Obrázky na stránke
PDF
ePub

267

presbyterum in nullo crimine apud me fuisse detectum, nequaquam me de illo tale aliquid credidisse vel credere. Quomodo ergo juberem de numero presbyterorum nomen ejus auferri, vehementer terrente Evangelio ubi Dominus ait: In quo judicio judicaveritis, judicabimini (Id. vii, 2)? Cum enim causa quæ inter illum et Spem exorta est, sub divino examine pendeat secundum placitum eorum, quod vobis si volueritis poterit recitari ; quis ego sum, ut audeam Dei prævenire sententiam in delendo vel supprimendo ejus nomine, de quo nec suspicari temere mali aliquid episcopus debui,nec dilucide judicare homo de occultis hominum potui, cum in ipsis causis sæcularibus, quando ad majorem potestatem refertur arbitrium judicandi, manentibus sicuti erant omnibus rebus, exspectetur illa sententia, unde jam non liceat provocari, ne superiori cognitori fiat injuria, si ejus pendente judicio aliquid fuerit commutatum? Et utique multum interest inter divinam et humanam quamlibet excelsissimam potestatem. Domini Dei nostri misericordia nunquam vos deserat, domini dilectissimi et honorandi fratres.

EPISTOLA LXXVIII * (a).

Quidam e monasterio Augustini Spes nomine, accusatus a Bonifacio presbytero, crimen in Bonifacium ipsum transtulit.Cum res evidentibus argumentis cognosci ab Augustino non posset, jussus est uterque adire sepulcrum S. Felicis Nolani,ut miraculo transigeretur judicium. Id clam fieri curarat Augustinus verum quoniam res eruperat in notitiam hominum, permittit interea ut Bonifacii nomen inter presbyteros non recitetur; hortatur omnes ne temere judicent, neve ob paucorum delicta vel ipsi deficiant a pietate, vel de omnibus male suspicentur ; observans nullam fuisse tam felicem sodalitatem, in qua non aliquis flagitiosus extiterit.

Dilectissimis fratribus, clero, senioribus, et univer

sæ plebi Ecclesiæ Hipponensis, cui servio in dilectione Christi, AUGUSTINUS, in Domino1 salutem. 1. Utinam Scripturæ Dei sollicita mente intendentes, in quibusque scandalis adjutorio nostri sermonis non egeretis, et ille vos potius consolaretur, qui consolatur et nos : qui non solum bona, quæ sanctis et fidelibus suis est redditurus, verum etiam mala, quibus erat hic mundus abundaturus, ante prædixit, ante conscribenda curavit, ut bona post sæculi finem secutura certiores exspectaremus,quam mala similiter prænuntiata ante sæculi finem præcedentia sentiremus. Unde et Apostolus dicit : Quæcumque enim ante scripta sunt, ut nos doceremur scripta sunt,ut per patientiam et consolationem. Scripturarum spem habeamus ad Deum (Rom. xv, 4). Quid autem opus erat ut ipse Dominus Jesus non solum diceret, Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui (Matth. xì, 43),quod post sæculi finem futu

Hanc contulimus cum a. a. bg. bl. c. cc. cb. ff. g. gg. gv. j. n. r. s. t. duobus sb. duobus vc. quatuor v. et cum Am. Bad. Er. Lov.

(a) Alias 137: quæ autem 78 erat, nunc 197. Scripta forte an. 404, circ. 26 jun.

Mss. cb. et t., in Domino æternam salutem.

rum est; verum etiam exclamaret, Væ mundo ab scandalis (Id. XVIII, 7): nisi ut nobis non blandiremur venire non posse ad sedes felicitatis æternæ, nisi temporalibus malis exerciti non defecerimus? Quid opus fuit ut diceret, Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum; nisi ut illi de quibus continuo locutus adjunxit, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Id. xxiv, 12, 13), cum hac iniquitatis abundantia refrigescentem charitatem viderent, non perturbarentur, non expavescerent,non quasi rebus insperatis et inopinatis contristati deficerent; sed potius videntes accidere, quæ futura prædicta sunt ante finem, patienter perseverarent usque in finem, ut securi mererentur regnare post finem in ea vita quæ non habet finem.

