Obrázky na stránke
PDF
ePub

enim tempus est ante Legem, secundum sub Lege, tertium sub Gratia, ubi jam manifestatio est sacramenti prius occulti in prophetico ænigmate. Hoc ergo et in lunari numero significatur ; quia enim septenarius numerus solet in Scripturis ad quamdam perfectionem mysticus apparere, tertia hebdomada lunæ Pascha celebratur, qui dies occurrit a quarta decima in vicesimam primam. CAPUT IV. — 6. Est illic et aliud Sacramentum, quod si tibi obscurum fuerit, quiain talibus inquisitionibus minus eruditus es, non contristeris; nec ideo me putes meliorem,quiahæc in studiis puerilibus didici: Qui enim gloriatur,in eoglorietur,inquit, scire et intelligere quoniam ego sum Dominus (Jer.ix, 24).Nonnulli ergo studiositalium rerum quæsiverunt multa de numeris * et motibus siderum. Etqui subtilius ista scrutati sunt, incrementa et decrementalunaria ex conversione globi ejus conjecerunt, non quod aliquid substantiæ velaccedat ei cum augetur, vel decedatcum minuitur,quod delira imperitia* Manichæi opinantes, repleri eam dixerunt, sicut repletur navis, ex fugitiva Dei parte, quam commixtam principibus tenebrarum eteorum sordibusinquinatam,cordeatque oresacrilego et credere etloquinon dubitant.Hinc ergoimplerilunam dicunt,cum eadem pars Dei magnis laboribus ab inquinamento purgata,de toto mundo atque omnibus cloacis fugiens, redditur Deo lugenti dum redeat; repleri vero per mensem dimidium,et alio dimidio in solem refundi, velut in aliam navem.Nec tamen interistas anathematizandas blasphemiasaliquid unquamfingere potuerunt, cur velincipienslucere vel desinens, corniculatolumine fulgeat, autcur a dimidio mense incipiat minui,et non adrefundendum* plena perveniat. 7. llli autem qui hæc certis numeris indagarunt, ita ut et defectus solis et lunæ non solum cur fierent, sed etiam quando futuri essentlonge ante prædicerent, et eos determinalis intervallis temporum canonica supputatione præfigerent, litterisque mandarent,quas modoqui leguntatque intelligunt, nihilominus eos prædicunt, nec aliter aut alias accidunt quam prædicunt. Tales ergo (quibus non est ignoscendum, sicut sancta Scriptura dicit ; quia cum tantum valeremt ut possent æstimare saeculum, Dominum ejus, quem supplici pietate possent, non facilius invenerunt [Sap. xin, 9), ex ipsis cornibus lunæ quæ a sole aversa sunt, sive crescentis sive decrescentis, conjecerunt eam vel a sole illustrari, et quanto magis ab eo recederet, tanto magis ab ea parte quæ terris apparet, radios ejus excipere; quanto autem ad eum magis post dimidium mensem ex alio semicirculo propinquaret, tanto magis a superiori parte illustratam, ab ea parte quam terris adverteret non posse excipere ra. dios, et propterea videri decrescere : vel sihaberet

' Sic Mss. præstantiores. At. Lov., studio talium rerumi quæsiverunt multa de muneribus, etc.

*Edd., uod deliramentum imperiti Manichaei. Mss. quatuor, quod delirat imperitia Manichæi. Alii duo,delirdimperitia.

* Mss. septem, ad finiendum plena perveniat.

