Obrázky na stránke
PDF
ePub

3.In illum autem ordinem episcoporum qui ducitur ab ipso Petro usque ad Anastasium, qui nunc eamdem cathedram sedet, etiamsi quisquam traditor per illa tempora subrepsisset, nihil præjudicaret Ecclesiæ et innocentibus christianis,quibus Dominus providens, ait de præpositis malis Quæ dicunt, facite; quæ autem faciunt,facere nolite: dicunt enim,et non faciunt (Matth. XXIII,3). Ut certa sit spes fidelis ',quæ non in homine, sed in Domino collocata, nunquam tempestate sacrilegi schismatis dissipetur; sicutisti dissipati sunt, quilegunt in codicibus sanctis Ecclesias quibus Apostoli scripserunt, et nullum in eis habent episcopum.Quid autem perversius et insanius, quam lectoribus easdem Epistolas legentibus dicere, Paxtecum, et ab earum Ecclesiarum pace separari, quibus ipsæ Epistolæ scripta sunt?

CAPUT II.-4.Tamen ne sibi etiam de Constantinensi, hoc est civitatis vestræ episcoporum ordine blandiatur,recita illi Gesta apud Munatium Felicem Flaminem perpetuum curatorem tunc ejusdem civitatis vestræ, Diocletiano octavum, et Maximiano septimum consulibus, undecimo calendas junias, quibus líquido constititita Paulum episcopum tradidisse, ut Sylvanus tunc ejus subdiaconus fuerit, et cum illo tradiderit proferens instrumenta dominica, etiam quæ diligenter fuerant occultata, capitulatam argenteam,etlucernam argenteam, ita ut ei diceret Victor quidam: Mortuus fueras, si non illas invenisses. Hunc iste Sylvanum, manifestissimum traditorem,pro magno commemorat in epistola quam tibi scribit, a Secundo Tigisitano primæ sedis episcopo episcopum tunc ordinatum. Quiescat ergo superba eorum lingua,et cognoscat crimina sua,ne delirans loquatur aliena.Recita illi etiam,si voluerit, Gesta ecclesiastica ejusdem Secundi Tigisitani in domo Urbani Donati habita, ubi confessos traditores judici Deo dimisit, Donatum Masculitanum, Marinum ab Aquis Tibilitanis,Donatum Calamensem,cum quibus confessis traditoribus memoratum traditorem Silvanum eis ordinavit episcopum. Recita illi Gesta apud Zenophilum consularem,ubi Nundinarius quidam diaconus iratus Silvano, quod ab eo fuerit excommunicatus, hæc omnia judiciis prodidit, quæ certis documentis et responsionibus testium, et recitatione Gestorum et multarum epistolarum, luce clarius constiterunt.

5. Multa sunt alia quæ illi recites, si non conten

Sie Bad, Am. Er. et Mss. At Lov. habet, fidelibus. Sic restituimus ad Gestorum exemplum relatum in lib. 3 cont. Crescon., c. 29. Nempe hic in Edd. Legebatur, Numacium Felicem Flavium procuratorem ; et in plerisque Mss. Munatium, sive Mannatium Felicem Flavium per procuratorem: error profectus ex notis F. PP. Gesta illa confecta fuerunt anno 303.

Edd.; Quem iste Silvanus... in epistola qua seribit, etc, Castigavimus ope Mss. ex quibus liquet pronomen, iste, referri ad presbyterum cujus hic epistola refutatur.

Apud Optatum in lib. 1, habetur: In domo Urbani Carisi, quia, ut ait, basilicæ necdum fuerant restitutæ. Eccle., c. 3, an Scototopitarum, deducta voce a scotos, tenebræ, et topos locus, quo pacto V. C. Joannes Bapt. Cotelerius legi vult apud Isidor. in Orig., lib. 8, qui in editis et in veteri codice Corbeiensi habet Cotopitas, et in alio Corb. Ms. Contopitas? An denique caitsgandus hie loeus ex Hieronymo adversus Luciferian.,ubi cditi aliqui,Campitas,alii habent Campates,haud facile dixerimus.

