Obrázky na stránke
PDF
ePub

teris læserim, quas meas esse negare non possum. Cur itaque conor contra fluminis tractum, ac non potius veniaiii peto ? Obsecro te ergo per mansuetudinem Christi, ut, si læsi te, dimittas mihi, nec me vicissim lædendo malum pro malo reddas. Lædes autem me, si mihi tacueris errorem meum, quem forte inveneris in factis vel dictis meis. Nam si ea in me reprehenderis quæ reprehendenda non sunt, te lædis magis quam me; quod absit a moribus et sancto proposito tuo, ut hoc facias voluntate lædendi, culpans in me aliquid dente maledico, quod mente veridica esse scis non culpandum. Ac per hoc aut benevolo corde arguas, etiamsi caret delicto, quem arguendum putas; aut paterno affectu mulceas quem adjicere ' nequeas. Potest enim fieri ut tibi aliud videatur quam veritas habet, dum tamen abs te aliud non fiat quam charitas habet : nam et ego amicissimam reprehensionem gratissime accipiam,etiam si reprehendi non meruit quod recte defendi potest; aut agnoscam simul et benevolentiam tuam, et culpam meam, et, quantum Dominus donat, in alio gratus, in alio emendatus inveniar. 4. Quid ergo, fortasse dura, sed certe salubria verba tua, tanquam cæstus Entelli, pertimescam? Cædebatur ille,non curabatur;etideo vincebatur,non sanabatur. Ego autem, si medicinalem correptionem tuam tranquillus accepero, non dolebo: si vero infirmitas, vel * humana, vel mea, etiam cum veraciter arguor, non potest nisi aliquantulum contristari, melius tumor capitis dolet, dum curatur,quam dum ei parcitur, non sanatur. Hoc est enim quod acute vidit qui dixit, Utiliores esse plerumque inimicosjurgantes quam amicos objurgare metuentes. llli enim dum rixantur, dicunt aliquando vera quæ corrigamus; isti autem minorem quam oportet, exhibent justitiæ libertatem, dum amicitiæ timent exasperare dulcedinem. Quapropter etsibos, ut tibi videris, lassus senectute forte corporis, non vigore animi tamen, in area dominica fructuoso labore desudans; ecce sum, si quid perperam dixi, fortius fige pedem. Non mihi esse debet molestum pondus aetatis tuæ, dummodo conteratur palea culpæ meæ, 5. Proinde illudquod in extremo epistolæ tuæ po. suisti, cum magni desiderii suspirio vel lego, vel recolo. Utinam, inquis, mereremur compleacus tuos, et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus ! Ego autem dico: Utinam saltem propinquis terrarum locishabitaremus ; ut, si non possent misceri nostra colloquia, litteræ possent esse crebriores ! Nunc vero tanto locorum intervallo absumus a sensibus nostris,ut de illis verbis Apostoli ad Galatas, juvenem me ad tuam Sanctitatem scripsisse meminerim, et ecce jam senex, necdum rescripta meruerim, faciliusque ad te exemplaria epistolæ meæ pervenerint, nescio qua occasione præveniente, quam ipsa epistola me curante. Homo enim qui eam tunc acceperat, nec ad te pertu

[ocr errors]

