Obrázky na stránke
PDF
ePub

sed alia sunt solatia miserorum, alia gaudia beatorum. Domine,inquit, secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, eachortationes tuæ jucundaverunt animum meam (Psal. xciii, 19). Non ergo murmuremus in difficultatibus, ne perdamus latitudinem hilaritatis, de qua dicitur, Spe gaudentes : quia sequitur, in tribulatione patientes (Rom. xm, 12). Nova ergo vitain fide nuncinchoatur,et spe geritur : nam tunc perfecta erit, cum absorbebitur mortalea vita, cum absorbebitur mors in victoriam, cum illa novissima inimica destruetur mors, cum immutati fuerimus, et æquales Angelis effecti: Omnes enim, inquit, resurgemus ; sed non omnes immutabimur (I Cor. xv, 54, 26, 51). Et Dominus : Erunt, inquit, æquales Angelis Dei (Luc. xx, 36). Apprehensi enim sumus modo in timore per fidem, tunc autem apprehendemus 1 in charitate per speciem. Quandiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino : per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. v, 6). Ipse itaque Apostolus qui dicit, ut apprehendam, sicut apprehensus sum, aperte se non apprehendisse confitetur: Fratres, inquit,ego me non arbitror apprehendisse(Philipp. mi, 12, 13). Sed tamen quia ipsa spes ex promissione veritatis certa nobis est, cum diceret, Consepulti igitur sumus illi per baptismum in mortem, subjunxit et ait, ut quomodo surreacit Christus ear mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus (Rom. vi, 4). Ambulamus ergo in relaboris, sed in spe quictis; in carne vetustatis,sed in fide novitatis. Dicit enim, Corpus quidem mortuum est propter peccatum ; spiritus autem vitaest* propter justitiam. Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Jesum Christum a mortuis habitat in vobis ; qui suscitavit Jesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (ld v111, 10, 11). 27. Hæc et ex autoritate divinarum Scripturarum et tuniversæ Ecclesiæ, quæ toto orbe diffunditur, consensione, per anniversarium Pascha celebrantur. CAPUT XV. — In magno utique sicut jam intelligis, sacramento. Et iu Scripturis quidem veteribus ad agendum Pascha non est præceptum tempus, nisi ex mense novorum, a luna quarta decima usque ad vicesimam primam : ex Evangelio tamen, quia manifestum est, quo etiam die Dominus crucifixus sit, et in sepultura fuerit, et resurrexerit, adjuncta est etiam ipsorum dierum observatio per patrum concilia,et orbi universo christiano persuasum est eo modo Pascha celebrari oportere. 28. Quadragesima sane jejuniorum habet auctoritatem, et in veteribus Libris ex jejunio Moysi (Exod. xxxiv, 28) et Eliæ (III Reg. xix, 8) ; et ex Evangelio, quia totidem diebus Dominus jejunavit (Matth. iv, 2), demonstrans Evangelium non dissentire a Lege et Prophetis. In persona quippe Moysi, Lex ; in persona Eliæ, Prophetæ accipiun' Lov., tunc autem apprehendemur. apprehendemus.

[ocr errors]

