Obrázky na stránke
PDF
ePub

teris læserim, quas meas esse negare non possum. Cur itaque conor contra fluminis tractum, ac non potius veniam peto? Obsecro te ergo per mansuetudinem Christi, ut, si læsi te, dimittas mihi, nec me vicissim lædendo malum pro malo reddas. Lædes autem me, si mihi tacueris errorem meum, quem forte inveneris in factis vel dictis meis. Nam si ea in me reprehenderis quæ reprehendenda non sunt, te lædis magis quam me; quod absit a moribus et sancto proposito tuo, ut hoc facias voluntate lædendi, culpans in me aliquid dente maledico, quod mente veridica esse scis non culpandum. Ac per hoc aut benevolo corde arguas, etiamsi caret delicto, quem arguendum putas; aut paterno affectu mulceas quem adjicere nequeas. Potest enim fieri ut tibi aliud videatur quam veritas habet, dum ta. men abs te aliud non fiat quam charitas habet : nam et ego amicissimam reprehensionem gratissime accipiam, etiam si reprehendi non meruit quod recte defendi potest; aut agnoscam simul et benevolentiam tuam, et culpam meam, et, quantum Dominus donat, in alio gratus, in alio emendatus inveniar.

[ocr errors]

1

4. Quid ergo, fortasse dura, sed certe salubria verba tua, tanquam cæstus Entelli, pertimescam? Cædebaturille, non curabatur;et ideo vincebatur,non sanabatur. Ego autem, si medicinalem correptionem tuam tranquillus accepero, non dolebo: si vero infirmitas, vel humana, vel mea, etiam cum vera. citer arguor, non potest nisi aliquantulum contristari, melius tumor capitis dolet, dum curatur,quam dum ei parcitur, non sanatur. Hoc est enim quod acute vidit qui dixit, Utiliores esse plerumque inimicos jurgantes quam amicos objurgare metuentes. Illi enim dum rixantur, dicunt aliquando vera quæ corrigamus; isti autem minorem quam oportet, exhibent justitiæ libertatem, dum amicitiæ timent exasperare dulcedinem. Quapropter etsi bos, ut tibi videris, lassus senectute forte corporis, non vigore animi tamen, in area dominica fructuoso labore desudans; ecce sum, si quid perperam dixi, fortius fige pedem. Non mihi esse debet molestum pondus ætatis tuæ, dummodo conteratur palea culpæ meæ.

5. Proinde illud quod in extremo epistolæ tuæ po. suisti, cum magni desiderii suspirio vel lego, vel recolo. Utinam, inquis, mereremur complexus tuos, et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus! Ego autem dico: Utinam saltem propinquis terrarum locis habitaremus ; ut, si non possent misceri nostra colloquia, litteræ possent esse crebriores! Nunc vero tanto locorum intervallo absumus a sensibus nostris, ut de illis verbis Apostoli ad Galatas, juvenem me ad tuam Sanctitatem scripsisse meminerim, et ecce jam senex, necdum rescripta meruerim, faciliusque ad te exemplaria epistolæ meæ pervenerint, nescio qua occasione præveniente, quam ipsa epistola me curante. Homo enim qui eam tunc acceperat, nec ad te pertu

Bad. Am. et Er., abjicere.

Ita Mss. plerique. At Lov., velut humana mea.

lerit, nec ad me retulerit 1. Tantæ autem mihi in litteris tuis, quæ in manus nostras venire potuerunt, apparent res, ut nihil studiorum meorum mallem, si possem, quam inhærere lateri tuo. Quod ego quia non possum, aliquem nostrorum in Domino filiorum crudiendum nobis ad te mittere cogito, si etiam de hac re tua rescripta meruero. Nam neque in me tantum scientiæ Scripturarum divinarum est, aut esse jam poterit, quantum inesse tibi video. Et si quid in hac re habeo facultatis,utcumque impendo populo Dei. Vacare autem studiis diligentius quam quæ populi audiunt instruendis, propter ecclesiasticas occupationes omnino non possum.