lerit, nec ad me retulerit 1. Tantæ autem mihi in litteris tuis, quæ in manus nostras venire potuerunt, apparentres, ut nihil studiorum meorum mallem, si possem, quam inhærere lateri tuo.Quod ego quia non possum, aliquem nostrorum in Domuino filiorum crudiendum nobis ad te mittere cogito, si etiam de hac re tua rescripta meruero. Nam neque in me tantum scientiæ Scripturarum divinarum est, aut esse jam poterit, quantum inesse tibi video. Et si quid in hac re habeo facultatis,utcumque impendo populo Dei. Wacare autem studiis diligentius quam quæ populi audiunt instruendis, propter ecclesiasticas occupationes omnino non possum. CAPUT III.—6. Nescioquæ scripta maledica super tuo nomine ad Africam pervenerunt *. Accepimus tamen quod dignatus es mittere, illis respondens maledictis. Quo perlecto,fateor, multum dolui inter tam charas familiaresque personas, cunctis pene Ecclesiis notissimo amicitiæ vinculo copulatas, tantum malum extitisse discordiæ. Et tu quidem quantum tibi modereris, quantumque teneas aculeos indignationis tuæ, ne reddas maledictum pro maledicto, satis in tuis litteris eminet. Verumtamen si eas ipsas cum legissem, contabui dolore, et obrigui timore ; quid de me illa facerent quæ in te ille scripsit, si in manus meas forte venissent? Vae mundo ab scandalis (Matth. xvum, 7). Ecce fit, ecce prorsus impletur quod Veritas ait : Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Id. xxiv, 12). Quæ sibi enim jam fida pectora tuto refundantur? in cujus sinum ° tota se projiciat secura dilectio ? quis denique amicus non formidetur quasi futurus inimicus, si potuit inter Hieronymum et Ruffinum hoc quod plangimus exoriri?O miseraet miseranda conditio ! 0 infida in voluntatibus amicorum scientia præsentium, ubi nulla est præscientia futurorum ! Sedquid hoc alteri de altero gemendum putem, quando nec ipse quidem sibi homo est notus in posterum ? Novit enim utcumque, vix forte, nunc qualis sit ; qualis autem postea futurus sit, ignorat. 7. Hæc porro non tantum scientia, qualisquisque sit, verum etiam præscientia, qualis futurus sit, si est in sanctis et beatis Angelis; et quomodo fuerit diabolus beatus aliquando, cum adhuc angelus bonus essel, sciens futuram iniquitatem suam, et sempiternum supplicium, omnino non video. De qua re, si tamen eam nosse opus est, vellem abste audire quid sentias. Vide quid faciant terræ ac maria quæ nos corporaliter dirimunt. Si hæc epistola mea quam legis, ego essem, jam mihi diceres quod quæsivi:nunc veroquando rescribes? quando mittes ? quando perveniet ? quando accipiam ? Et tamen utinam quandoque fiat, quod tam cito fieri non posse, quam volumus, quanta possumus tole

* Sic Mss. novem [pertulit... retulit]. * Edd., pervenisse aiudivimus. Sed vérius Mss. novem, pervenerunt.Nempe Hieronymus in epist. 68 conqueritur maledicta Ruffini, studio ejusdem ad Africam pervenisse : respondet Augustinus nescire se quæ in ipsum maledicta isthuc pervenerint. * Mss. quindecim: sensus,

ranlia sustinemus! Unde recurro ad illa verba epis. 2). Sed plane in Dei misericordia puto me posse tolæ tuæ dulcissima, sanctique desiderii tui plenis. facile abs te petere veniam, si quid offendi ; quod sima, et ea facio vicissim mea : Utinam mereremur mihi aperire debes, ut, cum te audiero, lucreris complexus tuos; et collatione mutua vel doceremus fratrem tuum (Matth. xvii, 15). Neque enim, quia aliqua, vel disceremus! si tamen esse ullo modo hoc propter longinquitatem terrarum non potes faposset quod ego te docerem.