tiose agere, sed prudenter audire voluerit: preces Donatistarum ad Constantinum, ut propter ipsam causam inter Afros episcopos dirimendam judices ex Gallia episcopos mitteret. Litteras etiam ejusdem imperatoris, ubi episcopos misit a durbem Romam. Gesta quoque in urbe Roma, ubi ab episcopis quos ille miserat, causa cognita atque discussa est.Itemque alias litteras, ubi declarat memoratus impera. tor eos apud se de collegarum suorum judicio, id est episcoporum quos ad urbem Romam miserat, fuisse conquestos; ubi etiam alios episcopos voluit apud Arelatum judicare; ubi isti et ab ipsorum judicio ad eumdem Imperatorem appellaverunt ubi postremo causam inter partes ipse cognovit ; ubi eos vehementissime detestatur innocentia Cæciliani fuisse superatos. Quæ si voluerit, audiet, et tacebit, et desinet insidiari veritati.

CAPUTIII.-6. Quanquam nos non tam de istis documentis præsumamus, quam de Scripturis sanctis, ubi hæreditas Christi usque ad terminos terræ promissa est in omnibus gentibus: unde isti nefario schismate separati,jactant crimina in paleam messis dominicæ; quæ necesse est usque ad finem permixta toleretur, donec ultimo judicio tota area ventiletur. Unde manifestum est ista crimina seu vera seu falsa non pertinere ad frumenta dominica, quæ per totum agrum, id est istum mundum usque in finem seculi oportet crescere,sicut non falsus angelus in hujus errore, sed Dominus in Evangelio loquitur (Matth. xIII, 30).Ideoque in christianos innocentes, qui per totum orbem malis christianis tanquam paleæ suæ vel zizaniis permixti sunt, multa falsa crimina et vana jactantibus his miseris Donatistis merito Deus reddidit, ut Maximianistas apud Carthaginem schismaticos suos Primiani damnatores,extra Primianum baptizatores, post Primianum rebaptizatores universali concilio suo damnarent: utex eorum numero postnon parvum tempus quosdam in honoribus episcopatus sui, Felicianum Mustitanum et Prætextatum Assuritanum cogente Optato Gildoniano (a) susciperent,cum omnibus quos damnati extra baptizaverant. Quod si ab eis,quos ore propria tanquam sceleratos et sacrilegos damnaverunt, et quos illis primis schismaticis, quos vivos terra obruit (Num."xvi, 31-33), compararunt,non maculantur, cum eis rursus in honore suo receptis communicant;evigilent aliquando,cogitent quanta cæcitate et quanta insania dicant orbem terrarum ignotis Afrorum criminibus esse maculatum, et hæreditatem Christi,quæ promissa exhibita est in omnibus gentibus, peccatis Afrorum per contagionem communicationis fuisse deletam,quando se nolunt deletos et maculatos videri,dum eis commu

(a) Optatus, cui Gildoniano cognomen, ex eo quod cum Gildone comite tyrannidem in Africa exerceret, episcopus fuit donalista Gaudentii Thamugadensis decessor ex lib. 1 cont. Gaudent.. c.38, n. 52, unde Augustinus in lib. 2 adversus .epist. Parmen., c. 2, n. 4, Donatistis exprobrat. • Optatum Gildonianum decennalem totius Africae gemitum (scilicet ab an. 388 ad 398, quo de satellitio Gildonis accusatus, in carcere extinctus est, ex lib. 2 cont. litt. Petil. c. 92, n. 209) tanquam sacerdotem atque collegam honorantes, in communione tenuerunt. »

