Obrázky na stránke
PDF
ePub

do aliquid in eo considerare vellemus. Rogavi etiam ut manu mea notari permitteret, fateor, timens ne mihi forte causa exigente, cum petendum esset, pro illo aliud proferretur ; neque hoc voluit. CAPUT IV. — 7. Deinde mihi coepit instare, ut ad interrogationem suam breviter responderem, quærens a me quem justum putarem, eum qui persequeretur, an cum qui persecutionem pateretur. Cui respondebam, non recte ita interrogari : fieri enim posse ut ambo iniqui sint, fieri etiam posse ut iniquiorem justior persequatur. Non ergo esse consequens, ut ideo sit quisque justior, quia persecutionem patitur, quamvis id plerumque contingat. Deinde cum viderem in hoc eum multum immorari, ut justitiam suæ partis ex eo certam vellet intelligi, quia persecutionem passa fuerit ; quæsivi ab eo, utrumjustum et christianum putaret episcopum Mediolanensis Ecclesiæ Ambrosium. Cogebatur utique negare quod ille vir christianus esset et justus; quia si fateretur, statim objiceremus quod eum rebaptizandum esse censeret. Cum ergo ea loqui cogeretur, quibus ille non esset habendus christianus et justus, commemoravi quantum persecutionem pertulerit, circumdata etiam militibus armatis ecclesia. Quæsivi etiam utrum Maximianum, quiab eis apud Carthaginem schisma fecerat, et justum et christianum putaret. Non poterat nisi negare. Commemoravi ergo etiam illum talem persecutionem pertulisse ut eeclesia ejus usque ad fundamenta dirueretur. His igitur exemplis ei, si possem, persuadere moliebar utjam desineret dicere persecutionis perpessionem, christianæ justitiæ certissimum esse doculmentum. 8. Narravit etiam in ipsa schismatis novitate majores suos, cum cogitarent culpam Cæciliani, ne schisma fieret, quoquo modo velle sopire, dedisse quemdam interventorem (a) populo suæ communionis apud Carthaginem constituto, antequam Majorinus adversus Cæcilianum ordinaretur. Hunc ergo interventorem in suo conventiculo a nostris dicebat occisum.Quod fateor, nunquam antea prorsus aúdieram, cum tam multa ab eis objecta crimina refellerentur et redarguerentur a nostris, atque in eos plura et majora jacerentur. Sed tamen posteaquam hoc narravit, rursus a me instanter coepit quærere quem justum putarem, eumne qui occidit, an eum qui occisus esset ; quasi jam mihi probavisset, ita ut narraverat, esse commissum. Dicebam ergo, prius utrum verum esset esse quærendum ; non enim temere credi oportere quæcumque dicuntur: et tamen fieri potuisse, ut vel ambo æque mali essent, vel etiam pejorem quisquam malus occideret. Revera enim fieri potest,ut sceleratior sit rebaptizatortotius hominis,quam solius corporis interemptor. 9. Unde etiam illud quod a me postea quæsivit, jam quærendum non erat.Aitenim etiam malumnon

(a) Interventor dicebatur, qui vacante sede regebat Ecclesiam.

