam suam dicere, si adversarii ejus ab eo illas Ecclesias alienare conarentur. Quia ergo venire noluitad hospitium collegarum, quos a suis inimicis contra veritatem suæ causæ perversos esse sentiebat vel suspicabatur, vel, utipsi asserunt, simulabat, tanto magis Secundus, si veræ pacis custos esse voluisset, cavere debuit ne damnarentur absentes, quijudicio eorum omnino interesse noluerunt. Neque enim de presbyteris aut diaconis autinferioris ordinis clericis, sed de collegis agebatur, qui possent aliorum collagerum judicio, præsertim apostolicarum Ecclesiarum,causam suam integram reservare; ubi contraeos sententiæ dictæ in absentes, nullo modo aliquid valerent,quandoeorum judicium non primo aditum postea deseruerunt,sed suspectum semper habitum nunquam adire veluerunt. . 8. Hæc res maxime sollicitare debuit Secundum qui tunc erat primas,si propterea concilium regebat, ut paci consuleret ; facile enim fortassis rabida in absentes ora placata vel frenata comprimeret, si diceret: Videtis, fratres, post tantam stragem persecutionis, misericordia Deia principibus sæculi pacem esse concessam;non debemus nos christiani etepiscopi unitatem disrumpere Christianam, quam jam paganus non insequitur inimicu. Itaque aut istas omnes causas,quas clades turbulentissimi temporis inflixit Ecclesiæ, Deojudicidimittamus: autsialiqui in vobis sunt qui certa istorum criminaita noverint, utea facile valeant edocere,negantesque convincere, et talibus communicare formidant, pergant ad fratres et collegas nostros transmarinarum Ecclesiarum episcopos, et ibi prius de istorum factis et contum: cia conquerantur, quod ad judicium collegarum Afrorum male sibi corscii venire noluerunt, ut inde illis denuntietur ut veniant, ibique objectis respondeant.Quod si nonfecerint, ibi etiam eorum

pravitas et perversitas innotescet,missaque tractatoria! super eorum nomine per totum orbem terrarum, quacumque jam Christi Ecclesia dilata est, ab omnibus Ecclesiis eorum communio præcidetur, ne aliquis error in Cathedra Ecclesiæ Carthaginisoriatur.Tum demum securi episcopum alium plebi Carthaginis ordinabimus, cum a tota Ecclesia isti fuerint separati : ne forte cum alius modo fuerit ordinatus, non ei communicetur ab Ecclesia transmarina, quia iste ab honore depositus non videbitur, quem jam ordinatum fama celebravit, et ad eum commeare communicatorias litteras fecit ; atque ita magnum scandalum schismatisin unitate Christijam pacatis temporibus oriatur, dum præpropere nostras volumus præcipitare sententias, et non contra Cæcilia num,sed contraorbem terrarum, qui ei per ignorantiam communicat, altare alterum erigere audeamus. 9. Huic tam sano rectoque consilio quisquis infrenis obtemperare noluisset, quid esset facturus? aut quomodo aliquem absentium collegarum esset damnaturus, cum in potestate Acta concilii non haberet, contradicente primate ? Quod si tanta et adversus primam sedem seditio nasceretur,et nonnulli damnare jam vellent quos volebat ille differri, quanto melius a talibus inquieta et impacata molientibus, quam a totius orbis communione dissentiretur ? Sed quia non erant quæ in Cæcilianum et ordinatores ejus transmarino judicio probarentur, propterea nec priusquam in eum sententias dicerunt, deferre voluerunt, nec posteaquam dixerent. perseveranter id agere ut Ecclesiæ transmarinæ in notitiam perferretur, quorum traditorum in Africa damnatorum communionem vitare deberet. Quia si id facere tentavissent,adessent sibi Cæcilianus et cæteri, et suam causam adversus fallaces criminatores, apud transmarinos ecclesiasticos judices diligentissima discussione purgarent. 10. Itaque concilium illud perversum atque nefarium, maxime ut creditur traditorum fuit, quibus confessis Secundus Tigisitanus ignoverat : ut quoniam de traditione fama crebruerat, infamatis aliis a se averterent suspicionem, et cum homines per Africam totam credentes episcopis, falsa de innocentibus loquerentur, quod damnati essent apud Carthaginem traditores, tanquam in nebula mendacissimirumoris, ipsi qui vere tradiderantlatitarent. Unde videtis, charissimi, fieri potuisse,quod verisimile nou esse quidam vestrum dicebant, ut qui essent de sua traditione confessi, causamque suam impetravissent Deo dimitti oportere, iidem judices damnatoresque tanquam traditorum absentium postea consedissent.Magis enim amplexi sunt occasionem,qua possent alios falsa criminatione perfundere, et conversasin eos linguas hominum ab inquisitione criminum suorum hoc modo declinare. Alio* In MSS. aliquot, tractoria,quæ hic nihil aliud est quam synodica epistòla. Nonnunquàm vero diplomaest publicæ evectionis usurpandæ,ut in Constantini Ediclo ad Abla

