Obrázky na stránke
PDF
ePub

15. Potestis enim pro vestra prudentia, et illorum perversitatem illic attendere,etjudicum gravitatem, quemadmodum ad extremum persuaderi non possent,utaplebe partisMajorini,quæ certam personam non habebat, argueretur Cæcilianus ; et requisiti ab eis essent vel accusatores vel testes vel quoquomodo causæ mecessarii, qui simul cum eis ex Africa venerant,et,eos præsentes fuisse atque a Donato subtractos esse diceretur. Promisit idem Donatus quod eos esset exhibiturus: quod cum non semel,sed sæpius promisisset,amplius ad illudjudicium accedere noluit, ubi jam erat tanta confessus, ut nihil aliud deinceps non accedendo, nisi præsens damnari noluisse videretur; cum tamen ea quæ damnanda essent,eo præsente atque interrogato ! manifestata fuerint. Accessit et aliud, ut a quibusdam adversus Cæcilianum denuntiationis libellus daretur: post quod factum quemadmodum sit rursus agitata cognitio, et quæ personæ illum libellum dederint, quoque modo nihil in Cæcilianum probari potuerit, quid dicam, cum et audieritis omnia, et quoties volueritis, legere possitis ?

16. De numero autem septuaginta episcoporum, cum quasi gravissima opponeretur auctoritas, quæ fuerint dicta meministis; et tamen viri gravissimi ab infinitis quæstionibus catena quadam inexplicabili sese nectentibus suum temperare arbitrium maluerunt, nequaquam curantes quam multi essent illi episcopi, aut unde collecti, quos vicebant tanta temeritate cæcatos, ut in absentes et non interrogatos collegas,tam præcipites auderent proferre sententias.Ettamen qualis ipsius beati Melchiadis ultimaest prolata sententia,quam innocens,quam integra, quam provida atque pacifica, qua neque collegas,in quibus nihil constiterat, de collegio suo ausus est removere, et Donato solo, quem totius mali principem invenerat, maxime culpato, sanitatis recuperandæ optionem liberam cæteris fecit, paratus communicatorias litteras mittere etiam iis quos a Majorino ordinatos esse constaret:ita ut quibuscumque locis duo essent episcopi,quos dissensio geminasset, eum confirmari vellet qui fuisset ordinatus prior,alteriautem eorum plebs alia regenda provideretur.0 virum optimum!o filium christianæ pacis, et patrem christianæ plebis ! Conferte nunc istam paucitatem cum illa multitudine episcoporum,neque numerum numero, sed pondus ponderi comparate : hinc modestiam,inde temeritatem,hinc vigilantiam, inde cæcitatem. Hic nec mansuetudo integritatem corrupit, nec integritas mansuetudini repugnavit; ibiautem etfurore timor tegebatur, et timore furor incitabatur. Isti enim convenerant cognitione verorum criminum falsa respuere, illi falsorum damnatione vera celare.

CAP. VI. — 17. Illisne se tandem Cæcilianus audiendum judicanduinque committeret,cum haberet tal. s, apud quos si ei causa moveretur, innocentiam suam facillime ostenderet? Non se illis omnino committeret, nec si peregrinus Ecclesiæ Carthaginensis

' Bad. Am. Cr. et Ms. Gervas. habent, interrogante.