debuisse occidi a christianis et justis ; quasinos eos qui hæc in Catholica faciunt, justos vocemus: quæ tamen nobis ab istis dici facilius quam probari solent, cum tam multas violentissimas eædes et strages plerique ipsorum et episcopi et presbyteri et quilibet clerici congregatis turbis hominum furiosissimorum, non catholicis lantum, sed nonnunquam etiam suis, ubi possunt, inferre non cessent. Quæ cum ita sint, dissimulans tamen ab sceleratissimis factis suorum, quæ ipse plus novit, urgebat ut dicerem, quisjustorum vel malum aliquem occiderit. Quod etiamsi ad causam jam non pertinebat ; fatebamur enim hæc ubicumque sub nomine christiano fierent, non fieri a bonis; sed tamen ut admoneretur quid esset quærendum respondimus, quærentes utrum Elias justus ei videretur fuisse : quod negare non potuit.Deinde subjecimus quam multos pseudoprophetas sua manu peremerit (III Reg.xviii, 40). Hic revera vidit quod videndum erat, talia tum licuisse justis. Hæc enim prophetico spiritu auctoritate Dei faciebant,qui procul dubio Novit cui etiam prosit occidi. Exigebat ergo ut docerem jam novi Testamenti temopribus, quis justorum aliquem occiderit, etiam sceleratum et impium. CAPUT V. — 10. Tunc reditum est ad superiorem tractatum, quo volebamus ostendere neque nos illis debere objicere suorum scelera, neque illos nobis si qua invenirentur talia facta nostrorum. De Novo enim Testamento ostendi quidem non posse, quod justus quisquam interfecerit aliquem ; sed tamen illud probari posse ipso exemplo Domini, sceleratos ab innocentibus fuisse toleratos. Traditorem enim suum, qui jam pretium ejus acceperat, usque ad ultimum pacis osculum inter innocentes secum esse perpessus est : quibus non tacuit esse inter illos tanti sceleris hominem ; et tamen primum Sacramentum corporis et sanguinis suis, nondum illo excluso, communiter omnibus dedit (Matth. xvi, 2028). Quo exemplo cum prope omnes moverentur, tentavit dicere, ante passionem Domini communionem illam cum scelerato non obfuisse Apostolis,quia nondum habebant baptismum Christi, sed baptismurm Joannis. Quod posteaquam dixit, coepi ad eo quærere quemadmodum ergo scriptum esset quod Jesus baptizaverit plures quam Joannes, cum ipse non baptizaret, sed discipuli ejus, hoc est, per suos discipulos baptizaret (Joan. iv, 1, 2). Quomodo ergo dabant quod non acceperant ? quod ipsi maxime solent dicere. An forte Christus baptismo Joannis baptizabat ? Deinde in hac sententia multa quæsiturus eram, quomodo ab ipso Joanne tunc quæsitum sit de baptismo Domini, et responderit quod ille haberet sponsam, et ille esset sponsus (Id. iii, 29). Numquid ergo faserat ut baptismo Joannis baptizaret sponsus, id est baptismo amici vel servi ? Deinde quomodo poterant Eucharistiam accipere nondum baptizati ? aut quomodo Petro volenti ut totum se lavaret, responderit : Qui lotus est semel, non eum oportet iterum lavari, sed est mundus totus (ld. xiii, 10.) Perfecta enim mundatio non in Joanmis, sed in Domini baptismo est ', si eo se dignum qui accipit præbeat; si autem indignum, Sacramenta in eo non ad salutem, sed ad perniciem, permanebunt tamen. Cum ergo ista quæsiturus essem etiam ipse vidit de baptismo discipulorum Domini non sibi fuisse quærendum. 11. Inde itum est in aliud, multis ut poterant utrinque sermocinantibus : inter quæ dictum est quod adhuc eos nostri persecuturi essent; nobisque dicebat videre se velle quales nos essemus in illa persecutione præbituros, utrum consensuriessemus tali sævitiæ, an nullum commodaturi consensum.Nos dicebamus Deum videre corda nostra, quæ ipsi non possent: et illos temere sibi adhuc ista metuere, quæ si contigerint, a malis contingere, quibus deteriores ipsi habent; nec tamen ideo nos a catholica communione segregare debere, si quid forte nobis invitis, vel etiam, si valuerimus, contradicentibus factum fuerit, cum tolerantiam pacificam didicerimus, dicente Apostolo: Sufferentes invicem in dilectione,studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Eph. iv, 2,3).Quam pacem atque tolerentiam illos non tenuisse dicebamus, qui schisma fecerunt, ut nunc inter suos, qui mitiores eorum sunt, graviora tolerent, ne scindatur quod scissum est; cum leviora nolJent pro ipsa unitate tolerare. Dicebamus etiam nondum fuisse temporibus veterum pacem unitatis, et tolerantiam tanta commendatione prædicatam, sicut exemplo Domini et Novi Testamenti charitate; et tamen Prophetas illos et sanctos viros dicere solerein populum scelera eorum, cum tamen se ab illius populi unitate eta communione pariter accipiendorum Sacramentorum quæ tunc fuerunt,divellere non tentassent. {2. Inde nescio quomodo ventum est ad commemorationem beatæ memoriæ Genethlii Carthaginensis ante Aurelium episcopi,quod nescio quam constitutionem datam contraillos compresserit,eteffectum habere non siverit. Laudabant illum omnes, et benignissime præferebant.Inter quas laudes a nobis subjectum est, quod etiam ipse tamen Genethlius, si in eorum manus incidisset rebaptizandus censeretur. Et hæc jam stantes loquebamur,quia discedendi tempus urgeret. Ibi plane illle senex dixit, jam formam esse factam, ut quisquis ad eos fidelium a nobis venerit,baptizetur, quod eum invitum et cum dolore animi dicere,quantum poterat, apparebat.Sane cum etiam ipse multa mala suorum apertissime gemeret,atque ostenderet, quod totius civitatis ejus testimonio probabatur, quam esset remotus a talibus factis, et quæ ipsis suis dicere soleat modesta conquestione proferret, nosque commemoraremus illud Ezechielis prophetæ, ubi aperte scriptum est,nec filii culpam patri, nec patris culpam filio ejus imputandam,ubi dictumn est: Sicut enim anima patris mea est,ita et anima filii mea est; anima enim quæcumque peccaverit, sola m0rietur (Ezech. xviii, 20,4), placuit omnibus in talibus disputatiouibus violenta facta malorum hominum nobis ab invicem objici non debere. Remanebat ergo