cere inter me et te, propterea debes sinere errare 8.In his antem verbis nonjam tuis tantum, sed etiam me. Prorsus quod ad ipsas res quas nosse volumus, meis, ubi delector et reficior, et ipso quamvis pen- attinet, si quid veri me tenere vel scio, vel credo, denle et non attingente utriusque nostrum desiderio, vel puto, in quo tu aliter sentis, quantum dat Donon parva ex parte consolor: ibi rursus acerrimis do- minus sine tua injuria conabor asserere. Quod aulorum stimulis fodior, dum cogito inter vos, quibus tem pertinet ad offensionem tuam, cum te indigna. Deus hoc ipsum quod uterque nostrum optavit, lar: tum sensero, nihil aliud quam veniam deprecabor. gum prolixumque concesserat, ut conjunctissimi et 10.Nec omnino arbitror te succensere potuisse,nisi familiarissimi mella Scripturarum sanctarum pariter aut hoc dicerem quod non debui, aut non sic dicerem lamberetis, tantæamaritudinis irrepsisse perniciem, ut debui ; quia nec miror minus nos scire invicem, quando non, ubi non, cui non homini formidandam; quam scimur a conjunctissimis et familiarissimis cum eo tempore,quo abjectis jam sarcinis sæculari. Dostris. In quorum ego charitatem,fateor,facilc me bus, jam expediti Dominum sequebamini, et in ea totum projicio, præsertion fatigatum scandalis sæterra vivebatis simul,in qua Dominus humanis pe- culi; et in ea sine ulla sollicitudine requiesco: Deum dibus ambulans, Pacem meam, inquit,do vobis, pa- quippe illic esse sentio, in quem me securus projicem meam relinquo vobis (Joan. xiv, 27), viris ætate cio, et in quo securus requiesco. Nec in hac mea maturis, et in eloquio Domini habitantibus vobis securitate crastinum illud humanæ fragilitatis inceraccidere potuit ! Vere tentatio est vita humana su- tum,de quo superius ingemui, omnino formido.Cum per terram (Job. vii, 1). Heu mihi, qui vos alicubi enim hominem christiana charitate flagrantem,easimul invenire non possum ! forte, ut moveor, ut que mihi fidelem amicum factum esse sentio ; quid. doleo, ut timeo, prociderem ad pedes vestros, fle. quid ei consiliorum meorum cogitationumque comrem quantum valerem, rogarem quantum amarem, mitto, non homini committo, sed illi in quo manet, nunc unumquemque vestrum pro seipso, nunc ut talis sit. Deus enim charitas est : et qui manet ulumque pro alterutro, et pro aliis, et maxime in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (1 Joan.iv, infirmis, pro quibus Christus mortuus est (I Cor. 16): quam si deseruerit, tantum faciat necesse est FIII, 11), qui vos tanquam in theatro vitæ hujus cum dolorem, quantum manens fecerat gaudium. Vemagno sui periculo spectant, ne de vobis ea cons. rumtamen ex amico intimo factus inimicus,quærat cribendo spargatis, quæ quandoque concordantes sibi potius quod fingat astutus ; non inveniat quod delere non poteritis, qui nunc concordare nolitis; prodat iratus. Hoc autem unusquisque facile asseautquæ concordes legere timeatis, ne iterum litigetis. quitur, non occultando quod fecerit, sed non fa

9. Verum dico charitati tuæ, nihil me magis quam ciendo quod occultari velit. Quod misericordia Dei hoc exemplum tremuisse, cum quædam ad me in bonis piisque concedit, ut inter amicos ? quoslibet epistola tua legerem tuæ indignationis indicia; non futuros, liberi securique versentur, aliena peccata tam illa de Entello et bove lasso, ubi mihi potius sibi commisso non prodant;quæ proditimeant,ipsi bilariter jocari quamiracuu de minari visus es, quam nulla committant. Cum enim falsum quid a maleillud quod serio te scripsisse satis apparet, unde su- dico fingitur ; aut omnino non creditur ; aut certe pra elocutus sum, plus fortasse quam debui,sed non integra salute,sola fama vexatur. Cum autem maplus quam timui, ubi aisti : Ne forte læsus juste ex- lum perpetratur, hostis estintimus, etiamsi nullius postulares. Rogo te, si fieri potest,ut inter nos quæ intimi loquacitate aut lite vulgetur. Quapropter quis ramus te disseramus aliquid, quo sine amaritudine prudentium non videat, etiam tu quam tolerabiliter discordiæ corda nostra pascantur,fiat. Si autem non feras amicissimi quondam et familiarissimi increpossum dicere quid mihi emendandum videaturin dibiles nunc inimicitias, consolante conscientia ;et scriptis tuis, nec tu in meis, nisi cum suspicione in- quemadmodum vel quodjactitat, vel quod a quibusvidiæ, aut læsione amicitiæ, quiescamus ab his, et dam forsitan creditur, in sinistris armis deputes,quinostræ vitæ salutique parcamus. Minus certe asse- bus non minus quam dextris contra diabolum dimi. quatur illa'quæ inflat, dum non offendatur illa quæ catur 9 Verumtamen illum maluerim aliquo modo ædificat (1 Cor. vill, 2). Ego me longe esse sentio mitiorem, quam te isto modo armatiorem. Hoc maabilla perfectione, de qua scriptum est: Si quis in goum et triste miraculum est, ex amicitiis talibus ad verbo non offendit, hic perfectus est vir (Jacobi 11, hasinimicitias pervenisse ; lætum erit, et multo