subito episcopus esset ordinatus, et ignoret quid ad corrumpendos animos vel improborum vel imperitorum posset tunc pecuniosissima mulier quædam Lucilla, quam pro disciplina ecclesiastica corripiendo idem cum esset diaconus læserat:etiam hoc enim accesserat malum ad illam perficiendam iniquitatem.Nam in illo concilio, ubi a confessis traditoribus absentes atque innocentes damnati sunt, pauci quidaim erant,qui crimina sua infamatis aliis tegere cupiebant, ut homines a veritatis inquisitione averterentur falsis rumoribus avocati.Pauci ergo erant,qui hoc negotium maxime curabant,quamvis in eis esset major auctoritas,propter ipsius Secundi societatem, qui eis pepercerat territus. Cæteri autem Lucillæ pecunia maxime adversus Cæcilianum empti et instigati perhibentur. Extant Gesta apud Zenophilum consularem (a), ubi Nundinariusquidam diaco nus a Sylvano Cirtensi episcopo, quantum ipsis Gestis intelligitur, degradatus, cum eis satisfacere per aliorum episcoporum litteras frustraconatus esset, multa patefecit iratus, et in judicium publicum protulit: inter quæ id quoque commemoratum legitur, quod Lucillæ pecunia corruptis episcopis, in Carthaginensi Ecclesia, in Africæ capite, altare contra altare levatum est. Scio quod hæc Gesta vobis non legerimus, sed tempus non fuisse meministis. Inerat etiam nonnullus dolor animi de typho superbiæ veniens, quod non ipsi ordinaverant Carthagini episcopum. 18. Quibus omnibus rebus, cum eos non verosjudices, sed inimicos atque corruptos Cæcilianus convenisse cognosceret ; quando fieri posset, ut vel ipse vellet, vel populus cui præsidebat perumitteret, ut relicta ecclesia iretin domum privatam, non collegarum discutiendus examine,sed factionis cuneo et odiis muliebribus trucidandus?cum sibi præsertim videret apud Ecclesiam transmarinam privatisinimicitiis etab utraque parte dissensionis alienam, incorruptum et integrum examen suæ causæ remanere. Ubi si nihil adversarii agere vellent, ipsi se ab orBis terrarum innocentissima communione præciderent.Si autem illic eum accusare tentassent,tunc sibi adesset, tunc innocentiam suam adversus eorum machimamenta defenderet, sicut postea factum esse didicistis:cum tamen illi nimis sero quæsissent judicium transmarinum jam schismatis rei, jam levati altaris horrendo scelere maculati. Primo enim facerent si veritate niterentur ; sed falsis rumoribus temporis diuturnitate firmatis, quasi vetusta fama præjudicante ad judicium venire voluerunt ': aut quod magis credendum est, damnato prius, sicut libuit, Cæciliano, quasi securi sibi videbantur præfidentes numero suo, nec audentes alibi commovere causalm malam, ubi nulla corruptione operante posset veritas inveniri. CAP.VII.— 19.Sed posteaquam ipsis rebus experti sunt cum Cæciliano permanere communionem orbis

t Lov., noluerunt. Alii Cdd., voluerunt.

a) Isthac Gesta fuerunt confecta an. 320, habenturque in Iib. 3 cont. Crescon., c. 29,. n. 33. Eorumdem etiam meminit Optatus in lib. 1 cont. Parumeniamum.

terrarum,et ad eum a transmarinis Ecclesiis communicatorias litteras mitti, non ad illum quem ipsi scelerate ordinaverant ; puduit eos semper tacere,quia posset eis objici,cur paterentur ignaram per tot gentes Ecclesiam communicare damnatis, et cur se ipsi ab innocentis orbis terrarum communione præciderent, cum tacendo sinerent episcopo, quem Carthaginensibus ordinassent, a toto orbe non communicari. Elegerunt, sicut dicitur, ad duas ' agere causam cum Cæciliano apud Ecclesias transmarinas, parati ad utrumque : ut si eum potuissent quacumque versutia falsæ criminationis evincere, satiarent plenissime cupiditatem suam ; si autem non possent,in eaden, quidem perversitate durarent,sedjam tamen quasi haberent quod dicerent, malosjudices se esse perpessos; quæ vox est omnium malorum litigatorum, cum fuerint etiam manifestissima veritate superati : quasi non eis ad hoc dici posset et justissime dici, Ecce putemus illos episcopos, qui Romæ judicarunt, non bonos judices fuisse ; restabat adhuc plenarium Ecclesiæ universæ concilium, ubi etiam cum ipsis judicibus causa posset agitari, ut si male judicasse convicti essent, eorum sententiæ solverentur.Quod utrum fecerint,probent: nos enim non factum esse facile probamus, ex eo quod totus orbis non eis communicat: aut si factum est, etiam ibi sunt victi; quod ipsaeorum separatio manifestat. 20. Sed tamen quid postea fecerint, Imperatoris litteris sufficientissime ostenditur. Judices enim ecclesiasticos tantæ auctoritatis episcopos,quorum judicio et Cæciliani innocentia et eorum improbitas declarata est, non apud alios collegas, sed apud Imperatorem accusare ausi sunt, quod male judicarent. Dedit ille aliud Arelatense judicium, aliorum scilicet episcoporum : non quia jam necesse erat, sed eorum perversitatibus cedens, et omnimodo cupiens tantam impudentiam cohibere. Neque enim ausus est christianus Imperator sic eorum tumultuosas et fallaces querelas suscipere, ut de judicio episcoporum qui Romæ sederant ipse judicaret; sed alios, ut dixi, episcopos dedit : a quibus tamen illi ad ipsum rursum Imperatorem provocare maluerunt ; qua in re illos quemadmodum detestetur, audistis. Atque utinam saltem ipsius judicio insanissimis animositatibus suis finem posuissent,atque ut eis ipse cessit, ut de illa causa post episcopos judicaret,a sanctis antistitibus postea veniam petiturus, dum tamen illi quod ulterius dicerent non haberent,siejus sententiæ non obtemperarent,ad quem ipsi provocaverunt, sic et illi aliquando cederent veritati. Jussit enim ille ut ei partes ad agendam causam Romam occurrerent. Quo cum Cæcilianus nescio qua causa non occurrisset, interpellatus ab eis, præcipit ut Mediolanum sequerentur. Tunc se aliqui eorum subtrahere coeperunt, fortasse indignati quia non est eos imitatus Constantinus, ut jam statim atque velociter Cæcilianum damnaret absentem. Quod ubi cognovit providus Imperator, reliquos ab officialibus custoditos fecit