'LMss. octo habent: Sed in nomine Domini baptisma est.

schismatis quæstio. Itaque hortati eum sumus ut etiam atque placido atque pacato animo annitatur nobiscum, ut diligenti examinatione tanta inquisitio terminum sumat. Ubi ille benigne cum diceret nos solum ista quærere, nolle autem nostros hæc quæri: ea facta pollicitatione discessimus, utexhiberemus ei plures collegas nostros,certe vel decem, qui tanta benevolentia et lenitate et tam pio studio id quæri vellent, qnantum in nobis eum jam animadvertisse atque approbare sentiebamus. Hoc etiam de suorum numero et ipse pollicitus est. CAPUT VI. — 13. Unde vos hortor et obtestor per Domini sanguinem, ut eum promissi sui commoneatis, et gnaviter instetis,ut res cœpta peragatur,quam prope ad finem pervenisse jam cernitis. Quantum enim arbitror,difficillime potestis invenire in episcopis vestris tam utilem animum et voluntatem,quam in isto sene perspeximus. Postero enim die ipse ad nos venit, et hæc iterum quærere cœperamus. Sed quiaordinandi episcopi necessitas nos inde jamjamque rapiebat, diutius cum illo esse nequivimus. Jam enim miseramus ad Majorem Cœlicolarum (a) quem audieramus novi apud eos baptismi institutorem extitisset,et multos illo sacrilegio seduxisse utcum illo, quantum ipsius temporis patiebantur angustiæ, aliquid loqueremur. Quem posteaquam venturum comperit, videns nos aliud suscepisse negotium, cum et ipsum nescio quæ necessitas profectionis urgeret, benigne a nobis placideque discessit. 14. Videtur autem mihi, ut turbulentas turbas et impedimentum potius quam adjumentum afferentes omnimo devitemus, et vere ex animo amico atque tranquillo susceptum tam magnum negotium Domino opitulante peragamus, ad aliquam villam nos convenire debere non magnam, ubi nullius nostrum esset ecclesia : quam tamen villam communiter possident homines et nostræ communionis et ipsius, sicuti est villa Titiana. Sive ergo in Tubursicensi, sive in Thagastensi, talis locus, vel ille quem commemoravi,vel aliquis alius inventus fuerit, faciamus Codices canonicos præsto esse. Et si qua proferri potuerint ex utraque parte documenta: ut postpositis cæteris, nulla, si Domino placuerit, interpellante molestia,quotquotdiebus potuerimus ad hoc vacantes, et unusquisque nostrum apud suum hospitem Dominum deprecantes,adjuvante ipso cui pax christiana gratissima est, rem tantam et bono animo coeptam ad inquisitionis terminum perducamus Rescribite sane quid de hac re vel vobis illi videatur. EPISTOLA XLV".

Augustinus Paulino, rogans ut demum rescribat post biennii silentium, mittatque sibi opus contra Paganos, quod ab ipso elaborari dudum audivit.

Dominis germanissimis, dilectissimis et in Christo laudabilibus PAULiNo et ThERAslae, ALYPIUs et AuGUsTiNUs, in Domino salutem.

{. Nequaquam nos nescio qua vestra cessatio, qua

* Edd., instituisse Mss. quatuordecim, institisse. Ms. Gemmet., e.rlitisse. Longe melius.