majus ex inimicitiis talibus ad pristinam concor

diam revertisse. "In decem Mss. sic legitur : Quæ quoniam concordantes delere non poteritis, concordare nolitis. In uno Cisterciensi : Quæ quandoque quoniam delere non poteritis, concordare molitis.

"Edd., inimicos.Prætulimus amicos, quod habent sex M8s. 'Lov., illa scientia. Redundat vox scientia, quæ abest * Mss. quatuordecim: Quod autem malum perpetratur, & Mss.

hostis est, etc. ; lectio haudquaquam spernenda. .

EPISTOLA Lxxiv * (a). Augustinus Praesidium rogat ut superiorem epistolam curet Hieronymo reddendam, utque sibi eumdem suis etiam litteris placet. Domino beatissimo, et merito venerando fratri, et consacerdoti PRaesidio, Augustinus, in Domino salutem. H. Sicut præsens rogavi Sinceritatem tuam, nune quoque commoneo, ut litteras meas sancto fratriet compresbyteronostro Hieronymo mittere non graveris. Ut autem noverit Charitas tua quemadmodum etiam tu illi pro mea causa scribere debeas, misi exemplarialitterarum,etmearum adipsum,etad me ipsius, quibus lectis pro tua sancta prudentia facile videasetmodum meum,quem servandum putavi,et muotum ejus,quem non frustra timui.Aut siego quod non debui, vel quomodo non debui, aliquid scripsi; non ad illum de me, sed ad me ipsum potius fraterna dilectione mitte sermonem, quo correctus petam utignoscat,si meam culpam ipse cognovero. EPISTOLA Lxxv * (b). Respondet tandem Hieronymus ad Augustini quæstiones propositas in Epust. 28, 40 et 71, scilicet de titulo libri ecclesiasticos scriptores repraesentantis,de Petro reprehenso a Paulo in Epist. adGalatas, de translatione veteris Testamenli, ac de hederæ vocabulo apud Jonam : defendens acriter scriptiones et interpretationes suas adversus Augustinum. Domino vere sancto et beatissimo papæ AugusTiNo, HiERONYMus, in Christo salutem. CAPUT PRIMUM. — I. Tres simul epistolas, imo libellos breves, per diaconum Cyprianum, tuae Digna. tionis accepi, diversas, ut tu nominas, quæstiones, ut ego sentio, reprehensiones opusculorum meorum continentes: ad quas si respondere voluero, libri magnitu. dine opus erit. Tamen conabor,quantum facere possum, modum non egredi longioris epistolæ, et festinanti fratri moram non fucere, qui ante triduum, quam profecturus erat, a me epistolas flagitavit; ut pene in procinctu hæc qualiacumque sunt, effutire compellerer, et tumultuario respondere sermone, non maturitate scribentis, sed dictantis temeritate : quae plerumque non in doctrinam, sed in casum vertitur ; ut fortissimos quoque milites subita bella conturbant, et ante coguntur fugere, quam possint arma corripere. 2. Cæterum nostra armatura Christus est, et apostoli Pauli institutio, qui scribit ad Ephesios : « Assufmite arma Dei, ut possitis resistere in die malo. » Et rursum : « State succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiae, et calceati pedes in præparationem Evungelii pacis : super omnia accipientes scutum fidei, in quo possitis universa tela maligni ignita eaestinguere ; et galcam salutis accipite, et gladium Spiritus, quod est verbum Dei » (Ephes. vi, 13 * Recognita ad bl. bn. fs. j. mr. r. t. vc. duos sb. decem v. et ad Am. Bad. Er. Lov. (a) Alias 16 : quæ autem 74 erat, nunc 236. Scripta cum superiore. . " Purgata multis mendis ad fidem bl. bn. c. cc. gg. fs. j• mr. r. sb. t. tt. vc. decem v. et ad Am. Bad. Ef.TLov.