' Sic Lov. et Mss. At Edd. antiquiores et Ms. Fux. habent, ad duas fraudes.

PATRol. XXXIII.

Mediolanum pervenire. Quo cum etiam Cæcilianus venisset, ipsum quoque, sicut scripsit exhibuit, cognitaque causa, qua diligentia, qua cautela, qua provisione, sicut ejus indicant litteræ, Cæcilianum innocentissimum, illosimprobissimos judicavit. I

CAPUT VIII. — 21. Et adhuc baptizant extra ecclesiam, et si possint rebaptizant Ecclesiam ; sacrificant in dissensione et schismate, et pacis nomine populos salutant, quos a pace salutis exterminant. Conscinditur unitus Christi,blasphematur hæreditas Christi, exsufflatur Baptisma Christi ; et nolunt in se ista per ordinarias humanas potestates flagellis temporalibus emendari, ne in æternas poenas pro tantis sacrilegiis destinentur. Nos eis objicimus furorem schismatis, rebaptizationis insaniam, ab hæreditate Christi quæ per omnes gentes diffusa est, nefariam separationem. De codicibus non tantum nostris, sed etiam eorum, recitamus ecclesias quarum nomina hodie legunt, et quibus hodie non communicant : quæ cum recitantur in conventiculis eorum, lectoribus suis dicunt. Pax tecum ; et cum ipsis plebibus, quibus illæ litteræ scriptæ sunt, pacem non habent. Et ipsi nobis objiciunt vel falsa crimina mortuorum, vel etiamsi vera, tamen aliena; non intelligentes in iis quæ nos eis objicimus, omnes illos teneri ; in iis vero quæ nobis objiciunt, paleam vel zizania messis dominicæ reprehendi, ad frumenta autem crimen non pertinere : neque considerantes quia quibus mali placent in unitate, ipsi communicant malis ; quibus autem displicent, et eos emendare non possunt, neque ante tempus messis audent zizania eradicare, ne simul eradicent et triticum (Matth. xiii, 29), non factis eorum, sed altari Christi communicant : ita ut non solum non ab eis maculentur, sed etiam divinis verbis laudari prædicarique mereantur ; quoniam ne nomen Christi per horribilia schismata blasphemetur, pro bono unitatis tolerant, quod pro bono æquitatis oderunt.