* Edita nunc primum ex codice Phimarconensi. Quae autem 45 erat, nunc 127. Scripta circa ineuntem an. 398.

(a; Coelicolarum nomen occurrit in legibus aliquot ab ecce per totum biennium, ex quo nobis dulcissimi fratres Romanus et Agilis ad vos remeaverunt, nullas a vobis litteras sumpsimus, pigros ad scribendum fecit. Nam cum in aliis rebus quanto quisque amplius diligitur, tanto digniorimitatione videatur, in hac re contra est. Quo enim vos amamus ardentius,eo minus ferimus quod nobis non scribitis; nec vos in eo volumus imitari.Ecceigitur salutamus vos, si non respondentes epistolis vestris, quæ nullæ ad nos veniunt, saltem expostulantes, et non dolore mediocri, quamvis fortasse etiam Charitas vestra similiter conqueratur, siquidem missas a vobis nostis quæ ad nos non pervenerunt, vicissimque a nobis quæ emissæ erant non sunt vobis datæ. Quod si ita est, querelas nostras convertamus in preces ad Dominutn, ne tanta solatia deneget nobis. 2. Scribere te audieramus adversum Paganos ; quod si absolutum esl, quæsumus ne differas mittere perlatorem hujus epistolæ. Charus nobis est, eujus æstimationi in regionibus nostris possumus non temere bonum testimonium perhibere. Rogat per nos Sanctimonium vestrum, ut eum commendare dignemini cum quibus ei negotium est, et apud quos ne bona causa ejus opprimatur, timet. Quid in re agatur commodius ipse narrabit: quid etiam ad singula, quæ forte animum moverint inter... gratissimum habemus, et apud Dominum Deum nostrum sincerissimæ vestræ benignitati gratias agimus, si per vestram operam de christiani fratris securitate gaudeamus. EPISTOLA XLVI* (a). Publicola Augustino proponit multas quæstiones. Dilecto et venerabili patri AugustiNo episcopo, PublicolA. Scriptum est : « Interroga patrem tuum, et indicabit « tibi; seniores tuos, et dicent tibi » (Deut. xxxii, 7). Unde et mihi eaequirendam legem de ore sucerdotis judicavi in causa tali: quae quulis sit,per litteras expono; simul etiam ut et ego instruar in diversis causis. Singulas autem quaestiones et diversas, per capitula designari feci, ad quas singillatim dignare respondere. In Arzugibus, ut audivi, decurioni qui limiti 1 præest vel tribuno solent jurare barbari, jurantes per daemones suos, qui ad deducendas bastagas (b) pacti fuerint, vel aliqui ad servandas fruges ipsas, singuli possessores vel conductores solent ad custodiendas fruges suscipere, quasi jam fideles, epistolam decurione mittente, vel singuli transeuntes quibus necesse est per eos transire. Mihi autem disceptatio in corde nata est, si ille possessor

Honorio datis, quibus illi constitutas in hæreticos pœnas subire tementur, « nisi ad Dei cultum venerationêmque christianam conversi fuerint. » * Am. Bad. et Mss. septem, militi. Sed melius alii, limiti. Vid. Notit. dignitatum Imperii. * XLVI et XLVII récensitæ suni ad a. bg. bl. c. cc. ff. É 8; n. r. s. t. vc. duos sb. quatuor v. ad Aum. Bad. f. L0V. (a) Alias.453: quæ autem 46 erat, nunc 214. Scripta forte an. 398. (b) Bastaga a bastazo, bajulo, ferculum est, juxta Lexieon Jurid. « portandis febus' fiscalibus aëcommodatum : » bastagia vero dicebatur ipsum onus portandarum rerum per jumenta.

