Obrázky na stránke
PDF
ePub

presbyterum in nullo crimine apud me fuisse detectum, nequaquam me de illo tale aliquid credidisse vel credere.Quomodo ergojuberem de numero presbyterorum nomen ejus auferri, vehementer terrente Evangelio ubi Dominus ait: In quo judicio judicaveritis, judicabimini(Id. v11, 2)? Cum enim causa quæ inter illum et Spem exorta est, sub divino examine pendeat secundum placitum eorum, quod vobis si volueritis poterit recitari; quis ego sum, ut audeam Dei prævenire sententiam in delendo vel supprimendo ejus nomine, de quo nec suspicari temere mali aliquid episcopus debui,nec dilucide judicare homo de occultis hominum potui, cum in ipsis causis sæcularibus, quando ad majorem potestatem refertur arbitrium judicandi, manentibus sicuti erant omnibus rebus, exspectetur illa sententia, unde jam non liceat provocari, ne superiori cognitori fiat injuria, si ejus pendente judicio aliquid fuerit commutatum ? Et utique multum interest inter divinam et humanam quamlibet excelsissimam potestatem. Domini Dei nostri misericordia nunquam vos deserat, domini dilectissimi et honorandi fratres. EPISTOLA LXXVIII * (a). Quidam e monasterio Augustini Spes nomine, accusatus a Bonifacio presbytero, crimen im Bonifacium ipsum transtulit.Cum res evidentibus argumentis cognosci ab Augustino non posset, jussus est uterque adire sepulcrum S. Felicis Nolani,ut miraculo transigeretur judicium. Id clam fieri curarat Augustinus : verum quoniam res eruperat in notitiam hominum, permittit interea ut Bonifacii momen inter presbyteros non recitetur; hortatur omnes me temere judicent, neve ob paucorum delicta vel ipsi deficiant a pietate, vel de omnibus male suspicentur; observans nullam fuisse tam felicem sodalitatem, in qua non aliquis /lagitiosus eactiterit. Dilectissimis fratribus, clero, senioribus, et universæ plebi Ecclesiæ Hipponensis, cui servio in diloctione Christi, AUGUsTiNUs, in Domino' salutem. {. Utinam Scripturæ Dei sollicita mente intendentes, in quibusque scandalis adjutorio nostri sermonis non egeretis, et ille vos potius consolaretur, qui consolatur et nos : qui non solum bona, quæ sanctis et fidelibus suis est redditurus, verum etiam mala, quibus erat hic mundus abundaturus, ante prædixit, ante conscribenda curavit, ut bona post sæculi finem secutura certiores exspectaremus,quam mala similiter prænuntiata ante sæculi finem præcedentia sentiremus. Unde et Apostolus dicit : Quæcumque enim ante scripta sunt, ut nos doceremurscripta sunt, ut per patientiam et consolationem. Scripturarum spem habeamus ad Deum (Rom. xv, 4). Quid autem opus erat ut ipse Dominus Jesus non solum diceret, Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui (Matth. xiii, 43),quod post sæculi finem futu

[ocr errors]