CAPUT III.-6. Nescio quæ scripta maledica super tuo nomine ad Africam pervenerunt. Accepimus tamen quod dignatus es mittere, illis respondens maledictis. Quo perlecto,fateor, multum dolui inter tam charas familiaresque personas, cunctis pene Ecclesiis notissimo amicitiæ vinculo copulatas, tantum malum extitisse discordiæ. Et tu quidem quantum tibi modereris, quantumque teneas aculeos indignationis tuæ, ne reddas maledictum pro maledicto, satis in tuis litteris eminet. Verumtamen si eas ipsas cum legissem, contabui dolore, et obrigui timore; quid de me illa facerent quæ in te ille scripsit, si in manus meas forte venissent? Væ mundo ab scandalis (Matth. xvin, 7). Ecce fit, ecce prorsus impletur quod Veritas ait : Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Id. xxiv, 12). Quæ sibi enim jam fida pectora tuto refundantur? in cujus sinum tota se projiciat secura dilectio? quis denique amicus non formidetur quasi futurus inimicus, si potuit inter Hieronymum et Ruffinum hoc quod plangimus exoriri ?0 misera et miseranda conditio! Oinfida in voluntatibus amicorum scientia præsentium, ubi nulla est præscientia futurorum ! Sed quid hoc alteri de altero gemendum putem, quando nec ipse quidem sibi homo est notus in posterum? Novit enim utcumque, vix forte, nunc qualis sit; qualis autem postea futurus sit, ignorat.

7. Hæc porro non tantum scientia, qualis quisque sit, verum etiam præscientia, qualis futurus sit, si est in sanctis et beatis Angelis; et quomodo fuerit diabolus beatus aliquando, cum adhuc angelus bonus esset, sciens futuram iniquitatem suam, et sempiternum supplicium, omnino non video. De qua re, si tamen eam nosse opus est, vellem abs te audire quid sentias. Vide quid faciant terræ ac maria quæ nos corporaliter dirimunt. Si hæc epistola mea quam legis, ego essem, jam mihi diceres quod quæsivi:nunc vero quando rescribes ? quando mittes ? quando perveniet? quando accipiam ? Et tamen utinam quandoque fiat, quod tam cito fieri non posse, quam volumus, quanta possumus toleSic Mss. novem [pertulit... retulit].

' Edd., pervenisse audivimus. Sed verius Mss. novem, pervenerunt.Nempe Hieronymus in epist. 68 conqueritur maledicta Ruffini, studio ejusdem ad Africam pervenisse respondet Augustinus nescire se quæ in ipsum maledicta isthuc pervenerint.

Mss. quindecim: sensus,

rantia sustinemus! Unde recurro ad illa verba epistolæ tuæ dulcissima, sanctique desiderii tui plenis sima, et ea facio vicissim mea : Utinam mereremur complexus tuos; et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus! si tamen esse ullo modo posset quod ego te docerem.

8. In his antem verbis non jam tuis tantum, sed etiam meis, ubi delector et reficior, et ipso quamvis pendente et non attingente utriusque nostrum desiderio, non parva ex parte consolor: ibi rursus acerrimis dolorum stimulis fodior, dum cogito inter vos, quibus Deus hoc ipsum quod uterque nostrum optavit, largum prolixumque concesserat, ut conjunctissimi et familiarissimi mella Scripturarum sanctarum pariter lamberetis, tantæ amaritudinis irrepsisse perniciem, quando non, ubi non, cui non homini formidandam; cum eo tempore, quo abjectis jam sarcinis sæcularibus, jam expediti Dominum sequebamini, et in ea terra vivebatis simul,in qua Dominus humanis pedibus ambulans, Pacem meam, inquit,do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. xiv, 27), viris ætate maturis, et in eloquio Domini habitantibus vobis accidere potuit? Vere tentatio est vita humana super terram (Job. vi, 1). Heu mihi, qui vos alicubi simul invenire non possum ! forte, ut moveor, ut doleo, ut timeo, prociderem ad pedes vestros, flerem quantum valerem, rogarem quantum amarem, nunc unumquemque vestrum pro seipso, nunc utumque pro alterutro, et pro aliis, et maxime infirmis, pro quibus Christus mortuus est (I Cor. vin, 11), qui vos tanquam in theatro vitæ hujus cum magno sui periculo spectant, ne de vobis ea cons. cribendo spargatis, quæ quandoque concordantes delere non poteritis, qui nunc concordare nolitis1; autquæ concordes legere timeatis,ne iterum litigetis.