nicant, quorum crimina cognita judicarunt. 7. Quapropter cum Paulus apostolus iterum dicat quia ipse satanas transfigurat se in angelum lucis, unde non esse mirum si ministri ejus transfigurant se sicut ministros justitiæ (II Cor. xi, 13-15); si vere iste aliquem angelum vidit erroris nuntium, et de unitate catholica Christianos separare cupientem, ipse passus est angelum satanæ transfigurantem se velut angelum lucis. Si autem mentitur, et nihil tale vidit, ipse est minister satanæ, transfigurans se velut ministrum justitiæ. Et tamen ista omnia considerans,si nimium perversus et pertinax esse noluerit, poterit ab omni vel aliena vel sua seductione liberari.Nos enim per occasionem tuam sine aliquo odio convenimus,hoc circa eum servantes quod Apostolus dicit: Servum autem Domini litigare non oportet,sed mitem esse ad omnes,docibilem,patientem,in modestia corripientem diversa sententies; ne forte det illis Deus pænitentiam ad cognoscendam veritalem, et resipiscant de diaboli laqueis, captivati ab ipso in ipsius voluntatem (II Tim. 11, 24-26). Si ergo aliquid aspere diximus, non ad amaritudinem dissensionis, sed ad correctionem dilectionis valere cognoscat. Incolumis vivas in Christo, dilectissime et honorabilis frater.

DE DUABUS EPISTOLIS PROXIME SEQUENTIBUS. (LIB. II RETRACT. CAP. XX.)

Libri duo quorum est titulus « Ad inquisitiones Januarii,» multa de Sacramentis continent disputata, sive quæ universaliter,sive quæ partiliter, id est non peræque in omnibus locis observat Ecclesia, nec tamen commemorari omnia potuerunt, sed satis ad inquisita responsum est: quorum librorum prior, epistola est,habet quippe in capite quis ad quem scribat, sed ideo inter libros annumeratur hoc opus,quoniam sequens qui nomina nostra non habet, multo est prolixior, et in eo multo plura tractantur. In primo igitur quod de manna dixi, «quia unicuique secundum propriam voluntatem in ore sapiebat, » non mihi occurrit unde possit probari, nisi ex libro Sapientiæ (Sap. xv1,21),quem Judæi non recipiunt in auctoritatem canonicam : quod tamen fidelibus potuit provenire,non illis adversus Deum murmuratoribus,qui profecto alias escas non desiderarent,si hoc eis saperet manna quod vellent. Hoc opus sic incipit: « Ad ea quæ me interrogasti. »

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Dilectissimo filio JANUARIO 1, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

CAPUT PRIMUM.-1. Ad ea quæ me interrogasti, mallem prius nosse quid interrogatus ipse responderes; ita enim vel approbando vel emendando responsione, tuas multo brevius possem respondere, et te facillime aut confirmare, aut corrigere'.Hoc quidem, ut dixi, mallem. Sed tamen ut nunc responderem, malui longiorem facere sermonem, quam dilationem. Primo itaque tenere te volo, quod est hujus disputationis caput,Dominum nostrum Jesum Christum, sicut ipse in Evangelio loquitur, leni jugo suo nos subdidisse et sarcinæ levi (Matth.x1,30): unde Sacramentis numero paucissimis, observatione facillimis,significatione præstantissimis,societatem novi populi colligavit, sicuti est Baptismus Trinitatis nomine consecratus, communicatio corporis et sanguinis ipsius, et si quid aliud in Scripturis canonicis commendatur, exceptis iis quæ servitutem populi veteris pro congruentia cordis illorum et prophetici temporis onerabant, quæ et in quinque libris Moysi leguntur.Illa autem quæ non scriptu, sed tradita custodimus, quæ quidem toto terrarum orbe servantur, datur intelligi vel ab ipsis Apostolis, vel plenariis conciliis, quorum est in Ecclesia saluberrima auctoritas, commendata atque statuta retineri, sicuti quod Domini passio et resurrexio et ascencio in cœlum, et adventus de cœlo Spiritus sancti, anniversaria solemnitate celebrantur, et si quid aliud tale occurrit quod servatur ab universa, quacumque se diffundit, Ecclesia.

CAPUT II. — 2. Alia vero quæ per loca terrarum regionesque variantur, sicuti est quod alii jejunant sabbato,alii non ; alii quotidie communicant corpori et sanguini Domini, alii certis diebus accipiunt; alibi nullus dies prætermittitur, quo non offeratur, alibi sabbato tantum et dominico, alibi tantum dominico: et siquid aliud hujusmodi animadverti potest, totum hoc genus rerum liberas habet observationes; nec disciplina ulla est in his melior gravi prudentique christiano,quam ut eo modo agat quo agere viderit Ecclesiam ad quam forte devenerit.Quod enim neque contra fidem, neque contra bonos mores esse convincitur, indifferenter est habendum, et propter eorum inter quos vivitur societatem servandum est.