2. Proinde, charissimi, in isto scandalo, quo de Bonifacio presbytero nonnulli perturbantur, non vobis dico ut non doleatis: qui enim ista non dolent, non est in eis charitas Christi; qui autem etiam de talibus gaudent, abundat in eis malignitas diaboli. Non quia in memorato presbytero apparuit aliquid, quod dignum damnationė judicaretur; sed quia duo de domo nostra talem habent causam, ut unus eorum sine dubio perditus habeatur, et sit alterius fama apud quosdam mala, apud quosdam dubia, etiamsi non sit maculata conscientia. Dolete ista, quoniam dolenda sunt: non tamen sic ut eo dolore vestra charitas a bene vivendo refrigescat, sed potius ad Dominum deprecandum inardescat; ut si innocens est presbyter vester 1, quod magis credo, quia cum sensisset alterius motum impudicum et immundum, nec consentire voluit nec tacere, cito eum divina sententia manifestatum ministerio proprio repræsentet si autem male sibi conscius, quod suspicari non audeo, voluit alterius existimationem lædere, cum ejus pudicitiam contaminare non posset, sicut dicit ipse cum quo habet causam, non eum permittat suam occultare nequitiam, ut quod homines invenire non possunt, de quolibet eorum divino judicio propaletur.

3. Cum enim ista me causa diu cruciasset, nec invenirem quomodo unus e duobus convinceretur, quamvis magis presbytero credidissem; cogitaveram primo sic ambos Deo relinquere, donec in uno eorum qui mihi suspectus erat, aliquid existeret, unde non sine justa et manifesta causa de nostro habitaculo projiceretur. Sed cum promoveri in clericatum sive illic per me, sive alibi per litteras meas vehementissime conaretur, ego autem nullo modo adducerer ei homini, de quo tantum mali existimarem, manus ordinationis imponere, aut per commendationem meam alicui fratri meo eum subintroducere, turbulentius agere cœpit, ut si ipse in clericatum non promoveretur, nec presbyter Bonifacius in suo gradu esse permitteretur. In qua ejus provocatione cum viderem Bonifacium nolle quibuslibet infirmis et ad suspicionem propensis de suæ vitæ dubitatione scandalum fieri, paratumque

1 Lov., noster. Alii Cdd., vester.
Edd., clericatu. Mss., clericatur.

esse honoris sui apud homines damnum perpeti po. occasionem quærentibus occasionem (II Cor.xi, 12); tius quam in ea contentione, in qua non posset igno- non erit nostrum hoc factum, sed eorum quorum rantibus et dubitantibus vel ad male suspicandum causa fuerit factum. Quid enim obest homini, quod proclivioribus suam demonstrare conscientiam, ex illa tabula non vult eum recitari humana ignoranusque ad Ecclesiæ perturbationem inaniter pro- tia,si de libro vivorum non eum delet iniqua consgredi;ellegi aliquid medium,ut certo placito se ambo cientia ? constringerentad locum sanctum se perrecturos, 5. Proinde, fratres mei, qui timetis Deum, meubi terribiliora opera Dei non sanam cujuscumque mentote quod ait Apostolus Petrus: Quoriam adverconscientiam multo facilius aperirent,et ad confes- sarius vester diabolus tanquam leo rugiens circumit sionein vel pæna vel timore compellerent. Ubique quærens quem devoret (II Petr.v,8). Quem non poquidem Deus est, et nullo continetur vel includitur test devorare seductum ad nequitiam, famam ipsius loco qui condiditomnia, eteum a veris adoratoribus inquinare conatur, ut si fier potest opprobriis hoin spiritu et veritate oportet adorari (Joan. iv, 24), ut minum et malarum linguarum detractione deficiat, in occulto exaudiens, in occulto etiam justificetetco- et sic in ejus fauces ruat. Si autem nec famam inronet. Verumtamen adista quæ hominibus visibiliter nocentis maculare potuerit,hoc ei persuadere tentat nota sunt, quis potest ejus consilium perscrutari, ut per malevolas suspiciones de fratre suo judicet, et quare in aliis locis hæc miracula fiant, in aliis non sic ab illo implicatus absorbeatur. Et quis omnes fiant ? Mullis enim notissima est sanctitas loci, ubi ejus captiones et circumventiones vel comprehenbeati Felicis Nolensis corpus conditum est, quo volui dere vel enumerare sufficiat? Adversus tamen hæc ut pergerent; quia inde nobis facilius fideliusque tria quæ ad causam presentem pertinent proprius', scribi potest quidquid in eorum aliquo divinitus fue- ne mala exempla imitando ad nequitiam seduritpropalatum.Nam et nos novimus Medionali apud camini, ita vos per Apostolum alloquitur Deus : memoriam sanctorum, ubi mirabiliter et terribili- Nesitis jugum ducentes cum infidelibus ; quæ enim ter dæmones confitentur, furem quemdam, qui ad participalio justitiæ cum iniquitate, aut quæ socieeum locum venerat ut falsum jurando deciperet, las luci ad tenebras (II Cor. vi, 14) ? Item alio loco: compulsum fuisse confiteri furtum, et quod abstule- Nolite, inquit, seduci : Corrumpunt mores bonos rat reddere : numquid non et Africa sanctorum colloquia mala, Sobrii eslote, jusli, et nolite peccamartyrum corporibus plena esti et tamen nusquam re (1 Cor. xv, 33, 34). Ut autem linguis detrahenhie scimus talia fieri. Sicut enim, quod Apostolus tium non deficiatis, sic per Prophetam dicit : Audicit, non omncs sancti habent dona curationum, dite me qui scitis judicium, populus meus, in quonec omnes habent dijudicationem spirituum (1 Cor. rum corde lex mea est : opprobrium hominum noIII, 30) ; ita nec in omnibus memoriis sanctorum lile metuere, et detractione eorum ne superemini. ista fieri voluit ille, qui dividit propria unicuique nec quod vos spernant magni duxeritis. Sicut enim