22. Si habent aures, audiant quid Spiritus dicat Ecclesiis. Sic enim in Apocalypsi Joannis legitur : Angelo, inquit, Ecclesiæ Ephesi scribe, Haec dicit qui tenet septem stellas in deaetera sua,qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum :Scio opera tua et laborem et patientiam tuam,et quia non potes sustinere malos, et tentasti eos qui se dicunt apostolos esse, et non sunt, et invenisti eos mendaces, et patientiam, habes, et sustinuisti eos propter momen meum et non defecisti(Apoc.ii, {-3).Quod sideangelo superiorem coelorum, et non de præpositis Ecclesiæ vellet intelligi,non consequenter diceret: Sed habeo adversum te, quod charitatem tuam primam reliquisti. Memor esto itaque unde eaccideris, et age paenitentiam, et prima opera fac : sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pœnitentiam, egeris (Ibid, 4, 5). Hoc superioribus Angelis dici non potest, qui perpetuam retinent charitatem, unde qui defecerunt et tapsi sunt, diabolus est et angeliejus. Ergo primam charitatem dicit, quia sustinuit pseudoapostolos propter nomen Christi,

[ocr errors]

quam jubet ut repetat, et faciat priora opera sua, Et objioiuntur nobis crimina malorum hominum, non nostra, sed aliena ; et ipsa partim incognita : quæ si etiam vera et præsentia videremus, et zizaniis propter frumenta parcentes, pro unitate toleraremus,non solum multa reprehensione,sed etiam non parva laudenos dignos diceret, quicumque Scripturas sanctas non corde surdus audiret. 23. Tolerat Aaron multitudinem idolum exigentem et fabricantem et adorantem.Tolerat Moyses adversus Deum tot millia murmurantia, et toties offendentia sanctum nomen ejus. Tolerat David Saülem persecutorem suum, sceleratis moribus coelestia deserentem, magicis artibus inferna quærentem; occisum vindicat, christum etiam Domini propter sacramentum venerandæ unctionis appellat. Tolerat Samuel nefandos filios Heli, perversosque filios suos, quos populus quia tolerare noluit, divina veritate accusatus, divina severifate correptus est. Tolerat denique ipsum populum superbum contemptorem Dei. Tolerat Isaias in quos tam multa vera crimina jaculatur, Tolerat Jeremias a quibus tanta perpetitur. Tolerat Zacharias Pharisæos et Scribas, quales illo tempore fuisse Scriptura testatur. Scio me multos prætermisisse: legant qui volunt, legantqui possunt eloquia cœlestia, invenient omnes sanctos Dei servos et amicos semper habuisse quos in suo populo tolerarent; cum quibus tamen illius temporis sacramenta communicantes, non solum non inquinabantur, sed etiam laudabiliter sustinebant, studentes, sicut ait Apostolus, servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Eph. iv, 3). Attendant etiam post Domini adventum, ubi multo plura hujus tolerantiæ per totum orbem inveniremus exempla, si omnia scribi et in auctoritatem redigi potuissent, tamen hæc ipsa quæ habemus advertite. Tolerat ipse Dominus Judam, diabolum, furem et venditorem suum : sinit aecipere inter innocentes discipulos, quod fideles noverunt pretium nostrum, Tolerant Apostoli pseudoapostolos;et inter sua quærentes non quæ Jesu Christi, Paulus non sua quærens sed quæ Jesu Christi, cum gloriossisima tolerantia conversatur. Postremo, quod paulo ante commemoravi, divina voce laudatur sub angeli nomine præpositus Ecclesiæ, quod cum odisset malos,eostamen|tentatos et inventos pronomine Domini toleravit. 24, Ad summam seipsos interrogent: Nonnetolerantur ab eis cædes et incendia Circumcellionum, qui sunt* veneratores præcipitatorum ultro cadaverum, et subincredibilibus malis unius Optati(a) per tot annos totius Africæ gemitus ? Parcojam dicere singularum per Africam regionum et civitatum et fundorum tyrannicas potestates, et publica latrocinia. Melius enim vobis hæc vos ipsi dicitis, sive in aurem, sive palam, sicut libitum fuerit. Quocumque enim oculos verteritis, occurret quod dico, vel potius quod taceo. Neque hinc istos quos ibi diligi

* In Mss. quindecim omittitur, qui sunt. Videsis persimileta locum in lib. 4 eont. Petil., litt. c. 24, (a) Thamugadensis episcopi. Vide not. in epist. 53.