3.Credo te aliquando ex me audisse, sed tamen etiam nunc commemoro.Mater mea Mediolanum me consecuta, invenit Ecclesiam sabbato non jejunantem; cœperat perturbari et fluctuare quid ageret : cum ego talia non curabam, sed propter ipsam consului de hac re beatissimæ memoriæ virum Ambrosium; respondit mihi nihilse docere me posse, nisi quod ipse faceret, quia si melius nosset, id potius observaret.Cumque ego putassem, nulla reddita ratione, auctoritate sola sua nos voluisse admonere ne

[merged small][ocr errors]

Aliquot Mss., responderis ; et paulo post, confirmarem aut corrigerem.

3 Sic Mss. plerique. At Edd., contra bonos mores injungitur.

sabbato jejunaremus, subsecutus est, et ait mihi : Cum Romam venio, jejuno sabbato; cum hic sum, non jejuno. Sic etiam tu, ad quam forte Ecclesiam veneris, ejus morem serva, si cuiquam non vis esse scandalo, nec quemquam tibi. Hoc cum matri renuntiassem, libenter amplexa est. Ego vero de hac sententia etiam atque etiam cogitans, ita semper habui, tanquam eam cœlesti oraculo acceperim. Sensi enim sæpe dolens et gemens multas infirmorum perturbationes fieri, per quorumdam fratrum contentiosam obstinationem, vel superstitiosam timiditatem,qui in rebus hujusmodi, quæ neque Scripturæ sanctæ auctoritate,neque universalis Ecclesiæ traditione,neque vitæ corrigendæ utilitate, ad certum possunt terminum pervenire (tantum quia subest qualiscumque ratiocinatio cogitantis,aut quia in sua patria sic ipse Consuevit,aut qui alibi vidit, peregrinatione sua quo remotiorem a suis, eo doctiorem se factum putans1); tam litigiosas excitant quæstiones, ut nisi quod ipsi faciunt, nihil rectum existiment.

CAPUT III.4. Dixerit aliquis non quotidie accipiendam Eucharistiam: quæsieris quare. Quoniam, inquit, eligendi sunt dies quibus purius homo continentiusque vivit, quo ad tantum Sacramentum dignus accedat: Qui enim manducaverit indigne, judicium sibi manducat et bibit (1 Cor. x1, 29). Alius contra Imo, inquit, si tanta est plaga peccati atque impetus morbi,ut medicamenta talia differenda sint, auctoritate antistitis debet quisque ab altario removeri ad agendam pœnitentiam, et eadem auctoritate reconciliari. Hoc est enim indigne accipere, si eo tempore accipiat quo debetagere pœnitentiam; non utarbitrio suo, cum libet, vel auferat se communioni vel reddat. Cæterum peccata si tanta non sunt, ut excommunicandus quisque 'judicetur, non se debet a quotidiana medicina Dominici corporis separare. Pectius inter eos fortasse quispiam dirimit litem, qui monet ut præcipue in Christi pace permaneant: faciat autem unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum. Neuter enim eorum exhonorat corpus et sanguinem Domini, sed saluberrimum Sacramentum certatim honorare contendunt. Neque enim litigaverunt inter se, aut quisquam eorum se alteri præposuit, Zachæus et ille Centurio, cum alter eorum gaudens in domum suam susceperit Dominum (Luc. XIX, 6), alter dixerit, Non sum dignus ut intres sub tectum meum (Matth. vIII, 8) ambo Salvatorem honorificantes diverso et quasi contrario modo; ambo peccatis miseri, ambo misericordiam consecuti. Valet etiam ad hanc similitudinem quod in primo populo unicuique manna secundum propriam voluntatem in ore sapiebat (a), sic uniuscujusque in corde christiani Sacramentum