[ocr errors]

17). His quondam telis reae David armatus procedebat ad prælium ; et quinque lapides de torrente accipiens levigatos, nihil asperitatis et sordium inter hujus sæculi turbines in sensibus suis esse monstrabat, bibens de torrente in via ; et idcirco exaltatus caput superbissimum Goliath suo potissimum mucrone truncavit, percutiens in fronte blasphemum (I Reg. xvii, 40-51), et in ea parte corporis vulnerans, in qua et præsumptor sacerdotii 0xias lepra percutitur (lI Par. xxvi, 19); et sanctus gloriatur in Domino dicens : « Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. iv, 7). Dicamus igitur et nos, « Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ; cantabo et psallam in gloria mea. Eæsurge psalterium et cithara ; exsurgam diluculo » (Psal. lvi, 8, 9) : ut in nobis possit impleri, « Aperi os tuum et ego adimplebo illud » (Psal. Lxxx, 11); et, « Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa» (Psal. lxvii, 12). Te quoque ipsum orare non dubito, vt inter nos contendentes veritas superet. Non enim tuam quæris gloriam, sed Christi ;cumque tu viceris,et ego vincam si meum errorem intellexero; et e contrario me vincente, tu superas, quia non filii parentibus, sed parentes filiis thesaurizant (Il Cor. xii, 14). Et in Paralipomenon libro legimus, quod filii Israel ad pugnandum processerint « mente pacifica » (I Paral. xii, 17, 18), inter ipsos quoque gladios et effusiones sanguinis, et cadavera prostratorum, non suam sed pacis victoriam cogitantes. Respondeamus igitur ad omnia, ac multiplices quæstiones, si Christus jusserit, brevi sermone solvamus.Praetermitto salutationis officia,quibus meum demulces caput ; taceo de blanditiis, quibus reprehensionem mei niteris consolari : ad ipsas causas veniam.

CAPUT II. — 3. Dicis accepisse te librum meum a quodam fratre, qui titulum non haberet, in quo Scriptores ecclesiasticos tam græcos quam latinos enumeraverim ; cumque ab eo quæreres, ut tuis verbis utar, cur liminaris pagina non esset inscripta, vel quo censeretur nomine, respondisse, appellari Epitaphium : et argumentaris quod recte si vocaretur, si eorum tantum vel vitas vel scripta ibi legisses, qui jam defuncti essent ; cum vero multorum, et eo tempore quo scribebatur, et nunc usque viventium commemorentur opuscula, mirari te cur ei hunc titulum imposuerim. Puto intelligere prudentiam tuam, quod eae opere ipso titulum potueris intelligere. Legisti enim et graecos et latinos, qui vitas virorum illustrium descripserunt, quod nunquam Epitaphium huic operi scripserint, sed de illustribus viris, verbi gratia, ducibus, philosophicis, oratoribus, historicis, poetis, epicis, tragicis, comicis. Epitaphium autem proprie scribitur mortuorum : quod quidem in dormitione sanctæ memoriae Nepotiani presbyteri olim fecisse me novi. Ergo hic liber vel de illustribus viris, vel proprie de scriptoribus ecclesiasticis appellandus est ; licet a plerisque emendatoribus imperitis, de auctoribus, dicatur inscriptus.

