Obrázky na stránke
PDF
ePub

tis, ex n. 2. Megalius porro paulo ante obierat, quam concilium Carthagine an. 397, die 28 augusti haberetur. Hoc enim in concilio testatur Aurelius litteras a Crescentiano sibi transmissas fuisse, quibus se ipse Crecentianus Numidiæ primatem essè insinuabat. Quapropter hanc epistolam sub medium annum 397 reponimus; quod ejus tempus ex alio itidem capite facile investigatur. Nan cuim ad Profuturum perlatasitepistola per Victorem, qui Constântinam perrecturus, de eo præmonuerat Augustinum, ex n. 3 non potest in dubium vocari, quin iste Profuturus ille ipse sit Cirtæ seu Constantinæ episcopus, qui in cap. 16, lib. de unico Baptismo cont. Petit.Tcirciter an. 400 edito, ante paucissimos annos defunctus, et Fortunati tunc sedem illam occupantis prædecessor dicitur. Nempe Profuturus anno 394 aut 395 ordinatus episcopus, non multo post e vita decessit, uti collatis epistolis xxviii, n. 1, et lxxi, c. 1, n. 2, cum epistola lxxii, c. 1, n. !, intelligitur. Et sane ipsum Megalio nonnisi perbreve tempus supervixisse oportet quando ipsius successor Fortunatus prius ordinatus fuit, quam Megalii proximus, ut putant, successor Possidius; quemadmodum ex eo probe colligit Henricus de Noris in lib. 2 hist. Pelag. e. 8, quod in collatione Carthaginensi an. 4 I 1, et in epistola Milevitanæ synodi an. 416 Fortunatus ante Possidium nominetur. Is enim inter Africanos patres ordo religiose servabatur, qui pro suscepto episcopatu $* coinpetebat. Dequò more constanter retinendo actum est in synodo Milevitana am 402, die 27 augusti celebrata. XXXIX. — Scripta forte an. 397. Præsidio in Occidenteminaviganti Hieronymus epistolam hic trigesimam nonam commendavit. Hæ secundæ sunt ipsius ad Augustinum litteræ. Nam primas, quæ exciderunt, per Asterium diaconum miserat, promptum, ut hic, n. 1, ait, reddens salutationis obsequium: non quidem pro receptis ante ab Augustino litteris, sed, ut ipse Augustinus in subsequente epistola, n. !, rescribit, pro subscripta salutatione. In hacce epistola, n. 2, Hieronymus salvere jubet Alypium Papam, eodemque titulo donat Augustinum; ex quo intelligimus eam non ante annum 395 scripsisse: cum que Augustino ad episcopatum provecto in ea non gratuletur, id credimus ab ipso præstitum litteris superiore anno per Asterium directis. Ad hæc significat Hieronymuis se in monasterio constitutum, nihilominus variis hinc inde fluctibus quati. Quapropter Epistolam non post annum 397 scriptam ducimus, sed antequam ipse cum Joanne Jerosolymitano rediisset in gratiam : cum minime legamus ipsum ab illa reconciliatione usque ad persecutiones in eumdem a Pelagianis concitatas occasionem ita conquerendihabuisse. Si quis porro sentiat hanc epistolam sexagesima octava posteriorem, et hanc ipsam esse in qua Hieronymus, uti in epistola Lxxxii, n. 1, legitur, epistolam illam lxviii, per Asterium se misisse recolebat ; nemo tamen, speramus, moleste feret nos aliis ex conjecturis hunc ejus constituisse ordinem, ad quem pleraque non male quadrant. XL. Scripta circa idem tempus. Sub idem tempus secundas etiam ad Hieronymum litteras, epistolam scilicet quadragesimam ex Africa mittebat Augustinus, significans, c. 5, n. 8, se priores ad eum litteras dedisse, qnæ perlatæ non snnt ; atque in exordio gratiam habens quod pro subseripta salutatione, plenamn sibi epistolam reddidisset, licet breviorem. Quibus verbis non superiorem epistolam xxxix notat, sed alteram hactenus desideratam, in qua Hieronymus Origenem carpebat; uti videre est hic cap. 6, n. 9, de quio Origene forte Augustinus verbum fecerat, cum Š cnjusdam litteris subscribens emm officiose salutavit. Ea est, opinamur, epistola. quam per Asterium Hieronymus misitanno forsan 396, ut Augustino salutationis officium redhiberet. Quod autem ad xl, de qua agimus, epistolam attinet, Paulus í; eam perferendam acceperat, navigationis consilium mutavit, ex epist. Lxxii, c. 1, n.