rum est ; verum etiam exclamaret, mundo ab scandalis (Id. xviii, 7): nisi ut nobis non blandiremur venire non posse ad sedes felicitatis æternæ, nisi temporalibus malis exerciti non defecerimus? Quid opus fuit ut diceret, Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum; nisi ut illidequibus continuo locutus adjunxit, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Id. xxiv, 12, 13),cum hac iniquitatis abundantia refrigescentem charitatem viderent, non perturbarentur, non expavescerent,non quasi rebus insperatis etinopinatiscontristati deficerent ; sed potius videntes accidere, quæ futura prædicta sunt ante finem, patienter perseverarent usque in finem, ut securi mererentur regnare post finem in ea vita quæ non habet finem. 2. Proinde, charissimi, in isto scandalo, quo de Bonifacio presbytero nonnulli perturbantur, non vobis dico ut non doleatis: qui enim ista non dolent, non est in eis charitas Christi; qui autem etiam de talibus gaudent, abundat in eis malignitas diaboli. Non quia in memorato presbytero apparuit aliquid, quod dignum damnationé judicaretur;sed quiadu0 de domo nostra talem habent causam, ut unus e0rum sine dubio perditus habeatur, et sit alterius fama apud quosdam mala, apud quosdam dubia, etiamsi non sit maculata conscientia. Dolete ista, quoniam dolenda sunt: non tamen sic ut eo dolore vestra charitas a bene vivendo refrigescat,sed potius ad Dominum deprecandum inardescat; ut si innocens est presbyter vester *, quod magis credo, quia cum sensisset alterius motum impudicum et immundum, nec consentire voluit nec tacere, cito eum divina sententia manifestatum ministerio proprio repræsentet : si autem male sibi conscius, quod suspicari non audeo, voluitalterius existimationem lædere, cum ejus pudicitiam contaminare non posset, sicut dicit ipse cum quo habet causam, non eum permittat suam occultare nequitiam, ut quod homines invenire non possunt, de quolibet eorum divino judicio propaletur. 3. Cum enim ista me causa diu cruciasset, nec invenirem quomodo unuse duobus convinceretur, quamvis magis presbytero credidissem; cogitaveram primo sic ambos Deo relinquere, donec in uno eorum qui mihi suspectus erat, aliquid existeret, unde non sine justa et manifesta causa de nostro habitaculo projiceretur. Sed cum promoveri in clericatum * sive illic per me, sive alibi per litteras meas vehementissime conaretur, ego autem nullo modo adducerer ei homini, de quo tantum mali existimarem, manus ordinationis imponere,autper commendationem meam alicui fratri meo eum subintroducere, turbulentius agere cœpit, ut si ipse in clericatum non promoveretur, nec presbyter Bonifacius in suo gradu esse permitteretur. In qua ejus provocatione cum viderem Bonifacium nolle quibuslibet infirmis et ad suspicionem propensis de suæ vitæ dubitatione scandalum fieri, paratumque

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

esse honoris suiapudhomines damnum perpeti potius quam in ea contentione,in qua non posset ignorantibus et dubitantibus vel ad male suspicandum proclivioribus suam demonstrare conscientiam, usque ad Ecclesiæ perturbationem inaniter progredi;ellegialiquid medium,ut certo placito se ambo constringerent ad locum sanctum se perrecturos', ubiterribiliora opera Dei non sanam cujuscumque conscientiam multo facilius aperirent,etad confessionem vel pœna vel timore compellerent. Ubique quidem Deus est, et nullo continetur vel includitur locoquicondidit omnia, et eum a veris adoratoribus inspirituet veritate oportet adorari (Joan. iv, 24), ut in occulto exaudiens,in occulto etiam justificet et coronet.Verumtamenadista quæhominibus visibiliter notasunt, quis potest ejus consilium perscrutari, quareinaliis locis hæc miracula fiant, in aliis non fiant?Multis enim notissima est sanctitas loci, ubi beatiFelicisNolensis corpus conditum est, quo volui ut pergerent; quia inde nobis facilius fideliusque scribipotest quidquid in eorum aliquo divinitus fueritpropalatum.Nam et nosnovimus Medionali apud memoriam sanctorum, ubi mirabiliter et terribiliter dæmones confitentur, furem quemdam, qui ad eum locum venerat ut falsum jurando deciperet, compulsum fuisse confiteri furtum, et quod abstulerat reddere : numquid non et Africa sanctorum martyrum corporibus plena est? et tamen nusquam hic scimus talia fieri. Sicut enim, quod Apostolus dicit, non omncs sancti habent dona curationum, nec omnes habent dijudicationem spirituum (I Cor. xii, 30) ; ita nec in omnibus memoriis sanctorum ista fieri voluit ille, qui dividit propria unicuique prout vult. 4.Quapropter cum ego noluissem hunc gravissimum dolorem cordis mei vobis perferriim notitiam, ne vos atrociter et inaniter contristando turbarem; fortassis ideo Deus noluit vos latere, ut nobiscum orationibus incumbatis, ut quod ipse in hac causa novit, nos autem nosse non possumus, etiam nobis manifestare dignetur.Nomen autem presbyteri propterea non ausus sum de numero collegarum ejus vel supprimere vel delere, ne divinæ potestati, sub cujus examine causa adhuc pendet, facere viderer injuriam, si illius judicium meo vellem præjudicio prævenire: quod necin negotiis sæcularibusjudices faciunt, quando causæ dubitatioadmajorem potestatem refertur,ut pendenterelatione aliquid audeant commutare. Et in episcoporum concilio (a) constilutum est, nullum clericum qui nondum convictus sit, suspendia communione debere, nisi ad causam suam examinandam se non præsentaverit. Bonifaciustamen hanc humilitatem suscepit,ut nec litteras acciperet, quibus in peregrinatione honorem suum quæreret, ut in eo loco ubi ambo ignoti sunt, cirea ambos æqualitas servaretur. Et nunc si vobis placetut nomen ejus non recitetur, ne iis qui ad Ecclesiam accedere nolunt, sicutaitApostolus, demus