Sed melius alii,

tur, inter quos et in monte gloriosus apparuit ; ut evidentius emineret quod de illo dicit Apostolus ; Testimonium habens a Lege et Prophetis (Rom. iii, 21). In qua ergo parte anni congruentius observatio Quadragesimæ constitueretur, nisi confini atque contigua dominicæ passioni ? Quia in ea significatur hæc vita laboriosa, cui opus est continentia ut ab ipsius mundi amicitia jejunetur ; quæ utique fallaciter blandiri, et illecebrarum fucos circumspargere atque jactare non cessat. Numero autem quadragenario vitam istam propterea figurari arbitror quia denarius in quo est perfectio beatitudinis nostræ,sicut in octonario,quia redit ad primum,ita in hoc mihi videtur exprimi : quia creatura, quæ septenario figuratur, adhæret Creatori, in quo declaratur unitas Trinitatis per universum mundum temporaliter annuntiamda ; qui mundus et a quatuor ventis delimatur, et quatuor clementis erigitur, et quatuor anni temporum vicibus variatur. Decem autem quater in quadraginta consummantur, quadragenarius autem partibus suis computatus, addit ipsum denarium et fiunt quinquaginta tanquam merces laboris et continentiæ. Neque enim frustra ipse Dominus et quadraginta dies post resurrectionem in hac terra et in hac vita cum Discipulis conversatus est, et posteaquam ascendit in coelum, decem diebus interpositis promissum misit Spiritum sanctum, completo die Pentecostes : qui dies quinquagenariushabetalturum sacramentum,quod septies septem quadraginta novem fiunt; et cum reditur ad initium, qui est octavus, qui et primus dies, quinquaginta complentur ; qui celebrantur post Domini resurrectionem, jam in figura non laboris, sed quietis et lætitiæ. Propter hoc et jejunia relaxantur, et stantes oramus, quod est signum resurrectionis. Unde etiam omnibus diebus domi-, nicis id ad altare observatur, et Alleluia canitur , quod significat actionem nostram futuram non esse nisi laudare Deum, sicut scriptum est : Beati qui habitant in domo tua, Domine ; in sæcula sæculorum laudabunt te (Psal. lxxxmii, 5). CAPUT XVl. — 29. Sed dies quinquagesimus etin Scripturis commendatur;etnon tantum in Evangelio quia tunc Spiritus sanctus advenit,sed etiam in veteribus Libris. Nam et ibi posteaquam Pascha occiso agno celebraverunt,dies quinquaginta numerantur usque ad diem quo Lex data est in monte Sina famuloDei Moysi, digito Dei scripta (E.cod. xu, xix, xx, xxxi) : in libris autem Evangelii apertissime declaratur,digitum Dei significare Spiritum sanctum.Cum enim unus evangelista dixisset, 1n digito Dei ejicio dæmonia (Luc. xi, 20); alius hoc idem ita dixit, In spiritu Deiejicio dæmonia (Matth. xii,28). Quis hanc lætitiam divinorum sacramentorum, cum sanæ doctrinæ luceclarescunt*,non præferatuniversis mundi hujus imperiis, etiam inusitata felicitate pacatis ? Nonne tanquam duo Seraphim clamant ad invicem concinentia laudes Altissimi: Sanctus,sanctus,samctus, Dominus Deus sabaoth (Isai. vi,3); ita duo Tes

t Floriac. Ms., lucra crescunt.

tamenta fideliter concordantia sacratam concinunt veritatem?Occiditur ovis,celebratur Pascha, et interpositis quinquaginta diebus datur Lex ad timorem scripta digito Dei. Occiditur Christus, qui tanquam ovis ad immolandum ductus est,sicut Isaias testatur (Isai. Liii, 7),celebratur verum Pascha, in interpositis quinquaginta diebus datur ad charitatem Spiritus sanctus, qui est digitus Dei, contrarius hominibus sua quærentibus, et ideo jugum asperum et sarcinam gravem portantibus, nec invenientibus requiem animabus suis ; quia charitas non quærit quæ sua sunt (I Cor. xiii, 5). Ideo animositas hæreticorum semper inquieta est, quos magorum Pharaonis habere conatum declarat Apostolus, dicens: Sicut enim Jamnes et Mambres restiterunt Moysi, sic et isti resistunt veritati, homines mente corruptu, reprobi circa fidem : sed ultra non proficient ; dementia enim eorum erit manifesta omnibus, sicut et illorum fuit (II Tim. iii, 8). Quia enim per ipsam corruptionem mentis inquietissimi fuerunt, in signo tertio defecerunt, fatentes sibi adversum esse Spiritum sanctum qui erat in Moyse. Nam deficientes dixerunt : Digitus Dei est hic (Eacod. viii, 19). Sicut autem conciliatus et placatus Spiritus sanctus requiem præstat mitibus et humilibus corde, ita contrarius et adversus immites ac superbos inquietudine exagitat. Quam inquietudinem muscæ illæ brevissimæ 1 significaverunt, sub quibus magi Pharaonis defecerunt, dicentes : Digitus Dei est hic. 30. Exodum lege,et vide ubi Pascha celebraverunt, post quot dies data sit Lex.Loquitur Deus ad Moysen in eremo Sina die primo * mensis tertii. Nota ergo unum diem ex ingressu ipsius tertii mensis, et vide quid dicatinter cætera : Descende, inquit,testare populo,et purifica illos hodie et cras,et lavent vestimenta sua, et sint parati in diem tertium. Tertia enim die descendet Dominus in montem Sina coram omni populo (Id. xix, 10, 11): tunc data est Lex tertio scilicet die tertii mensis. Numeraitaque aquartodecimo primi mensis die, quo factum est Pascha, usque ad diem tertium tertii mensis,et invenies decem et septem dies primi mensis, triginta secundi, tres tertii, qui fiunt quinquaginta. Lex in arca est sanctificatio in corpore Domini, per cujus resurrectionem nobis requies futura promittitur, ad quam percipiendam Spiritu sancto charitas inspiratur. Spiritus autem nondum erat datus, quia Jesus nondum erat clarificatus (Joan. vii, 39). Unde prophetia illa cantata est: Eaesurge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae (Psal. cxxxi, 8). Ubi requies, ibi sanctificatio. Unde nunc ut amemus et desideremus, pignus accepimus. Vocantur autem ad requiem alterius vitæ,quo ab ista vitatransitur,quodPascha significat, omnes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. CAP. XVII. — 31. Propterea quinquagenaritis numerus ter multiplicatus,addito ad eminentiam sacra