vium PP. quo jubet tractorias dari episcopis ad Arelatense concilium venientibus.

quin sifieri non possetutquisque mala quæ ipse committeret,in aliojudicaret, non diceretquibusdam Paulus apostolus,: Propterea ineaccusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim alium judicas, temetipsum condemnas ; eadem enim agis, quae judicas. (Rom. 11,1.) Quod illi omnino fecerunt, ut hæc verba apostolica integre in eos apteque conveniant. 18. Non ergo tunc Secundus,quando eorum crimina Deo dimisit, paei unitatique consuluit: alioquin magis hoc apud Carthaginem provideret, ne schisma fieret, ubi nullus aderat cui confesso crimen donare cogeretur;sedquod erat facillimum,tota conservatio pacis esset absentes nolle damnare.ltaque injuriam facerent innocentibus,etiamsi eis non convictis,neque confessis,neque omnino præsentibus ignoscere voluissent. llle quippe accipit veniam, cujus culpa certissima est.Quanto ergo immaniores et cæciores fuerunt, qui ea se putaverunt posse damnare, quæ incognita nec donare potuissent? Sed illic cognita dimissa sunt Deo, ne alia quærerentur: hic incognita damnata sunt,ut illa tegerentur. Sed dicet aliquis : Cognoverunt.Quod etsi concedam,etiam sic absentibus utique parci oportebat. Neque enim judicium deseruerant,ubi nunquam omnino constiterant;nec in illis solis episcopis Afris erat Ecclesia, ut omne judicium ecclesiasticum vitasse viderentur, qui se judicio eorum præsentare noluissent. Millia quippe collegarum transmarina restabant, ubi apparebat eos judicari posse, qui videbantur Afros vel Numidas collegas habere suspectos. Ubi est enim quod Scriptura clamat : Antequam interroges, ne vituperes quemquam ; et cum interrogaveris, corripe juste (Eccli. xu, 7). Si ergo nec vituperari, nec corripi nisi interrogatum Spiritus sanctus voluit ; quanto sceleratius non vituperati aut correpti, sed omnino damnati sunt, qui de suis criminibus nihil absentes interrogari poluerunt? 12. Sed tamen isti, qui licet absentium, et nequaquam judicium deserentium,quia nunquam affuerunt,et semper sibi cuneum illum suspectum esse declaraverunt, tamen cognita crimina se damnasse dicunt, quæso vos, fratres mei, quomodo cognoverunt ? Respondetis : Nescimus, quandoquidem ipsa cognitio in illis Gestis explicata non est. Sed ego vobis ostendam quomodo cognoverunt. Attendite causam Felicis Aptungitani, et primo legite quam vehementiores in eum fuerunt. Si ergo et cæterorum causam noverant, sicut hujus qui posteainnocentissimusdiligenti et terribiliinquisitione probatus est. Quanto itaque justius et tutius et citius innocentes eos existimare debemus, quorum crimina ab istis levius accusata sunt, et parciore reprehensione damnata, quando ille inventus est innocens, in quem multo immanius sævierunt ! CAP. IV. — 13. An forte sicut quidam dixit, quod quidem cum vobis diceretur displicuit, sed tamen prætermittendum non est; ait enim quidam. Non debuit episcopus proconsulari judicio purgari : quasi vero ipse sibi hoc comparaverit,ac non imperator ita quæri jusserit,ad cujus curam,de qua ra