CAPUT III. — 4. Secundo loco quaeris, cur direrim in commentariis Epistolae ad Galatas, Paulum id in Petro non potuisse reprehendere quod ipse fecerat(Gal. 11, 11), nec in alio arguere simulationem cujus ipse tenebatur reus; et asseris, reprehensionem apostolicam non fuisse dispensatoriam, sed veram, et me non "debere docere mendacium, sed universa quae scripta sunt, ita sonare ut scripta sunt. Ad quae primum respondeo, debuisse prudentiamtuam præfatiunculas :ommentariorum meorum meminisse, dicentis eae persona mea : « Quid igitur ? ego stultus ac temerarius, qui id pollicear quod ille non potuit? Minime : quin potius in eo, ut mihi videor, cautior atque timidior, quod imbecillitatem virium mearum sentiens, Origenis commentarios secutus sum. Scripsit enim ille vir in Epistolam Pauli ad Gelatas quinque proprie volumina, et decimum Stromatum suorum librum commatico super erplanatione ejus sermone complevit ; tractatus quoque varios, et eaecepta, quae vel sola possent sufficere, composuit. Praetermitto Didymum videntem meum, et Laodicenum *, de ecclesia nuper egressum, et Alexandrum veterem hæreticum, Eusebium quoque Emisenum, et Theodorum Heracleotem, qui et ipsi nonullos super hac re commentariolos reliquerunt. E quibus vel si pauca decerperem, fieret aliquid quod non penitus contemneretur. Itaque ut simpliciter fatear, legi haec omnia, et in mente mea plurima coacervans, accito notario, vel mea, vel aliena dictavi, nec ordinis, nec verborum interdum, nec sensuum memor. Jam Domini misericordiae est, ne per imperitiam nostram ab aliis bene dicta dispereant, et non placeant inter eaetraneos, quae placent inter suos. » Si quid igitur reprehensione dignum putaveras in eaeplanatione nostra, eruditionis tuæ fuerat quaerere utrum ea quae scripsimus haberentur in græcis, ut, si illi non dirissent, tunc meamn proprie sententiam condemnares; praesertim cum libere in præfatione confessus sim, Origenis commentarios me esse secutum, et vel mea vel aliena dictasse, et in fine ejusdem capituli quod reprehendis, scripserim : « Si cui iste non placet sensus, quo nec Petrus peccasse, nec Paulus procaciter ostenditur arguisse majorem; debet eaeponere, qua consequentia Paulus in altero reprehendat quod ipse commisit. » Eae quo ostendi, me non ex definito id defendere, quod in græcis legeram, sed ea expressisse quae legeram, ut lectoris arbitrio derelinquerem, utrum probanda essent an improbanda. 5. Tu igitur, ne quod ego petieram faceres, novum argumentum reperisti, ut assereres, Gentiles qui in Christum credidissent, Legis onere liberos; eos autem qui eae Judæis crederent, Legi esse subjectos : ut per utrorumque personam, et Paulus recte reprehenderet eos qui Legem servarent, quasi doctor Gentium; et Petrus jure reprehenderetur qui princeps circumcisionis(Gal.ii,8) id imperavit Gentibus, quod soli qui eae Judæis erant, debuerint observare. Hoc si placet, imo quia placet, ut quicumque credunt eae Judæis debitores sint legis faciendae; tu ut episcopus in toto orbe notissimus, debes hanc promulgare sententiam, et in assensum tuum omnes coepiscopos trahere. Ego in parvo tuguriunculo, cum m0nachis, id est compeccatoribus meis, de magnis statuere non audeo, nisi hoc ingenue confiteri, me majorum scripta legere, et in commentariis, secundum omnium con

[ocr errors]