vestimentum, ita per tempus absumentur, el sicut 4. Quapropter cum ego noluissem hunc gravissi- lana a tinea comedentur;justitia autem mea in ætermum dolorem cordis mei vobis perferri in notitiam, num, manet (Isai. Li, 7, 8). Jam vero ne malevolo De vos atrociter et inaniter contristando turbarem; animo de servis Dei falsa suspicando pereatis, illud fortassis ideo Deus noluit vos latere, ut nobiscum Apostolicum recordamini, ubi ait : Nolite ante temorationibus incumbatis, ut quod ipsein hac causa pus judicare quidquam, donec veniat Dominus, novit, nos autem nosse non possumus, etiam nobis et illuminet abscondita tenebrarum, et manifesmanifestare dignetur.Nomen autem presbyteri pro- tabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuiplerea non a usus sum de numero collegarum ejus que a Deo (I Cor. iv, 5). Et item illud quod scripvel supprimere vel delere, ne divinæ potestati, sub tum est : Quæ manifesta sunt, vobis ; quæ aucujus examine causa adhuc pendet, facere viderer tem occulta, Domino Deo vestro (Ibid. v, 12, 13). injuriam, si illius judicium meo vellem præjudicio 6. Manifestum est quidem,quia ista in Ecclesia non prævenire: quod necin negotiis sæcularibus judices acciduntsine gravi tristitia sanctorum atque fidefaciunt, quando causæ dubitatio ad majorem potes- lium ; verumtamen consoletur nos qui cuncta tatem refertur, ut pendente relatione aliquid audeant prædixit, atque ut abundantia iniquitatis non recommutare. Et in episcoporum concilio (a) consti- frigescamus, sed usque in finem perseveremus, tutum est, nullum clericum qui nondum convictus ut salvi esse possimus, admonuit. Nam quantum sit, suspendi a communione debere, nisi ad causam ad me attinet, si est in me quantulacumque chasuam examinandam se non præsentaverit. Bonifa. ritas Christi, quis vestrum infirmatur, et ego non cius tamen hanc humilitatem suscepit, ut nec litteras

infirmor ? quis scandalizatur, et ego non uror (11 aceiperet, quibus in peregrinatione honorem suum Cor. XI, 29) 9 Nolite itaque augere cruciatus quæreret, ut in eo loco ubi ambo ignoti sunt, cir- meos, deficiendo vel in suspicionibus falsis, vel ca ambos æqualitas servaretur. Et nunc si vobis in peccatis alienis. Nolite, obsecro vos, ne dicam placet ut nomen ejus non recitetur, ne iis qui ad Ec- de vobis: Et super dolorem vulnerum meorum addiclesiam accedere nolunt, sicut ait Apostolus, demus derunt. Nam illi quigaudent de istis doloribus nos

tri, de quibus in persona corporis Christi tanto ante *Er. Lov., peregrinaturos. Ms3., perrecturos. (a) Carthag. 3, ann. 397, cann. 7, 8.