9. Verum dico charitati tuæ, nihil me magis quam hoc exemplum tremuisse, cum quædam ad me in epistola tua legerem tuæ indignationis indicia; non tam illa de Entello et bove lasso, ubi mihi potius hilariter jocari quam iracut de minari visus es,quam illud quod serio te scripsisse satis apparet, unde supra elocutus sum, plus fortasse quam debui, sed non plus quam timui, ubi aisti: Ne forte læsus juste expostulares. Rogo te, si fieri potest,ut inter nos quæramus te disseramus aliquid, quo sine amaritudine discordiæ corda nostra pascantur,fiat. Si autem non possum dicere quid mihi emendandum videatur in scriptis tuis, nec tu in meis, nisi cum suspicione invidiæ, aut læsione amicitiæ, quiescamus ab his, et nostræ vitæ salutique parcamus. Minus certe assequatur illa quæ inflat, dum non offendatur illa quæ ædificat (I Cor. vill, 2). Ego me longe esse sentio ab illa perfectione, de qua scriptum est: Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir (Jacobi 1,

1 In decem Mss. sic legitur: Quæ quoniam concordantes delere non poteritis, concordare nolitis. In uno Cisterciensi : Quæ quandoque quoniam delere non poteritis, concordare molitis.

'Lov., illa scientia. Redundat vox scientia, quæ abest a Mss,

2). Sed plane in Dei misericordia puto me posse facile abs te petere veniam, si quid offendi ; quod mihi aperire debes, ut, cum te audiero, lucreris fratrem tuum (Matth. xvi, 15). Neque enim, quia hoc propter longinquitatem terrarum non potes facere inter me et te, propterea debes sinere errare me. Prorsus quod ad ipsas res quas nosse volumus, attinet, si quid veri me tenere vel scio, vel credo, vel puto, in quo tu aliter sentis, quantum dat Dominus sine tua injuria conabor asserere. Quod autem pertinet ad offensionem tuam, cum te indignatum sensero, nihil aliud quam veniam deprecabor.

10. Nec omnino arbitror te succensere potuisse, nisi aut hoc dicerem quod non debui, aut non sic dicerem ut debui ; quia nec miror minus nos scire invicem, quam scimur a conjunctissimis et familiarissimis nostris.In quorum ego charitatem, fateor,facile me totum projicio, præsertim fatigatum scandalis sæculi ; et in ea sine ulla sollicitudine requiesco: Deum quippe illic esse sentio, in quem me securus projicio, et in quo securus requiesco. Nec in hac mea securitate crastinum illud humanæ fragilitatis incertum, de quo superius ingemui, omnino formido.Cum enim hominem christiana charitate flagrantem,eaque mihi fidelem amicum factum esse sentio ; quidquid ei consiliorum meorum cogitationumque committo, non homini committo, sed illi in quo manet, ut talis sit. Deus enim charitas est ; et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (1Joan.iv, 16): quam si deseruerit, tantum faciat necesse est dolorem, quantum manens fecerat gaudium. Verumtamen ex amico intimo factus inimicus,quærat sibi potius quod fingat astutus ; non inveniat quod prodat iratus. Hoc autem unusquisque facile assequitur, non occultando quod fecerit, sed non faciendo quod occultari velit. Quod misericordia Dei bonis piisque concedit, ut inter amicos 1 quoslibet futuros, liberi securique versentur, aliena peccata sibi commisso non prodant ; quæ prodi timeant,ipsi nulla committant. Cum enim falsum quid a maledico fingitur; aut omnino non creditur; aut certe integra salute,sola fama vexatur. Cum autem malum perpetratur, hostis estintimus, etiamsi nullius intimi loquacitate aut lite vulgetur. Quapropter quis prudentium non videat, etiam tu quam tolerabiliter feras amicissimi quondam et familiarissimi incredibiles nunc inimicitias, consolante conscientia ; et quemadmodum vel quod jactitat, vel quod a quibusdam forsitan creditur, in sinistris armis deputes,quibus non minus quam dextris contra diabolum dimi. catur ? Verumtamen illum maluerim aliquo modo mitiorem, quam te isto modo armatiorem. Hoc magnum et triste miraculum est, ex amicitiis talibus ad has inimicitias pervenisse; lætum erit, et multo majus ex inimicitiis talibus ad pristinam concordiam revertisse.