suetudinem, varias ponere explanationes, ut e multis sequatur unusquisque quod velit. Quod quidem te puto et in sæculari litteratura, et in divinis Libris legisse, et probasse. 6. Hanc autem eaeplanationem, quam primus Origenes in decimo Stromatum libro, ubi Epistolam Pauli ad Galatas interpretatur, et cæteri deinceps interpretes sunt secuti, illa vel maæime causa subintroducunt, ut Porphyrio respondeant blasphemanti, qui Pauli arguit procacitatem, quod principem Apostolorum Petrum ausus est reprehendere, et arguere in faciem, ac ratione constringere, quod male fecerit, id est, in eo errore fuerit, in quo fuit ipse qui alium arguit delinquentem. Quid dicam de Joanne, qui dudum in pontificali gradu Constantinopolitanam rerit Ecclesiam (a), et proprie super hoc capitulo latissimum eaearavit librum, in quo Origenis et veterum sententiam est secutus? Si igitur me reprehendis errantem, patere me, quæso, errare cum talibus ; et cum me erroris mei multos socios habere perspereris, tu veritalis tuae saltem unum adstipulat0rem proferre debebis. Haec de erplanatione unius capituli Episto!ae ad Galatas. 7. Sed ne videar adversus rationem tuam niti testium numero, et occasione virorum illustrium subterfugere veritatem, nec manum audere conserere, breviter de Scripturis exempla proponam. In Actibus Apostolorum, vor facta est ad Petrum dicens, « Surge, Petre, occide et manduca », id est, omnia animalia quadrupedum, et serpentium terrae, et volatilium cœli. Quo dicto, ostenditur nullum hominem secundum naturam esse pollutum, sed æqualiter omnes ad Christi Evangelium provocari. Adquod respondit Petrus: « Absit, quia nunquam manducavi commune et immundum. Et voae ad eum de coelo secundo facta est, dicens: Quae Deus mundavit, tu ne commune direris. » Ivit itaque Cæsaream, et ingressus ad Cornelium, « aperiens os suum, dixit: In veritate comperi, quia non est personarum acceptor Deus; sed in omni gente, qui timet eum et operatur justitiam, acceptus est illi ». Denique « cecidit Spiritus sanctus super eos, et obstupuerunt eae circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quod et in Nationes gratia Spiritus sancti fuisset effusa. Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi qui Spiritum sanctum acceperunt sicut et nos? Et jussit eos in nomine Jesu Christi baptizari (Act. x, 13-48). Awdierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Judæa, quia et gentes receperunt verbum Dei. Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione, dicentes : Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum illis ? » Quibus omni ratione eaeposita, novissime orationem suam hoc sermone conclusit: « Si ergo eam dem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum ; ego quis eram, qui possemt prohibere Deum ? His auditis, tacuerunt; et glorificaverunt Deum direntes: Ergo et Gentibus Deus pænitentiam ad vitam dedit » (Ibid. xi, {-18). Rursum, cum multo post tempore Paulus et Barnabas venis

[ocr errors]

sent Antiochiam, et, congregata Ecclesia, retulissent « quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset Deus Gentibus ostium fidei (Ibid. xiv, 26) ; quidam, descendentes de Judæa, docebant fratres atque dicebant: Nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvi fieri. Commota igitur seditione non minima adversus Paulum et Barnabam, statuerunt ascendere » et ipsi qui accusabantur, et hi qui accusabant, & ad Apostolos et presbyteros Jerosolymam super hac quæstione. Cumque Jerosolymam perreacissent, eaesurrexerunt quidam de hæresi Pharisæorum, qui crediderant in Christum, dicentes : Oportet circumcidi eos, et præcipere illis ut servent Legem Moysi. Et cum magna super hoc verbo oriretur quæstio, Petrus » solita libertate : « Viri, » inquit, « fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire Gentes verbum Evangelii et credere; et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum sanctum, sicut et nobis, et nihil discrevit inter mos et illos, fide purificans corda illorum. Nunc autem quid tentatis Deum imponere jugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? Sed per gratiam Domini nostri Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi. Tacuit autem omnis multitudo » (Act. xv, 1-12), et in sententiam ejus Jacobus apostolus, et omnes simul presbyteri transierunt. 8. Haec non debent molesta esse lectori, sed et illi et mihi utilia, ut probemus, ante apostolum Paulum non ignorasse Petrum, imo principem hujus fuisse decreti, Legem post Erangelium non esse servandam. Denique tantae Petrus auctoritatis fuit, ut Paulus in Epistola sua scripserit: « Deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim » (Gal. 1, 18). Rursumque in consequentibus : « Post annos quatuordecim ascendi iterum Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. Ascendi autem secundum revelationem, et exposui eis Epangelium quod prædico inter Gentes : » ostendens se mom habuisse securitatem Evangelii prædicandi, nisi Petri, et qui cum eo erant, fuisset sententia roboratum. Statimque sequitur: « Separatim autem his qui videbantur aliquid esse, ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem. » Quare separatim, et non in publico ? Ne forte fidelibus eae numero Judæorum, qui Legem putabant esse servandam, et sic credendum in Domino Salvatore, fidei scandalum nasceretur. Ergo et eo tempore cum Petrus venisset Antiochiam (licet hoc Apostolorum Acta non scribant, sed affirmanti Pauloeredendum sit), in faciem illi Paulus restitisse se scribit, quia reprehensibilis erat. Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum Gentibus edebat; cum autem venissent, subtrahebat se, et segregabat, timens eos qui eae circumcisione erant. Et consenserunt cum illo cæteri Judæi, ita ut et Barnabas adduceretur ab his in illam simulationem. « Sed cum vidissem, » inquit, « quod non recte ingrediuntur ad veritatem Evangelii, diaci Petro coram omnibus : Si tu, cum sis Judæus, gentiliter et non judaice viris ; quomodo cogis Gentes judaizare ? » (Gal. ii, M, 2, 14.) et cætera. Vulli ergo dubium est quod Petrus apostolus sententiæ hujus, cujus nunc prævaricator arguitur,