1 Mss. Vatic. cum decem e nostris, prius.

prout vult.

1

21). Ipse quippe fideles suos securos fecit etiam de dispensatoribus malis, mala sua facientibus, et bona ejus loquentibus, ubi ait: Quæ dicunt facite; quæ autem faciunt,facere nolite: dicunt enim et non faciunt (Matth. xxш, 3). Orate quidem pro me, ne forte aliis prædicans ipse reprobus inveniar (I Cor. ix, 27); verumtamen cum gloriamini,non in me,sed in Domino gloriamini. Quantumlibet enim vigilet disciplina domus meæ, homo sum, et inter homines vivo, nec mihi arrogare audeo ut domus mea melior sit quam arca Noe, ubi tamen inter octo homines reprobus unus inventus est' (Gen. ix, 27): aut melior sit quam domus Abrahæ, ubi dictum est, Ejice ancillam et filium ejus (Id. xxi, 10): aut melior sit quam domus Isaac, cujus 1 de duobus geminis dictum est, Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Malach. 1, 2): aut melior sit quam domus ipsius Jacob, ubi lectum patris filius incestavit (Gen. XLIX, 4): aut melior sit quam domus David, cujus alter filius cum sorore concubuit (II Reg. XII, 14); cujus alter filius contra patris tam sanctam mansuetudinem rebellavit (Ibid. xv, 12): aut melior quam cohabitatio Pauli apostoli, qui tamen si inter omnes bonos habitaret, non diceret quod superius commemoravi, foris pugnæ, intus timores (II Cor. vII, 5); nec diceret cum de sanctitate et fide Timothei loqueretur, Neminem habeo qui germane de vobis sollicitus sit. Omnes enim sua quærunt, non quæ sunt Jesu Christi (Philipp. 11, 20, 21): aut melior quam cohabitatio ipsius Domini Christi, in qua undecim boniper fidum etfurem Judam toleraverunt : aut melior sit postremo quam cœlum, unde Angeli ceciderunt.

prædictum est, Adversus me insultabant qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum (Psal. Lxviii, 27, 13), valde tolerabilius sustinentur ; pro quibus tamen etiam ipsis orare, et bonum eis velle didicimus. Ad quid enim aliud sedent isti, et quid aliud captant, nisi ut quisquis episcopus, vel clericus, vel monachus, vel sanctimonialis1 ceciderit, omnes tales esse credant, jactent, contendant, sed non omnes posse manifestari? Ettamen etiam ipsi cum aliqua maritata invenitur adultera, nec projiciunt uxores suas, nec accusant matres suas. Cum autem de aliquibus qui sanctum nomen profitentur, aliquid criminis vel falsi sonuerit, vel veri patuerit, instant, satagunt, ambiunt, ut de omnibus hoc credatur. Hos ergo de nostris doloribus suavitatem suæ malæ linguæ captantes, facile est ut illis canibus comparemus, si forte in malo intelligendi sunt, qui lingebant vulnera pauperis illius, qui ante januam divitis jacebat, et quousque veniret ad requiem sinus Abrahæ, laboriosa et indigna omnia tolerabat (Luc. xvi, 21-23).

7. Vos me nolite amplius cruciare, qui aliquam spem habetis ad Deum : vos nolite ipsa vulnera quæ illi lingunt, multiplicare; vos pro quibus periclita mur omni hora, habentes foris pugnas, intus timores (II Cor. vi, 5), periculum in civitate, periculum in deserto, periculum ex gentibus, periculum ex falsis fratribus (Id. x1, 26). Scio quia doletis; sed numquid acrius quam ego? Scio quia conturbati estis et timeo ne inter linguas maledicorum deficiat et pereat infirmus, propter quem Christus mortuus est. Non ex vobis increscat dolor noster, quia non culpa nostra factus est vester. Nam hoc est quod præcavere conatus sum, utsi fieri posset, hoc malum nec vitandum negligeretur, nec in vestram notitiam perferretur, ubi infructuose cruciarentur firmi, et periculose turbarentur infirmi. Sed qui hoc cognito permisit vos tentari, et vobis vires sustinendi, et erudiat vos ex lege sua; doceat vos et mitiget a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea (Psal. xc, 12, 13).