Edd., inimicos. Prætulimus amicos, quod habent sex Mss. Mss. quatuordecim : Quod autem malum perpetratur, hostis est, etc.; lectio haudquaquam spernenda.

EPISTOLA LXXIV * (a). Augustinus Præsidium rogat ut superiorem epistolam curet Hieronymo reddendam, utque sibi eumdem suis etiam litteris placet. Domino beatissimo, et merito venerando fratri, et consacerdoti PRESIDIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Sicut præsens rogavi Sinceritatem tuam, nunc quoque commoneo, ut litteras meas sancto fratri et compresbytero nostro Hieronymo mittere non graveris. Ut autem noverit Charitas tua quemadmodum etiam tu illi pro mea causa scribere debeas, misi exemplaria litterarum, et mearum ad ipsum,etad me ipsius, quibus lectis pro tua sancta prudentia facile videas et modum meum,quem servandum putavi,et motum ejus, quem non frustra timui.Aut si ego quod non debui, vel quomodo non debui, aliquid scripsi; non ad illum de me, sed ad me ipsum potius fraterna dilectione mitte sermonem, quo correctus petam ut ignoscat, si meam culpam ipse cognovero.

EPISTOLA LXXV " (b).

Respondet tandem Hieronymus ad Augustini quæstiones propositas in Epist. 28, 40 et 71, scilicet de titulo libri ecclesiasticos scriptores repræsentantis,de Petro reprehenso a Paulo in Epist. ad Galatas, de translatione veteris Testamenti, ac de hederæ vocabulo apud Jonam defendens acriter scriptiones et interpretationes suas adversus Augustinum.

Domino vere sancto et beatissimo papæ AugusTINO, HIERONYMUS, in Christo salutem. CAPUT PRIMUM. 1. Tres simul epistolas, imo libellos breves, per diaconum Cyprianum, tuæ Dignationis accepi, diversas, ut tu nominas, quæstiones, ut ego sentio, reprehensiones opusculorum meorum continentes: ad quas si respondere voluero, libri magnitudine opus erit. Tamen conabor,quantum facere possum, modum non egredi longioris epistolæ, et festinanti fratri moram non facere, qui ante triduum, quam profecturus erat, a me epistolas flagitavit; ut pene in procinctu hæc qualiacumque sunt, effutire compellerer, et tumultuario respondere sermone, non maturitale scribentis, sed dictantis temeritate: quæ plerumque non in doctrinam, sed in casum vertitur; ut fortissimos quoque milites subita bella conturbant, et ante coguntur fugere, quam possint arma corripere.

2. Cæterum nostra armatura Christus est, et apostoli Pauli institutio, qui scribit ad Ephesios: « Assumite arma Dei, ut possitis resistere in die malo. » Et rursum : « State succincli lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ, et calceati pedes in præparationem Evangelii pacis super omnia accipientes scutum fidei, in quo possitis universa tela maligni ignita exstinguere; et galcam salutis accipite, et gladium Spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. vi, 13

Recognita ad bl. bn. fs. j. mr. r. t. vc. duos sb. decem v. et ad Am. Bad. Er. Lov.

(a) Alias 16: quæ autem 74 erat, nunc 236. Scripta cum superiore.

[ocr errors]

Purgata multis mendis ad fidem bl. bn. c. cc. gg. fs. j. mr. r. sb. t. tt. vc. decem v. et ad Am. Bad. Er. Lov. (b) Alias 11: quæ autem 75 erat, nunc 250. Scripta circa fin. an. 404.