* Edd., gravissimae. Sed. verius Mss., brevissimae, ut liquet ex lib. 3 de Trinit., c. 7.

* Lov., die tertio mensis tertii. Castigavimus ad Mss. duos Vaticanos et Sorbonicum unum, die primo.

menti ipso ternario,et in illis magnis piscibus invenitur,quos jam Dominus post resurrectionem novam vitam demonstrans,a dextera parte levari imperavit; nec retia rupta sunt (Joan. xxi, 6, 11), quia tunchæreticorum inquietudo non erit. Tunc homo perfectus et quietus,purgatus in animo etin corpore per eloquia Domini casta, argentum igne examinatum terræ, purgatum septuplum (Psal. xi,7),accipiet mercedem denarium, ut sint decem et septem. Nam et in hoc numero sicut in aliis multiplices figuras exhibentibus,sacramentum mirabile reperitur.Nec immerito etiam Psalmus septimus decimus in Regnorum libris solus integer legitur (II Reg. xxii, 2.-51) ; quia regnum illud significat, ubi adversarium non habebimus. Titulus enim ejus est : In die qua eruit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saül. Quis enim figuratur in David, misi ille qui venit secundum carnem ex semine David ? (Rom. i, 3.) Qui utique in corpore suo, quod est Ecclesia adhuc patitur inimicos. Unde illi persecutori quem voce mactavit, et in suum corpus trajiciens quodammodo manducavit, sonuit de cœlo : Saule, Saule, quid me persequeris? (Act. 1x, 4.) Quando autem eruetur hoc corpus ejus de manu omnium inimicorum ejus, nisi cum et illa novissima inimica destruetur mors ? Ad hoc tempus pertinuit numerus ille centum quinquaginta trium piscium. Nam et ipse numerus septimus decimus surgens in trigonum, centum quinquaginta trium summam complet. Ab uno quippe usque ad decem et septem surgens,omnes medios adde, et invenies: ad unum scilicet adde duo, fiunt utique tria ; adde tria, fiunt sex; adde quatuor, fiunt decem ; adde quinque, fiunt quindecim; adde sex, fiunt viginti unum ; adde ita cæteros, et ipsum decimum septimum, fiunt centum quinquaginta tria. 32. Hæc de Scripturis firmissime tenentur, id est Pascha et Pentecostes. Nam ut quadraginta illi dies ante Pascha observentur, Ecclesiæ consuetudo ' roboravit; sic etiam ut octo dies Neophytorum distinguantur a cæteris, id est, ut octavus primo concinat. Ut autem Alleluia per illos solos dies quin-\ quaginta in Ecclesia cantetur, non usquequaque observatur : nam et aliis diebus varie cantaturalibi atque alibi ; ipsis autem diebus ubique. Ut autem stantesin illis diebus et omnibus dominicis oremus, utrum ubique servetur ignoro:tamen quid in eo sequatur Ecclesia,dixi ut potui,et arbitror esse manifestum. CAP.XVIII.— 33. De lavandis vero pedibus,cum D0minus hoc propter formam humilitatis,propterquam docendam venerat, commendaverit, sicut ipse consequenter exposuit,quæsitum est quonam temporep0tissimum res tanta etiam facto doceretur, et illud tempus occurrit, quo ipsa commendatio religiosius inhæreret. Sed ne ab ipsum sacramentum Baptismi videretur pertinere, multihoc in consuetudinem recipere noluerunt. Nonnulli etiam de consuetudine auferre non dubitaverunt. Aliqui autem ut hoc et sacratiore tempore commendarent, et a Baptismi