primus auctor eaestiterit. Causa autem præraricationis, timor est Judæorum. Dicit enim Scriptura quod primum edebat cum Gentibus ; cum autem venissent quidam a Jacobo, subtrahebat se et segregabat, timens eos qui er circumcisione erant. Timebat autem Judæos quorum erat apostolus, ne per occasionem Gentilium a fide Christi recederent, et imitator pastoris boni, perderet gregem sibi creditum. 9. Sicut ergo ostendimus, Petrum bene quidem sensisse de abolitione Legis Mosaicæ, sed ad simulationem observandæ 1 ejus timore compulsum; videamus an ipse Paulus qui alium arguit, tale quid fecerit. Legimus in eodem libro: « Perambulabat autem Paulus Syriam, et Ciliciam, confirmans Ecclesias : pervenitque in Derbem, et Listram ; et ecce discipulus quidam erat ibi, nomine Timotheus, filius mulieris viduae fidelis, patre autem gentili. Huic testimonium reddebant qai Listris erant et Iconio fratres. Hunc voluit Paulus secum proficisci; et assumens circumcidit eum propter Judæos qui erant in illis locis : sciebant enim omnes quod pater ejus gentilis esset » (Act. xv, 41, et xvi, 1-3). 0 beate apostole Paule, qui in Petro reprehenderas simulationem, qua subtraxit se a Gentilibus propter metum Judæorum qui a Jacobo venerant; cur Timotheum, filium hominis gentilis, utique et ipsum gentilem (neque enim Judæus erat, qui non fuerat circumcisus), contra sententiam tuam circumcidere cogeris ? Respondebis mihi : Propter Judæos qui erant in illis locis. Qui igitur tibi ignoscis in circumcisione discipuli venientis eae Gentibus, ignosce et Petro, præcessori tuo, quod aliqua fecerit metu fidelium Judæorum. Rursum scriptum est : « Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus valedicens, navigavit Syriam, et cum eo Priscilla et Aquila : et totondit sibi in Cenchreis caput ; votum enim habuerat » (Ibid. xviii, 18). Esto, ut ibi timore Judæorum compulsus sit facere quod nolebat; quare c0mam nutrivit eae voto, et postea eam in Cenchreis totondit eae Lege, quod Nazaræi qui se Deo voverint, jurta præceptum Moysi facere consueverunt ? (Num. vi, 18.) 10. Verum hæc ad comparationem ejus rei quæ sequitur, parva sunt. Refert Lucas, sacrae historiæ scriptor : « Cum venissemus Jerosolymam, libenter susceperunt nos fratres ; » et sequenti die Jacobus et omnes seniores qui cum eo erant, « Evangelio illius comprobato, dixerunt ei, Vides, frater, quot millia sunt in Judæa, qui crediderunt in Christum, et hi omnes aemulatores sunt Legis. Audierunt autem de te quod discessionem doceas a Moyse eorum qui per Gentes sunt Judæorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi. Quid ergo est ? Utique oportet convenire multitudinem ; audierunt enim te supervenisse. Hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor votum habentes super se; his assumptis, sanctifica te cum ipsis, et impende in eos ut radant capita; et scient omnes quia quae de te audi* runt falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens Legem. Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus, cum illis intravit in templum, annuntians eaepletionem

• In uno e Vatic. Mss., observantiæ, In Cisterc. Mss., observationis.

« PredošláPokračovať »