tis, accusamus. Non enim nobis displicent, quia tolerant malos ; sed quia intolerabiliter mali sunt propter schisma, propteraltare contra altare, propter separationem ab hæreditate Christi toto orbe diffusa, sicut tanto ante promissa est. Violatam pacem conscissam unitatem,iterata baptismata, exsufflata Sacramenta, quæ in sceleratis quoque hominibus sancta sunt, plangimus et lugemus. Quæ si parvi pendunt, intueantur exempla quibus demonstratum est quanti hæc penderit Deus. Qui fecerunt idolum usitata gladii morte perempti sunt (Ea:od. xxxu, 27, 28) : qui vero schisma facere voluerunt, hiatu terræ principes devorati, et turba consentiens igne consumpta est (Num. xxi, 31-35). Diversitate poenarum, diversitas agnoscitur meritorum. CAPUT IX. — 25. Traduntur in persecutione sancti Codices, confitentur traditores, et Deo dimittuntur. Non interrogantur innocentes, et ab hominibus temerariis damnantur. Probatur integer certis judiciis, qui inter absentes damnatos multo vehementius cæteris criminatus est.Judicium episcoporum ad Imperatorem appellatur : judex eligitur Imperator ; judicans contemnitur Imperator. Quae tunc acta sint legistis, quæ nunc agantur videtis : si de illis in aliquo dubitatis, ista jam cernite. Certe non chartis veteribus, non archivis publicis, non Gestis forensibus aut ecclesiasticis agamus. Major liber noster orbis terrarum est ; in eo lego completum quod in Libro Dei lego promissum: Dominus, inquit, diacit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te : postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. ii, 7, 8). Huic hæreditati qui non communicat, quoslibet libros teneat, exhaeredatum se esse cognoscat. Hane hæreditatem quisquis expugnat, alienum se esse a familia Dei satis indicat. Certe de traditione divinorum Librorum vertitur quæstio, ubi hæreditas ista promissa est. Ille ergo credatur testamentum tradidisse flammis, qui contra voluntatem litigat testatoris. Quid tibi fecit, o pars Donati, quid tibi fecit Ecclesia Corinthiorum ? Quod autem de ista dico, de omnibus talibus et tam longe positis intelligi volo. Quid vobis fecerunt, quæ nec omnino quid feceritis nec quos infamaveritis nosse potuerunt?an quia Lucillam Caecilianus in Africalæsit, lucem Christi orbis amisit? 26. Tandem sentiantquod fecerunt: merito certo annorum intervallo in oculos eorum revolutum est opus ipsorum. Quoerite per quam feminam Maximianus(a),qui dicitur esse Donati propinquus, sese a Primianicommunione præciderit,etquemadmodum congregata episcoporum factione, Primianum damnarit absentem, et adversus eum episcopus ordina(a) Maximianus Carthaginensis diaconus donatista Primiano episcopo suo infensus, auctor novischismatis exstitit circ. an 393, « præcidens frustum de frusto, » ut ait Augustinus Enarrat. 2 in Psal. 36, serm. 2, n. 20, ubi et refert synodicam epistolam Donatistarum episeoporum qui Pri. {uianum ih Cabarsussitano concilio dámnaiunt, et in ejus locum subrogarunt Maximianum. At anno proxime seguenti habitatum est a caeteris Donatistis Bagdienseconei

!ium c9ntra exortum schisma, damnatusque est ab iis Maximianus.

tus sit; quemadmodum Majorinus per Lucillam congregata episcoporum factione Cæcilianum damnavit absentem, et contra eum episcopus ordinatus est. An forte quod a cæteris Afris suae communionis episcopis contra factionem Maximiani Primianus purgatus est, valere vultis; et quod a transmarinis unitatis episcopis adversus factionem Majorini Cæcilianus purgatus est, valere non vultis? Rogo, fratres mei, quid magnum peto ? quid difficile a vobis intelligi cupio? Multum quidem interest, et incomparabiliter distat vel auctoritate vel numero Africana Ecclesia, si cum cæteris orbis partibus conferatur : et longe minor est, etiamsi unitas hic esset, longe omnino maimor est comparata cæteris christianis omnibus gentibus, quam pars Maximiani comparata parti Primiani ; peto tamen, et justum esse arbitror, ut tantum valeat concilium Secundi Tigisitani, quod Lucilla conflavit adversus absentem Caecilianum et apostolicam sedem *, totumque orbem Cæciliano communicantem, quantum valet concilium Maximianensium,quod similiter femina nescio quæ conflavit adversus absentem Primianum, et cæteram per Africam multitudinem Primiauo communican

tem.Quid apertius cernitur?quid æquius postulatur? ]