1 Am. Bad. Er. et Mss. tres: Ecclesiæ consensio roborarit.

sacramento distinguerent, vel diem tertium octavarum, quia et ternarius numerus in multis sacramentis maxime excellit, vel etiam ipsum octavum ut hoc facerent elegerunt.

34. Miror sane quidita volueris, ut de iis quæ varie per diversa loca observantur, tibi aliqua scriberem, cum et non sit necessarium, et una in his saluberrima regula retinenda sit, ut quæ non sunt contra fidem, neque contra bonos mores, et habent aliquid ad exhortationem vitæ melioris,ubicumque institui videmus, velinstituta cognoscimus, non solum non improbemus,sed etiam laudando etimitando sectemur si aliquorum infirmitas non ita impedit, ut amplius detrimentum sit. Si enim eo modo impediat ut majora studiosorum lucra speranda sint,quam calumniatorum detrimenta metuenda,sine dubitatione faciendum est, maxime id quod etiam de Scripturis defendi potest; sicut de hymnis et psalmis canendis,cum et ipsius Domini et Apostolorum habeamus documenta et exempla et præcepta '. De hac re tam utili ad movendum pie animum,et accendendum divinæ dilectionis affectum,varia consuetudo est,et pleraque in Africa Ecclesiæ membra pigriora sunt : ita ut Donatistæ nos reprehendant,quod sobrie psallimus in ecclesia divina cantica Prophetarum, cum ipsi ebrietates suas ad canticum psalmorum humano ingenio compositorum, quasi ad * tubas exhortationis inflamment. Quando autem non est tempus, cum in ecclesia fratres congregantur, sancta cantandi, nisi cum legitur aut disputatur, aut antistes clara voce deprecatur, aut communis oratio voce diaconi indicitur ?

CAPUT XIX.— 35. Aliis vero particulis temporum quid melius a congregatis Christianis fiat, quid utilius, quid sanctius omnino non video. Quod autem instituitur præter consuetudinem,ut quasi observatio sacramenti sit, approbare non possum, etiamsi multa hujusmodi propter nonnullarum vel sanctarum vel turbulentarum personarum scandala devitanda, liberius improbare non audeo. Sed hoc nimis doleo, quod multa quæ in divinis libris saluberrime præcepta sunt, minus curantur; et tam multis præsumptionibus sic plena suntomnia, ut gravius corripiatur qui per octavas suas terram nudo pede tetigerit, quam qui inentem vinolentia sepelierit. Omnia itaque talia, quæ neque sanctarum Scripturarum auctoritatibus continentur, necinconciliis episcoporum statuta inveniuntur,nec consuetudine universæ Ecclesiæ roborata sunt, sed pro diversorum locorum diversis moribus innumerabiliter variantur,ita ut vix aut omnino nunquam inveniri possint causæ, quas in eis instituendis homines secuti sunt, ubi facultas tribuitur, sine ulla dubitatione resecanda existiumo. Quamvis enim neque hoc inveniri possit, quomodo contra fidem sint; ipsam tamen religionem, quam paucissimis et manifestissimis celebrationum sacramentis misericordia Dei esse liberam voluit, servi

. ¥*. plures, habeamus exemplum et præcepta de hac re, etc.