suum lumen,id habere ex una parteinhemisphærio, quam partem cum recedens a sole paulatim terris ostenderet ', donec totam ostenderet, quasi augmenta monstrare, dum non addatur quod deerat, sed prodatur quod inerat;ac rursus paulatim abscondere quod patebat, et ideo videri decrescere.Sed quodlibethorum sit duorum, illud certe manifestum est, et cuivis advertenti facile cognitum, quod luna non augeatur ad oculos nostros, nisi a sole recedendo, neque minuatur, nisi ad solem ex parte alia propinquando. CAPUT V. — 8. Attende nunc quod in Proverbiis legitur: Sapiens sicut sol permanet ; stultus autem sicut luna mutatur (Eccli. xxvii, 12). Et quis est sapiens qui permanet, nisi sol ille justitiæ de quo dicitur, Ortus est mihi sol justitiæ, et quem sibi non fuisse ortum in die novissima plangentes impii dicturi sunt : Et justitiæ lumen non luacit nobis,et sol non ortus est nobis ? (Sap. v, 6.) Nam istum carnis oculis visibilem solem oriri facit super bonos et malos Deus, qui etiam pluit super justos et injustos (Matth. v, 45). Ducuntur autem sæpe ex rebus visibilibus ad invisibilia congruæ similitudines. Quis est ergo ille stultus, qui tanquam luna mutatur, nisi Adam in quo omnes peccaverunt ? Anima quippe humana recedens a sole justitiæ, ab illa scilicet interna contemplatione incommutabilis veritatis,omnes vires suas in externa convertit, el eo magis magisque obscuratur in interioribus ac superioribus suis: sed cum redire cœperit ad illam incommutabilem sapientiam, quanto magis ei appropinquat affectu pietatis, tanto magis exterior homo corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem, omnisque luxillaingenii, quæ adinferiora vergebat, ad superioraconvertitur, et a terrenis quodammodo aufertur, ut magis magisque huic sæculo moriatur, et vita ejus abscondatur cum Christo in Deo. 9. Mutatur ergo in deterius ad exteriora progrediens, etin vita sua projiciens intima sua; et hoc terræ,id est eisquiterrena sapiunt, meliusvidetur,cum laudatur peccatorin desideriis animæ suæ,et qui iniqua gerit, benedicitur (Psal. ix, 3). Mutatur autem in melius,cum intentionem suam et gloriam a terrenis, quæ in hoc sæculo apparent, paulatimavertit,et ad superiora atque interiora* convertit; et hoc terræ id est eis qui terrena sapiunt, deterius videtur.Unde illi impii postremo infructuosam agentes poenitentiam,etiam hoc inter multa dicturi sunt: Iisunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii: nos insensati vitam illorum æstimabamus insaniam (Sap. v, 3, 4). Ac per hoc Spiritus sanctus de visibilibus adinvisibilia,et de corporalibus ad spiritualia sacramentasimilitudinem ducens,transitum

' Mss. septem, quam partem cum recederet a sole... totam ostenderet.

* Lov., et sol justitiæ non ortus est, etc. Abest autem vox, justitiæ, a Mss. et antiquioribus Edd., necnon a græca versione Lxx, quam sequuntur Ambros., serm. 3 et 46, et Gregor., lib. 34 Morál., c. 6, etc. At Vulgata habet, sol intelligentiæ.

* Sic Mss. ad quos accedunt Bad. et Am. At Lov. et Er. habent, et ää superiora ab inferioribus convertit.

illum de alia vita in aliam vitam, quod Pascha nominatur, a quarta decima luna voluit observari,ut non solum propter tempus tertium, quod supra commemoravi, quia inde incipit hebdomada tertia; sed etiam propter ipsam conversionem ab exterioribus ad interiora, de luna similitudo assumeretur : usque ad vicesimam vero et primam, propter ipsum numerum septenarium, quo universitatis significatio sæpe figuratur, qui etiam ipsi Ecclesiæ tribuitur, propter instar universitatis.

CAPUT VI. M0. Ideo Joannes apostolus in Apocalypsi, ad septem scribit Ecclesias. Ecclesia vero adhuc in ista mortalitate carnis constituta,propter ipsam mutabilitatem,lunæ nomine in Scripturis signatur. Unde est illud : Paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscura luna rectos corde (Psal. x, 3, secundum LXX). Prius enim quam fiat illud quod dicit Apostolus, Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. iii, 4), obscura videtur Ecclesia in tempore peregrinationis suæ,inter multasiniquitates gemens ; et tunc sunt timendæ insidiæ fallacium seductorum quas nomine sagittarum intelligi voluit. Unde alio loco proplernuntios fidelissimos veritatis, quos ubique parit Ecclesia, dicitur : Luna testis in cælo fidelis (Psal. lxxxviii, 38). Et cum de regno