[blocks in formation]

illud, quo subjugatus est mundus. Nam et ille honorando non audet quotidie sumere, et ille honorando non audet ullo die prætermittere. Contemptum solum non vult cibus iste, sicut nec manna fastidium. Inde enim et Apostolus indigne dicit acceptum ab eis, qui hoc non discernebant a cæteris cibis veneratione singulariter debita continuo quippe cum dixisset, judicium sibi manducat et bibit, addidit ut diceret, non dijudicans corpus Domini (1 Cor. x1, 29); quod satis toto ipso loco in Epistola ad Corinthios prima, si diligenter attendatur, apparet,

CAPUT IV. 5. Sit aliquis peregrinus in eo forte loco, ubi perseverantes in observatione Quadragesimæ, nec quinta sabbati lavant, relaxantve jejunium : Non, inquit, hodie jejunabo. Quæritur causa: Quia non fit, inquit, in patria mea. Quid aliud ille,nisi consuetudinem suam consuetudini alterius præponere conatur ? Non enim mei de Libro Dei hoc recitaturus est, aut universæ quacumque dilatatur Ecclesiæ plena voce certabit, aut ostendet istum contra fidem facere, se autem secundum fidem, moresque hinc optimos aut illum violare, aut se custodire convincet. Violant sane quietem et pacem suam de superflua quæstione rixando. Mallem tamen in rebus hujusmodi,ut et ille in hujus,in hic in illius patria, ab

eo quod cæteri faciunt non abhorreret. Si vero etiam in aliena patria cum peregrinaretur, ubi major et frequentior et ferventior est populus Dei, vidit, verbi gratia,bis offerri quinta sabbati hebdomadæ ultimæ Quadragesimæ, et mane et ad vesperam, veniensque in patriam suam, ubi in fine diei mos est offerri, male atque illicite fieri contendat,quoniam alibi aliter ipse viderit, puerilis est iste sensus, cavendus in nobis, tolerandus in aliis, corrigendus in nostris.

CAPUT V. - 6. Prima ergo inquisitio tua, quam in commonitorio posuisti, ex quo trium istorum generum sit, attende. Quæris enim his verbis: Quid per quintam feriam ultimæ hebdomatis Quadragesimæ fieri debeat? an offerendum sit mane, et rursus post cænam, propter illud quod dictum est, « Simililer postquam cænatum est ? » (Luc. xx11, 20) an jejunandum, et post cænam tantum modo offerendum? an etiam jejunandum,el post oblationem,sicut facere solemus, cænandum? Ad hæc itaque ita respondeo, ut qui horum sit faciendum, si divinæ Scripturæ præscribit auctoritas, non sit dubitandum quin ita facere debeamus ut legimus, ut jam non quomodo faciendum, sed quomodo Sacramentum intelligendum sit, disputemus. Similiter etiam si quid horum tota per orbem frequentat Ecclesia: nam et hinc quin ita faciendum sit, disputare insolentissimæ insaniæ est. Sed neque hoc, neque illud inest in eo quod tu

Sic Mss. quatuor. At excusi, sic in ore cujusque Christiani; et prosequuntur, sacramentum illud quomodo sumatur æstimandum; exceptis Bad. et Am. qui habent, quo subujgatus æstimandus; ubi in Mss. omnibus et Vatic. et Gallic. legitur, quo subjugatus est mundus: hanc lectionem confirmat Beda vulgatus I Cor. 11.

2 Lov., levant; sed melius Bad. Am. Er. et Mss., lavant. 3 Am. Er. et Mss. quatuor, tolerandus et corrigendus in nostris. Bad. et unus e Regiis Cdd. habent, tollendus el corrigindus in nostris.

(Sept.)

quæris. Restat igitur ut de illo tertio genere sit, quod per loca regionesque variatur. Faciat ergo quisque quod in ea Ecclesia in quam venit, invenerit. Non enim quidquam eorum contra fidem fit, aut contra mores, hinc vel inde meliores. His enim causis, id est aut propter fidem, aut propter mores, vel emen. dari oportet quod perperam fiebat, vel institui quod non fiebat. Ipsa quippe mutatio consuetudinis, etiam quæ adjuvat utilitate, novitate perturbat. Quapropter quæ utilis non est, perturbatione infructuosa consequenter noxia est.