tionem Deo redditurus esset, resilla maxime pertinebat. Arbitrum enim et judicem causæ traditionis et schismalis illi eum fecerant, qui ad eum etiam preces miserant, ad quem postea provocarunt ; et tamen judicio ejus acquiescere noluerunt. Itaque si culpandus est quem judex terrénus absolvit, cum ipse sibi hoc non poposcisset ; quanto magis culpandi sunt, qui terrenum regem suæ causæ judicem esse voluerunt? Si autem criminis non est provocare ad imperatorem, non est criminis audiri ab imperatore : ergo nec ab illo, cui causam delegaverit imperator.Quemdam etiam suspensum equuleo in causa Felicis episcopi amicus ille voluit criminari, ut quis etiam ungulis vexaretur.Numquid poterat Felix contradicere, ne tanta diligentia vel severitate quæreretur, cum ejus causam inveniendam cognitor agitaret? Quid enim erat aliud nolle sic quæri, quam de crimine conliteri ? Et tamen ille ipse proconsul inter præconum terribiles voces et cruentas carnificum manus nunquam collegam damnaret absentem, qui judicio ejus se præsentare noluisset, cum haberet aliud quo posset audiri. Aut si damnaret, certe etiam ipsis securalibus * legibus pœnas justas et debitas lueret. CAPUT V.— 14. Quod si Gesta proconsularia displicent,ecclesiasticis credite.0mnia vobis ordine recitata sunt. An forte non debuit Romanæ Ecclesiæ Melchiades episcopus cum collegis transmarinis episcopisillud sibi usurparejudicium,quod ab Afris septuaginta, ubi primas Tigisitanus præsedit, fuerat terminatum?Quid quod nec ipse usurpavit? Rogatus quippe imperator, judices misit episcopos qui cum eo sederent, et de totailla causaquod justum videreturstatuerent.Hoc probamus et Donatistarum precibus, et verbis ipsius imperatoris : utraque enim vobis lecta mueministis, et inspiciendi ac describendi licentiam nunc habetis. Legite et considerate omnia. Videte quanta cura pacis atque unitatis conservandæ vel restituendæ cuncta discussa sint; quemadmodum accusatorum persona tractata, et quorumdam eorum quibus maculis improbata sit, præsentiumque vocibus liquido constiterit, nihil eos habuisse quod in Cæcilianum dicerent, sed totam causam in plebem de parte Majorini, hoc est seditiosam et ab Ecclesiæ pace alienatam multitudinem transferre voluisse,ut ab ea videlicet turba Cæcilianus accusaretur, quam solis tumultuosis clamoribus,nulla documentorum attestatione, nullo veritatis examine,ad suam voluntatem animos judicum detorquere posse arbitrabantur ; nisi forte furiosa etpoculo erroris atque corruptionis ebria multitudo vera in Cæcilianum crimina diceret,ubi septuaginta episcopi, sicut de Felice Aptungitano constitit, absentesetinnocentes collegas, tam insana temeritate damnarunt. Quali enim turbæ illi consenserant, ut adversus innocentes non interrogatos proferrent sententias;a tali turba etiam rursus accusariCæcilianum volebant. Sed plane non tales invenerant judices,quibus illam dementiam persuaderent. 1 Mss. quatuor Vatic., sæcularibus. Alii : secularibus,

« PredošláPokračovať »