Domini Psalmista cantaret, Orietur, inquit, in

diebus ejus justitio et abundantia pacis donec interficiatur luna (Psal. lxxi, 7): id est, abundancia pacis in tantum crescet, donec omunem mutabilitatem mortalitatis absumat Tunc novissima inimica destruetur mors, et quidquid nobis resistitexinfirmitate carnis,unde nobis perfecta pax nondum est,consumetur omnino, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. xv, 26, 53, 54). Unde et illius civitatis muri,quæ Jericho appellatur,quæ in hebræo eloquio Luna interpretari dicitur, septimo circuitu circumactaTestamenti arca corruerunt(Josuevi,20).Quid enim nunc aliud agit annuntiatio regni cœlorum, quam circumactio arcæ significavit, nisi ut omnia munimenta mortalis vitæ, id est, omnis spes hujus sæculi, quæ resistit spei;futuri sæculi,in dono septenarioSpiritus sancti per liberum arbitrium destruatur?Ob hoc enim circumeunte arca,non impulsu violentoilli muri ceciderunt,sed sponte. Sunt et alia testimoniaScripturarum, quæ nobis ingerunt percommemorationem lunæ Ecclesiæ significationem, quæ inista mortalitate ab illaJerusalem,cujus cives sancti Angeli sunt,in ærumnis et laboribus peregrinatur. 1 1. Non ideo tamen putare debent stulti,qui nolunt in melius commutari, adoranda esse illa luminaria, quia ducitur ex eis aliquando similitudo ad divina mysteriafiguranda; ex omni enim creatura ducitur. Nec ideo debemus in sententiam damnationis irruere, quæ ore aposlolico de quibusdam profertur, qui coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam Creatori, qui est benedictus in sæcula (Rom. 1, 25). Sicut enim non adoramus pecora, quamvis dictus sit Christus etagnus (Joan. 1, 29) et vitulus (Ezech.

xLiii, 19); nec feram, quiadictus est leo de tribuJuda (Apoc. v, ö); nec lapidem, quia petra erat Christus (I Cor. x, 4); nec montem Sion,quiainipso figuratur Ecclesia(l Petr.ii,4): sic nec solem nec lunam,quamvis ex eacoelesti creatura, sicut ex multis terrestribus, sacramentorum figuræ ad informationes mysticas assumantur. CAP. VII. — 12. Quapropter mathematicorum deliramenta cum detestatione irridenda sunt; quibus cum objecerimus vana commenta, unde hominesin errorem præcipitant,quo prius præcipitati sunt,garruli sibi videntur,cum dicunt nobis : Cur et vos ad solis et lunæ computationem Pascha celebratis ? quasinos ordines siderum, aut vicissitudines temporum a summo atque optimo Deo conditas arguamus, et non eorum perversitatem, quæ rebus sapientissime conditis ad stultissimas opiniones* abutitur.Nam si mathematicus nobis contradicturus est de sideribus et luminaribus cœli ad sacramenta mystice figuranda similitudines ducere, contradicant et augures ne dicatur nobis, Estote simplices ut columbæ: contradicant et Marsi, ne dicatur nobis, Astuti sicut serpentes (Matth. x, 16): contradicant histriones,ne in Psalmis citharam nominemus. Aut quia ex his rebus ad mysteria verbi * Dei, similitudinum signa sumuntur, dicant, si placet, vel auspicia nos captare, vel venena conficere, vel theatricas affectare luxurias, quod dementissimum est dicere. 13. Non igitur nos de sole et luna, annuis menstruisve temporibus actionum nostrarum eventa conjicimus, ne in vitæ humanæ periculosissimis tempestatibus tanquam in scopulos miseræ servitutis illisi, a libero arbitrio naufragemus : sed ad rem sacrate significandam similitudines aptas religiosissima devotione suscipimus, sicut de cætera creatura,de ventis, de mari,deterra,de volatilibus,de piscibus, de pecoribus, de arboribus, de hominibus, ad sermonem quidem multipliciter, ad celebrationem vero Sacramentorum jam christiana libertate parcissime ; sicut de aqua, de frumento, de vino, de oleo. In servitute autem veteris populi etiam multa celebrariimperata sunt, quæ nobis tantummodointelligenda traduntur. Non itaque dies observamus et annos et unenses et tempora, ne audiamus ab Apostolo: Timeo vos ne fortesine causa laboraverim in vos * (Gal. iv, {{). Eos enim culpat qui dicunt: Non proficiscar hodie, quia posterus dies est, aut quia luna sic fertur ; vel, Proficiscar ut prospera cedant, quia ita se habet positio siderum: Non agam hoc mense commercium, quia illa stella mihi agit mensem ; vel, Agam, quia suscepit mensem : Non plantem hoc anno vineam, quia bissextus est. Non autem quisquam sapiens arbitretur observatores temporum reprehendendos, qui dicunt, Non proficiscar hodie, quia tempestas exorta est ; aut, Non navigem, quia adhuc sunt hibernæ reliquiæ; aut,