D

17). His quondam telis rex David armatus procedebat ad prælium ; et quinque lapides de torrente accipiens levigatos, nihil asperitatis et sordium inter hujus sæculi turbines in sensibus suis esse monstrabat, bibens de torrente in via ; et idcirco exaltatus caput superbissimum Goliath suo potissimum mucrone truncavit, percutiens in fronte blasphemum (I Reg. xvii, 40-51), et in ea parte corporis vulnerans, in qua et præsumptor sacerdotii Ozias lepra percutitur (II Par. xxvi, 19); et sanctus gloriatur in Domino dicens : « Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine ▾ (Psal. iv, 7). Dicamus igitur et nos, « Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo et psallam in gloria mea. Exsurge psalterium et cithara ; exsurgam diluculo » (Psal. Lv1, 8, 9) : ut in nobis possit impleri, « Aperi os tuum et ego adimplebo illud » (Psal. LXXX, 11); et, « Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa» (Psal. LXVII, 12). Te quoque ipsum orare non dubito, ut inter nos contendentes veritas superet. Non enim tuam quæris gloriam, sed Christi ; cumque tu viceris,et ego vincam si meum errorem intellexero; el e contrario me vincente, tu superas, quia non filii parentibus, sed parentes filiis thesaurizant (I Cor. xn, 14). Et in Paralipomenon libro legimus, quod filii Israel ad pugnandum processerint « mente pacifica » (I Paral. xi, 17, 18), inter ipsos quoque gladios et effusiones sanguinis, et cadavera prostratorum, non suam sed pacis victoriam cogitantes. Respondeamus igitur ad omnia, ac multiplices quæstiones, si Christus jusserit, brevi sermone solvamus.Prætermitto salutationis officia,quibus meum demulces caput; taceo de blanditiis, quibus reprehensionem mei niteris consolari : ad ipsas causas veniam. CAPUT II. 3. Dicis accepisse te librum meum a quodam fratre, qui titulum non haberet, in quo Scriplores ecclesiasticos tam græcos quam latinos enumeraverim; cumque ab eo quæreres, ut tuis verbis utar, cur liminaris pagina non esset inscripta, vel quo cen· seretur nomine, respondisse, appellari Epitaphium : et argumentaris quod recte si vocaretur, si eorum tantum vel vitas vel scripta ibi legisses, qui jam defuncti essent; cum vero multorum, et eo tempore quo scribebatur, et nunc usque viventium commemorentur opuscula, mirari te cur ei hunc titulum imposuerim. Puto intelligere prudentiam tuam, quod ex opere ipso titulum potueris intelligere. Legisti enim et græcos et latinos, qui vitas virorum illustrium descripserunt, quod nunquam Epitaphium huic operi scripserint, sed de illustribus viris, verbi gratia, ducibus, philosophicis, oratoribus, historicis, poetis, epicis, tragicis, comicis. Epitaphium autem proprie scribitur mortuorum : quod quidem in dormitione sanctæ memoriæ Nepotiani presbyteri olim fecisse me novi. Ergo hic liber vel de illustribus viris, vel proprie de scriptoribus ecclesiasticis appellandus est; licet a plerisque emendatoribus imperitis, de auctoribus, dicatur inscriptus.

CAPUT III. — 4. Secundo loco quæris, cur dixerim in commentariis Epistolæ ad Galatas, Paulum id in Petro non potuisse reprehendere quod ipse fecerat (Gal. 11, 11), nec in alio arguere simulationem cujus ipse tenebatur reus; et asseris, reprehensionem apostolicam non