7. Nec ideo putari debet institutum esse multis locis, ut illo die post refectionem offeratur quia scri⚫ ptum est: Identidem et calicem post cænam dicens, etc. Ipsam enim potuit appellare cœnam, qua jam corpus acceperant, ut deinde calicem acciperent. Apostolus namque alibi dicit, Convenientibus ergo vobis in unum, non est dominicam cœnam manducare (I Cor. x1, 20), hanc ipsam acceptionem Eucharistiæ dominicam cœnam vocans.

--

CAPUT VI. Illud magis movere potuit homines, utrum jam refecti die illa vel offerrent vel sumerent Eucharistiam,quod in Evangelio dicitur. Cum autem illi manducarent, accepit Jesus panem et benedixit; cum etiam superius dixisset: Cum sero autem factum esset, recumbebat cum duodecim, et manducantibus eis dixit, Quoniam unus ex vobis tradet me (Matth. xxvi, 26, 20, 21). Postea enim tradidit Sacramentum. Et liquido apparet, quanto primum acceperunt discipuli corpus et sanguinem Domini, non eos accepisse jejunos.

8. Numquid tamen propterea calumniandum est universæ Ecclesiæ quod a jejunis semper accipitur? Ex hoc enim placuit Spiritui sancto, ut in honorem tanti Sacramenti in os Christiani prius Dominicum corpus intraret,quam cæteri1 cibi: nam ideo per universum orbem mos iste servatur.Neque enim quia post cibos dedit Dominus, propterea pransi aut coenati fratres ad illud Sacramentum accipiendum convenire debent,aut sicut faciebant quos Apostolus arguit et emendat, mensis suis ista miscere.Namque Salvator quo vehementius commendaret mysterii illius altitudinem, ultimum hoc voluit altius infigere cordibus et memoriæ discipulorum, a quibus ad passionem digressurus erat. Et ideo non præcepit quo deinceps ordine sumeretur, ut Apostolis, per quos Ecclesias dispositurus erat, servaret hunc locum. Nam si hoc ille monuisset, ut post cibos alios semper acciperetur,credo quod eum morem nemo variasset. Cum vero ait Apostolus de hoc Sacramento loquens, Propter quod,fratres,cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.Si quis esurit,domi manducet,ut non ad judicium conveniatis; statim subtexuit: Cœtera autem cum venero, ordinabo (I Cor. x1, 20, 34). Unde intelligi datur (quia multum erat, ut in Epistola totum illum agendi ordinem insinuaret, quem universa per orbem servat Ecclesia) ab ipso ordinatum esse quod nulla morum diversitate variatur.

1 Ita Lov. et Mss. At Bad. Am. Er., quam exteri cibi.

CAPUT VII. 9. Sed nonnullos probabilis quædam ratio delectavit, ut uno certo die per annum,quo ipsam coenam Dominus dedit, tanquam ad insigniorem commemorationem post cibos offerri et accipi liceat corpus et sanguinem Domini. Honestius autem arbitrorea hora fieri,ut qui etiam jejunaverit, post 1 refectionem quæ hora nona fit, ad oblationem possit occurrere. Quapropter neminem cogimus ante dominicam illam cœnam prandere, sed nulli etiam contradicere audemus. Hoc tamen non arbitror institutum, nisi quia plures et prope omnes in plerisque locis eo die lavare consueverunt. Et quia nonnulli etiam jejunium custodiunt, mane offertur propter prandentes, quia jejunia simul et lavacra tolerare non possunt; ad vesperam vero propter jejunantes.

10. Si autem quæris, cur etiam lavandi mos ortus sit: nihil mihi de hac re cogitanti probabilius occurrit,nisi quia baptizandorum corpora per observationem Quadragesimæ sordidata, cum offensione sensus ad fontem tractarentur, nisi aliqua die lavarentur. Istum autem diem potius ad hoc electum, quo cœna dominica anniversarie celebratur. Et quia concessum est hoc Baptismum accepturis, multi cum his lavare voluerunt, jejuniumque relaxare. His ut potui disputatis, moneo, ut ea quæ prælocutus sum serves quantum potes, ut decet Ecclesiæ pruden. tem ac pacificum filium. Alia quæ interrogasti, si Dominus voluerit, alio tempore expediam.