8. Audio nonnullos vestrum hinc amplius contristari, quam de lapsu duorum illorum diaconorum qui ex parte Donati venerant, tanquam disciplinæ Proculeianiinsultaverint, velut gloriantes de nobis, quod ex nostra disciplina nihil tale in clericis exstitisset: quod quicumque fecistis, fateor vobis, non bene fecistis. Ecce docuit vos Deus, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. 1, 31): nec objiciatis hæreticis, nisi quia non sunt catholici; ne similes eis sitis, qui non habendo quod in causa suæ divisionis defendant, non nisi hominum crimina colligere affectant, et ea ipsa plura falsissime jactant ut quia ipsam divinæ Scripturæ veritatem, qua ubique diffusa Christi Ecclesia commendatur, criminari et obscurare non possunt, homines per quos Prædicatur adducant in odium; de quibus et fingere quidquid in mentem venerit, possunt. Vos autem non ita didicistis Christum ; si tamen illum audistis, et in illo docti estis (Eph. iv, 20,

Mss. cb. gg., castimonialis.

9. Simpliciter autem fateor Charitati vestræ coram Domino Deo nostro, qui testis est super animam meam, ex quo Deo servire cœpi: quomodo difficile sum expertus meliores quam qui in monasteriis profecerunt ; ita non sum expertus pejores quam qui in monasteriis ceciderunt, ita ut hinc arbitrer in Apocalypsi scriptum, Justus justior fiat, et sordidus sordescal adhuc (Apoc. XXII, 11). Quapropter etsi contristamur de aliquibus purgamentis, consolamur tamen etiam de pluribus ornamentis. Nolite ergo propter amurcam qua oculi vestri offenduntur, torcularia detestari, unde apothecæ dominicæ fructu olei luminosioris implentur, Domini Dei nostri misericordia vos adversus omnes insidias inimici in sua pace custodiat, dilectissimi fratres. EPISTOLA LXXIX* (a).

Augustini episcopi ad presbyterum quemdam Manichæum, denuntians ut solvat quæstionem in qua præcessor ejus Fortunatus defeceral, vel procul a sua Ecclesia discedat.

Sine causa tergiversaris, cum longe appareat qualis sis. Quid tecum locuti fuerint fratres, indica

1 Edd., cui. At meliores Mss. habent, cujus. Mss. gg., ex monasterio. Idem Cod. cum cb, et uno v. subdit, defecerunt.

*Non reperitur nisi in Vaticano exemplari.

(a) Alias 244: quæ autem 79 erat, nunc 198. Scripta forte an.404.

verunt mihi. Bene, quia non times mortem : sed eam mortem debes timere, quam tipi ipse facis talia de Deo blasphemando. Et quod intelligis mortem istam visibilem, quam omnes homines norunt separationem esse mentis a corpore, non est magnum intelligere. Sed quod adjungis de vestro, separationem esse boni a malo: si mens bonum est et corpus ma. lum, qui ea commiscuit non est bonus; dictis autem quia Deus bonus ista commiscuit : ergo aut malus est, aut malum timebat. Et tu gloriaris, quia non times hominem, cum Deum talem tibifingas, qui tenebras timuit, ut commisceret bonum et malum ? Noli autem extolli animo, sicut scripsisti, quia vos magnos facimus, eo quod impedire volumus venena vestra, ne ad homines pestilentia serpat: non enim Apostolus,quos canes appellat magnos facit, cum dicit, Cavete canes (Philipp. II, 2); aut illos magnos faciebat,quorum sermonem dicebat serpere ut cancrum (Il Tim. 11,17). Itaque denuntio tibi in nomine Christi, ut si paratus es, solve quæstionem in qua defecit præcessor tuus Fortunatus (a). Et ita hinc ierat, ut non rediret, nisi, cum suis disputatione collata, inveniret quid contra respondere posset, disputans cum fratribus. Si autem ad hoc non es paratus; discede hinc, et noli pervertere vias Domini, et illaqueare ut venenis inficere animas infirmas, ne adjuvante dextera Domini nostri, quomodo non putaveras erubescas. EPISTOLA LXXX * (b). Cupit explicari liquidius a Paulino, quonam modo voluntatem Dei, quæ nostræ præferenda est, nosse possimus.