' Er. Lov., peregrinaturos. Mss., perrecturos. (a) Carthag. 3, ann. 397, cann. 7, 8.

occasionem quærentibus occasionem(II Cor.xi,12); non erit nostrum hoc factum, sed eorum quorum causa fuerit factum. Quid enim obest homini, quod ex illa tabula non vult eum recitari humanaignorantia,sidelibro vivorum non eum delet iniqua conscientia ? 5. Proinde, fratres mei, qui timetis Deum, mementote quod ait Apostolus Petrus: Quoniam adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circumit quærens quem devoret (II Petr.v,8).Quem non potest devorare seductum ad nequitiam,famam ipsius inquinare conatur, ut si fier potest opprobriis hominum et malarum linguarum detractione deficiat, et sic in ejus fauces ruat. Si autem nec famam innocentis maculare potuerit, hoc ei persuadere tentat ut per malevolas suspiciones de fratre suo judicet, et sic ab illo implicatus absorbeatur. Et quis omnes ejus captiones et circumventiones vel comprehendere vel enumerare sufficiat? Adversus tamen hæc tria quæ ad causam præsentem pertinent proprius 1, ne mala exempla imitando ad nequitiam seducamini, ita vos per Apostolum alloquitur Deus : Mesitis jugum ducentes cum infidelibus ; quae enim participatio justitiae cum iniquitate, aut quæ societas luci ad tenebras (II Cor. vi, {4) ? Item alioloco: Nolite, inquit, seduci : Corrumpunt mores bonos colloquia mala, Sobrii estote, justi, et nolite peccare (I Cor. xv, 33, 34). Ut autem linguis detrahentium non deficiatis, sic per Prophetam dicit : Audite me qui scitis judicium, populus meus, in quorum corde leac mea est : opprobrium hominum nolite metuere, et detractione eorum ne superemini, nec quod vos spermant magni duaeeritis. Sicut enim vestimentum, ita per tempus absumentur, et sicut lana a tinea comedentur;justitia autem mea in ætermum, manet (Isai. ll, 7, 8). Jam vero ne malevolo animo de servis Dei falsa suspicando pereatis, illud Apostolicum recordamini, ubi ait: Nolite ante tempus judicare quidquam, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. iv, 5). Et item illud quod scriptum est: Quæ manifesta sunt, vobis ; quae autem occulta, Domino Deo vestro (Ibid. v, 12, 13). 6. Manifestum estquidem,quia ista in Ecclesia non accidunt sine gravi tristitia sanctorum atque fidelium ; verumtamen consoletur nos qui cuncta prædixit, atque ut abundantia iniquitatis non refrigescamus, sed usque in finem perseveremus, ut salvi esse possimus, admonuit. Nam quantum ad me attinet, si est in me quantulacumque charitas Christi, quis vestrum infirmatur, et ego non infirmor ? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. xi, 29) ? Nolite itaque augere cruciatus meos, deficiendo vel in suspicionibus falsis, vel in peccatis alienis. Nolite, obsecro vos, ne dicam de vobis: Et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Nam illiquigaudent de istis doloribus nostri, de quibus in persona corporis Christi tanto ante