fuisse dispensatoriam, sed veram, et me non debere docere mendacium, sed universa quæ scripta sunt, ita sonare ut scripta sunt. Ad quæ primum respondeo, debuisse prudentiam tuam præfatiuncula commentariorum meorum meminisse, dicentis ex persona mea : « Quid igitur? ego stultus ac temerarius, qui id pollicear quod ille non potuit? Minime : quin potius in eo, ut mihi videor, cautior atque timidior, quod imbecillitatem virium mearum sentiens, Origenis commentarios secutus sum. Scripsit enim ille vir in Epistolam Pauli ad Gelatas quinque proprie volumina, et decimum Stromatum suorum librum commatico super explanatione ejus sermone complevit; tractatus quoque varios, et excepta, quæ vel sola possent sufficere, composuit. Prætermitto Didymum videntem meum, et Laodicenum, de ecclesia nuper egressum, et Alexandrum veterem hæreticum, Eusebium quoque Emisenum, et Theodorum Heracleotem, qui et ipsi nonullos super hac re commentariolos reliquerunt. E quibus vel si pauca decerperem, fieret aliquid quod non penitus contemneretur. Itaque ut simpliciter fatear, legi hæc omnia, et in mente mea plurima coacervans, accito notario, vel mea, vel aliena dictavi, nec ordinis, nec verborum interdum, nec sensuum memor. Jam Domini misericordiæ est, ne per imperitiam nostram ab aliis bene dicta dispereant, et non placeant inter extraneos, quæ placent inter suos. » Si quid igitur reprehensione dignum putaveras in explanatione nostra, eruditionis tuæ fuerat quærere utrum ea quæ scripsimus haberentur in græcis, ut, si illi non dixissent, tunc meam proprie sententiam condemnares; præsertim cum libere in præfatione confessus sim, Origenis commentarios me esse secutum, et vel mea vel aliena dictasse, et in fine ejusdem capituli quod reprehendis, scripserim: « Si cui iste non placet sensus, quo nec Petrus peccasse, nec Paulus procaciter ostenditur arguisse majorem; debet exponere, qua consequentia Paulus in altero reprehendat quod ipse commisit. » Ex quo ostendi, me non ex definito id defendere, quod in græcis legeram, sed ea expressisse quæ legeram, ut lectoris arbitrio derelinquerem, utrum probanda essent an improbanda.

5. Tu igitur, ne quod ego petieram faceres, novum argumentum reperisti, ut assereres, Gentiles qui in Christum credidissent, Legis onere liberos; eos autem qui ex Judæis crederent, Legi esse subjectos: ut per utrorumque personam, et Paulus recte reprehenderet eos qui Legem servarent, quasi doctor Gentium; et Petrus jure reprehenderetur qui princeps circumcisionis (Gal. 11, 8) id imperavit Gentibus, quod soli qui ex Judæis erant, debuerint observare. Hoc si placet, imo quia placet, ut quicumque credunt ex Judæis debitores sint legis faciendæ; tu ul episcopus in toto orbe notissimus, debes hanc promulgare sententiam, et in assensum tuum omnes coepiscopos trahere. Ego in parvo tuguriunculo, cum monachis, id est compeccatoribus meis, de magnis statuere non audeo, nisi hoc ingenue confiteri, me majorum scripla legere, el in commentariis, secundum omnium con

Edd., et Apollinarem Laodicenum. Huc apud. Mss. etiam plures irrepsit Apollinaris nomen, quod reticebatur in apographo, ut patet ex epist. 82, cap. 3. Abest quoque Vatie. et aliis Cdd, melioris notæ.

suetudinem, varias ponere explanationes, ut e multis sequatur unusquisque quod velit. Quod quidem te puto et in sæculari litteratura, et in divinis Libris legisse, et probasse.

6. Hanc autem explanationem, quam primus Origenes in decimo Stromatum libro, ubi Epistolam Pauli ad Galatas interpretatur, et cæteri deinceps interpretes sunt secuti, illa vel maxime causa subintroducunt, ut Porphyrio respondeant blasphemanti, qui Pauli arguit procacitatem, quod principem Apostolorum Petrum ausus est reprehendere, et arguere in faciem, ac ratione constringere, quod male fecerit, id est, in eo errore fuerit, in quo fuit ipse qui alium arguit delinquentem. Quid dicam de Joanne, qui dudum in pontificali gradu Constantinopolitanam rexit Ecclesiam (a), et proprie super hoc capitulo latissimum exaravit librum, in quo Origenis et veterum sententiam est secutus? Si igitur me reprehendis errantem, patere me, quæso, errare cum talibus; et cum me erroris mei multos socios habere perspexeris, tu veritalis tuæ saltem unum adstipulatorem proferre debebis. Hæc de explanatione unius capituli Epistolæ ad Galatas.