AD INQUISITIONES JANUARII

LIBER SECUNDUS, SEU

EPISTOLA LV (a).

De ritibus Ecclesiæ, vel iis quos negligi nefas est, vel iis qui tollendi sunt, sicitra majus incommodum liceat. Sabbati mysterium, etc. Quadragesimæ jejunium. Lotio pedum, De variis consuetudinibus. Cantus Ecclesiæ, etc.

CAPUT PRIMUM.-1. Lectis litteris tuis, ubi me commonuisti ut debitum redderem de residuis enodandis quæstionibus, quas jam longe ante quæsiveras, gratissimum mihi atque charissimum desiderium studii tui amplius differri, tolerare non potui; et quamvis in mediis acervis occupationum mearum, hanc feci præcipuam, ut ad ea quæ interrogasti responderem tibi. Diutius autem de tua epistola disputare nolo, ne hoc ipsum me impediat jam tandem reddere quod debeo.

2. Quæris quæ causa sit, cur anniversarius dies celebrandæ dominicæ passionis,non ad eumdem redeat anni diem, sicut dies qua traditur natus: et deinde subjungis,si hoc fit propter sabbatum et lunam,quid sibi velit in hac re observatio sabbati et lunæ. Hic pri

1 Mss. septem, ante. Alii, post.

2 Mss. aliquot, neminem cogit dominica illa cœna prandere. Bad. Am. et Er., neminem cogimus dominica illa cœna prandere.

(a) Alias 119: quæ autem 55 erat, nunc 117. Scripta aliquanto post superiorem.

mum oportet noveris diem Natalem Domini non in sacramento celebrari,sed tantum in memoriam revocari quod natus sit, ac per hoc nihil opus erat, nisi revolutum anni diem, quo ipsa res acta est, festa devotione signari. Sacramentum est autem in aliqua celebratione, cum rei gestæ commemoratio ita fit, ut aliquid etiam significari intelligatur, quod sancte accipiendum est. Eo itaque modo agimus Pascha, ut non solum in memoriam quod gestum est revocemus,id est quod mortuus est Christus et resurrrexit sed etiam cætera quæ circa ea attestantur, ad sacramenti significationem non omittamus 1.Quia enim, sient dicit Apostolus, Mortuus est propter delicta nostra, et resurre.cìt propter justificationem nostram (Rom. iv, 25); transitus quidam de morte ad vitam in illa passione Domini et resurrectione sacratus est. Nam etiam vocabulum ipsum quod Pascha dicitur, non græcum, sicut vulgo videri solet (a), sed hebræum esse dicunt qui linguam utramque noverunt. Neque enim a passione, quoniam græce nya dicitur pati, sed ab eo quod transitur, ut dixi, de morte ad vitam, hebræo verbo res appellata est: in quo eloquio Pascha transitus dicitur, sicut perhibent qui hoc sciunt. Quod voluit et ipse Dominus tangere cnm dicit: Quicredit in me, transiet de morte ad vitam (Joan. v, 24). Et maxime idem evangelista hoc exprimere voluisse intelligitur, cum de celebraturo Domino Pascha cum discipulis suis, ubi cœnam eis mysticam dedit, Cum vidisset, inquit, Jesus quia venit ejus hora ut transiret de mundo ad Patrem (Id. XII, 1). Transitus ergo de hac vita mortali in aliam vitam immortalem, hoc est enim de morte ad vitam, in passione et in resurrectione Domini commendatur.