1 Mss. Vatic. cum decem e nostris, prius.

[graphic]
[graphic]
[graphic]
[graphic]
[graphic]

prædictum est, Adversus me insultabant qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum (Psal. lxviu, 27, 43), valde tolerabilius sustinentur; pro quibus tamen etiam ipsis orare, et bonum eis velle didicimus. Ad quid enim aliud sedent isti, et quid aliud captant, nisi ut quisquis episcopus, vel clericus, vel monachus, vel sanctimonialis 1 ceciderit, omnes tales esse credant, jactent, contendant,sed non omnes posse manifestari? Ettamen etiam ipsi cum aliqua maritata invenitur adultera, nec projiciunt uxores suas, nec accusant matres suas. Cum autem de aliquibus qui sanctum nomen profitentur, aliquid criminis vel falsi somuerit, vel veripatuerit, instant, satagunt, ambiunt, ut de omnibus hoc credatur. Hos ergo de nostris doloribus suavitatem suæ malæ linguæ captantes, facile est ut illis canibus comparemus, si forte in malo intelligendi sunt, qui lingebant vulnera pauperisillius, qui ante januam divitis jacebat, et quousque veniret ad requiem sinus Abrahæ, laboriosa et indigna omnia tolerabat (Luc. xvi, 21-23). 7. Vos me nolite amplius cruciare, qui aliquam spem habetis ad Deum : vos nolite ipsa vulnera quæ illilingunt, multiplicare ; vos pro quibus periclitamur omni hora, habentes foris pugnas, intus timores(Il Cor. vii, 5),periculum in civitate,periculum in deserto, periculum ex gentibus, periculum ex falsis fratribus(Id.xi,26). Scio quia doletis; sed numquid acriusquam ego?Scio quia conturbati estis et timeo neinter linguas maledicorum deficiat et pereatinfirmus, propter quem Christus mortuus est. Non ex vobis increscatdolor noster, quia non culpa nostra factus est vester. Nam hoc est quod præcavere conatus sum, utsi fieri posset, hoc malum nec vitandum negligeretur, nec in vestram notitiam perferretur, ubi infructuose cruciarentur firmi, et periculose turbarenturinfirmi. Sed qui hoc cognito permisit vostentari, etvobis vires sustinendi, et erudiat vos ex lege sua; doceatvos et mitiget a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea (Psal. xciii, 12, 13) 8. Audio nonnullos vestrum hinc amplius contristari, quam delapsu duorum illorum diaconorum qui ex parte Donati venerant, tanquam disciplinæ Proculeianiinsultaverint, velut gloriantes de nobis, quod ex nostra disciplina nihil tale in clericis exstitisset: quod quicumque fecistis, fateor vobis, non bene fecistis. Ecce docuit vos Deus, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. 1, 31): nec objiciatis hæreticis, nisi quia non sunt catholici ; ne similes eis sitis, qui non habendo quod in causa suæ divisionis defendant, non nisi hominum crimina colligere affectant, et ea ipsa plura falsissime jactant : ut quia ipsam divinæ Scripturæ veritatem, qua ubique diffusa Christi Ecclesia commendatur, criminariet obscurare non possunt, homines perquos Prædicatur adducant in odium ; de quibus et fingere quidquid in menfem venerit, possunt. Vos autem non ita didicistis Christum ; si tamen illum andistis, et in illo docti estis (Eph. iv, 20,

[ocr errors]