7. Sed ne videar adversus rationem tuam niti testium numero, et occasione virorum illustrium subterfugere veritatem, nec manum audere conserere, breviter de Scripturis exempla proponam. In Actibus Apostolorum, vox facta est ad Petrum dicens, « Surge, Petre, occide et manduca », id est, omnia animalia quadrupedum, et serpentium terræ, et volatilium cœli. Quo dicto, ostenditur nullum hominem secundum naturam esse pollutum, sed æqualiter omnes ad Christi Evangelium provocari. Ad quod respondit Petrus : « Absit, quia nunquam manducavi commune et immundum. Et vox ad eum de cœlo secundo facta est, dicens: Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris. » Ivit itaque Cæsaream, et ingressus ad Cornelium, « aperiens os suum, dixit: In veritate comperi, quia non est personarum acceptor Deus; sed in omni gente, qui timet eum et operatur justitiam, acceplus est illi ». Denique « cecidit Spiritus sanctus super eos, et obstupuerunt ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quod et in Nationes gratia Spiritus sancti fuisset effusa. Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi qui Spiritum sanctum acceperunt sicut et nos? Et jussit eos in nomine Jesu Christi baptizari (Act. x, 13-48). Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Judæa, quia et gentes receperunt verbum Dei. Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione, dicentes : Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum illis ? » Quibus omni ratione exposita, novissime orationem suam hoc sermone conclusit : « Si ergo eam dem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum; ego quis eram, qui possemt prohibere Deum? His auditis, tacuerunt ; et glorificaverunt Deum dicentes: Ergo et Gentibus Deus pænitentiam ad vitam dedit » (Ibid. x1, 1-18). Rursum, cum multo post tempore Paulus et Barnabas venis

(a) Joannes Chrysostomus depositus primum an. 403, circa mens. jul. tum an. 404, ipso die magni Sabbati.

sent Antiochiam, et, congregata Ecclesia, retulissent primus auclor exstiterit. Causa autem præraricationis, « quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset Deus timor est Judæorum. Dicit enim Scriptura quod priGentibus ostium fidei (Ibid. xiv, 26) ; quidam, descen- mum edebat cum Gentibus ; cum autem venissent quidam dentes de Judæa, docebant fratres atque dicebant : Nisi a Jacobo, subtrahebat se et segregabat, timens eos qui et circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis circumcisione erant. Timebat autem Judæos quorum eral salvi fieri. Commota igitur sedilione non minima ad- apostolus, ne per occasionem Gentilium a fide Christi versus Paulum et Barnabam, statuerunt ascendere » et recederent, et imitator pastoris boni, perderet gregem ipsi qui accusabantur, et hi qui accusabant, « ad Apos- sibi creditum. tolos et presbyteros Jerosolymam super hac quæstione. 9. Sicut ergo ostendimus, Petrum bene quidem senCumque Jerosolymam perrexissent, exsurrexerunt qui- sisse de abolitione Legis Mosaicæ, sed ad simulationem dam de hærési Pharisæorum, qui crediderant in Chris- observandæ ejus timore compulsum; videamus an ipse tum, dicentes : Oportet circumcidi evs, et præcipere Paulus qui alium arguit, tale quid fecerit. Legimus in illis ut servent Legem Moysi. Et cum magna super eodem libro, « Perambulabat autem Paulus Syriam, et hoc verbo oriretur quæstio, Petrus » solita libertate : Ciliciam, confirmans Ecclesias : pervenitque in Derben, « Viri, » inquit, « fratres, uns scitis quoniam ab an- et Listram ; et ecce discipulus quidam erat ibi, nomine tiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire Timotheus, filius mulieris viduæ fidelis, patre autem Gentes verbum Evangelii et credere; et qui novit corda gentili. Huic testimonium reddebant qai Listris erant Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum sanc- et Iconio fratres. Hunc voluit Paulus secum proficisci ; tum, sicut et nobis, et nihil discrevit inter nos et illos, et assumens circumcidit eum propter Judæos qui erant fide purificans corda illorum. Nunc autem quid tenla- in illis locis : sciebant enim omnes quod pater ejus gentis Deum imponere jugum super cervicem discipulorum, tilis essel » (Act. xv, 41, el xvi, 1-3). O beale apostole quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus ? Paule, qui in Petro reprehenderas simulationem, qua Sed per gratiam Domini nostri Jesu Christi credimus subtraxit se a Gentilibus propter metum Judæorum qui salvari, quemadmodum et illi. Tacuit autem omnis mul- a Jacobo venerant ; cur Timotheum, filium hominis titudo » (Act. xv, 1-12), et in sententiam ejus Jacobus gentilis, utique et ipsum gentilem (neque enim Judæus apostolus, et omnes simul presbyteri transierunt. erat, qui non fuerat circumcisus), contra senlentiam