t Mss. decem, ad stultitiæ suæ vanissimas opiniones.

* Edd., ad mysteria verborum Dei. At Mss. duodecim, verbi Dei.

* Edd., in vobis. At Mss. habent, in vos ; juxta græcum textum, eis umas.

Tempus seminandiest,quia imbribus autumnalibus terra satiata est; vel siqui forte aliinaturales effectus circa motum aeris et humores ad variandas temporum qualitates in siderum ordinatissima conversione notati sunt, de quibus dictum est cum con-derentur: Et sint in signis et temporibus et in diebus et in annis (Gen. m, 14). Si quæ autem figuræ similitudinum non tantum de coelo et de sideribus, sed etiam de inferiori creatura ducuntur ad dispensationem sacramentorum, eloquentia quædam est doctrinæ salutaris, movendo affectui discentium accomodata, a visibilibus ad invisibilia, a corporalibus ad spiritualia, a temporalibus ad æterna. CAPUT VIII. — 14. Nec quisquam nostrum attendit quod eo tempore, quo Pascha celebramus, sol in ariete est, sicut illi appellant quemdam siderum locum, ubi revera mense novorum sol invenitur: sed sive illi arietem, sive aliquid aliud eamdem partem coeli vocare voluerint, 1 nos de Scripturis sanctis hoc didicimus, quod omnia sidera Deus condidit, et locis coelestibus quibus voluit, ordinavit ; quæ stellis distincta et ordinata in quaslibet partesdividant, quibuslibet vocabulis notent, ubicumque sol esset mense novorum, illic eum reperiret hæc celebratio,propter similitudinem sacramentirenovandæ vitæ, de qua satis supra disseruimus. Quod si etiam locus ille siderum aries vocari posset, propter aliquam figuræ congruentiam, neque de hujusmodi timeret sermo divinus aliquam sacramenti similitudinem ducere, sicut de aliis non solum coelestibus,sed etiam terrestribus creaturis; sicut de Orione et Pleiadibus, sicut de monte Sina et de monte Sion, sicut de fluminibus quæ vocantur, Geon, Phison, Tigris, Euphrates, sicut de ipso toties in sanctis mysteriis nominato* fluvio Jordane, rerum figurate insinuandarum mysticas similitudines adduxit. 15.Sed quantum intersit inter siderum observationesad aerias qualitates accomodatas, sicutagricolæ velnautæ observant; autad notandas partes mundi cursumque aliquo et alicunde dirigendum, quod gubernatores navium faciunt, et ii qui per solitudines arenosas in interiora Austri nulla semita certa vel recta gradiuntur ; aut cum ad aliquid in doctrina utili figurate significandum, fit nonnullorum siderum aliqua commemoratio ; quantum ergo intersit inter has utilitates, et vanitates hominum ob hoc observantium sidera, ut nec aeris qualitates, nec regionum vias, nec solos temporum numeros, nec spiritualium similitudines,sedquasi fataliarerumjam eventa perquirant,quis non intelligat? CAPUT IX. — 16. Sed jam deinceps videamus cur etiam id observetur, cum Pascha celebratur, ut sabbatum occurrat: hoc enim proprium christianæ religionis est Nam Judæi mensem novorum tantum. modo et lunam observanta quartadecima usque ad vicesimam primam. Sed quia illud eorum Pascha quo passus est Dominus, ita occurrit ut inter mortem ejus et resurrectionem medius esset sabbati dies,