qui susceperit barbarum, cujus fides per dæmonum jurationem firma visa est, non coinquinatur vel ipse, vel illa quae custodit, velille qui deducitur a deductore barbaro. Sed hoc debes scire quia qui jurat barbarus a possessore pro servandis frugibus accipiat aurum, vel a viatore deductor: sed tamen cum hac veluti mercede quæ solet dari a possessore, vel a viatore, juramentum etiam illud in medio est mortale datum decurioni vel tribuno: quod perturbat me ne polluat illum qui suscipit barbari juramentum, vel illa quæ custodit barbarus. Quacumque enim conditione, etiam auro dato et obsidibus datis, ut audivi, tamen juramentum iniquum medium intercessit. Dignare autem mihi definitive rescribere, et non suspense. Quod si ipse scribas dubitanter, ego in majores dubitationes incidere possum, quam antequam interrogassem. Hoc etiam audivi, quia ipsi homines conductores qui præsunt rei meæ, juramentum per dæmones suos jurantibus barbaris accipiunt pro servandis frugibus. Si ergo cum illi jurant per dæmones suos ut custodiant fruges, non polluunt ipsas fruges, ut si inde manducaverit christianus sciens vel de pretio ipsarum rerum fuerit, coinquinetur, significare dignare. Item ab alio audivi quod conductori mom juratur a barbaro, et alter dicit quia juratur conductori. Si etiam falsum mihi diacit ille, qui dixit jurari conductori, si jam pro hoc quod solum audivi, non debeo uti de ipsis frugibus, vel de pretio ipsarum propter auditum solum, quia dictum est : « Si autem quis diacerit: « Hoc immolatitium est idolis, nolite manducare, prop« ter illum qui indicavit ? » (I Cor. x, 28). Si tamen etiam haec causa similis est causæ de immolatitio. Quod si ita est, quid debeo de ipsis frugibus, vel de pretio ipsarum facere? Si debeo requirere de utroque, qui mihi dicit quia non juratur conductori, aut qui dicit quia juratur conductori ; et dictum uniuscujusque probare per testes, qui verum diaeit de illis duobus, et tandiu non contingere de ipsis frugibus, vel de pretio, quandiu mihi probatum fuerit si verum diaeit ille qui divit quia non juratur conductori ? Si barbarus qui per juramentum suum jurat malum, fecerit illum christuanum conductorem, vel tribunum qui limiti præest, jurare sibi pro fide illi servanda pro custodiendis frugibus, per ipsum juramentum mortale per quod ipse jurat, si solus ille christianus coinquinatus sit ? Si non et illa quorum causa jurat? Aut si paganus qui limiti praeest, juraverit barbaro pro fide illi servanda per mortale juramentum, si non coinquinat pro quibus jurat ? Si quem misero ad Ar&uges, si licet ei juramentum accipere a barbaro tllud mortate ; et si non coinquinatur, si susceperit tale juramenlum christiamus ? Si de area trituratoria tritici vel cujuscumque leguminis, aut torculari, de quo dæmoni oblatum est, si licet inde manducare christianum scientem ? De luco si lucet ad aliquem usum suum christianum scientem ligna tollere ? Si quis vadens ad macellum emat carnem quæ non sit immolatitia, et cogitationes duas habuerit in corde, quod immolata sit, et non sit immolata, et illam tenuerit cogitationem qua non immolatam cogitabit, si manducaverit an peccat? Si quis bonam rem, de qua dubitat an bona aut mala sit, si faciat putans bonamn, cum