27. Videtis hæc omnia, et nostis, et gemitis; et tamen videt et Deus quod vos in tam pestifera et sacrilega præcisione nulla res cogit remanere, si pro adipiscendo spiritualiregno carnalem superetis affeetum,et amicitias hominum quæ in judicio Dei nihil proderunt, pro devitandis sempiternis pœnis non timeatis offendere. Ecce ite, consulite ; quid contra hæc nostra possint respondere cognoscite: si proferunt chartas, proferimus chartas; si falsas nostras esse dieunt, hoc nos de suis dicere non indignentur. Nemo delet de coelo constitutionem Dei, nemo delet de terra Eeclesiam Dei : ille totum orbem promisit, ista totum orbem replevit; et malos habet et bonos, sed nec in terris amittit nisi malos, nec in coelum admittit nisi bonos. Erit autem vobis hic sermo, quem de munere Dei novit ipse, quanta et pacis et vestra dilectione deprompsimus, correctio si velitis, testis vero etsi nolitis.

EPISTOLA XLIV (a).

Augustinus refert quae caepta sint agi de concordia

cum Fortunio Domatistarum episcopo, cupiens

ut sine tumultu, quod placide caeptum est, per

ficiatur conventu frequentiore.

Dominis dulectissimis et prædicabilibus fratribus

Eleusio, Glorio et FELlcibUs *, AugustiNus.

CAPUT PRIMUM. — 4. Fortunium quem Tubursicum * habetis episcopum per eamdem civitatem, quanquam festinantissime,cum ad Cirtensem Ecclesiam pergeremus (b),experti sumus ita omnino ut de

' In. Mss. prope omnibus habetur, apostolicas sedes ; quae forte germana lectio est.

* Bad. Alm. Er. et Ms. unus et Vatic. Felici. Alii, Felieubus.

* In duobus vatic. codicibus: Tybursicum.

(a) Alias 463: quæ autem 44 erat, nunc 47. Scripta exeunte an. 397, aut ineunte 398. (b) Eo pergebant episcopi ordinandi causa, uti dicitur infra, n. 13, in locum scilicet Profuturi post susceptum

illo soletis benignissimepolliceri.Eamipsam quippe vestram de illo nobis sermocinationem cum ei renuntiaremus, volentes eum videre, non abnuit. Venimus itaque ad eum,quia ætati ejus id a nobis deferendum videbatur,potius quam exigendum utipse ad nos veniret prior. Perreximus ergo comitantibus non paucis,quos forte aggregatos nobis illud tempus invenerat. Cum autem apud eum consedissemus, rumore disperso non parva præterea turba confluxit;sed nobis in tota illa multitudine perpauci apparebant,qui utiliter ac salubriter agi causam illa iam, et tantam reique tantæ quæstionem prudenter et pie discuti cuperent. Cæteri vero magis ad spectaculum quasi altercationis nostræ prope theatrica consuetudine, quam ad instructionem salutis christiana devotione convenerant.Quapropter nec silentium nobis præbere,nec intente nobiscum atque modeste saltem et ordinate colloqui potuerunt, exceptis, ut dixi, paucis, quorum religiosa et simplex apparebatintentio.Itaque libere pro sui cujusque animi motu immoderate loquentium omnia strepitu turbabantur, nec evincere sive nos, sive ipse rogando interdum etiam objurgando potuimus, ut nobis modestum silentium præberetur. 2. Res tamen utcumque agi cœpta est, et aliquot horas in alterno sermone protraximus, quantum vocibus interquiescentibus varie tumultuantium sinebamur. Sed in ipso disputationis exordio, cum videremus ea quæ dicebantur, subinde labi de memoria vel nostra, vel eorum quorum salutem maxime curabamus ; et ut esset nobis cautior modestiorque tractatio, simul ut et vos atque alii fratres qui absentes erant, quid inter nos actum esset, legendo cognosceretis, postulavimus ut a notariis verba nostra exciperentur. Diu ab illo vel ei consentientibus reluctatum est; postea tamen ipse concessit. Sed notarii qui aderant, atque id strenue facere poterant, nescio qua eausa excipere nolueruut. Egimus saltem ut fratres qui nobiscum erant, quanquam in hac re tardius possent, exciperent, pollicentes nos ibi easdem tabulas relicturos. Consensum est. Cœperunt verba nostra excipi, et aliqua ab invicem ad tabulas dicta sunt. Postea inordinatas perstrepentium interpellationes, et propterea nostram quoque turbulentiorem disputationem notarii non valentes sustinere, cesserunt ; nobis sane non desistentibus, et ut cuique facultas dabatur, multa dicentibus. Ex quibus omnibus verbis nostris, quantum recordari potui, causae totius actionem, Dilectionem vestram fraudare nolui. Potestis emim ei litteras meas legere, ut vel approbet vera me scripsisse ; vel ipse vobis, si quid melius recolit, incunctanter insinuet. CAPUT II. — 3. Primo enim vitam nostram, quam vobis benevolentius fortassequam verius narrantibus, se comperisse dicebat, prædicare dignatus est: adjungens se dixisse vobis, nos omnia, quæ de nobis episcopatum in brevi demortui. Huic succedebat Fortùnatus laudatus in lib 2 cont. litteras Petil., c. 99, n. 228, et unus ex episcopis septem delectis ad causam