!!!. B. est hic vocula, et qua carent caeteri editi. M. * Edd. et Mss. plures, nobi itato, alii septem, nominato.

addendum patres nostri consuerunt,utet nostrafes. tivitas a Judæorum festivitate distinguerelur;etquod non frustra factum esse credendum est ab illo qui est ante tempora, et per quem facta sunt tempora, et qui venit in plenitudine temporum, et qui potestatem habebat ponendi animam suam et iterum recipiendi eam et ideo non fatalem, sed opportunam sacramento quod commendare instituerat, horam exspectabat, cum diceret, Nondum venit hora mea (Joan. ii, 4), in anniversaria passionis ejus celebratione a posteris servaretur 1. 17. Quod enim nunc, ut superius dixi, fide ac spe gerimus, atque ut ad id perveniamus dilectione satagimus, requies est quædam ab omni labore omnium molestiarum sancta atque perpetua: in eam nobis ex hac vita fit transitus, quem Dominus noster Jesus Christus sua passione præmonslrare ac consecrare dignatus est. Inest autem in illa requie non desidiosa segnitia, sed quædam ineftabilis tranquillitas actionis otiosæ. Sic enim ab hujus vitæ operibus in fine requiescitur, ut in alterius vitæ actione gaudeatur. Sed quia talis actio in Dei laude agitur, sine labore membrorum, sine angore curarum ; non ad eam sic transitur per quietem,ut ipsi labor succedat, id est non sic esse actio incipit,ut esse desinat quies : neque enim reditur ad labores et curas ; sed permanet in actione quod ad quietem pertinet, nec in opere laborare, nec in cogitatione fluctuare *. Quia ergo per requiem ad primam vitam reditur, unde anima lapsa est in peccatum, propterea sabbato requies significatur. Illa autem vita prima, quæ de peregrinatione redeunlibus, et primam stoiam accipientibus redditur, per unam sabbali, quem diem dominicum dicimus, figuratur. Quære septem dies Genesim legens, invenies septimum sine vespera, quia requiem sine fine significat. Prima ergo vita non fuit sempiterna peccanti: requies autem ultima sempiterna est, ac perhoc et octavus sempiternam beatitudinem habebit, quia requies illa, quæ sempiterna est, excipitur ab octavo, non exstinguitur ; neque enim esset aliter sempiterna. Ita ergo erit octavus qui prinuus, ut prima vita non tollatur, sed reddatur æterna. CAPUT X. — 18. Sabbatum tamen commendatum est priori populo in otio corporaliter celebrandum*, utfigura esset sanctificationisin requieSpiritussancti. Nusquam enim legimus in Genesisanctificationem per omnes priores dies; sed de solo sabbato dictum est: Et sanctificavit Deus diem septimum(Gen. ii, 3). Amant enim requiem, sive piæ animæ, siveiniquæ; sed qua perveniantadillud quodamant,plurimæ ne

* Edd.: Et quia aliquando Pascha, etc., distingueretur. Quod non frustra factum, etc., ut in anniversaria,etc. Prætulimus hic Mss lectionem, quaplaniusexprimitur duplex ratio, propter quam id a nobi§in i'aschatis Celebratione servatur,ut Sabbâtidies inter passionis et resurrectionis D0minicæ solemnitatem medius veniat : una scilicet,quo sic n9stra festivitas a Judæorum festivitate distinguatur ; altera quod non frustra factum sit a Domino, `üt inter mortem ejus et resurrectionem medius esset dies sabbati.

* Ita Mss. omnes. At Lov. habet, neque enim in opere laboratur, neque in cogitatione fluctuatür.