{, nec tamen eam ad Augustinum retulit juxta epist. Lxxiii, n. 5; unde hæ litteræ prius per Italiain spärsæ sunt, quam ad Hieronymum, pervènirent: quoù inter utrumque discordiam animorum serere poterat, nisi Augustini humilitas et utriusque charilâs offensionis semina suffocasset. Jam $ altera epistola ante hanc Hieronymo scripta contigerat, ut ejus perlato* Profulurus dum sese itineri accingit, continuo episcopus creatus, non trajiceretin Palæstinam, ex epist. Lxxii, c. I, n. ! ; necnon ex epist. lxxi, c. 1, n. 2, ubi primas istas litteras a se adhuc presbytero præparatas monet Augustinus, ut secundæ posterioresqùe ipso jam episcopo dictatæ intelligantur. XLI. — Scripta sub initium episcopatus Augustini. Ad annos episcopatus Augustini priores feferendam ducimus epistolam quadragesimam primam, conscriptam nomine Alypii et Augustini, qüi Aurelio Carthaginensi gratulantur ob hanc præcipue causam, quod presbyteris se præsente verbum Dei apud populum tractare jamjam permittat. Aliud enim ferebat consuetudo per Africanas Ecclesias ubique recepta ; in quam offendisse vituperabatur Walerius, qui Augustino presbytero potestatem fecisset prædicandi Éí præsente ipso episcopo. Sed observat Possidius, c. 5, cum fama sacrarum concionum, quas ad populum Hipponensem habebat Augustinus, longe lateque diffunderetur, consultius visum esse episcopis aliis, Valerii exemplum æmulari. Qua in re Aurelium reliquis præivisse fas est existimare; et vero satis intelligitur ex hac ipsa epistola ; quæ proinde in ulteriores annos remittenda non fuit. XLIl. — Scripta eaeeunte æstate an. 397. Epistola quadragesima secunda ad Paulinum, ex Phimarconensi manuscripto nunc primum vulgata, pertinet ad annum 397, scripta videlicet labente secunda æstate a receptis ultimis Paulini litteris anni 395. Confer hanc epistolam cum epistola xxxi, n. 8. XLIII, XLIV. — Scriptæ circa fin.an. 397 aut init. 398. Duæ subsequuntur Glorio, Eleusio Felicibusque inscriptæ, epistolæ quas nihil obstat quominuis sub unum et idem tempus, id est sub annum exeuntem 397, aut, ineuntem 398 conscriptas arbitremur. Et uidem in xllli, quam priorem altera suspicamur, ptati Thamugadensis tyrannidem sumina dicendi libertate commemorat Augustinus, c. 8, n. 24 ; sed iis tamen verbis, quæ illam nondum desiisse innuant. Desiit autem illa tyrannis anno 398, uti ad epistolam Liii, n. 6, innota observamus. Dicit quoque ibidem quam injuste sacrilegia sua per ordinarias humanas potestates flagellis temporalibus emendari uolint Donatistæ. Sed id refertur quam optime ad tempora, ut vocabant, Macariana, de quibus in Tibursigensi colloquio Fortunius episcopus Donatista querelam movit, ex subsequente epistola xLiv, c. 2, n. 4. AEquum vero est demonstrare quandonam Augustinus ad istud Fortunii colloquium venerit. Id enim eruditos viros Baronianis animalibus insistentes ad Christi annum 412 referre passim videmus. A quorum opinione revocant nos subjecta rationum momenta. Cum Tibursico Augustinus Cirtam pergeret, ut fert hæcce epistola xliv, n. !, id iter agebat, non quidem, quod Baronio visum est, occasione synodi (quam Lovaniensium editio Cirtensem, priores vero editiones et antiqui MSS. constanter Zertensem nominant, cum in Retract. tibro 2, c. 40, tum im epistola cxli), sed episcopi ordinandi causa eo vocatus, uti disertis verbis ipse testatur Augustinus in hac epistola xliv, c. 6. n. 13. Porro sufficiendus erat successor, si non ipsi Fortunato, qui anno 416 Cirtensem Ecclesiam adhuc regebat, inter Milevitanæ synodi patres ante Possidium nominatus, certe Profuturo, qui episcopatum anno 394 aut 395 adeptus, brevi p6st tempore defunctus est. Atqui huic successit ipsé Fortunatus cujus ordinatio ultra initium anni 398 remitti vix possit ex dictis supra ad epistolam xxxvin. - - Am etiam aliunde constat huncce Augustini cum Fortunio congressum