* Huc revocavimus ex Mss. particulam ad, quæ in Edd. desideratur.

libus oneribus premunt, ut tolerabilior sit conditio Judæorum, qui etiamsi tempus libertatis iiom agnoverunt, legalibus tamen sarcinis, non humanis præsumptionibus subjiciuntur. Sed Ecclesia Dei inter multam paleam multaque zizania constituta, multa tolerat, et tamen quæ sunt contra fidem vel bonam vitam non ! approbat, nec tacet, nec tacit. CAPUT XX. — 36. Itaque illud quod scripsisti, quosdam fratres ita temperare se a carnibus edendis, ut immundas arbitrentur, apertissime contra fidem sanamque doctrinam est. Ex hinc ergo si diutius disputare voluero, potest putari a nonnullis obscure hinc Apostolum præcepisse ; qui etiam inter multa quæ de hac re dixit, sic detestatus est hæreticorum impiam opinionem, ut diceret : Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductionis et doctrinis dæmoniorum, im hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem: quia omnis creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per verbum Dei et orationem (I Tim. iv, 15). Et alio loco de his rebus loquitur:Omnia munda mundis; immundis autem et infidelibus nihil est mundum ; sed polluta sunt eorum et mens et conscientia (Tit. i, 15).Tu ipse, lege cætera, et recita quibus potes, ut ne in se irritam faciant gratiam Dei, quia in libertatem vocati sunt ; tantum ne libertatem in occasionem carnis assumant, et ideo jam nolint refrenandæ carnis concupiscentiæ causa a quibuslibet cibis temperare, quia non eis permittitur superstitiose atque infideliter facere. 37. Hi vero qui de paginis evangelicis sortes legunt (a), et si optandum est ut hoc potius faciant, quam ad dæmonia consulenda concurrant ; tamen etiam ista mihi displicet consuetudo, ad negotia sæcularia, etad vitæ hujus vanitatem, propter aliam vitam oquentia oracula divina velle convertere. CAPUT XXI. — 38. Hæc tibi si satis esse ad ea quæ requisisti non putaveris, nimis ignoras et vires et occupationes meas. Tantum enim absum ab eo quod putasti nihil me latere, ut nihil in epistola tua legerim tristius, quia et apertissime falsum est; et miror quia hoc te latet, quod non solum in aliis innumerabilibus rebus multa me latent, sed etiam in ipsis sanctis Scripturis multa nesciam plura quam sciam. Sed ideo spem in nomine Christi non infructuosam gero,quia non solum credidi Deo meo, in illis duobus præceptis totam Legem Prophetasque pendere (Matth. xxu, 40), sed etiam expertus sum,

* Sic in prius excusis. At in Mss. plerisque habetur, qua sunt contra fidem nec bonus appro6at, nec tacet, etc.

(a) Inter Capitularia Regum Francorum,in tertio Capitulari anni 789 éxstat capitülum 4 : « Ut nullus in Psalterio, « vel in Evangelio, vel in aliis rebus sortire præsumat, nec « divinationes aliquas observare: » id quod ante vetuerant concilia Agathensè anni 506, cam. 42 ; Âurelian. an 511,c. 30 ; Autissiodorense, an. 578, c. 4. Quonam autem modo fieret istud sortilegii genus per Libros divinos,addisces ex V. C. Stephani Baluzii notis in idem capitulum.