CAPUT II. — 3. Hic transitus a nobis modo agitur per fidem, quæ nobis est in remissionem peccatorum in spem vitæ æternæ, diligentibus Deum et proximum; quia fides per dilectionem operatur (Gal. v, 6), et justus ex fide vivit (Habac. 11, 4). Spes autem quæ videtur,non est spes : quod enim videt quis, quid sperat?Si autem quod non videmus speramus,per patientiam exspectamus (Rom. vIII, 24): secundum hanc fidem, et spem, et dilectionem, qua cœpimus esse sub gratia, jam commortui sumus cum Christo, et consepulti illi per baptismum in mortem (Coloss. m), sicut dicit Apostolus: Quia et vetus homo noster simul crucifixus est cum illo ; et resurreximus cum illo (Rom. v1, 6) : quia simul nos excitavit, et simul sedere fecitin cœlestibus. Unde est et illa exhortatio: Siautem resurrexistis cum Christo,quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens ; quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. Sed quod sequitur et dicit, Mortui enim estis, et vila vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum

Floriacensis codex, ad sacratam significationem convertere non omittamus.

*In Ms. Floriac., transit; forte pro, transiit, uti habet vulgata et græca versio, metabébéken.

(a) Ita visum est Irenæo, lib. 4, c. 33; Tertulliano, lib. cont. Judæos, c. 10; Lactantio, lib. 4 Institut., c. 26; Ambrosio, de mystico Pascha, cap. 1.

Christus apparuerit vita vestra,tunc et vos apparebitis cum illo in gloria (Coloss. 1, 1-4); satis indicat quid velit intelligi, quia nunc transitus noster de morte ad vitam,qui fit per fidem,spe peragitur futuræ in fine resurrectionis et gloriæ, cum corruptibile hoc, id est caro ista in qua gemimus modo, induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem (I Cor. xv, 53). Nunc enim quidem jam habemus primitias spiritus per fidem, sed adhuc in nobis ipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri: spe enim salvi facli sumus. In hac spe cum sumus, corpus quidem mortuum est propter peccatum,spiritus autem vita est propter justitiam. Sed vide quid sequitur: Si autem Spiritus ejus inquit, qui suscitavit Jesum amortuis habitat in vobis ; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit el mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. viii, 23, 24, 10, 11). Hoc igitur universa Ecclesia, quæ in peregrinatione mortalitatis inventa est, exspectat in fine sæculi quod in Domini nostri Jesu Christi corpore præmonstratum est, qui est ex mortuis primogenitus,quia et corpus ejus cui caput est ipse, non nisi Ecclesia est (Coloss. 1, 18).

CAPUT III.-4. Nonnulli enim attendentes verba quæ assidue dicit Apostolus, quia et mortui sumus cum Christo, et resurreximus cum eo, nec intelligentes quatenus dicantur, arbitrati sunt jam factam esse resurrectionem, nec ullam ulterius in fine temporum esse sperandam: Ex quibus est, inquit, Hymenæus et Philetus,qui circa veritatem aberraverunt, dicentes resurrectionem jam factam esse, et fidem quorumdam subverterunt (II Tim. 11, 17). Idem apostolus eos arguens detestatur, qui tamen dicit nos resurrexisse cum Christo. Unde, nisi quia hoc per fidem et spem, et dilectionem factum esse dicit in nobis, secundum primitias Spiritus? Sed quia spes quæ videtur non est spes, et ideo si quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus; restat utique redemptio corporis nostri, quam exspectantes in nobismetipsis ingemiscimus. Unde est etillud: Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. x11, 12). 5. Hæc igitur innovatio vitæ nostræ est quidam transitus de morte ad vitam, qui primo fit per fidem, ut in spe gaudeamus, et in tribulatione patientes si. mus, dum adhuc exterior noster homo corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (II Cor. iv, 16). Propter ipsum initium novæ vitæ,propter novum hominem quem jubemur induere1, et exuere veterem (Coloss. 11, 9, 10); expurgantes vetus fermentum, ut simus nova conspersio, quoniam Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. v, 7) : propter hanc ergo vitæ novitatem, primus mensis in anni mensibus celebrationi huic attributus est. Nam et ipse dicitur mensis novorum (Exod. xx11, 15). Quia vero in toto tempore sæculi nunc tertium tempus apparuit, ideo resurrectio Domini triduana est. Primum

Mss. tres Propter hoc ipsum initium, etc. Alii seqq.: Propter ipsum initium novæ vitæ, novum hominem jubemur induere.

« PredošláPokračovať »