2{). Ipse quippe fideles suos securos fecit etiam de dispensatoribus malis, mala sua facientibus, et bona ejus loquentibus,ubi ait: Quae dicuntfacite; quæ audem faciunt,facere nolite: dicunt enim et nonfaciunt (Matth. xxiii, 3). Orate quidem pro me, ne forte aliis prædicansipse reprobusinveniar(I Cor. ix,27); verumtamen cum gloriamini,nonim me,sedin Domino gloriamini. Quantumlibet enim vigiletdisciplinadomus meæ, homo sum, et inter homines vivo, nec mihi arrogare audeo ut domus mea melior sit quam arca Noe, ubi tamen inter octo homines reprobus unus inventus est' (Gen. ix, 27): autmelior sit quam domus Abrahæ, ubi dictum est, Ejice ancillam et filium ejus (Id. xxi, 10) : aut melior sit quam domus Isaac, cujus 1 de duobus geminis dictum est, Jacob dileaci, Esau autem odio habui (Malach. 1, 2): aut melior sit quam domus ipsius Jacob, ubi lectum patris filius incestavit (Gen. xlix, 4): aut melior sit quam domus David, cujus alter filius cum sorore concubuit (II Reg. xiii, 14) ; cujus alter filius contra patris tam sanctam mansuetudinem rebellavit (Ibid. xv, 12): aut melior quam cohabitatio Pauli apostoli, qui tamen si inter omnes bonos habitaret, non diceret quod superius commemoravi, foris pugnae, intus timores (II Cor. vii, 5) ; nec diceret cum de sanctitate et fide Timothei loqueretur, Neminem habeo qui germane de vobis sollicitus sit. Omnes enim sua quærunt, non quæ sunt JesujChristi (Philipp. 11, 20, 21): aut melior quam cohabitatio ipsius Domini Christi, in qua undecim boniper fidum et furem Judam toleraverunt: aut melior sit postremo quam coelum, unde Angéli ceciderunt. 9. Simpliciterautem fateor Charitati vestræ coram Domino Deo nostro, qui testis est super animam meam, ex quo Deo servire cœpi: quomodo difficile sum expertus meliores quam qui in monasteriis pr0fecerunt ; ita non sum expertus pejores quam qui in monasteriis * ceciderunt, ita ut hinc arbitrer in Apocalypsi scriptum, Justus justior fiat, et sordidus sordescat adhuc (Apoc. xxii, 1!). Quapropter etsi contristamur de aliquibus purgamentis, cons0lamur tamen etiam de pluribus ornaméntis. Nolite ergo propter amurcam qua oculi vestri offenduntur, torcularia detestari, unde apothecæ dominicæ fructu olei luminosioris implentur, Domini Dei nostri misericordia vos adversus omnes insidias inimici in sua pace custodiat, dilectissimi fratres. EPISTOLA LXXIX* (a). Aùgustini episcopi ad presbyterum quemdam Manichæum, denuntians ut solvat quaestionem in qua præcessor ejus Fortunatus defecerat, vel procul a sua Ecclesia discedat. Sine causa tergiversaris, cum longe appareat qualis sis. Quid tecumlocuti fuerint fratres, indica

1 Edd., cui. At meliores Mss. habent, cujus.

* Mss. gg., ex monasterio. Idem Cod. cum cb, et um0 v. subdit, defecerunt.

* Non reperitur nisi in Vaticano exemplari.

(a) Alias 244 : quæ autem 79 erat, nuinc 198. Scripta forte an.404.

verunt mihi. Bene, quia non times mortem : sed eam ribus et oribus 'vos esse venturos jamjamque, in mortem debes timere, quam tipi ipse facis talia de Christi nomine atqne adjutorio speramus. Cum hæc Deoblasphemando. Et quod intelligis mortem istam scriberem, etiam per unanimem filium nostrum Thavisibilem, quam omnes homines norunt separatio gastensis · Ecclesiæ presbyterum Fortunalianum, nem esse mentis a corpore, non est magnum intele Romamnavigaturum, aliam epistolam paucis ante ligere. Sed quod adjungis de vestro, separationem diebus jam dederam. Nunc ergo quod soleo rogo, esse boni a malo: si mens bonum est et corpusma. ut quod soletis faciatis. Oretis pro nobis, ut videat lum, qui ea commiscuit non est bonus ; dictis autem Deus humilitatem nostram et laborem nostrum, quia Deus bonus ista commiscuit : ergo aut malus et dimittat omnia peccata nostra. est, aut malum timebat. Et tu gloriaris, quia non ti- 2. Colloqui antem vobiscum talia cupio, si dignemes hominem, cum Deum talem tibi fingas, qui te- mini, litteris ; qualia colloqui possemus, si coram nebras timuit, ut commisceret bonum et malum ? vestris sensibus adessemus. Ecce illam quæstiunNoli autem extolli animo, sicut scripsisti, quia vos culam, quam nuper proposueram, tanquam si præmagnos facimus, eo quod impedire volumus vene- sens presenti interdulces loquelas obderem', plane na vestra, ne ad homines pestilentia serpat : non christiano intellectu et devotione solvisti, sed nimis enim Apostolus,quos canes appellat magnos facit, cursimet breviter; posset quippe ibi aliquanto diucum dicit, Cavele canes (Philipp. Ili, 2); aut illos ma- tius et uberius habitare gratia oris tui,si cum dixisses gnos faciebat,quorum sermonem dicebat serpere ut ita te in illo, quo feliciter uteris, loco perseverare de. cancrum (Il Tim. 11,17). Itaque denuntio tibi in nomi- crevisse, ut si quid de te aliud Domino placuerit, ejus ne Christi, ut si paratus es, solve quæstionem in qua voluntatem præferas tuæ, idipsum aliquanto aperdefecit præcessor tuus Fortunatus (a). Et ita hinctius explicares. Quonam modo voluntatem Dei, quæ ierat, ut non rediret, nisi, cum suis disputatione nostræ voluntati præponenda est, noverimus: utrum collata, inveniret quid contra respondere posset, tantum in ea re, quam propterea volentes perferre disputans cum fratribus. Si autem ad hoc non es debemus, quia et inviti cogeremur. Ibi enim fit quiparatus ; discede hinc, et noli pervertere vias Do- dem quod nolumus: sed ideo nos corrigimus ut velimini, et illaqueare ut venenis inficere animas in- mus, quia ille vult, cujus voluntatis nec excellentiam firmas, ne adjuvante dextera Domini nostri, quo- fasest recusare, nec omnipotentiam licet evitare; simodo non putaveras erubescas.