experiorque quotidie; quandoquidem nullum mihi sacramentum, aut aliquis sermo admodum obscurior de sacris Litteris aperitur, ubi non eadem præcepta reperiam : Finis enim præcepti est charitas de corde puro, et conscientia bona et fide non ficta (I Tim. 1, 5); etplenitudo legis charitas (Rom. xiii, 10). 39. Itaque et tu, charissime, sive ista, sive alia, sic lege, sic disce, ut memineris verissime dictum: Scientia inflat, charitas ædificat (I Cor. vui, {). Charitas autem non æmulatur, non inflat. Sic itaque adhibeatur scientia tanquam machina quædam, per quam structura charitatis assurgatquæ maneat in æternum,etiam cum scientia destruetur (Id. xui, 4, 8) : quæ ad finem charitatis adhibita multum est utilis ; per se autem ipsa sine tali fine, non modo superflua, sed etiam perniciosa probata est. Scio autem quam te cogitatio sancta custodiat sub umbraculo alarum Domini Dei nostri. Sed ideo hæc, etsi breviter, monui, quoniam novi eamdem ipsam charitatem tuam, quæ non æmulatur, hanc epistolam multis daturam atque lecturam. EPISTOLA LVI * (a). Augustinus ad Celerem, jubens eum Litterarum sacrarum studio incumbere, ut discat hanc vitam collatione æternæ esse jumum ; et Donatistarum secta se abdicet. Domino eximio meritoque honorabili et dilectissimo filio CeleRi, AuGUsTiNus 1. M. Promissi mei et tuæ voluntatis immemor non sum. Sed quoniam visitandarum ecclesiarum ad meam pertinentium curam necessitate profectus sum, nec per me ipse debitum continuo reddere potui: me tibi tamen diutius debere nolui,quod possetet mehabenteredhiberi. Proinde charissimo filio presbytero Optato delegavi, uteis horis quas tibi opportuniores videris, tecum legat ea quæ pollicitus sum: cum totum fieri posse persenserit,hoc etiam Eximietas tua quam grate acceperit, tam impigre atque acriter facere suadebit. Quantum autem te diligam, salubribusque studiis in rerum divinarum atque humanarum cognitione oblectari atque exerceri velim, credo quod optime intelligas. 2.Charitatem officii mei si non aspernaris, spero in ipsa fide christiana, et in moribus jam ita constitutæ personæ tuæ congruis, tales te provectus habiturum, ut hujus fumi vel vaporis temporalis, quæ vitahumanadicitur,ultimum diem, quem nullimortaliumevitare conceditur, vel avidus vel securus vel certe non desperate sollicitus,nonin vanitate erroris, sed in soliditate veritatis exspectes. Quam certum est enim tibi vivere te, tam sit certum doctrina salutari istam vitam quæ in deliciis temporalibus agitur, in comparatione vitæ æternæ quæ nobis per Christum atque in Christo promittitur, non vitam sed mortem esse deputandam. Nullo modo autem dubitaverim

1 In Vaticanis Mss. additur, in Domino salutem. Celer porro cui hæc Epistola scribitur, proconsulatum Africæ gessit an. 429, uti ex datis ad ipsum legibus intelligitur.

* Reperta in Mss. tantum Corbeiensi et duobus Vaticanis, præter edit. Lov.

(a) Alias 237: quæ autem 56 erat, nunc 148. Scripta forte circa an. 100.

deindole tua, quod ista consuetudine Donatistarum facillime te extrahes,sireligiosissimeipsam christianam puritatem non parvipenderis. Quam inconcussis enim documentorum firmamentis error ille convineatur, non magnum est etiam tardisingenio, si tantum patienter atque intente audierint, pervidere.Sed ad sectandam insolitam rectitudinem,usitatæ et quasi familiaris perversitatis vinculum abrumpere, majorum virium est. Et nequaquam desperandum adjuvante atque exhortante ipsoDomino Deo nostro, de generosa libertate, atque plane virili pectore tuo. Incolumem te Domini Dei noslri misericordia tueatur, domine eximie meritoque honorabilis et dilectissime fili. EPISTOLA LVII * (a). Augustinus, libro quodam suo in eam rem conscripto, Celerem instruacerat, mea levitate Donatistas se ab Ecclesia catholica segregasse: cui, si eo codice satisfactum non sit, promitlit adhuc scripta. In fine, cum amico quodam donatista, Celeri subdito, conferre cupit. Domino dilectissimo meritoque honorabiliac suscipiendo filio CelERI, AUGUsTiNus, in Domino salutem. M. Nullam fuisse justam causamu, cur ab orbe terrarum,quo Ecclesia catholica secundum prophetica et evangelica promissa diffunditur, se pars Donati dirimeret,credo quod magis quoque considerans prudentiatua facillime intelligit.De quare,si diligentior disputatio necessaria est, memini me ad legendum dedisse benevolentiæ tuæ codicem, cum id te petisse charissimus mihi, tuus ' filius, meus Cæcilius intimasset; qui codex non paucis diebus apudtefuit. Quem si rei hujus cognoscendæ studio, vel inter occupationes tuas legere sive voluisti sive potuisti, non dubito comperisse prudentiam tuam nihil eos habere quod probabiliter contradicaut. Et siquid te forte adhuc movet, quantum Deus donat ac sinit, forte poterimus respondere interroganti, aut ad legendum itidem aliquid dare, domine dilectissime meritoque honorabilis ac suscipiende fili. 2. Quapropter peto unitatem catholicam regioni Hipponensi * diligentius commendes hominibus tuis,maxime Paterno et Maurusio.Vigilantiam cordis tui novi,necopus est, arbitror,plura scribere;cumsi volueris, facillime possis, et quid alii curent et caveantin possessionibus tuis, et in re tua quid agatur addiscere. In re tua esse, mihi valde affirmatum est, amicum,cum quo cupio concordare; peto faveas ad hanc rem, ut et inter homines magnam laudem, et apud Deum habeas magnam mercedem: jam enim mihi per quemdam Carum* utriusque nostrum medium mandaverat, se nescio quos violentes suos timere me faceret,quosin re tuaette favente timere non poterit ; nec ipse in eo debes diligere non cons