Sanctis et Deo dilectis, merito venerabilibus et multum desiderabilibus fratribus PAULINO et THERASIE, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Charissimus frater Celsus cum rescripta repeteret, debitum reddere festinavi; sed vere festinavi. Cum enim eum putarem adhuc aliquot dies nobiscum moraturum, repente comperta occasione navigii, mihi pridianam suam profectionem jam nocte suggessit. Quid facerem cum eum tenere non possem, et quia ad vos, cum quibus ei melius esset, properabat, nec si possem, deberem. Proinde pauca illico hæc aripui dictanda atque mittenda, prolixioris epistolæ me confitens debitorem, cum post reditum venerabilium fratrum nostrorum collegarum meorum Theasii1 et Evodii, primum vestri ex parte satiatus fuero. Uberius enim ad nos in eorum pecto

(a) Fortunatum in disputatione vicit Augustinus, cum adhuc presbyter esset, ex lib. 1 Retract., c. 16. Jam vero episcopus aliam cuin Felice, qui « Hipponem venerat

eumdem seminaturus errorem, » ut ait in lib. 2 Retract., c. 8, disputationem habuit; anno scilicet 404 ex Actis cum Felice. Huic ergo epistolam hanc scriptam fuisse suspicari licet.

Recensita est ad a. bg. bl. c. cc. ft. ggv. j. l. n. r. sb. th. ve. duos t. quatuor v. et ad Am. Bad. Er. Lov. (b) Alias 65: quæ autem 80 erat, num 199. Scripta an. 405, circ. mensem martium.

Apud Er. et Lov., Therasii. In Ms. Gervas., Thesii. In aliquot aliis, Theasii: hoc pacto etiam scribitur in concilio habito Carthagine, die 26 Junii an.404, cujus decreto legati ad Honorium imperatorem contra Donatistas missi sunt Theasius et Evodius, sive Evhodius ut in membranis habetur; iidem, ipsi, haud dubie qui visuri erant Paulinum.

2

ribus et oribus vos esse venturos jamjamque, in Christi nomine atque adjutorio speramus. Cum hæc scriberem, etiam per unanimem filium nostrum Thagastensis Ecclesiæ presbyterum Fortunatianum, Romam navigaturum, aliam epistolam paucis ante diebus jam dederam. Nunc ergo quod soleo rogo, ut quod soletis faciatis. Oretis pro nobis, ut videat Deus humilitatem nostram et laborem nostrum, et dimittat omnia peccata nostra.

2. Colloqui autem vobiscum talia cupio, si dignemini, litteris ; qualia colloqui possemus, si coram vestris sensibus adessemus. Ecce illam quæstiunculam, quam nuper proposueram, tanquam si præsens præsenti inter dulces loquelas obderem, plane christiano intellectu et devotione solvisti, sed nimis cursimet breviter; posset quippe ibi aliquanto diutius et uberius habitare gratia oris tui,si cum dixisses ita te in illo, quo feliciter uteris, loco perseverare decrevisse, ut si quid de te aliud Domino placuerit, ejus voluntatem præferas tuæ, idipsum aliquanto apertius explicares. Quonam modo voluntatem Dei, quæ nostræ voluntati præponenda est, noverimus: utrum tantum in ea re, quam propterea volentes perferre debemus, quia et inviti cogeremur. Ibi enim fit quidem quoi nolumus: sed ideo nos corrigimus ut velimus, quia ille vult, cujus voluntatis nec excellentiam fas est recusare, nec omnipotentiam licet evitare; sicut Petrum alter cinxit et tulit quo noluerat (Joan. XXI, 18), verumtamem quo nollet iit, et volens mortem subegit asperam. An et ibi ubi est potestas, non mutare sententiam, quamvis aliud occurrat, in quo potius appareat voluntas Dei ad mutandam sententiam nos vocantis, non quia nostra mala erat, sed in qua recte permaneretur, nisi ab illo in alteram vocaremur.Neque enim malum fuit Abrahæ nutrire et educare filium, quoad posset, quantum in ipso esset, usque ad finem vitæ suæ ; sed repente jussus occidere, mutavit utique non prius malam sententiam, sed quæ mala esset, si postjussum mutata non esset" (Gen. xx11, 2, 10): hinc quoque non dubito nihil aliud videri tibi.