cut Petrum alter cinxit et tulit quo noluerat (Joan. EPISTOLA LXXX* (b).

xxi, 18), verumtamem quonolletiit, et volens mortem Cupil explicari liquidius a Paulino, quonam modo subegit asperam. An et ibi ubi est potestas, non muvoluntatem Dei, quæ nostræ præferenda est, tare sententiam, quamvis aliud occurrat, in quo ponosse possimus.

tius appareat voluntas Deiad mutandam sententiam Sanctis et Deo dilectis, merito venerabilibus et mul nos vocantis, non quia nostra mala erat, sed in qua

tum desiderabilibus fratribus Paulino et THERASIÆ, recte permaneretur, nisi ab illo in alteram vocareAUGUSTINUS, in Domino salutem.

mur.Neque enim malum fuit Abrahæ nutrire et edu1. Charissimus frater Celsus cum rescripta repe care filium, quoad posset, quantum in ipso esset, teret, debitum reddere festinavi; sed vere festinavi. usque ad finem vitæ suæ ; sed repente jussus occiCum enim eum putarem adhuc aliquot dies nobis dere, mutavit utique non prius malam sententiam, cum moraturum, repente comperta occasione navi. sed quæ mala esset, si postjussum mutata non essets gii, mihi pridianam suam profectionem jam nocte (Gen. XXII, 2, 10): hinc quoque non dubito nihil aliud suggessit. Quid facerem cum eum tenere non pos- videri tibi. sem, et quia ad vos, cum quibus ei melius esset, 3. Sed plerumque non voce de cælo, non per proproperabat, nec si possem, deberem. Proinde pauca phetam, non per revelationem vel somnii, vel excesillico hæc aripui dictanda atque mittenda, prolixio. sus mentis qui dicitur ecstasis, sed rebus ipsis acciris epistolæ ine confiteosdebitorem, cum post redi- dentibus, et ad aliud quam statueramus vocantibus tam venerabilium fratrum nostrorum collegarum cogimuragnoscere Dei voluntatem esse aliam quam meorum Theasii' et Evodii, primuin vestri ex parte erat nostra: tanquam si proficisci statueremus,et alisatiatus fuero. Uberius enim ad nos in eorum pecto quid oriretur quod consulta de officio nostro veritas

vetaretdeserere, aut decernentibus ibi manere nun(a) Fortunatum in disputatione vicit Augustinus, cum adhuc presbyter esset, ex lib. 1 Retract., c. 16. Jamvero

tiaretur aliquid, quod eadem veritate consulta nos episcopus aliam cuin Felice, qui « Hipponem venerat compelleret proficisci.De hoctertio genere causarum

eumdem seminaturus errorem, » ut ait in lib. 2 Retract., c. 8, disputationem habuit; anno scilicet 404 ex

mutandæ sententiæ, quid tibi videatur peto mecum Actis cum Felice. Huic ergo epistolam hanc scriptam 1 Ita in Mss. At in vulg., orationibus. fuisse suspicari licet.