1 In editione Lov. deest, tuus. At habent Mss. Vaticani et Gallicani.

* Unus e Vatic. Mss., regionis Hipponensis. . .

s Lov. omittit Carum, qüod noumen ex Mss. restituimus.

* Recensita ad cb. vc. duos v. et ad Lov.

(a) Alias 210 : quæ autem 57 erat, nunc 187. Scripta Aliquanto post superiorem.

tantiam, sed plane pertinaciam. Turpe est enim mutare sententiam, sed veram et rectam; nam stultam et noxiaum, et laudabile et salubre est. Sicut autem constantia non sinit hominem depravari,sic pertinacia non sinitcorrigi: proinde sicut illa laudanda, sic ista est emendanda. Presbyterquem misi,reliqua tuæ prudentiæ planius intimabit. Incolumem felicemque te Dei misericordia ducatur, domine dilectissime meritoque honorabilis ac suscipiende filii.

EPISTOLA LVIII * (a).

Augustinus Pammachio viro sematori gratulatur, quod suos apud Numidiam colonos donatistas adhortationibus suis adduacerit ad Ecclesiam catholicam.

Domino eximio et merito suscipiendo, atque in Christi visceribus dilectissimo filio PAMMAchIo 1, AuGusTiNus, in Domino salutem.

{. Bona opera tua Christi gratia germinantia, te nobis in membris ejus honorandum,et plane notissimum dilectissimumque fecerunt.Neque enim siquotidie faciem tuam viderem, notior mihi esses, quam cum interiorem tuum pacis decore* pulchrum ac veritatis luce radianlem, in unius tui facti candore conspexi,conspexi et agnovi,agnovi et amavi.Huic nunc loquor, huic scribo, dilecto amico meo,qui mihi corpore absentiabsensinnotuit.Verumtamen jam simul eramus, et conjuncti sub uno capite vivebamus, in cujus charitate nisiradicatus esses, non tibi tam dilecta catholica unitas foret, nec colonos tuos Afros, eo terrarum unde Donatistarum furor exortus est, hoc estin media consulari Numidia constitutos, tali admoneresalloquio,tanto fervore spiritus animares, utdevotione promptissima ad sequendum eligerent, quod te talem ac tantum virum non nisi agnita veritate sequi cogitarent, et tam longe a te locorum intervallis remoti, irent sub idem caput, atque in ejus membris in æternum tecum deputarentur, cujus præcepto tibi temporaliter serviunt.