* Am. Bad. £;' in otio corporalitemporaliter celebrando. seiunt: nec aliquid appetunt etiam ipsa corpora ponderibus suis, nisi quod animæ aumoribus suis '.Nam sicut corpus tandiu nititur pondere, sive deorsum versus,sive sursum versus, donec ad locum quo nititur veniens conquiescat ; pondus quippe olei si dimittatur in aere, deorsum ; si autem sub aquis, sursum nititur : sic animæ ad ea quæ amant propterea nituntur, ut perveniendo requiescant. Et multaquidem per corpus delectant, sed non est in eis æterna requies, nec saltem diuturna; et propterea magis sordidantanimam,etaggravant potius,utsincerum ejus pondus, quoin superna fertur, impediant. Cum ergo anima seipsa delectatur, nondum re incommutabili delectatur; et ideo adhuc superba est, quia se pro summo habet, cum superior sit Deus. Nec in tali peceato impunita relinquitur, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi iv, 6). Cum autem Deo delectatur, ibi veram, certam, æternam invenit requiem, quam in aliis quærebat, nec inveniebat. Proinde admonetur in Psalmo: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui (Psal. xxxvi, 4). 19. Quiaergo charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. v, 5),ideo sanctificatio in septimo die comunemorata est, ubi requies commendatur. Quia vero nec bene operari possumus, nisi dono ejus adjuti, sicut dicit Apostolus, Deus enim est qui operatur in vobis et velle et operari,pro bona voluntate (Philipp. 11, 13), nec requiescere poterimus post omnia bona opera nostra quæ in hac vita gerimus, nisi ejus dono ad aeternitatem sanctificati atque perfecti *; propterea de ipso Deo dicitur quia cum fecisset omnia opera valde bona,septimo die requievit ab omnibus operibus suis quæ fecit (Gen. 1, 31, et ii, 2). Futuram enim requiem significabat, quam post bona opera daturus erat nobis hominibus. Sicut enim cum bene operamur, ipse dicitur operari in nobis, cujus munere bene operamur : ita cum requiescimus, ipse requiescere dicitur, quo donante requiescimus. CAPIJT XI. — 20. Hinc est quod etiam in tribus primis præceptis Decalogi quæ ad Deum pertinent (cætera enim septem ad proximum pertinent, id est ad hominem, quia in duobus præceptis tota lex pendet [Matth. xxii, 40]), tertium ibi de observatione sabbati positum est: utin primo præcepto Patrem intelligamus, ubi prohibetur coli aliquain figmentis hominum Dei similitudo ; non quia non habet imaginem Deus, sed quia nulla imago ejus coli debet, nisi illa quæ hoc est quod ipse; nec ipsa pro illo,sed cum illo. Et quia creatura mutabilis est, ac propterea dicitur omnis creatura vanitati subjecta (Rom. viii,20), quoniam natura universi etiam in parte monstratur ; ne quisquam Filium Dei, Verbum per quod facta sunt omnia, putaret esse creaturam, sequitur aliud præceptum : Non accipies in vanum nomen Domini Deitui(Exod.xx, 7; Deut. v, 11). Spiritus au

' Am. Bad. £r., nisi quiescere a motibus suis. * Floriac. Ms., atque perfecti sabbati pervenerimus, propterea, etc.

tem sanctus, in quo nobis illarequies tribuitur,quam ubique amamus, sed nisi Deum amando non invenimus, cum charitas ejus diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus es nobis (Rom. v, 5), quia 1 sanctificavit Deus diem septimum in quo requievit, terno præcepto legis insinuatur, quod scriptum est de observatione sabbati; non ut jam in ista vita nos quiescere existimemus, sed ut omnia quæ bene operamur non habeant intentionem,nisi in futuram requiem sempiternam. Memento enim maxime, quodjam supra commemoravi, quia spe salvi facti sumus; spes autem quae videtur, non est spes (Rom. viii, 24). 21. Ad ipsum autem ignem amoris nutriendum et flatandum * quodammodo, quo tanquam pondere sursum vel introrsum referamur ad requiem, ista omnia pertinent quæ nobis figurate insinuantur ; plus enim moventet accedunt amorem, quam si nuda sine ullis sacramentorum similitudinibus ponerentur. Cujus rei causam difficile est dicere. Sed tamen ita se habet, ut aliquid per allegoricam significationem, intimatum plus moveat,plus delectet, plus honoretur, quam si verbis propriis diceretur apertissime. Credo quod ipse animæ motus quandiu rebus adhuc terrenis implicatur, pigrius inflammatur : si vero feratur ad similitudines corporales, et inde referatur ad spiritualia, quæ illis similitudinibus figurantur, ipso quasi transitu vegetatur, et tanquam in facula ignis agitatus accenditur, et ardentiore dilectione rapitur ad quietem. CAPUT XII. — 22. Ideoque inter omnia illa decem præcepta solum ibiquod de sabbato positum est,figurate observandum præcipitur; quam figuram nos intelligendam, non etiam per otium corporale celebrandam suscepimus. Cum enim sabbato significetur spiritualis requies, de qua dictum estin Psalmo, Vacate et videte, quoniam ego sum Deus (Psal. xlv, {{),etquo vocantur hominesabipso Domino dicente, Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam: tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. xi, 28, 29); cætera tamen ibi præcepta proprie sicut præcepta sunt, sine ulla figurata significatione observamus. Nam etidola non colere manifeste didicimus;et non accipere in vanum nomen Domini Dei nostri, et honorare patrem et matrem, et non moechari, non occidere, non furari, non falsum testimonium di. cere, non concupiscere uxorem proximi, non concupiscere ullam rem proximi (Erod. xx, 1-17, et Deut. v, 6-2!), non figurate aliud prætendunt, et mystice aliud significant ; sed sic observantur ut sonant. 0bservare tamen diem sabbati non ad litteram jubemur, secundum otium ab opere corporali, sicut observant Judæi : et ipsa eorum observa