· Apud Bad. Am. Er., Carthagustinensis Ecclesiæ. In * Recensita est ad a. bg. bl. c. cc. ft. ggv. j. I. n. r. uno e Vat. Mss. Thaganensis. sb. tb. vc. duos t, quatuor v. et ad Am. Bad. Er. Lov. 3 Lov., objicerem. Alii plerique Cad., obderem.

(6) Alias 65 : quæ aute:n 80 erat, num 199. Scripta an. " Sic Mss. septem. At Bad. Ám, et Er., propterea præ405, circ. mensem martium.

ferre debemus. Lov., propterea voluntati præferre debemus. Apud Er. et Lov., Therasii. In Ms. Gervas., Thesii. In Et mox Edd. illæ quatuor habent: Ibi enim sit quidem aliquot aliis, Theasii: boc pacto etiam scribitur in concilio quod volumus, sed ideo nos cogimur, etc. Substituimus

abito Carthagine,die 26 Júnii an.404, cujus decreto legati lectionem in melioribus Mss, repertam. ad Honorium imperatorem contra Donatistas missi sunt 5 Lov., guce mala esset potius si mutata. Bad. et aliquot I beasius et Evodius, sive Evhodius utin membranis habe- Mss., si potius submulata. Er., si potioribus mutata. Sed lar; iidem, ipsi, haud dubie qui visuri erant Paulinum. melius Ms. j., si post jussum mutata.

plenius et enodatius colloquaris. Sæpe nos quippe conturbat, et difficile est non aliquid quod magis faciendum eratomittere, dum illud mutare nolumus' in quo prius permanere statueramus, non quidem malum verum, jam ideo malum quia id quod potius agendum estoccurrens deseritur; quodsi non occurreret, non solum sine vituperatione, sed etiam cum laude, in illo priore perduraretur. Hic non fallidifficile est; hic omnino vox prophetica prævalet: Delicta quis intelligit (Psal. xvin, 13)? Hinc oro, participem me facias cogitationum tuarum, quid in talibus vel facere soleas, vel faciendum esse reperias. EPISTOLA LXXXI * (a). Hieronymus Augustino,eaccusans quod ipsius litteris responderit liberius Epistola 75, rogansque ut, omissis contentiosis quæstionibus, deinceps secum invicem amice conferant, et placide versentur in campo sacrarum Scripturarum. Domino vere sancto et beatissimo papae AUGUSTINO, HiERONYMUs, in Christo salutem. Cum a sancto fratre nostro Firmo* sollicite quærerem quid ageres, sospitem te lætus audivi. Rursum cum tuas litteras non dico sperarem, sed eæigerem; nesciente te, de Africa se profectum esse diacit. Itaque reddo tibi per eum salutationis officia, qui te unico amore complectitur:simulque obsecro ut ign0scas pudori meo,quod diu praecipienti ut rescriberem, negare non potui. Nec ego tibi, sed causae causa respondit.Et siculpaest respondisse,quaeso ut patienter audias, multo major est provocasse. Sed facessant istiusmodi querimoniae: sit inter nos pura germanitas;et;deinceps non quæstionum,sed eharitatis ad nos scripta mittamus. Sancti fratres °, qui nobiscum D0minoserviunt,affatim te salutant. Sanctos qui tecum Christi leve trahunt jugum, præcipue sanctum et suscipiendum papam Alypium, ut meo obsequio salutes,precor. Incolumem te et memorem mei, Christus Deus noster tueatur omnipotens, domine vere sancte et beatissime papa. Si legisti librum Eacplanationum in Jonam, puto quod ridiculam cucurbitæ non recipias quæstionem. Si autem amicus, qui me primus gladio petiit, stilo repulsus est; sit humanitatis tuæ atque justitiae, accusantem reprehendere, non respondentem. In Scripturarum campo, si placet, sine nostro invicem dolore ludamus. EPISTOLA LXXXII ** (b). Receptis ab Hieronymo superioribus Epistolis 72, 1 Edd., mutare volumus. Sed legendum, ut est in Mss. novem, mutare molumus ; quo nimirum fit, ut quod potius agendum est occurrens deseratur. * Ad a. bg. bl. bn. c. cc. fs. g. gv. j. l. m. r. sb. t.