8. Hæc non debent molesta esse lectori, sed et illi et tuam circumcidere cogeris ? Respondebis mihi : Propter mihi utilia, ut probemus, ante apostolum Paulum non Judæos qui erant in illis locis. Qui igitur tibi ignoscis ignorasse Petrum, imo principem hujus fuisse decreti, in circumcisione discipuli venientis ex Gentibus, ignosce Legem post Evangelium non esse servandam. Denique et Petro, præcessori tuo, quod aliqua fecerit metu tanlæ Petrus aucloritatis fuit, ut Paulus in Epistola fidelium Judæorum. Rursum scriptum est : « Paulus sua scripserit: « Deinde post annos tres veni Jerosoly. vero cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus mam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quin. valedicens, navigavit Syriam, et cum eo Priscilla et decim » (Gal. I, 18). Rursumque in consequentibus : Aquila : et totondit sibi in Cenchreis caput ; volum « Post annos quatuordecim ascendi iterum Jerosolymam enim habuerat » (Ibid. XVIII, 18). Esto, ut ibi timore cum Barnaba, assumpto et Tito. Ascendi autem secun- Judæorum compulsus sit facere quod nolebat; quare codum revelationem, et exposui eis Evangelium quod præ- mam nutrivit ex volo, et postea eam in Cenchreis totondit dico inter Gentes : » ostendens se non habuisse securi- ex Lege, quod Nazaræi qui se Deo voverint, jucla prætatem Evangelii prædicandi, nisi Petri, et qui cum eo ceplum Moysi facere consueverunt? (Num. vi, 18.) erant, fuisset sententia roboratum. Slatimque sequitur : 10. Verum hæc ad comparationem ejus rei quæ « Separatim autem his qui videbantur aliquid esse, ne sequitur, parva sunt. Refert Lucas, sacræ historiæ forte in vacuum currerem aut cucurrissem. » Quare scriptor : « Cum venissemus Jerosolymam, libenter separatim, el non in publico ! Ne forte fidelibus ex susceperunt nos fratres ; » et sequenti die Jacobus et numero Judæorum, qui Legem putabant esse servan- omnes seniores qui cum eo erant, « Evangelio illius dam, et sic credendum in Domino Salvatore, fidei comprobato, dicerunt ei, Vides, frater, quot millia sunt scandalum nasceretur. Ergo et eo tempore cum Petrus in Judæa, qui crediderunt in Christum, et hi omnes venisset Antiochiam (licet hoc Apostolorum Acta non æmulalores sunt Legis. Audierunt autem de te quod scribant, sed affirmanti Paulo credendum sit), in faciem discessionem doceas a Moyse eorum qui per Gentes sunt illi Paulus restilisse se scribit, quia reprehensibilis Judæorum, dicens non debere eos circumcidere filios erat. Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum suos, neque secundum consuetudinem ingredi. Quid ergo Gentibus edebat ; cum autem venissent, subtrahebat se, est ? Ulique oporlet convenire multitudinem ; audieet segregabat, timens eos qui ex circumcisione erant. runt enim te supervenisse. Hoc ergo fac quod tibi diciEt consenserunt cum illo cæleri Judæi, ita ut et Bar- mus. Sunt nobis viri quatuor votum habentes super se ; nabas adducerelur ab his in illam simulationem. « Sed his assumptis, sanctifica te cum ipsis, et impende in eos cum vidissem, » inquit, « quod non recle ingrediuntur ut radant capita; et scient omnes quia quæ de te audiead veritatem Evangelii, dixi Petro coram omnibus : Si runt falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens Legem. lu, cum sis Judæus, gentiliter et non judaice viris ; Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus, quomodo cogis Gentes judaizare 9 » (Gal. 11, 1, 2, 14.) cum illis intravit in templum, annuntians expletionem et cætera. Vulli ergo dubium est quod Petrus apostolus

* In uno e Vatic. Mss., observantiæ, In Cisterc, Mss., sententiæ hujus, cujus nunc prævaricator arguilur, observationis.

« PredošláPokračovať »