3. Sed plerumque non voce de cœlo, non per prophetam, non per revelationem vel somnii, vel excessus mentis qui dicitur ecstasis, sed rebus ipsis accidentibus, et ad aliud quam statueramus vocantibus cogimur agnoscere Dei voluntatem esse aliam quam erat nostra: tanquam si proficisci statueremus, et aliquid oriretur quod consulta de officio nostro veritas vetaret deserere, aut decernentibus ibi manere nuntiaretur aliquid, quod eadem veritate consulta nos compelleret proficisci. De hoctertio genere causarum mutandæ sententiæ, quid tibi videatur peto mecum 1 Ita in Mss. At in vulg., orationibus.

Apud Bad. Am. Er., Carthagustinensis Ecclesiæ. In uno e Vat. Mss. Thaganensis.

3 Lov., objicerem. Alii plerique Cdd., obderem. Sic Mss. septem. At Bad. Am. et Er., propterea præferre debemus. Lov., propterea voluntati præferre debemus. Et mox Edd. illæ quatuor habent: Ibi enim sit quidem quod volumus, sed ideo nos cogimur, etc. Substituimus fectionem in melioribus Mss. repertam.

Lov., quæ mala esset potius si mutata. Bad. et aliquot Mss., si potius submulată. Er., si potioribus mutata. Sed melius Ms. j., si post jussum mutata.

plenius et enodatius colloquaris. Sæpe nos quippe 75 et 81, rescribit accuratius Augustinus de inconturbat, et difficile est non aliquid quod magis fa- terpretatione loci Epistolæ ad Galatas, confir. ciendum eratomittere, dum illud mutare nolumus 1 mans quod Petrus merito veraciterque reprehen. in quo prius permanere statueramus, non quidem sus fuerit a Paulo. Cæterum deprecatur veniam, malum verum, jam ideo malum quia id quod potius si dictis quibusdam incautioribus Hieronymi aniagendum estoccurrens deseritur; quodsi non occur- mum offenderit, excusans quod nulla sua culpa reret, non solum sine vituperatione, sed etiam cum per multorum manus obambularit epistola, priuslaude, in illo priore perduraretur. Hic non falli diffi- quam ad eum cui scripta erat, pervenerat. cile est; hic omnino vox prophetica prævalet : De- Domino dilectissimo, et in Christi visceribus honolicta quis intelligit (Psal. xvini, 13) ? Hinc oro, par- rando, sancto fratri et compresbytero HIERONYMO, ticipem me facias cogitationum tuarum, quid in AUGUSTINUS, in Domino salutem. talibus vel facere soleas, vel faciendum esse reperias. CAPUT PRIMUM. – 1. Jam pridem tuæ Charitati EPISTOLA LXXXI * (a).

prolixam epistolam misi, respondens illi tuæ quam Hieronymus Augustino,excusans quod ipsius litteris per sanctum filium tuum Asterium, nunc jam non

responderit liberius Epistola 75, rogansque ul, solum fratrem, verum etiam collegam, meum misisse omissis contentiosis quæstionibus, deinceps se- te recolis. Quæ utrum in manus tuas pervenire mecum invicem amice conferant, et placide versen. ruerit,adhuc nescio; nisi quod per fratrem sinceris. tur in campo sacrarum Scripturarum.

simum Firmum scribis, si ille qui le primum gladio Domino vere sancto et beatissimo papæ AUGUSTINO, petiit, stilo repulsus est, ut sit humanitatis meæ HIERONYMUS, in Christo salutem.