vc.novem v. et ad Am. Bad. Er. Lov. recognita. (a) Alias 18: quæ autem 81 erat, nunc 48. Scripta forte ann. 405. * Firmi nomen hic loci omittitur in Vatic. octo, et in aliis sex e nostris Mss., sed in omnibus fere habetur initio Epistolæ proxime sequentis. * Ms., t., sancti patres. Alii omnes verius, fratres. Nam illud prius appellationis genus improbat Hieronymus in cap. 4 Epist. ad Galat. * In hujus recognitione collati sunt a. a. bg. bl. bn. c. cc. fs. g. gv. j. l. n. r. s. sb. t. vc. novem v. et Am. Bad. Er. Lov. (b) Alias 19: quæ autem 81 erat, nunc 202. Scripta paulo post superiorem,

75 et 81, rescribit accuratius Augustinus de interpretatione loci Epistolae ad Galatas, confir. mans quod Petrus merito veraciterque reprehen. sus fuerit a Paulo. Caeterum deprecatur veniam, si dictis quibusdam incautioribus Hieronymi animum offenderit, eaecusans quod nulla sua culpa per multorum manus obambularitepistola, priusquam ad eum cui scripta erat, pervenerat. Domino dilectissimo, et in Christi visceribus honorando, sancto fratri et compresbytero HiERONYMO, AUGUsTiNUs, in Domino salutem. CAPUT PRIMUM. — M. Jam pridem tuæ Charitati prolixam epistolam misi, respondens illi tuæ quam per sanctum filium tuum Asterium, nunc jam non solum fratrem,verum etiam collegam, meum misisse te recolis. Quæ utrum in manus tuas pervenire meruerit,adhuc nescio; nisi quod per fratrem sinceris. simum Firmum scribis, si ille qui te primum gladio petiit, stilo repulsus est, ut sit humanitatis meæ atque justitiæ accusantem reprehendere, non respondentem. Hoc solotenuissimo indicio, utcumque conjicio legisse te illam epistolam meam. ln ea quippe deploravitantam inter vos exstitisse disc0rdiam, de quorum tanta amicitia, quaquaversum eam fama diffuderat, charitas fraterna gaudebat. Quod non feci reprehendendo Germanitatem tuam, cujus in ea re aliquam culpam me cognovisse non ausim dicere ; sed dolendo humanam miseriam, cujus in amicitiis mutua charitate retinendis, quantalibet illa sit, incerta permansio est. Verum illud malueram tuis nosse rescriptis, utrum mihi veniam quam poposceram dederis: quod apertius mihi intimari cupio; quamvis hilarior quidam vultus litterarum tuarum, etiam hoc me impetrasse, significare videatur: si tamen post lectam illam missæ sunt ; quod in eis minime apparet. 2. Petis, vel potius fiducia charitatis jubes, ut in Scripturarum campo sine nostro invicem doloreludamus. Equidem quantum ad me attinet, serio nos ista, quam ludo, agere mallem. Quod sihocverbum tibi propter facilitatem ponere placuit ; ego fateor, majus aliquid expeto a benignitate virium tuarum, prudentiaque tam docta,etotiosa, annosa, studiosâ, ingeniosa diligentiat; hæc tibi non tantum donante, verum etiam dictante Spiritu sancto,utin magniset laboriosis quæstionibus, non tanquam ludentemim campo Scripturarum, sed in montibus anhelantem adjuves.Siautem propter hilaritatem quam esseinler charissimos disserentes decet, putasti dicendum esse, Ludamus: sive illud apertum et planum sit, unde colloquimur, sive arduum atque difficile,hoc ipsum edoce, obsecro te, quonam modo assequi valeamus: ut cum forte aliquid nos movet, quod nobis, et si non cautius attendentibus, certetardius intelligentibus, non probatum est, et quid nobis videatur, contra conamur asserere, si hoc aliquanto securiore libertate dieamus, non incidamus in suspicionem puerilis jactantiæ, quasi nostro n0mini famam, viros illustres accusando, quæramus:

* Lov., diligenti. Alii plerique Cdd., diligentia.

« PredošláPokračovať »