contigisse ante annnm 41 !, idque intelligere est vel ex ipso Augustini animo a persequendis hæreticis adhuc alieno hic c. 4 et ö. Et prorsus patet Donatistas tunc temporis quietos fuisse, totaque epistola eos plena gaudere libertate nptat: quod nunquam accidit ab anno 41 t. Liquet pariter Augustinum, cum ei Fortunius pseudoSardicensis seu Philippopolitani concilii epistolam exhibuit c. 2, n. 6, quid hoc esset tunc ignorasse. At illud in libris contra Cresconium ante annum 41 ! scriptis jam notum habet, et ut Arianorum conventum explodit in lib. 3, c. 34. Est etiam perspicuum ex Augustini verbis, c. 1, n. t, hunc Fortunium fuisse antiquiorem ipso episcopum, qui tamen episcopus non érat anno 41 1, cum Januarius Tibursicensis in Numidia episcopus ex parte Domatistarum interfuerit collationi Carthaginénsi;adeoque Fortunius post annum 44 1 in vivis esse non potuit : quem idcirco facilius crediderimus esse illum ipsum, qui decimus numeratur inter trecentos et decem episcopos concilii Bagaiensis a Donatistis anno 394 celebrati. Itaque ex his rationum momentis conficimus colloquium istud ante annos circiter 15 quam retulit Baronius, constituendum esse. Neque id silentio transeundum,ubi in eodem colloquio de Ambrosio sermo incidit, in hæc epislola. c. 4, n. 7, Augustini verba movere posse, ut sanctus ille antistes in vivis adhuc egisse credatur:atque ubiactum est de persecutione Donatistarum in Maximianistas nihilomnino dictum reperiri de Prætextato et Feliciano, quos illi tamen receperant sub initium anni 397. Ex quibus forte nonnemoreputaverit haud serius ineunte prædicto anno 397, habitum fuisse illud Tibursicense colloquium. Verum, ut id constet, statuere oportet in primis obiisse Megalium medio circiter anno 395, quandoquidem Profuturus Megalio superstes fuit,atque Augustino adordinandum Profuturi successorem proficiscente habitum est cum Fortunio colloquium. Itaque inter Megalium et Crescentianum primas aliquis erit inserendus, aut certe dicendum érit annum prius effluxisse, quam is renuntiaretur, qui Megalio in officio primatus jure antiquitatis succederet. Nam Crescentianus primatum non adiit ante annum 397, paulo ante concilium Carthaginense die 28 augusti celebratum, in quo Aurelius testatur se litteras non ita pridem accepisse a Crescentiano, primæ sedis Numidiarum, ut ipse insinuat, inquit ; qua ex clausula patet nesgiisse tunc Aurelium, eum esse primatem; quod tamen in primis scire debuerat. Licet autem Megalium inter et Crescentianum primatem interseri nihil vetet; ut tamen id ita contigisse arbitremur, non exiguntsuperius allatæ rationes.Quocirca maluimus istud colloquium reponere in fine anni 397, sive potius in principio anni 398, quo tempore Gildonis tyranni occasus persecutionis metum Donatistis, propter Optatum suum Gildonis satellitem, injicere proterat. Eo enim spectare videntur, quæ dicta narrantur in hac epistola, c. 5, n. 1 !. XLV. — Scripta an. 398. Epistola quadragesima quinta ad Paulinum, quæ huic editioni ex Phimarconensi manuscripto accedit, scripta est biennio toto, postquam Romanus et Agilis ad Paulinum rediissent, elapso. Hos porro a se dimisit Augustinus circiterineuntem annum 396, sicque isthæc epistola est ineuntis anni 398. XLVI, XLVlI. — Scriptae circa hoc tempus. Quadragesima sexta Publicolae est S. Augustinum consulentis,utepiscopum jam auctoritate pollentem, etiis quibus vir ille tenerioris conscientiæ permovebatur, scrupulis removendisidoneum. Porro hæc et sequens epistola Augustini ad Publicolam, ad hanc aetatem referuntur; quia scriptæ videntur vigente adhuc idolorum cultú, qui anno399 prohibitus fuit. XLVIII. — Scripta forte an. 398. Epistola quadragesima octava ad Eudoacium insulæ Caprariæ, iit A'$; codices præferunt, Abbatem, creditur scripta snb annum 398, quoniam in ea, n. 4, laudat Augustinus duos probatæ vitæ monachos,

qui inde in Africam trajecerant, Eustasium et Andream, quorum Eustasius jam ibi defunctus erat. Nempe putant esse illos ipsos qui Mascezi} Romani exercitus ducem comitabantur. Hic enim sub anni hujus initium navigans in Africam adversus Gildonem tyrannum, Caprariam insulam adiit, ut scribit Orosius in lib. 7, c. 36, unde secum sanctos servos Dei aliquot permotos precibus suis sumpsit : cumque his in orationibus, jejuniis, psalmis, dies et noctes cóntinuans, sine bello victoriam meruit, ac sine cæde vindictam. XLlX. — Scripta circa an. 398. De tempore epistolæ quadragesimæ nonæ ad Honoratum, id solum statui potest, admodum verisimile esse his prioribus annis episcopatus Augus tini, quibus nondum Donatistæ tam infenso animo veritati adversabantur, Honoratum illorum partis episcopum et Hipponi vicinum, significasse Augustino per Erotem, se libenter cum eo per litteras de schismate collaturum, ut de re tanti momenti, ea qua par erat lenitate et animi tranquillitate agerent. Cui Augustinus qui jampridem illius eíí quium expetebat, ejus sibi consilium multum placere hac Epistola rescripsit, et causam pro suis partibus agressus, ipsum âd respondendüm invitâvit. L. — Scripta forte an. 399. Ad rescripta Imperåtoris Honorii, data anno 399 adversus idola, refert Baronius id de quo Augustinus in epistola quinquagesima expo$tulat apud seniores Suffectanæ coloniæ, qua in colònia cum Herculis simulacrum deturbatum fuisset et comminutum, Gentiles armis Christianos aggressi, ex eis trucidarunt sexaginta, qui in Martyrologio Romano SS. Martyrum numero adscripti sunt ad diem 30 augusti. LI. — Scripta an. 399 aut 400. Prodiit epistola quinquagesima prima ad Crispimum post mortem Optati Thamugadensis, cujus memoriam facete laudat Augustinus, n. 3, his verbis, Etiam 0ptati illius tribuni vestri sancta memoria prædicatur : ante obitum vero Prætextati Assuritani, de quo non aliter atque de Feliciano Mustitano adhuc vivente passim hic loquitur ; quodque ad rem propius facit de ambobus dicit n. 4, Quotquot ergo eo tempore baptizaverunt, nunc secum et vobiscum habent. Porro exstinctus est Optatus paulo post Gildonis tyranni necem anno 398. Præfextatus vero jam obierat, cum Augustinus libro 3 contra Parmenianum circiter annum 400, apices ultimos apponebat, ut patet ex ejusdem libri postremo capite. Unde hanc Epistolam anno 399 aut 400 scriptum esse annotamus. Quod itaque scribit Augustinus, n. 3, Donatisfas Catholicis objectare solitos esse, quod ipsos per potestates terrenas persequerentur, non ad edicta anni 405, sed ad superiora referri oportet, quae nonnulla anno 377, et deinceps contra ipsos emanarunt. LlI. — Scriptura circa an. 400. Epistola quinquagésima secunda ad Leverinum in primis Augustini contra Donatistas scriptis censenda videtur, nec tamen multo ante annium 400 collocanda ; quoniam n. 3 hæc dicit : Tam multi scelerati apud eos emerserunt, et toleraverunt illos per tot annos, ne partem Donati conscinderent. Cujusmodi verbis, sublato e vivis 0ptato, decennalem ejus tyrannidem persæpe significat. LII. — Scripta circa an. 400. Adidem circiter tempus epistolam quinquagesimam tertiam ad Generosum referre licet: quippe cum sedente Romæ Anastasio scripta fuerit ex m. 3, et forsitan in vivis agente adhuc Prætextato, uti conjicitur ex n. 6. LIV, LV. — Scriptæ circa an. 400. Epistolæ quinquagesimaquarta et quinquagesima quinta, qui sunt libri duo ad inquisitiones Januarii, locum in Retractationibus medium tenentinteropuscula circiter annum 400 elaborata ; recensenturque aliquanlo ante libros contra litteras Petiliani non serius anno 402 scriptos : quandoquidem Anastasius, qui hoc ipso anno decessit, in Romana cathedra sédebat eo die quo scribebatur, cap. 51, lib. 2, contra prædictas litteras Petiliani, uti testatur illic Augustinus. LVI, LVII. — Scriptæ circa an. 400. Epistolas quinquagesimam sextam et quinquagesimam septimam ad Celerem dedit procul dubio ante collationem Carthaginensem, de cujus actis nihil dicit : sed post editos a se libros aliquot adversus Donatistas, quos ipsi legendos exhibet. Quocirca videtur commode reponi sub hoc idem tempus. LVIII. — Scripta versus ereuntem an. 401. Quinquagesima octava ad Pammachium scripta est fortassis versus finem anni 401, et commendata legatis qui Carthaginensis concilii, ldibus septembris habiti noinine preces Imperatoribus detulerunt. Nam ut in hujusce concilii exordio notantur Donatistarum insidiæ et improbitates, quibus Africanam Ecclesiam catholicam graviter vexabant ; ita in istius epistolæ fine de hæreticorum insidiis loquens Augustinus, Audies tamen hæc, ait, a fratribus meis, quos plurimum commendo eaeimietati tuæ. LIX. — Scripta circa exeuntem an. 401. Tractoria quinto ldus novembris a Victorino accepta, qua is concilium ut Numidiæ Primas convocabat, rescripsit illi Augustinus epistolam quinquagesimam nonam, significans Xantippum Tagosensem dicerc, quod eum Primatus ipse contingat. Porro Xantippus primatum adeptus erat quam tardissime anno 402, ut liquet ex epistola Lxv, ipsi Seni, id est primati ante Paschale festum hoc anno data ; maximeque ex Synodo Milevitana eodem anno celebrata 27 augusti, in qua idem episcopus primae sedis Numidiæ appellatur. Igitur si causam suam collegis probavit Victorinus, pertinet forte epistola lux ad superiorem aliquem annum a 397, quo primas renuntiatus fuit Crescentianus, elapsum. Sin autem ille, quod verisimilius est, a causa cecidit, non immerito collocatur exeunte anno 401. LX. — Scripta circiter finem an. 401. In epistola sexagesima ad Aurelium agitur de duobus fratribus qui de monasterio non obtenta licentia recedentes, ad eumdem. Aurelium transierant ; a quo tales instituti sui desertores cooptari in clerum non probat Augustinus. Et alterum quidem Donatum nomine, qui ordinatus fuerat ante constitutionem ea de re factam a Carthaginensi concilio die 13 septembris anno 40 | habito, prudentiæ illius arbitrioque permittit. De altero autem, et maxime quia ejus causa Donatus de monasterio abscesserat, aliud videri sibi significat. Unde colligimus hanc epistolam non multo post idem concilium scriptam fuisse. LXI. — Scripta ereunte an. 40! aut paulo post. Sub idem tempus data videtur epistola sexagesima prima ad Theodorum, qua interposito juramento polliceiur Augustinus se clericis Donatistis ad Ecclesiam redeuntibus honorem sui ipsorum ordinis servaturum. Nam prædicti concilii decreto id relictum erat voluntati arbitrioque episcopi cujusque Catholici, ut si ipsi expedire videretur, eosdem deinceps cum suis honoribus et ordinibus reciperet. LXII, LXIII. Scriptæ circa idem tempus. Epistola sexagesima secunda et sexagesima tertia ad Severum scriptæ fuerunt in Timothei causa, cujus occasione opinamur conditum fuisse illum canoner a Milevitana synodo 27 septembris anno 402. Ut qui. cumque in Ecclesia vel semel legerit, ab alia Ecclesia ad clericatum non teneatur. Certe epistola lxum, n. 4, ubi Severum rogat Augustinus ut apud se ipse consulto Deo perpendat utrum Timotheus, qui Lectoris officio non semel, neque in uno loco diœcesis Hipponensis functus fuissèt, judicari possit aut debeat non Lector fuisse: haudquaquam mentionem facit de isto Milevitani concilii canone quo res tamen liquido explicata fuit. Quapropter has epistolas ultra tempus istud remittere non licet.

LXIV. — Scripta paulo post Natal. Christi an. 401. In epistola sexagesima quarta ad Quintianum, paulo post Christi Natalem, sicuti ex n. 2 habetur, conseripta significat Augustinus n. 3 statutum esse recenti concilio, ut de aliquo monasterio qui recesserint vel projecti fuerint, non fiant alibi clerici, aut præpositi monasteriorum, quod non aliud procul dubio est nisi Carthaginensis concilii 13 septemb. an 401 decretum istud : Item placuit, ut si quis de alterius monasterio repertum, etc. In Cod. can. Afric. c. 80. LXV. — Scripta ineunte an. 402. Epistola sexagesima quinta ad Xantippum senem scripta est aliquanto ante Dominicum Paschæ, qui futurus erat octavo Idus aprilis, ex. n. 2. Atqui Xantippo Sene, seu, quod eo titulo significari videtur, rimatum gerente, Pascha in diem 6 aprilis non incidit, nisi anno 402, uti optime observant Perronius in lib. adversus responsionem Regis Britanniarum c. 48, et Norisius in lib. 2 Hist. Pelag. c. 8. LXVI. — Scripta circo idem tempus. Non serius hoc tempore commissum est a Crispino Calamensi facinus illud, de quo in epistola sexagesima sexta apud eumdem Crispinum expostulat Augustinus. Quippe in lib. 2 contra Litt. Petiliani, cap. 83, quem scribebat anno 402, testatur hoc nuper contigisse, idque se adhuc lugere dicit. Quia tamen vocis nuper significatus ad plures interdum annos porrigituris posset istud Crispini factum ad aliquem e superioribus annis referri : sed cum nobis incompertum sit quo anno contigerit, visum est hanc epistolam hoc loco reponere. LXVII, LXVIII. — Scriptae circa an. 402. Sexagesima septima ad Hieronymum et sexagesima octava Hieronymi ad Augustinum, scriptæ sunt post Pauliniani regressum ex 0ccidente in Palæsiinam quandoquidem Angustinus ipsum salutat, vicissimque ab ipso per Hieronymum salutatur. Porro missus Paulinianus a fratre suo Hieronymo in Occidentem am. 398, ut suum commune patrimonium divenderet, de quo Hieronymus in 26 epist. ad Pammachium, non rediit Bethlehem nisi sub finem an. 401. Præterea Hieronymus Augustino nunc transmittit Apologiam suam adversus Ruffinum seu primam,seu secundam,cujus verba quædam profert Augustinus in epistola clxvi,c. 5, n. 15. Certejam ad Hieronymum maledictu sua miserat Ruffinusutidicitur in hac epistola Lxviii,n.3,quod quidem fecit ille post Apologiampriorem,sicque occasionem posteriori præbuit, ut ex eadem posteriore Apologia patet, quæ Apologia pertinet ad an. 402. Perlaiore Hiéronymus utitur Asterio per quem ante sex annos misit primas litteras supra in epistola xxxix memoratas, quas cum nonnisi salutationis obsequium appellet, ab hoc de quo agimus rescripto diversas esse velinde conjectare licet. Denique hic n. !, annotandum venit exempla litterarum Augustini per Sysionium diaconum allata esse Hieronymo sub id tempus, quo Paula ægrotabat. Ex quo intelligas diaconüm huncce non eumdem esse cum Sysinnio, quian. 406, id est biennio post Paulæ obitum navigavit Jerosolymam; aut siidem ipse est,eum secundo illuc trajecisse, contra quam existimavit Baronius. LXIX. — Scripta eaeeunte an. 402. Epistola sexagesima nona ad Castorium conferenda est cum synodo Milevitana die 27 augusti am. 402 gelebrata.Is enim Maximianus quem hic laudant Alypius et Augustinus, quod episcopale onus pacifica permotus pietate deposuerit, cuiqué in Vaginensis Ecclesiae administratione fratrem ipsius Castorium succedere cupiunt,ille ipse est, eruditorum quorumdam judicio, Maximianus Bagaiensis, qui episcopali sede cedere permittitur illius synodi decreto, in Cod.can. Afr. c. 88. Sic Rivius, sic ante illum sensit Baronius ad an. 402. Ubi tamen admonet, se aliquando putasse Maximianum episcopum illum Bagaiensem, qui scilicet a Donatistis cæsus et de turri præcipitatus fuisse narratur ab Augustino in epist. cLxxxv, n. 26, et lxxxviii, n. 7, et in libro 3 contra Cresconium, c. 43, eumdem esse cum isto, de quo in Milevitama synodo actum est ; sed jam videri sibi esse ab eo diversum, atque in illius synodi Actis legendum esse Maxiinianum Vagiensem non Bagaiensem. Qua de re forte alius occurret dicendi locus. LXX. — Scripta forte circa hoc tempus. Post annum 400 scriptam credimus epistolam septuagesimam ad Naucellionem sive mortuo jam Prætextato. Non enim venit in mentem alia ratio cur nunc de illo sileat Augustinus, solumque commemoret Felicianum, nisi quia hic solus superstes erat. Nam cum una fuisset amborum causa, una in ambos dicta sententia, eædem etiam postea adversus ambos, ut e suis pellerentur ecclesiis, intentatæ lites ; atque eadem occasione, compellente nimirum Optato Gildoniano, iisdemque demum conditionibus facta amborum reconciliatio ; producebantur antehac simul ab Augustino, ubicumque S. Doctor argumentum istud contra Donatistas retorquebat, ostendens frustra a schismaticis objici in Catholicos, quæ ipsi in Maximianistarum causa, et præsertim erga Præsertim et Felicianum perpetrassent. LXXI. — Scripta circa an. 403. Hieronymi litteras per Asterium cum Apologia in Ruffinum allatas nondum receperat Augustinus, cum septuagesimam primam epistolam Cypriano diacono ad Hieronymum perferendam dedit. Quipe de illius tum Ruffino discordia nullum verbum acit ; aperitque etiam hic libere quid de illius in libris Veteri§ Testamenti ex Hebræo vertendis labore sentiat: haudquaquam id facturus, non sedato inprimis Hieronymi animo, si eum prioribus epistolis suis commotum offensumque fuisse intellexisset. Mittebat simul tres alias epistolas antehac scriptas, ex cap. 1, n. 2, quarum quam, scilicet xxviii, non fuisse perlatam sciebat : de iteris vero duabus nempe xl et lxvii, incertus erat. LXXII. — Scripta an. 403 aut 404. Subsequens epistola a Hieronymo sub hoc tempus dictata intelligitur ex cap. 2, m. 4,ubi nonnulla de verbo repetit ex epistola Lxvii, superiore anno sibi directa. Et partim quidem isti lxvii, respondet; partim etiam alteri, quæ minime reperitur in qua nimirum Augustinus significabat epistolam quamdaim, cui responsum flagitabat, a se primum Profuturo traditam,secundo missam fuisse perquemdam alium,atque hunc maris timuisse discrimina, et navigationis mutasse consilium.Istud tamen rescriptum suum Hieronymus non misit ante Cypriani reditum,qui simul et illius perlator fuit, juxtà epist. Lxxxii, c. 4, n. 30, et alterius, scilicet epistolæ Lxxv scriptæ exeunte anno 404, vel serius paulo. Denique observandum quod Hieronymus c. 1, n. {, dicit, epistolam Augustini, puta xl, de qua hic expostulat, in insula Adriæ ante hoc ferme quinquennium repertam fuisse a Sysinnio. LXXIIl. -— Scripta circa an. 404. Hoc interim tempore, id est post Cypriani profeclionem in Palæstinám, cum Augustiniuis reddita sibi per Asterium epistola Lxviii, sentiret Hieronymum nonnihil offensum suis litteris,quas per Italiamsparsas fuisse, nec tamen ad ipsum cui scriptæ erant, perlatas querebatur; non distulit quin continuo epistolam septuagesimam tertiam réscriberet; ubi dum ejus querelis facere satis studet,testatur se Apologiam adversus Ruffinum accepisse, aitque se illius inter eos enatæ dissensionis exemplo territum, cum quædam ad se in Hieronymi epistola legeret ipsius indignationis indicia. Itaque pertinet hæcce epistola ad an. circ. 404, quojam annum ætatis quinquagesimum attigerat Augustinus, quise senem esse profitetur cap. 2, n. 5, nequaquam ibi senis nomine, uti interdum solet, notâns ætatem ultimam, quæ ab anno 61 inchoatur. Alioquin remittenda esset epistola ultra annum Christi 414. LXXIV. Scripta cum superiore. Epistola septuagesimâ quarta ad Præsidium data est occasione superioris epistolæ, quam per eum Hieronymo mitti, imo etiam Hieronymum per ejus

litteras sibi placari postulat Augustinus. Porro Præsidius, qui hic consacerdos, id est episcopus appellatur, videtur omnino is esse quem Hieronymus ex Palæstina trajicientem commendabat Augustino per epistolam xxxix, anno forte 397 scriptam, diaconuin eum vocans, et significans sibi esse germarotsstmtum. LXXV. — Scripta circa finem an. 404. Cypriano in Africam revertenti duas ad Augustinum epistolas, lxxii et Lxxv, dedit Hieronymus,juxta epist. Lxxxii, c. 5, n. 36. In hac septuagesima quinta respondel tribus exallatis sibi per Cyprianum epistolis, scilicet xxvui, xl, et lxxi; nihil vero de Lxxiii dicit, quam haud dubie nondum receperat. Scribebat ergo versus finem an. 404. Certe non citius, quandoquidem jam exauctoratus erat Joannes Chrysostomus, uti non obscure significat hic cap. 3, n. 6. LXXVI. — Scripta ineunte an. 404 aut circiter. Cum ex decreto generalistolius Africæ concilii,quod anno 403, die25 augusti celebratum est, facta fuisset Donatistarum episcopis, per quemque catholicum episcopum in sua dioecesi, citatio publicoruum Actorum forma, ut ad pacificam collationem venire non cunctarentur, responderunt illi verbis dolo, maledictione, amaritudine plenis, exlib.3 contra Cresc. c. 45. Ipse etiam Proculeianus apud Hipponem ab Augustino interpellatus, primo quidem respondit suæ par tis episcopos concilium hàbituros et illic deliberaturosquod fesponsum redderent. Tum denuo pulsatus, collationem aperte recusavit ex epist. lxxxviii, n. 7. Quapropteripsos eorum Laicos epistola septuagesima séxta ad Donatistas iascripta interpellandos öensuit Augustinus. Vel vobis Laicis, inquit, n. 4, ad ista respondeant episcopi vestri, si nobiscum loqui n0lunt, etc. Si lupi concilium fecerunt, ut pastoribus non respondeant, quare oves consilium perdiderunt, ut ad lufiorum spelúncas accedant. Itaque scripta est epistola sub initium anni 404. In ea Feliciani mentio fit, non Prætextati, quod uti supra observavimus, jam Prætextatus obiisset. LXXVII, LXXVIII. — Scriptæ forte an. 404, circ. 26 junii. Subsequuntur super Bonifacii et Spei causa epistolæ duæ, quas vivénte adhuc Proculeiano Hipponensium Dónatistarum episcopo, necnon aliquanto temporis spatio post` editüm a Carthaginensi conciliò anno 401, die 13 septembris de Donatistis clericis recipiendis decretüm conscriptas fuisse intelligimus, ex ea quæ est Lxxxviii, n. 8. Nam illic duorum diaconorüm, qui ex Donali parte ad catholicam Ecclesiam accesserant, commemoratur lapsus, simulque catholicorum quorumdam animus iniani veluti gloria agitatus, quoniam ob illorum lapsum disciplinæ Proculeiani insultaverant, castigatur. Forsitan pertinent ad tempus synodi ha bitæ Carthagine annó 404, die 26 junii, quo tempore cum sancto episcopo non liceret statim reverti Hipponem, ut obortum in ecclesia sua scandalum de imedio tolleret, id per litteras agendum pro virili curavit. Porro in ea epistola, quam Clero et senioribus plebique Hipponensi inscripsit, concessit demum n.4, ùt Bonifacii presbyteri nomen non recitaretur in diptychis. Undeliquet hanc datam fuisse paulo post alieram ad Felicem et Hilarium,quibus m.2 scribit Augustinus, se non audere Dei prævénire sententiam in delendo vel supprimendo ejus nomine. Erant amboilli, non episcopi (quam ipsis dignitatem,nescimus qua auctoritate, tribuerunt Erasmus et Ë$ sed in Catholicis Hipponensibus primariiqnidam viri;quod ipsa epistolâ satis loquitur. Nec temere credideris hunc Hilarinum esse eúmdem ac illum quem Aurelio in fine epistolæ xli Augustinus commendat, Fratrem Hilarinum Hipponensem Archiatrum et Principalem. LXXIX. — Scripta forte an. 404. Epistola septuagesima nona data est ad quemdam Manichæum presbyterum, quem suspicamur non alium esse a Feliceillo, qui ab Augustino publica disputatione convictus fuit anno 404, mense decembri, exActis cum Felice tom. 6; sicque sentit Bernardus

Vindingus, eo quod istius presbyteri præcessordica- LXXXVII. - Scripta forte an. 405, cerle ante an. 411. tur Fortunatus: hunc ipsum enim Felicis fuisse præ- De tempore epistolæ octogesimæ septimæ ad Emecessorem videtur innuere Augustinus in lib. 1 ritum, duo certa sunt: primum nondum Emeritum Retract. c. 8.

viderat Augustinus,neque omnino virum nisi fama LXXX. - Scripta an. 405, circa mens. martium. noverat, ex num. 1, 4 et 10, adeoque nondum habita

Octogesima ad Paulinum o. I se ipsa prodit scri- fuerat Carthaginensis collatio, qua nimirum in collaptan sub illud tempus,cum proxime futurus spera tione Emeritus, unus eorum septem quos Donatistæ batur reditus episcoporum Theasii et Evodij:qui vi. pro suæ causæ defensione delegerant, in eadem causa delicet a Carthaginensi concilio superioris anni ad maximelaboravit, inquit Augustinus in lib.2 Retract. Honorium missi, legibus contra Donatistas die 12 c.51.Deinde quod non minus liquidum est,jam Honofebruarii ab Imperatore promulgatis, reditum in rius tulerat leges anni 405 paulo severiores quam Africam haud dubie maturarunt.

impetrare voluissent legati synodi Carthaginensis LXXXI. – Scripta forte an. 405.

anni 404. Nempe cum legati Romam venerunt, uti in Epistolam octogesimum primam Hieronymus per subsequenti epistola, n. 7 narratur, jam cicatrices Firmum transmisit,excusans quod ab Augustino pro- episcopi catholici Bagaitani horrendæ ac recentisvocatus compulsusque ad respondendum,id demum simæ limperatorem commoverant, ut leges tales fecerit velio vitus, scilicet epistola Lxxv, quæ idcirco mitterentur, quales et missæ sunt. Hoc ipsum est pauco tempore islam Lxxxi præcessisse videtur. Sus- quod Emerito significat August, hic n. 8. picatur quoque Augustinus in subsequente epist. LXXXVIII. – Scripta post initium an. 406. cap. 1, n. 1, Hieronymo, priusquam hanc LXXXI Hipponensium Clericorum epistola octogesima ad ipsum dictaret, redditam fuisse epistolam suam octava ad Januarium (primæ sedis partis Donati, ut Lxxm. Itaque i-ta Lxxxi non temere ad annum cir nostri MSS. ferunt) mis-a est aliquanto tempore ante citer 403 revocatur.

initam cum Donatistis collationem, quam illi se LXXXII. - Scripta sub idem tempus.

vehementer expetere multis contestantur. Quod Lecta superiore epistola moxoctogesimam secun. aulem n. 10 his verbis obtendunt: Vestri enim coldam ad Hieronymum rescripsit Augustinus, qua tega qui navigaverant, apud præfectos dixerunt se tum isti postremæ per Firmum allatæ, tum aliis audiri venisse : cum citra omnem dubitationem ad duabus quas Cyprianus retulerat, scilicet Lxxll, et gesta illa pertineat,quæ producta legunturin CarthaLXIV respondet.

ginensi collatione 3, n. 124, in judicio habita præfecLXXXIll. – Scripta circa an. 405.