tamen putasset et malam, si peccatum ad scribatur ei? Si quis dicerit quod immolatitium est mentiens, et postea dizerit iterum quia mentitus est, et ad fidem vere mentitus est, si licet christianum inde manducare, aut vendere, et de pretio uti eae eo quod audivit ? Si christianus aliquis ambulans, possus necessitatem, victus fame unius diei, vel bidui, vel multorum dierum, ut jam durare non possit, ita occurrerit, ut in ipsa necessitate famis, in qua sibi videt jam mortem proacimare, invenerit cibum in idolio positum, ubi nullus sit hominum, et non possit invenire alium cibum, debet mori aut excinde cibari? Si christianus videat se a barbaro vel Romano velle interfici, debet eos ipse christianus interficere, ne ab illis interficiatur : vel si licet sine interfectione eos repellere vel impugnare, quia dictum est : « Non resistere malo ? » (Matth. v, 39). — Si murum possessioni debet christianus facere propter hostem, et si ille christianus qui fecerut murum, causa non eaeistit homicidii, cum inde aliqui cæperint pugnare, et interficere hostes ? Si licet de fonte bibere, vel de puteo ubi de sacrificio aliquid missum est ? Si de pateo qui in templo est, et desertum factum est debet christianus bibere? Si in templo quo colitur idolum, puteus ibi sit vel fons, et nihil ibi factum sit in eodem puteo vel fonte, si debet haurire aquam inde christianus, et bibere ? Si christianus debet in halneis lavare, vel in thermis, in quibus sacrificatur simulacris? Si christianus debet in balneis, quibus in die festo suo Pagani loti sunt, lavare, sive cum ipsis, sive sine ipsis ? Si in solio (a) ubi descenderunt Pagani ab idolis venientes in die festo suo, et aliquid illic in solio sacrilegii sui fecerint, et scierit christianus, si debet in eodem solio descendere? Si christianus invitatus ab aliquo appositam habuerit carnem in escam, de qua dictum fuerit illi quia immolatitia est, et non manducaverit eam; postea autem ab aliquo translatam ipsam carnem aliquo casu invenerit venalem, et emerit eam, aut appositam habuerit ab aliquo alio invitatus, et non cognoverit eam, et manducaverit, si peccat ? Si de horto vel de possessione idolorum vel sacerdotum eorum debet christianus sciens olus emere, vel aliquem fructum, et inde edere ? Sane de juramento, vel de idolis, ut laborem non patiaris in requirendo, quae Domino donante invenerimus, ante oculos tuos volui proponere: siquid autem aliud apertius aut melius in Scripturis inveneris,dignare mihi significare. Unde quae invenimus, hæc sunt ubi Laban diacit ad Jacob, « Deus Abraham et Deus Nachor » (Gen. xxxm, 53); quem autem Deum, non significavit Scriptura. Et iterum, « Abimelech quando venit ad Isaac « ubi juravit, vel qui cum illo erant » (Id. xxvi, 31); sed quale juramentum, non significavit Scriptura. Iterum de idolis, ubi ad Gedeon dictum est a Domino in libro Judicum, ut de vitulo quem occiderat holocaustum faceret (Jud. vi, 26). Et in Jesu Nave de Jericho, ut omne aurum, argentum, et aeramentum inferretur in thesauris Domini, et sanctum vocatum est de civitate, quae anathema est (Jos. vi, 19). Et quid est illud quod in Deuteronomio positum est : « Non inferres abomi« nationem in domum tuam, et anathema eris, sicut

(a) Vase scilicet in quo sedentes lavabantur.

« hoc ipsum est ? » (Deut. vii, 26). Domnus te servet * saluto te ; ora pro me. EPISTOLA XLVII (a). Augustinus Publicolae dissolvit aliquot eae propositis quaestionibus. Honorabili et dilectissimo filio PUblicoLAE, AUGUsTiNUs, in Domino salutem.

4. Æstus animi tui posteaquam didici littteris tuis, etiam mei continuo facti sunt, non quo me omnia talia permoverent, qualibus indicasti te esse permotum: sed quomodo tibi auferrentur hi æstus, fateor, æstuavi ; maxime quia petis ut definitive tibi rescriberem, ne in majores dubitationes incideres, quam antequam interrogasses. Hoc enim video non esse in mea potestate. Nam quomodolibet scripsero quæ mihi videntur esse certissima, si tibi non persuasero, procul dubio eris incertior. Non autem sicut mihi adjacet suadere, eo modo adjacet etiam persuadere cuilibet. Verum tamen ne tuæ dilectioni negarem operulam meam, post aliquantam deliberationem rescribendum putavi.