[ocr errors]

insinuaveratis, bene facere potuisse, si in Ecclesia faceremus. Deinde quærere cœpimus quænam illa esset Ecclesia, ubi vivere sic oporteret ; utrum illa quæ, sicutsancta tanto ante Scriptura prædixerat, se terrarum orbe diffunderet, an illa quam pars exigua vel Afrorum vel Africæ contineret. Hic primo asserere conatus est, ubique terrarum esse communionem suam. Quærebam utrum epistolas communicatorias, quas formatas dicimus, posset quo vellem dare, et affirmabam, quod manifestum erat omnibus, hoc modo facillime illam terminari posse quæstionem (a). Parabam autem, ut si consentiret, ad illas ecclesias a nobis tales litteræ mitterentur, quas in apostolicis auctoritatibus pariter legeremus illo jam tempore fuisse fundatas. 4. Sed quia resaperte falsa erat, permixtis verbis cito inde discessum est ; inter quæ verba evangelicam illam Domini admonitionem commemoravit, qua dixit : Cavete a pseudoprophetis; multi ad vos venient in vestitu ovium, intus autem sunt lupi rapaces: eae fructibus eorum cognoscetis eos (Matth.vii, 15, 16). Quæ verba Dominicum diceremus eadem deillis a nobis posse recitari, ventum inde est ad exaggerationem persecutionis, quam sæpe suam partem pertulisse dicebat ; hinc volens ostendere suos esse christianos, quia persecutionem paterentur. Inter quæ verba cum ego pararem ex Evangelio respondere, inde capitulum commemoravit prior, ubi Dominus ait : Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum cælorum (ld. v, 10). Quo loco ego gratulatus, subjecistatimid ergo esse quærendum, utrum illi persecutionem propter justitiam passi fuerit. In qua quæstione discuti cupiebam, quod quidem omnibus clarum erat, utrum eos in unitate Ecclesiæ constitutos, an schismatejam divisos Macariana temporainvenerint(b): ut qui videre vellentutrum propterjustitiam persecutionem passi fuerint, id potius attenderent, utrum se recte a totius orbis unitate præciderint. Quod si injuste fecisseinvenirentur, manifestum esset eos propter injustitiam potius quam propter justitiam passos persecutionem ; et ideo numero beatorum adjungi non posse, de quibus dictum est: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Ibicommemorata est famosior quam certior Codicum illa traditio. Sed respondebatur a partibus nostris prin

(a) Hinc Donatistas urgebat etiam Optatus in lib. 2. « Nobis, inquit,totus orbis commercio formatarum in una « communionis societate concordat ». In codice can. Eccles, Afric. exstat canon 23, ut episcopus trans mare profecturus, formatam sumat a primate.