* Edd., qui datus est nobis. Quia ergo sanctificavit, etc. Sed concinnior lectio est interpunctione mutata, et sublata particula, ergo, quæ ab omnibus Mss. abest.

* Sic Mss. Colbert., et flatandum quodammodo. Pro quo corrupte in prius Edd., flammandum. Ist9 verbo utitur Augustinus in lib. 7 Confess., c. 6, n. 8, flatabant in eas nugas ignem cordis sui [flandum].

tio quæ ita præcepta est,nisi aliam quamdam spiirtualem requiem significet, ridendajudicatur. Unde non inconvenienter intelligimus adaumorem excitandum,quoad requiem tendimus,valere omnia quæ figurate in Scripturis dicuntur; quandoquidem id solumin Decalogo figurate præcipitur, ubi requies commendatur, quæ ubique amatur, sed in solo Deo certa et sancta invenitur. CAPUT XIII. —23. Dies tamen dominicus non Judæis, sed Christianis resurrectione Domini declaratusest, et ex illo habere cœpit festivitatem suam. Animæ quippe omnium sanctorum ante resurrectionem corporis sunt quidem in requie, sed in ea non sunt actione qua corpora recepta vegetantur. Talem quippe actionem significat dies octavus, qui et primus, quia non aufert illam requiem, sed glorificat. Non enim redit cum corpore difficultas ex corpore, quia nec corruptio : Oportet enim corruptibile hoc indui incorruptionem, et mortale hoc indui immortalitatem (I Cor. xv, 53). Quapropter ante resurrectionem Domini, quamvis sanctos patres plenos prophetico spiritu octavi sacramentum nequaquam lateret, quo significatur resurrectio (nam et prooctavo Psalmus inscribitur[Psal. vietxi] et octavo die circumcidebantur infantes,et in Ecclesiaste ad duorum Testamentorum significationem dicitur, Da illis septem, et illis octo [Eccle. xi, 2]); reservatum est tamen et occultatum,et solum celebrandum sabbatum traditum est: quia eratantea requies mortuorum; resurrectio autem nullius erat 1, qui resurgens ex mortuis,jam non moreretur,et mors illi ultra non dominaretur; utpostquam facta est talis resurrectio in corpore Domini(ut præiret in capite Ecclesiæ,quod corpus Ecclesiæ speraret in fine),jam etiam dies dominicus, id est octavus, quiet primus, inciperet celebrari. Ipsa etiam causa intelligitur,cur observandum Pascha, ubi ovem * occidere et comederejubentur,quod manifestissime passionem Domini præfigurat, non eis ita præceptum est, ut attenderent occurrere sabbatum,et cum mense novorum ad tertiam lunæ hebdomadam concurrere, ut eumdem quoque diem Dominus potius sua passione signaret, qui etiam dominicum, id est, octa. vum, qui et primus est, declaraturus advenerat. CAPUT XIV. 24. Attende igitur sacratissimum triduum crucifixi, sepulti, suscitati. Horum trium quod significat crux, in præsentiagimus vita: quod autem significatsepultura et resurrectio, fide ac spe gerimus. Nunc enim dicitur homini : Tolle crucem tuam et sequere me(Matth. xvi,24).Curciatur autem caro,cum mortificantur membra nostra,quæ sunt superterram,fornicatio,immunditia,luxuria,avaritia, et cætera hujusmodi,de quibus idem dicit: Si secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificuveritis, vivetis (Rom. 111, 13).