2. Movet te certe utrum ejus fide utendum sit, qui ut eam servet per dæmonia juraverit. Ubi te volo prius considerare, utrum si quispiam per deos falsos juraverit se fidem servaturum, et eam non servaverit, non tibi videatur bis peccasse. Si enim tali juratione promissam custodiret fidem, ideo tantum peccasse judicaretur, qnia per tales deos juravit ; illud autem nemo recte reprehenderet, quia fidem servavit. Nunc vero, quia et juravit per quos non debuit, et contra pollicitam fidem fecit quod non debuit, bis utique peccavit ; ac per hoc qui utitur fide illius quem constat jurasse per deos falsos, et utitur non ad malum, sed ad licitum et bonum, non peccato ejus se sociat quo per dæmonia juravit, sed bono pacto ejus quo fidem servavit. Neque hic eam fidem dico servari, qua fideles vocantur qui baptizantur in Christo. Illa enim longe alia est longeque discreta ad fide humanorum placitorum atque pactorum. Verumtamen sine ulla dubitatione minus malum est per deum falsum jurare veraciter, quam per Deum verum fallaciter. Quanto enim per quodjuratur magis est sanctum, tanto magis est pœnale perjurium.Alio ergo quæstio est,utrum non peccet qui per falsos deos sibi jurari fecit, quia Ille qui ei jurat, deos falsos colit. Cui quæstioni possunt illa testimonia suffragari, quæ ipse commemorasti de Laban et Abimelech, si tamen Abimelech per deos suos juravit, sicut Laban per Deum Nachor '. Hæc, ut dixi,alia quæstio est,quæ me merito fortassis moveret, nisi illa exempla occurrissent de Isaac et Jacob, et si qua alia possunt inveniri. Si tamen illud non adhuc movet quod in Novo Testamento dictum est, ne omnino juremus (Matth. v, 34, 36). Quod quidem mihi propterea dictum videtur,non quia verum jurare peccatum est, sed quia pejerare immane peccatum est; a quo nos longe esse voluit, qui om

* Edd. et Mss., per Deum Jacob. Castigatius citatur a canonistis, per Deum Nachor.

(n) Alias {54: quae autem 47 erat, nunc 215. Scripta circa idem tempus.

183 EPISTOLARUM CLASSIS II.

186 nimodo ne juremus admonuit. Sed tibi aliud vide. 4.D e escis autem idolorum nihil amplius nos deriscio ; unde nunc disputandum non est, ut illud po bere observare, quam quod præcepit Apostolus, certius agamus unde me consulendum putasti.Proinde tus esto. Et ideo de hac re verba ejus recole, quæ si sicut non juras, ita nec alium, si hoc placet,jurare obscura essent, pro modulo nostro exponeremus. compellas : quamvis dictum sit ne juremus; nus- Non autem peccat, qui cibum postea nesciens manquam autem in Scripturis sanctis legi meminerim, ducaverit, quem prius tanquam idolothylum resne ab alio jurationem accipiamus. Alia vero quæs- puit. Olus vel quilibet fructus in quolibet agro natus, tio est, utrum ea pace debeamus uti,quæ inter alios ejus est qui creavit; quia Dominiest terra, et pleniinvicem jurantes facta est. Quod si nolumus, ubi tudo ejus; et omnis creatura Dei bona est (Psal. vivamus in terris, nescio utrum invenire possimus. XXI, 1 ; 1 Cor. x, 25, 26, et I Tim. iv, 4). Sed si illud Neque enim tantummodo limiti, sed universis pro. quod in agris nascitur,consecraturidolo, vel sacrifi. vinciis pax conciliatur juratione barbarica.Unde et catur,tuncinter idolothyta deputandum est. Cavenillud sequetur, ut non fruges tantum quæ ab eis dum est enim, ne si putaverimus non vescendum custodiuntur,qui perdeos falsos juraverunt,sed ubi- olere quod nasciturin horto templi idoli,consequens que inquinata sint omnia quæ ipsa pace inuniun- sit ut existimemus non debuisse Apostolumi apud tur, quam juratio illa confirmat. Quod si absurdis. Athenas cibum sunnere, quia civitas erat Minervæ simum est dicere,necilla te moveantquæ movebant. ejusque numiniconsecrata. Hoc et de puteo respon