(b) Macarius cujus gesta in Catholicos calumnios objectabant Donatistæ, adeo ut ex ipsius nomine Macariahos illos appellarent, a Constanteimiperatore circ. an. 348,missus fuit in Africam una cum Paülo, tum ut eleemosynas erogaret in pauperes, tum ut singulos ad unitatem catholicam adhortaretur. Cui episcopi donatistæ, in primis Donatus Carthaginensis et Donatus Bagaiensis vehementer obstituerunt ; quin et in eum concitarunt Circumcellionum furorem : e quibus permultia militibus necati, et martyrum titulo apud Donatistas exornati ; inter eos celebriorés Marculus et Donatus, scilicet Bagaiensis. Alter autem Donatus, cum iis qui ad concordiäm revocari nollent, fugary} postmodum arripuit, sive in exilium relegatus fuit, ex Optato in lib. 3, pârtim suam ex Augustinö, etc.

cipes illorum potius fuisse traditores : quod si de hac re nostrorum litteris nollent credere, nec nos cogi oportere ut litleris credamus ipsorum. CAPUT III. — 5. Sed tamen sequestrata ista dubia quæstione,quærebam quomodo se istijuste separassent ab innocentia cæterorum Christianorum, qui per orbem terrarum successionis ordinem custodientes, in antiquissimis Ecclesiis constituti, penitus ignorarent qui fuerint in Africa traditores; qui certe non possent communicare, nisi eis quos sedere in sedibus episcopalibus audiebant.Respondit,tamdiu transmarinarum partium Ecclesias mansisse innocentes, donec consensissent in eorum sanguinem, quos Macarianam persecutionem pertulisse dicebat. Ubi ego possem quidem dicere, nec invidia Macariani temporis innocentiam transmarinarum Ecclesiarum contaminari potuisse; quandoquidem nullo modo probaretur illis auctoribus fecis etiam quæ fecerat. Sed de compendio quærere malui, si Macarii sævitia, ex quo in eam consensisse dicebantur transmarinæ Ecclesiæ, suam innocentiam perdiderunt, utrum saltem probaretur usque ad illa tempora Donatistas cum orientalibus Ecclesiis cæterisque orbis partibus in unitate mansisse. 6. Tunc protulit quoddam volumen, ubi volebat ostendere Sardicense concilium ad episcopos Afros, quierantcommunionis Donati,dedisse litteras.Quod cum legeretur, audivimus Donati nomen inter cæteros episcopos, quibus illi scripserant. Itaque flagitare cœpimus ut diceretur, utrumipse esset Donatus de cujus parte isti cognominantur : fieri enim potuisse, ut alicui Donato alterius hæresis episcopo scripserint, cum maxime in illis nominibus nec Africæ mentio facta fuerit.Quomodo ergo posset probare Donatum partis Donati episcopum nomine illo accipiendum esse, quando ne id quidem probare posset, utrum ad Africanarum specialiter Ecclesiarum episcopos illæ litteræ missæ fuerint. Quanquam enim Domati nomen Afrum esse soleat, non tamen repugnareta vero, ut vel partium illarum aliquis vocaretur nomine Afro, vel aliquis Afer in illis partibus constitueretur episcopus.Neque enim in eis vel diem vel consulem invenimus, utsaltem consideratis temporibus certi aliquid eluceret. Sane quoniam nescio quando audieramus Arianos, cum a communione catholica discrepassent, Donatistas in Africa sibi sociare tentasse: ad aurem mihi hoc ipsum frater Alypius suggessit. Tunc acceptoipso volumine,ejusdem concilii statuta considerans, legi! Athanasium epis— copum Alexandrinum catholicum, cujus maxime adversus Arianos acerrimarum disputationum conflietus eminuit, etJulium Ecclesiæ Romanæ episcopum, nihilominus catholicum, illo concilio Sardicensi fuisse improbatos. Unde apud nos constitit Arianorum fuisse concilium, quibus isti episcopi catholici vehementissimeresistebant. Itaquead diligentiorem etiam temporum discussionem voluimus ipsum volumen accipere atque auferre nobiscum. Qui noluitdare, dicens, ibi nos habere illud, quan

' Apud Bad. Am. Er. et plures Mss., legit.

« PredošláPokračovať »