atque justitiæ accusantem reprehendere, non resCum a sancto fratre nostro Firmo? sollicite quæ- pondentem. Hoc solo tenuissimo indicio, utcumque rerem quid ageres, sospitem te lætus audivi. Rur

conjicio legisse te illam epistolani meam. In ea sum cum tuas litteras non dico sperarem,sed exige- quippe deploravitantam inter vos exstitisse discorrem; nescientete, de Africa se profectum esse dixit. diam, de quorum tanta amicitia, quaquaversum Itaque reddo tibi per eum salutationis officia, qui le eam fama diffuderat, charitas fraterna gaudebat. unico amore complectitur:simulque obsecro utignos- Quod non feci reprehendendo Germanitatem tuam, caspudori meo,quod diu præcipienti ut rescriberem, cujus in ea re aliquam culpam me cogoovisse non negare non potui. Nec ego tibi, sed causæ causa res- ausim dicere ; sed dolendo humanam miseriam, pondit.Et si culpa est respondisse,quæso ut patienter cujus in amicitiis mutua charitate retinendis, quanaudias, multo major est provocasse. Sed facessant talibet illa sit, incerta permansio est. Verum illud istiusmodi querimoniæ: sit inter nos pura germani- malueram tuis nosse rescriptis, utrum mihi veniam tas,et deinceps non quæstionum,sed charitatis ad nos

quam poposceram dederis : quod apertius mihi scripta mittamus. Sancti fratres , qui nobiscum Do- intimari cupio; quamvis hilarior quidam vultus mino serviunt,affatim te salutant. Sanctos qui tecum litterarum tuarum, etiam hoc me impetrasse, siChrisli leve trahunt jugum, præcipue sanctum et gnificare videatur : si tamen post lectam illam suscipiendum papam Alypium, ut meo obsequio sa- missæ sunt; quod in eis minime apparet. lutes,precor. Incolumem leet memorem mei,Christus 2. Petis, vel potius fiducia charitatis jubes, ut in Deus noster tueatur omnipotens, domine vere sancte Scripturarum campo sine nostro invicem doloreluet beatissime papa. Si legisti librum Explanatio- damus. Equidem quantum ad me attinet, serio nos num in Jonam, puto quod ridiculam cucurbitæ non ista, quam ludo, agere mallem. Quod si hoc verbum recipias quæstionem. Si autem amicus, qui me pri- tibi propter facilitatem ponere placuit ; ego fateor, mus gladio petiit, stilo repulsus est; sit humanitatis majus aliquid expeto a benignitate virium suarum, tuæ atque justitiæ, accusantem reprehendere, non prudentiaquetam docta,et otiosa, annosa, studiosa, respondentem. In Scripturarum campo, si placet, ingeniosa diligentia?; hæc tibi non tantum donante, sine nostro invicem dolore ludamus.

verum etiam dictante Spiritu sancto,utin magniset EPISTOLA LXXXII (6).

laboriosis quæstionibus, non tanquam ludentem in Receptis ab Hieronymo superioribus Epistolis 72, campo Scripturarum, sed in montibus anhelantem 1 Edd., mutare volumus. Sed legendum, ut est in Mss.

adjuves.Siautem propter hilaritatem quam esse inter novem, mulare nolumus; quo nimirum fit, ut quod polius charissimos disserentes decet, putasti dicendum agendum est occurrens deseratur.

esse, Ludamus: sive illud apertum et planum sit, * Ad a, bg. bl. bn. c. cc. fs. 8: gv. j. I. n. i', sb. t. vc.novem v. et ad Am. Bad. Er. Lov. recognita.

unde colloquimur, sive arduum atque difficile, hoc (a) Alias 18 : quæ autem 81 erat, nunc 48. Scripta ipsum edoce, obsecro te, quonam modo assequi forte ann. 405. Firmi nomen hic loci omittitur in Vatic. octo, et in

valeamus: ut cum forte aliquid nos movet, quod aliis sex o nostris Mss., sed in omnibus fere habetur nobis, et si non cautius attendentibus, certe tardius initio Epistolæ proxime sequentis. * Ms., t., sancli patres. Alii omnes verius, fratres. Nam

intelligentibus, non probatum est, et quid nobis illud prius appellationis genus improbat Hieronymus in videatur, contra conamur asserere, si hoc aliquanto cap: 4 Epist. ad Galat.

securiore libertate dicamus, non incidamus in In hujus recognitione collati sunt a. a. bg. bl. bn. c. cc. fs. g. gv. j. 1. n. r. s. sb. t. vc. novem v. et Am. suspicionem puerilis jactantiæ, quasi nostro no. Bad. Er. Lov.

mini famam, viros illustres accusando, quæramus: (6) Alias 19 : quæ autem 81 erat, nunc 202. Scripta paulo post superiorem,

1 Lov., diligenti. Alii plerique Cad., diligentia.

« PredošláPokračovať »