3. Item si de area vel torculari tollatur aliquid ad derim vel fonte qui in templo est. Plus autem movet sacrificia dæmoniorum sciente christiano, peccat si revera,si aliquid sacrificiorumin fontem vel puteum fieri permittit, aut probibendi potestas est. Quod si projiciatur. Sed eadem ratio est aeris, qui omnem factum comperit, ubi prohibendi potestatem non ha- eum fumum recipit,de quo supra diximus:autsi hoc buit, utitur mundis reliquis fructibus unde illa su- ideo putatur distare, quia illud sacrificium de quo fublata suot; sicut fontibus utimur, de quibus hauriri musaeri confunditur,non fit ipsiaeri,sed idolo alicui aquam ad usum sacrificiorum certissime scimus. veldæmonio, aliquando autem sic mittuntur sacriEadem est etiam ratio lavacrorum. Neque eniin spi- ficia in aquas, ut ipsis aquis sacrificetur ; non ideo ritum deducere de aere dubitamus, in quem scimus utique solis hujus luce non utimur,quia ei sacrilegi ire fumum ex aris omnibus et incensis dæmonio- ubi possunt sacrificare non cessant. Sacrificatur rum. Unde apparet illud esse prohibitum, nein ho- etiam ventis, quibus tamen utimur ad tantas nostras norem alienorum deorum aliqua re utamur, aut uti commoditates, cum eorumdem sacrificiorum fuexistimemur,sic eam accipiendo,ut quamvis animo mum ipsi quodammodo haurire et vorare videancontempamus,eos tamen qui nostrum animum igno- tur. Si quis dubitat de aliqua carne, utrum immo. rant,ad hæc honoranda ædificemus.Etcum templa, latitia sit, et non est immolatitia, si eam cognitionem idola, luci, et si quid hujusmodi, data potestate tenuerit quod immolatitia non sit, et ea vescatur, evertuntur, quamvis manifestum est cum id agimus, non utique peccat ; quia nec est, nec jam putatur non ea nos honorare, sed potius detestari,ideo tamen immolatitia, etsi antea putabatur. Neque enim in usus nostros privatos duntaxat et proprios non non licet corrigere cogitationes a falsitate in veridebemus inde aliquid usurpare, ut appareat nos tatem. Si quis autem bonum putaverit esse quod pietate ista destruere, non avaritia. Cum vero in usus malum est, et fecerit, hoc putando utique peccat. communes, non proprios ac privatos, vel in hono- Etea sunt omnia peccata ignorantiæ, quando quis-. rem Dei veri convertuntur, hoc de illis fit quod de que bene fieri putat, quod male fit. ipsis hominibus,cum ex sacrilegis etiinpiis in veram 5.De occidendis hominibus ne ab eis quisque occireligionem mutantur. Hoc Deus intelligitur docuisse datur, non mihi placet consilium (a); nisi forte sit illis testimoniis quæ ipse posuisti, cum de luco alie- miles, aut publica functione teneatur, ut non pro se norum deorum jussit ligna ad holocaustum adhi- hoc faciat, sed pro aliis, vel pro civitate, ubi etiam beri ; et de Jericho, ut omne aurum, argentum et ipse est, accepta legitima potestate, si ejus congruit æramentum et inferreturin thesauros Domini.Qua- personæ. Qui vero repelluntur aliquo terrore ne male propter etiam illud quod in Deuteronomio scriptum faciant, etiam ipsis aliquid fortasse præstatur. Hinc est: Non concupisces argentum vel aurum illorum, autem dictum est,non resistamus malo (Matth. v,39), nec accipies inde libi, neexcedas propter illud: quo- ne nos vindicta delectet, quæ alieno malo animum niam abominatio est Domino Deo tuo: et non confe

1 Sic recte ex. Ms. Gemmet. [A poslolos]. res exscreatum in domum tuam,et eris anathemna,si

(a) Quid sibi de hac re videretur jam alias aperuerat cut elillud est,et offensione offendes,et coinquinatio Augustinus in lib. 1 de Libero arbitrio, c. 5, ubi demum ne inquinaberis abominatione illa, quia anathema

Evodii sententiam comprobavit,n.13: eos videlicet apud

divinam providentiam haudquaquam esse peccato libeest(Deut. vii, 25, 26); satis apparet autipsos privatos ros, « qui proiis rebus, quas contemni oportet, humana usus in talibus esse brohibitos, ant ne sic inde ali cæde polluti sunt. » Imbibit istam doctrinam propi.

nante Ambrosio in lib.3 de Officiis,c.4, hisce verbis : « Non quid inferaturin domum uthonoretur:tuncestenim

a videtur quod vir christianus, et justus, et sapiens quæabomiuatio et exsecratio ; non cum talium sacrile « rere sibi vitam aliena morte debeat: utpote qui etiamsi

« in latronem armatum incidat, ferientem referire non gus' honor apertissima destructione subvertitur.

« possit,nedum salutem defendit, pietatem contaminet. »

Hausit etiam ex Cypriano,qui in epist.56 absolute pronun' In excusis habetur, lalibus sacrilegiis, Contra in Mss. tiat:« Occidere non licet,sed occidi necesse est ; » et in talium sacrilegus ; et melius.

epist.57 : « Occidere innocentibus nec nocentem liceat. )

« PredošláPokračovať »