2. In hoc ergo tuo facto te cognitum amplectens, ersultavi ut gratularer tibi in Christo Jesu Domino nostro, tibique has gratulatorias litteras mitterem, qualecumque specimen cordis et amoris erga te mei; neque enim amplius potui.Sed quæso ne tu hactenus quidquid te diligo metiaris: perlectam transi hanc epistolam transituinvisibiliquiintus fit,et perge cogitandoin pectus meum,et cerne quid illic deteagatur.Patebit enim oculo charitatis cubiculum charitatis,quod claudimusadversus nugas tu:multuosas sæculi,cum illic Deum adoramus; et videbis ibidelicias lætitiæ meæ de tam bono opere tuo, quas nec lingua effari, nec stilo exprimere valeo, calentes atque flagrantes in sacrificiolaudis ejus, quoinspirante hoc

[ocr errors]

voluisti, et quo adjuvante potuisti. Gratias Deo super inenarrabili dono ejus. (II Cor. ix, 15.) 3. 0 quam multorum tecum pariter senatorum, pariterque sanctæ Ecclesiæ filiorum, tale opus desideramus in Africa, de quali tuo lætamur ! Sed illos periculosum est exhortari, tibi securum est congratulari. Illi enim forte non facient,et tanquam nos in animo eorum vicerint inimici Ecclesiæ, decipiendis insidiabuntur infirmis.Tu vero jam fecisti. unde inimici Ecclesiæ liberatis confundantur infirmis.Proinde sufficere visum est, utipse quibus christiano jure potueris, amica fiducia istam epistolam legas. Sic enim ex tuo facto fieri posse in Africa credent, quod forte dum putantfieri non posse,pigrescunt.Insidias autem quas ipsi hæretici distorto corde moliuntur, quoniam risieos arbitratos ! valere aliquid in possessioneChristi, animo tuo,nec scribere volui.Audies tamen hæc a fratribus meis, quos plurimum commendo Eximietati tuæ, ne in tam magna tamque inopinata salute hominum,de quibus per te Catholica mater exsultat, aspernere etiam superflua metuentes.

EPISTOLA LIX * (a).

Augustinus Victorino concilium convocanti, ea:cusatoria, quare ad concilium non venturus sit ; rogans ut prius cum Xantippo super jure primatus et concilii convocandi placide componat.

Domino beatissimo et venerabili patri et sacerdoti VicToRiNo, AUGUsTiNUs, in Dominos alutem.

1. Tractoria* ad me quinto idus novembris venit, jam finito die, et me valde indispositum invenit, ut occurrere omnino non possem. Verumtamen sive imperitiam meam moverit,sive juste motus sim,tuæ Sanctitatis et Gravitatis est arbitrari. Legi in eadem tractoriaeliam ad Mauritanias esse scriptum, quas provincias scimus suos habere primates. Quod si et ex eis ad Numidiam convocandum essetconcilium, oportuit utique ut aliquorum Maurorum episcoporum,qui illic priores sunt, nomina in tractoria ponerentur; quodinista tractoria non reperiens, multum miratus sum.Deinde adipsos Numidas ita perturbato et neglecto ordine scriptum,utnomen meum tertio loco invenerim, qui novi quam post multos episcopos factus sim. Quæ res et aliis injuriosa est satis, et mihi invidiosa. Præterea venerabilis frater et collega noster, Xantippus Tagosensis *,dicit quod eum primatus ipse contingat, et erga plurimos sic habetur,et tales mittitepistolas. Qui etiam error si facile inter vestram Sanctitatem cognosci et corrigi po

1 Lov. qu0niam ipsi eas arbitrantur valere, etc. Prætulimus hic lectionem Bad. Am. Er. et Mss. undecim.

* Unus eVaticanis Mss. constanter habet: Tractatoria.

* Apud Lov., Xantippus Thagastensis. Sed aliter legi oporteteruditorum judicio: quippe quo tempore scribebât Augustinus, hoc ipso Alypius Thagastensem Numidiæ sedem occupabat.Porro hujus epistolæ exemplaria Mss. vix duo venerunt in manus nostrâs; unum ex iis, Victorinum, præfert,Sanctippum Tagonensem ; alterum Corbeiense perantiquum et optimæ notæ, Sanctippum Tagosensem.Ex duobüs autem Vaticanis quæ olim Clementis VIlIjussu ad

* Emendata subsidio cb. vc. duorum v. et Lov.

(a) Alias 217 . quæ autem 59 erat, nunc 449. Scripta circa exeuntem an. 401.

« PredošláPokračovať »