turæ, ubi se pars adversa, id est schismaticorum, Quo tempore discutiendum venerit id negotii, de audiri tantopere flagitavit : quæve in eadem collaquo in epistola octogesima tertia ad Alypium tracta tione n. 141, notantur confecta Ravennæ sub die tertur, non aliter innotescit, nisi quod n.4 scribit Augu- tia Kalendas februarias, Domino nostro Arcadio perstinus, rem se cum Samsucio episcopo, contulisse. petuto Aug 23.d et Probo quartum consule, id est anno Porro Samsucius sub exordium episcopatus Aug. Christi 406, ia profëcto demonstrat scriptam Episjam erat episcopus fide et auctoritate præclarus, tolam' post hujusce anni exordium. uti intelligiiur ex ep. XXXII. At ab an. 407, nihil de

LXXXIX. - Scripta circa idem tempus. eo deinceps reperitur. Conjecturæ tavét quod Lic O ctogestra rotato f'estum data est post prædictas Thiavenses dicuntur nunc catholicae pari accessisse; Honcrii teges, uti intelligitur ex n. 2,6 et7; sed ante forte propter leges an. 405, in Donatistas.

Carthaginensem collationem : quippe cujus nullam LXXXIV. – Scripta circ. hoc tempus, seu ante an. 411. prorsus mentionem Augustinus facit,quamvis Eccle

Epistola octogesima quarta ad Novatum aliquanto siæ causam adversus Donatistas ibi fuse persequatur. ante collationem Carthaginensem scripta est, cum XC, XCI. – Scriptæ an. 408, post 1 diem junii. dubium non sit Novatum, qui collationi interfuit Duarum proxime sequenttum ætatem repetere Sitifensis episcopus, de restituendo sibi fratre suo oportet illis ex verbis Augustiniad Nectarium rescriLucillo diacono (quæ res huic Epistolæ causam bentis n. 8: Contra recenlissimas leges Kalendis juniis dedit) egisse apud Augustinum statim atque epis- festo Paganorum sacrilega solemnitus agitata est : quæ copale opus in se suscepit. Et sane ipse Augustinus quidem verba Baronius etnonnullieruditiad leges allhoc rescripto suo innuit, non ita pridem illum no 399 contra Paganos ab llonorio latas referunt. Sed adeptum esse eam dignitatem : quippe qui ali- ea spectare non dubitamus legem Curtio datam 17 quos Ecclesiæ ministros nondum per se instituisset. Kalend. decembris in Cod. Theod. lib. 16, tit. 10, leg. LXXXV. - Scripta cir. an. 405.

19, sive datam 8 Kalend. decemb. Romæ, et proOctogesima quinta epistola, qua Augustinus Pau. positam Carthagine Nonijs juniis, Basso et Philippo lum episcopum ab arrepto sancto proposito quam Coss. ex Append. Cod. Theod. pag. 35. Enimvero longissime discedentem objurgat, haud collocari ipsissima sunt hujusce legis verba, quæ huc transposset multo ante hoc tempus, quandoquidem is ferenda curavit Augustinus, conquerens solemnitain Christo per Evangelium ab Augustino genitus, tem contra leges agitatam fuisse. Præterquam quod subindeque bene meritus de Ecclesia, multos ad legibus anno 399 promulgatis sacrificia idolis fieri eam jam collegisse dicitur. Neque porro serius prohibentur, non solemnia festa celebrari. Imo reponenda videtur, quando Bonifacius in demortui eodem isto anno 13 Kalend. septemb. legem tulit Pauli locum, juxta epistolam xcvi, n. 2, suffectus Honorius in hæc verba : Ut profanos rilus jam salujam erat anno 408, Cataquensis episcopus appella- bri lege submovimus : ita festos conventus civium, et tus in epistola xcvii, n. 3. Eumdem enim in illa communem omnium lætitiam non patimur submoveri. epistola xcvi,quem hic in epistola octogesima quinta Ad hæc epistolæ hic ordine xciv et xcv, quarum alPaulum notari non dubitant Verlinus, Vindingus, teram mense maio, alteram sub finem ejusdem Holstenius, claretque collatis invicem epistolis. anni, quo illud a Calamensibus flagitium admissum LXXXVI. - Scripta forte an. 405.

est, prodiisse nullus dubitaverit, non possunt anno Quod a Cæciliano petitur in epistola octogesima 399 collocari. Neque enim Melania senior versata sexta, ut qui per alias Africæ terras unitati catholicæ est in Africa anno 398 : cum tamen ex epistola xciv, mirabili efficacia consuluisset, jam tandem Hippo- n. 2 certo colligatur illam ab Augustino visam pensi regioni et vicinis partibus præsidiali edicto fuisse proxime ante tempus negotii Calamensis, subveniret, id plane argumento est scriptam non . Jam vero observare convenit, illius ad Curtium lefuisse epistolam, nisi post emissas ineunte anno 405 gis promulgationem factam fuisse prius in Numidia, leges ab Honorio contra Donastistas. Cum vero Cæci- posterius Carthagine, ubi die 5 junii proposita lex lianus hicidem haud dubie sit qui anno 409 præfectus in Codicis Theod. Appendice notatur : aut certe Prætorio fuit, neque verisimile videatur virum ea illud de quo agitur Calamensium facinus nonnisi dignitate functum in præsidiali apud Africam admin apno 409 contigisse. Quod postremum nobis videnistratione postea meruisse, idcirco hancce epis- tur minus verisimile, com animo reputamus Postolam ad annum circiter 405 pertinere conjectamus. sidium, qui ab Imperatoris comitatu, quem illius

« PredošláPokračovať »