' Edd., nullius erat, donec veniret Christus, qui resurgens,etc. At Mss. carent his verbis, donec veniret Christus.

* Edd., agnum occidere. Mss. autem habent, ovem : quam vocem hac in re frequens yE; Augustinus, juxta græcum textum, qui probatom habet, uti obseryat in quæst. 12 super Exodum.

Hinc etiam de seipso dicit: Mundus mihi crucifiacus est,et ego mundo (Gal. vi, 14). Et alio loco: Scientes, inquit, quia vetus homo noster simul crucifiacus est illo, ut evacuetur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato (Rom. vi, 6). Quandiu ergo id agunt opera nostra, ut evacuetur corpus peccati,quandiu exterior homo corrumpitur, ut interior renovetur de die in diem, tempus est crucis.

25. Hæc sunt etiam bona opera quidem, tamen adhuc laboriosa, quorum merces est requies: sed ideo dicitur, Spe gaudentes, ut cogitantes requiem futuram,cum hilaritatein laboribus operemur.Hanc hilaritatem significat crucis latitudo in transverso ligno,ubi figuntur manus. Per manus enim opera intelligimus; perlatitudinem,hilaritatem operantis, quia tristitia facit angustias ; per altitudinem vero

— cui caput adjungitur, exspectationem retributionis

de sublimi justitia Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua, iis quidem qui secundum tolerantiam boni operis gloriam, et honorem, et incorruptionem quærentibus vitam æternam (ld. ii, 6, 7). Itaque longitudo, qua totum corpus extenditur, ipsam tolerantiam significat, unde longanimes dicuntur qui tolerant. Profundum autem quod terræ infixum est, secretum sacramenti præfigurat. Recordaris enim, nisi fallor, quæ verba Apostoli in ista designatione crucis expediam,ubi ait: In charitate radicati atque fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit longitudo, latitudo, altitudo et profundum (Eph. 111, 17, 18). Ea vero quæ nondum videmus, et nondum tenemus, sed fide et spe gerimus, in alio biduo figurata sunt. Hæc enim quæ nunc agimus, tanquam clavis præceptorum in Dei timore confixi,sicut scriptum est, Confige clavisa timore tuo carmes meas (Psal.cxviii. 120), in necessariis deputantur, non in eis quæ per seipsa appetenda et concupiscenda sunt. Unde illud optimum se dicit concupiscere, dissolvi,et esse cum Christo : manere autem in carne necessarium, inquit, propter vos (Philipp. 1, 23,24). Quod ergo inquit, dissolvi, et esse cum Christo, inde incipit requies, quæ non interrumpitur resurrectione, sed clarificatur ; quæ tamen nunc fide retinetur, quia justus eae fide vivit (Habac. m, 4). An ignoratis,inquit,quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus ? Consepulti ergo illi sumus per baptismum in mortem (Rom. vi, 3, 4). Unde, nisi fide? Neque enim jam in nobis perfectum est, adhuc in nobismetipsis ingemiscentibus, et adoptionem exspectantibus,redemptionem corporis nostri : Spe enim salvi facti sumus ; spes autem quæ videtur non est spes : quod enim videt quis, quid sperat ? si, autem quod non videmus speramus, perpatientiam erspectamus (Id. viii, 24, 25). 26. Quod memento quam sæpe commemorem,ne jam nuncinista vitanos beatos fieri debere arbitremur, et ab omnibus difficultatibus liberos ; ac sic in angustiis rerum temporalium adversus Deum ore sacrilego murmuremus, quasi non exhibeat quod promisit. Promisit quidem etiam huic vitæ necessaria;

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »